Colloquia Familiaria - Percontandi Forma
Alia (Claudius et Balbus)
Persōnae:
Claudius, Balbus
Claudius, Balbus
Claudius
Grātulor tibi reducī, Balbe.
Balbus
Et ego tibi superstitī, Claudī.
Claudius
Grātulor tibi in patriam reversō.
Balbus
Immō grātulāre magis ē Galliā profugō.
Claudius
Quid ita?
Balbus
Quia illic bellīs fervent omnia.
Claudius
Quid Mūsīs cum Marte?
Balbus
Atquī illic nē Mūsīs quidem parcitur.
Claudius
Tū igitur fēlīciter ēlāpsus es.
Balbus
At nōn sine perīculō.
Claudius
Tōtus alius nōbīs rediistī.
Balbus
Quī sīc?
Claudius
Ex Hollandō versus es in Gallum.(1)
Balbus
Quid? an capus(2) eram, cum hinc abīrem?
Claudius
Vestis indicat tē mūtātum ex Batāvō in Gallum.
Balbus
Hanc metamorphōsin(3) mālim, quam in gallīnam. Sed ut cuculla nōn facit monachum,(4) ita nec vestis Gallum.
Claudius
Iamne callēs Gallicē?
Balbus
Sīc satis.
Claudius
Quō pactō didicistī?
Balbus
Magistrīs haudquāquam mūtīs.
Claudius
Quibus?
Balbus
Mulierculīs, quōvīs turture(5) loquāciōribus.
Claudius
In tālī lūdō facile dīscimus loquī. Sonāsne probē sermōnem Gallicum?
Balbus
Immō et Latīnum sonō Gallicē.
Claudius
Numquam igitur scrībēs bona carmina.(6)
Balbus
Cūr ita?
Claudius
Quia periit tibi syllabārum quantitās.
Balbus
Mihi satis est quālitās.
Claudius
Quid? estne Lūtetia immūnis ā pestilentiā?
Balbus
Nōn est, sed perpetua nōn est: aliquandō remittit sēsē, mox recrūdēscit;(7) nōnnunquam intermittitur deinde recipit sēsē.
Claudius
Nōn sat erat malōrum, ubi bellum est?
Balbus
Erat, nisi secus esset vīsum superīs.
Claudius
Annōnae cāritātem istīc esse oportet.
Balbus
Immō penūriam. Omnium rērum illic inopia est, praeterquam scelerātōrum mīlitum. Bonōrum virōrum illic est mīra vīlitās.
Claudius
Quid accidit Gallīs, ut bellum suscipiant cum aquilā?(8)
Balbus
Quia movet illōs exemplum scarabaeī,(9) quī nōn cessit aquilae. In bellō nēmō sibi nōn vidētur Herculēs.
Claudius
Nōn tē remorābor diūtius. Aliās lātius nūgābimur, cum erit utrīque commodum. Nunc aliō mē vocant negōtiola(10) quaedam.
(1). Gallum: locus est ex ambiguā vōce. Gallus = Gallus (Frenchman) et gallus (rooster).
(2). Capus: gallus castrātus (capō).
(3). Metamorphōsis: trānsfōrmātiō.
(4). Cuculla nōn facit monachum: prōverbium.
(5). Turture: [mulier] garrula ut turtur.
(6). Allūsum ad hoc, quod vulgus Gallōrum perperam prōnūntiat accentūs.
(7). Recrūdēscit: iterum orītur, iterum vīrēs capit.
(8). Aquila: īnsignia Imperātōrum Rōmānōrum.
(9). Scarabaeus aquilam: prōverbium. Vidē prōverbia.
(10). Negōtiola: dīminutīvum, arrogantiae vītandae caussā.