Colloquia Familiaria - Percontandi Forma

In primo congressu

Persōnae:
Georgius, Livinus
Georgius
Ex quā tandem corte aut caveā(1) nōbīs adēs?
Livinus
Quid ita?
Georgius
Quia male sagīnātus. Quia maciē pellūcēs tōtus, āriditāte crepitās. Unde prōdīs?
Livinus
Ē collēgiō Montis acūtī.(2)
Georgius
Ergō adēs nōbīs onustus litterīs?
Livinus
Immō, pediculīs.
Georgius
Pulchrē comitātus advenīs.
Livinus
Sānē, nec tūtum est nunc viātōrem īre incomitātum.
Georgius
Agnōscō sodālitium scholasticum. Ecquid novārum rērum adfers ē Lūtetiā?(3)
Livinus
Illud in prīmīs, quod, sciō, tibi vidēbitur incrēdibile: Lūtetiae Bēta(4) sapit, et Quercus concionātur.
Georgius
Quid tū narrās?
Livinus
Hoc, quod audīs.
Georgius
Quid ego audiō?
Livinus
Hoc, quod narrō.
Georgius
Mōnstrī simile. Oportet illic fungōs et lapidēs esse auditōrēs, ubi tālēs concionentur.
Livinus
Atquī sīc rēs habet. Nec audita narrō, sed comperta.
Georgius
Oportet igitur illic plūrimum sapere hominēs, sī sapit Bēta et Quercus.
Livinus
Rēctē coniectās.
(1). Corte seu cohors, locus cubiculīs pariētibus, quō gallīnās habēre solēmus. Vel prō avium septō: sīc dictum, quod ibīdem coerceantur.
(2). Collēgium Parīsiēnse. Belgicē Scherpe-bergh, Gallicē Mont-aigu.
(3). Galliae urbs celeberrima, vulgō Paris.
(4). Bēta īnsipidior: fortassis Nātālis Bedda. Dē Quercetō sententiāriōs Parīsiēnsēs magistrōs nostrōs tangit.