Colloquia Familiaria - Percontandi Forma
Alia (Dē itinere et rēbus pūblicīs)
Persōnae:
Georgius, Livinus
Georgius, Livinus
Georgius
Fuitne tibi hoc iter faustum et commodum?
Livinus
Sīc satis: nisi quod nihil ūsquam tūtum est ā latrōnibus.(1)
Georgius
Hic est bellī lūdus.
Livinus
Est, sed scelerātissimus.
Georgius
Pedēs advenīs, an eques?
Livinus
Partim pedestrī itinere, partim vehiculō, partim equō, partim nāvigiō.
Georgius
Quō in statū sunt rēs Gallicae?
Livinus
Sānē turbulentō. Māgnae bellōrum minae sunt. Quid malī allātūrī sint hostibus, nesciō. Certē Gallī iam ipsī nōn dīcendīs malīs afflīguntur.
Georgius
Unde proficīscuntur istī bellōrum tumultūs?
Livinus
Unde, nisi ex ambitiōne monarchārum?(2)
Georgius
At hōrum prūdentiā conveniēbat sēdārī rērum hūmānārum tempestātēs.
Livinus
Sēdant illī quidem, sed ut Auster mare. Persuādent sibi, sē deōs esse, suāque caussā mundum hunc esse conditum.
Georgius
Immō prīnceps reīpūblicae grātiā cōnstituitur, nōn rēspūblica prīncipis caussā.
Livinus
Immō nōn dēsunt theologī, quī frīgidam suffundant,(3) et ad hōs tumultūs, classicum canant.(4)
Georgius
Istōs ego statuerem in prīmā aciē.
Livinus
At illī sibi cavent post prīncipia.(5)
Georgius
Ista pūblica fātīs cūranda relinquāmus. Tuae rēs quō tandem in statū sunt?
Livinus
Optimō, fēlīcī, mediōcrī, tolerābilī.
Georgius
Quō pactō sē rēs habent tuae? num ex vōtō?
Livinus
Immō suprā vōtum, suprā meritum, suprā spem.
Georgius
Satin' ex sententiā? Satin' salva omnia? Satisne prosperā omnia?
Livinus
Rēs in peiōre statū esse nōn potest. Peiōre in locō negōtium nōn potest esse.
Georgius
Nōn cēpistī igitur, quod captābās? nōn contigit praeda, quam vēnābāris?
Livinus
Vēnābar equidem, sed īrātā Dēliā.(6)
Georgius
Nihil reliquum est speī?
Livinus
Speī permultum, sed reī nihil.
Georgius
Episcopus nihil ostendit speī?
Livinus
Tōta plaustra, tōtāsque speī nāvēs, sed praetereā nihil.
Georgius
Nihil adhūc mīsit?
Livinus
Prōmīsit quidem largiter, at nē teruncium(7) quidem mīsit.
Georgius
Ergō spē alendus est animus.
Livinus
Sed hāc nōn sagīnātur venter. Quī spē aluntur, pendent, nōn vīvunt.
Georgius
Attamen hoc erās ad iter expedītior, quod nihil esset oneris in zōnā.(8)
Livinus
Fateor; atque etiam tūtior. Nūlla enim sunt arma certiōra adversus latrōnēs. Sed ego mālim et onus et perīculum.
Georgius
Nihilne tibi adēmptum est in viā?
Livinus
Mihīne? Quaesō quid ēripiās nūdō?(9) Aliīs citius perīculum erat ā mē. Licuit mihi vacuō viātōrī(10) per tōtum iter canere et ēsūrīre. Numquid vīs?
Georgius
Quō nunc hinc abīs?
Livinus
Rēctā domum, salūtatūrus penātēs(11) iamdiū nōn vīsōs.
Georgius
Precor, ut illic offendās omnia laeta.
Livinus
Utinam ita velint superī. Nihil interim exstitit novī domī nostrae?
Georgius
Nihil, nisi quod reperiēs auctam familiam. Nam tua Catulla peperit tibi catulum(12) absentī. Tua gallīna peperit tibi ōvum.
Livinus
Bene nūntiās. Grāta nūntiās. At ego tibi prō isthōc nūntiō polliceor ēvangelium.(13)
Georgius
Quodnam? Secundum Matthaeum?
Livinus
Nōn, sed secundum Homērum. Ēn, accipe.
Georgius
Tibi servā tuum ēvangelium. Mihi saxōrum satis est domī.
Livinus
Nē sperne mūnusculum. Aëtītēs(14) est, quī gravidīs admōtus in nīxū, mātūrat partum.
Georgius
Quid ais? Est mihi sānē grātissimum. Dispiciam, unde possim hoc dōnum pēnsāre.
Livinus
Abundē pēnsātum putā, sī bonī cōnsulueris.
Georgius
Immō nihil accidere potuit magis in tempore. Nam uxōrī meae iamprīdem tumet uterus.
Livinus
Illud igitur ab tē stīpulābor, ut sī masculum ēdiderit, mē susceptōrem adscīscās.
Georgius
Polliceor, ac tuum indētur puerō nōmen.
Livinus
Quod utrīsque bene vertat.
Georgius
Immō nōbīs omnibus.
(1). Latrōnēs: fūrēs, quī solent itinerantēs circumvenīre.
(2). Monarchārum: monarchae, penes quōs sōlōs summa rērum est.
(3). Frīgidam suffundant: id est clanculum incendant. Vidē prōverbium.
(4). Classicum canere: praelūdium est mīlitibus, signum tubae, quō mīlitēs pugnam ineant. Contrā, receptuī canere, est ā pugnā revocāre.
(5). Post prīncipia: hoc est post prīmam aciem, post primum proelium.
(6). Dēlia: Diāna vēnātiōnis dea.
(7). Teruncius, quem Plīnius Triuncem vocat: nummus vīlis est. In vīlitātis prōverbium versus est; quārta pars assis.
(8). In zōnā: illīc mīlitēs gestābant pecūniam.
(9). Nūdō: prōverbium "Nūdior Lēberide."
(10). Vacuus viātor cōram latrōne cantābit. Allūsum ad illud Iuvenālis: Cantābit vacuus cōram latrōne viātor.
(11). Penātēs: dī domesticī, quod penēs nōs nātī. Veterēs discēdentēs salūtābant locā, ut sē revertentēs: idque propter geniōs sīve Larēs, quōs locīs adesse crēdēbant.
(12). Catulla...catulum: locus est in paranōmasiā.
(13). Iocus est in ambiguō: nam ēvangelium dicitur mūnus quod dātur rem laetam nūntianti.
(14). Aëtītēs: lapis aquilae.