Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum Octāvum
Opulentia sordida
Persōnae:
Iacōbus, Gilbertus
Iacōbus, Gilbertus
Iacōbus
Unde nōbīs tam exsūccus, quasi cum cicādīs intereā rōre(1) sīs pāstus? mihi nihil aliud quam sȳphar(2) hominis esse vidēris.
Gilbertus
Apud īnferōs umbrae malvā et porrō satūrantur: at ego decem vīxī mēnsēs, ubi nē id quidem contigit.
Iacōbus
Ubinam? tē quaesō; num abreptus in nāvem galeātam?
Gilbertus
Nēquāquam; sed Synodiī.
Iacōbus
In urbe tam opulentā bulīmiā perīclitātus es?
Gilbertus
Maximē.
Iacōbus
Quid in caussā? An dēerat pecūnia?
Gilbertus
Nec pecūnia nec amīcī.
Iacōbus
Quid igitur erat malī?
Gilbertus
Mihi rēs erat cum hospite Antrōniō(3).
Iacōbus
Cum illō opulentō?
Gilbertus
Sed sordidissimō.
Iacōbus
Mōnstrī simile narrās.
Gilbertus
Minimē; sed sīc fīunt dīvitēs quī ē summā ēmergunt inopiā.
Iacōbus
Quid ita libuit tot mēnsēs apud tālem hospitem commorārī?
Gilbertus
Erat quod alligāret: et sīc tunc erat animus.
Iacōbus
Sed dīc, obsecrō, quō tandem vīvit ille apparātū?
Gilbertus
Dīcam, quandō quidem āctōrum labōrum solet esse iūcunda commemorātiō.
Iacōbus
Mihi certē futūra est.
Gilbertus
Illud οὐρανόθεν(4) accessit incommodī, quum illīc agerem, tōtōs trēs mēnsēs spīrābat Boreās, nisi quod illīc nesciō quō pactō numquam perseverat ultrā diem octāvum.
Iacōbus
Quōmodō igitur spīrābat tōtōs trēs mēnsēs?
Gilbertus
Sub eum diem velut ex cōnstitūtō mūtābat statiōnem, sed post hōrās octō migrābat in locum priōrem.
Iacōbus
Ibi tenuī corpusculō opus erat focō lūculentō.
Gilbertus
Satis erat ignis, sī suppetisset līgnōrum cōpia. Vērum nē quid heīc faceret impendiī noster Antrōnius, ex rūsculīs īnsulāribus ēvellēbat arbōrum rādīcēs ab aliīs neglēctās, idque ferē noctū. Ex hīs nōndum bene siccīs struēbātur ignis nōn absque fūmō, sed sine flammā: nōn quī calefaceret; sed quī praestāret, nē vērē dīcī posset ibī nūllum esse ignem. Ūnicus autem ignis dūrābat tōtum diem; adeō temperātum erat incendium.
Iacōbus
Illīc hībernāre dūrum erat.
Gilbertus
Imō multō dūrius aestīvāre.
Iacōbus
Quī sīc?
Gilbertus
Quoniam ea domus tantum habēbat pūlicum ac cīmicum, ut nec interdiū quiētum esse, nec noctū somnum capere licēret.
Iacōbus
Dīvitiās miserās.
Gilbertus
Praesertim in hoc pecoris genere.
Iacōbus
Oportet illīc ignāvās esse foeminās.
Gilbertus
Latitant, nec inter virōs versantur. Ita fit ut illīc et foeminae nihil aliud sint quam foeminae, et virīs dēsint ea ministēria quae solent ab eō sexū suppēditārī.
Iacōbus
Sed Antrōnium interim nōn pigēbat tractātiōnis?
Gilbertus
Illī in huiusmodī sordibus ēducātō praeter lūcrum nihil erat dulce. Ubivīs potius habitābat quam domī; nūllā in rē nōn negōtiābātur. Scīs autem eam urbem esse prae cēterīs Mercuriālem(5). Pictor ille nōbilis dēplōrandum exīstimāvit, sī diēs abiisset sine līneā; Antrōnius longē magis dēplōrābat, sī diēs praeteriisset absque lūcrō. Quod sī quandō ēvenisset, domī quaerēbat Mercurium.
Iacōbus
Quid faciēbat?
Gilbertus
Habēbat in aedibus cisternam ex eius cīvitātis mōre; illīc hauriēbat aliquot aquae situlās, et īnfundēbat in vāsa vīnāria. Heīc erat certum lūcrum.
Iacōbus
Fortasse vīnum erat aequō vehementius.
Gilbertus
Imō plūs erat quam vappa. Numquam enim emēbat vīnum nisi corruptum, quō minōris emeret. Ex eō nē quid perīret, subinde faecēs annōrum decem miscēbat, volvēns ac revolvēns omnia, quō mustum vidērētur: neque enim ille passus fuisset ūllam faecis mīcam perīre.
Iacōbus
At sī qua fidēs medicīs, tāle vīnum gignit vēsīcae calculōs.
Gilbertus
Nōn errant medicī: nam in eā domō nūllus erat annus tam fēlīx, quīn ūnus atque alter calculō perīret; nec horrēbat ille fūnestam domum.
Iacōbus
Nōn?
Gilbertus
Etiam ā mortuīs(6) colligēbat vectīgal. Nec aspernābātur quamvīs exiguum lūcellum.
Iacōbus
Dīcis fūrtum.
Gilbertus
Lūcrum vocant negōtiātōrēs.
Iacōbus
Quid intereā bibēbat Antrōnius?
Gilbertus
Idem fermē nectar.
Iacōbus
Nōn sēnsit malum?
Gilbertus
Dūrus erat, quī vel foenum esse posset, et tālibus, ut dīxī, dēliciīs fuerat ā tenerīs ēducātus. Hoc lūcrō nihil exīstimābat certius.
Iacōbus
Quid ita?
Gilbertus
Sī supputēs uxōrem, fīliōs, fīliam, generum, operās et famulās, alēbat domī ferē corpora trīgintā tria. Iam quō vīnum erat dīlūtius, hoc et parcius bibēbātur et sērius exhauriēbātur. Heīc mihi subdūcitō, in singulōs diēs additā aquae situlā, quam nōn poenitandam summam cōnficiat in annum.
Iacōbus
Ō sordēs!
Gilbertus
Atquī nōn minus compendiī redībat ex pāne.
Iacōbus
Quō pactō?
Gilbertus
Emēbat trīticum vitiātum, quod alius nōluisset emere. Hic praesēns statim lūcrum, quia minōris emēbat. Cēterum vitiō medicābātur arte.
Iacōbus
Quā tandem?
Gilbertus
Est argillae genus frūmentō nōn dissimile, quō vidēmus et equōs dēlectārī, dum et parietēs arrōdunt, et ex lacūnīs eā argillā turbidīs bibunt libentius. Eius terrae tertiam partem admiscēbat.
Iacōbus
Est isthuc medicārī?
Gilbertus
Certē trīticī vitium minus sentiēbātur. An hoc quoque lūcrum putās aspernandum? Adde iam aliud stratēgēma. Domī pānem subigēbat; nec id crēbrius, etiam aestāte, quam bis in mēnse.
Iacōbus
Istuc est lapidēs appōnere, nōn pānēs.
Gilbertus
Aut sī quid lapide dūrius. Sed huic quoque malō erat parātum remedium.
Iacōbus
Quodnam?
Gilbertus
Fragmenta pānis immersa cyathīs vīnō macerābant.
Iacōbus
Similēs habēbant labra lactūcās. Sed ferēbant tālem tractātiōnem operae?
Gilbertus
Prīmum narrābō prīmātum eius familiae apparātum, quō facilius dīvīnēs, quōmodō tractentur operae.
Iacōbus
Audīre cupiō.
Gilbertus
Dē ientandō nūlla erat illīc mentiō; prāndium ferē differēbātur in hōram ā merīdiē prīmam.
Iacōbus
Quam ob rem?
Gilbertus
Exspectābātur Antrōnius paterfamiliās. Coenābātur interdum ad hōram decimam.
Iacōbus
At tū solēbās esse inediae impatiēntior.
Gilbertus
Eōque subinde clāmābam ad Antrōniī generum Orthrogonum, (agēbāmus enim in eōdem conclāvī:) Heus Orthrogone, nōn coenātur hodiē apud Synodōs? Commodē respondīt, brevī adfutūrum Antrōnium. Quum nihil vidērem apparārī, et latrāret stomachus, Heus, inquam, Orthrogone, erit hodiē pereundum fame? Excūsābat hōram aut aliud simile. Quum nōn ferrem stomachī latrātum, rūrsus interpellābam occupātum: Quid futūrum est? inquam: eritne moriendum fame? Ubī iam Orthrogonus cōnsūmpsisset omnem tergiversātiōnem, abiit ad famulōs, iussītque adōrnārī mēnsam. Tandem quum nec redīret Antrōnius, nec quidquam apparārētur, Orthrogonus victus convīciīs meīs dēscendēbat ad uxōrem et socrum ac līberōs, clāmitāns ut apparārent coenam.
Iacōbus
Nunc saltem exspectō coenam.
Gilbertus
Nē properā. Prōdībat tandem famulus claudus, eī praefectus negōtiō, nōn admodum dissimilis Vulcānō; insternit mēnsam linteō. Ea prīma coenae spēs. Tandem post longam vōciferātiōnem afferuntur phialae vitreae, cum aquā sānē limpidā.
Iacōbus
Altera coenae spēs.
Gilbertus
Nē properā, inquam. Rūrsum post atrōcēs clāmōrēs adfertur phiala illius nectaris faeculentī plēna.
Iacōbus
Ō factum bene!
Gilbertus
Sed sine pāne. Nihil adhūc perīculī; nēmō famēlicus bibit lubēns tāle vīnum. Clāmātum est iterum usque ad rāvim. Tum dēmum appōnitur pānis ille, quem vix ursus dentibus frangeret.
Iacōbus
Certē iam vītae cōnsultum est.
Gilbertus
Sub multam noctem tandem venit Antrōnius; hoc ferē proemiō inauspicātissimō, ut dīceret, sibi dolēre stomachum.
Iacōbus
Quid heīc malī auspiciī?
Gilbertus
Quia tunc nihil erat quod ederētur; quid enim exspectēs, hospite male affectō?
Iacōbus
Dolēbat rē vērā?
Gilbertus
Adeō, ut sōlus dēvorātūrus fuerit trēs capōs, sī quis dedisset grātīs.
Iacōbus
Exspectō convīvium.
Gilbertus
Prīmum ipsī appōnēbātur patina cum fārīnā fabāceā; quod obsōniī genus illīc vulgō vēnditur tenuibus. Aiēbat sē hoc ūtī remediō adversus omne morbī genus.
Iacōbus
Quot erātis convīvae?
Gilbertus
Interdum octō aut novem; inter quōs erat Verpius ille doctus, quem arbitror tibī nōn ignōtum, et fīlius familiās nātū māior.
Iacōbus
Quid illīs appōnēbātur?
Gilbertus
An nōn satis est frūgī hominibus quod Melchisēdec obtulit Abrahae quīnque rēgum victōrī?
Iacōbus
Nihil igitur obsōniī?
Gilbertus
Erat nōnnihil.
Iacōbus
Quodnam?
Gilbertus
Meminī nōs fuisse in mēnsā convīvās numerō novem; quum in patinā nōn numerārem nisi septem foliola lactūcae acētō innatantia, sed absque oleō.
Iacōbus
Sōlus igitur ille dēvorābat suās fabās?
Gilbertus
Vix sēmiōbolō emerat: nec tamen vetābat, sī quis proximē assidēns vellet gustāre; sed incīvīle vidēbātur, languidō suum ēripere cibum.
Iacōbus
Secābāntur igitur folia, quemadmodum dē cūminō meminit prōverbium?
Gilbertus
Nōn; sed lactūcīs ā prīmōribus absūmptīs, reliquī pānem immergēbant acētō.
Iacōbus
Quid autem post septem folia?
Gilbertus
Quid, nisi caseus, convīviōrum clausula?
Iacōbus
Hiccīne erat apparātus perpetuus?
Gilbertus
Propemodum; nisi quod interdum, sī eō diē Mercurium fuisset expertus propitium, erat paulō prōfūsior.
Iacōbus
Quid tum?
Gilbertus
Iubēbat emī trēs ūvās recentēs ūnō aereō nummulō. Ea rēs exhilarābat tōtam familiam.
Iacōbus
Quīdnī?
Gilbertus
Id eō duntaxat tempore, quō summa est ūvārum ibī vīlitās.
Iacōbus
Proin extrā autumnum nihil prōfundēbat?
Gilbertus
Prōfundēbat. Sunt illīc nāviculātōrēs, quī conchārum minūtum genus hauriunt, potissimum ē latrīnīs: hī clāmōre certō significant quid habeant vēnāle; ab hīs interdum iubēbat emī dīmidiō nummulī, quem illī bagathīnum appellant. Tum vērō dīxissēs, in eā familiā esse nūptiās; nam ignī erat opus, licet celerrimē percoquantur. Atque haec quidem post caseum, locō bellāriōrum.
Iacōbus
Bella mehercle bellāria! Sed nihil umquam appōnēbātur carnium aut piscium?
Gilbertus
Tandem victus meīs clāmōribus coepit esse splendidior. Quotiēs autem vidērī volēbat Lūcullus, hī fermē erant missūs.
Iacōbus
Isthuc vērō lubēns audierō.
Gilbertus
Prīmō locō dabātur iūsculum, quod illī, nesciō quam ob caussam, appellant ministram.
Iacōbus
Lautum opīnor.
Gilbertus
Hīs conditum arōmatibus: Admovētur ignī cacabus aquā plēnus; in eam cōniciunt aliquot fragmenta cāseī būbalīnī, quī iam ōlim in saxum indūruit; nam ad dēfringendum aliquid bonā secūrī opus est. Quum ea fragmenta tepōre aquae solvī coeperint, īnficiunt eam nē possit mera dīcī aqua; hoc iūsculō praeparant stomachum.
Iacōbus
Suibus dignum.
Gilbertus
Dein appōnitur paullulum carnium dē ventre veteris vaccae, sed elīxum ante diēs quīndecim.
Iacōbus
Foetet igitur.
Gilbertus
Maximē, sed adhibētur remedium.
Iacōbus
Quodnam?
Gilbertus
Dīcam, sed vereor nē imitātūrō.
Iacōbus
Scīlicet.
Gilbertus
Miscent ōvum aquae calefactae; eō iūre perfundunt carnem; ita magis falluntur oculī quam nārēs; nam foetor ērumpit per omnia. Sī diēs requīrit ēsum piscium, interdum appōnuntur aurātae trēs, nec hae magnae, quum convīvae sint septem aut octō.
Iacōbus
Praetereā nihil?
Gilbertus
Nihil nisi caseus ille saxeus.
Iacōbus
Novum mihi narrās Lūcullum. Sed quī potuit tam exilis apparātus tot sufficere convīvīs, praesertim nūllō refectīs ientāculō?
Gilbertus
Imō nē sīs īnsciēns, ex eius convīviī reliquiīs alēbantur socrus, nurus, fīlius nātū minor, famula, et aliquot parvulī.
Iacōbus
Tū quidem admīrātiōnem meam auxistī, nōn adēmistī.
Gilbertus
Istuc tibi vix possum dēscrībere, nisi prius ōrdinem convīviī dēpinxerō.
Iacōbus
Pinge igitur.
Gilbertus
Antrōnius obtinēbat prīmum locum, nisi quod ego illī sedēbam dexter, velut extrāōrdinārius: ē regiōne Antrōniī Orthrogonus: Orthrogonō assidēbat Verpius, Verpiō Stratēgus nātiōne Graecus: Antrōniō sinister assidēbat fīlius nātū māior. Sī quis accessisset convīva, eī locus dabātur prō dignitāte. Prīmum dē iūre minimum erat vel perīculī vel discrīminis, nisi quod in prōcerum discīs nātābant fragmenta būbalīnī cāseī. Cēterum ex phiālīs vīnī aquaeque fermē quattuor vallum quoddam fīēbat, ut nēmō posset attingere quod erat appositum, praeter trēs, ante quōs stabat patina, nisi quis sustinuisset esse impūdentissimus, et trānsilīre septa. Nec tamen ea patina diū manēbat, sed mox tollēbātur, ut aliquid superesset familiae.
Iacōbus
Quid igitur edēbant reliquī?
Gilbertus
Suō mōre dēliciābantur.
Iacōbus
Quī?
Gilbertus
Pānem illum argillāceum macerābant vīnō faecis vetustissimae.
Iacōbus
Tāle convīvium oportuit esse perbreve.
Gilbertus
Frequenter hōrā prōlixius.
Iacōbus
Quī potuit?
Gilbertus
Sublātīs, ut dīxī mox, quae nōn carēbant perīculō, pōnēbātur caseus, unde nūllum erat perīculum, nē quisquam ūllō cultrō escāriō quidquam abrāderet. Manēbat illa praeclāra faex, et suus cuiusque pānis. Atque inter haec bellāria tūtō miscēbantur fābulae. Interim prāndēbat foeminōrum senātus.
Iacōbus
Quid interim operae?
Gilbertus
Nihil habēbant nōbīscum commūne; suīs hōrīs sibi prāndēbant ac coenābant. Sed hī cibō capiendō vix sēmihōram impendēbant tōtō diē.
Iacōbus
Vērum apparātus cuiusmodī?
Gilbertus
Isthuc tuum est dīvīnāre.
Iacōbus
At Germānīs vix sufficit hōra in ientāculum, tantundem in merendam, sēsquihōra in prāndium, duae hōrae in coenam: ac nisi affātim expleantur ēlegantī vīnō, bonīs carnibus ac piscibus, dēserunt patrōnum, et fugiunt in bellum.
Gilbertus
Suus cuique gentī mōs est. Italī minimum impendunt gulae; pecūniam malunt quam voluptātem; et sōbriī sunt nātūrā quoque, nōn sōlum īnstitūtō.
Iacōbus
Nunc profectō nōn mīror tē nōbīs rediisse tam exilem; sed omnīnō vīvum rediisse dēmīror, praesertim quum anteā capīs, perdīcibus, turturibus et phasiānīs assuēvissēs.
Gilbertus
Plānē perieram, nisi repertum fuisset remedium.
Iacōbus
Male rēs agitur, ubi tot remediīs est opus.
Gilbertus
Effēceram ut mihi iam languēscentī in singula convīvia darētur quārta pars pullī elīxī.
Iacōbus
Nunc incipiēs vīvere.
Gilbertus
Nōn admodum. Emēbātur pullus exiguus, nē multum impenderētur, cuiusmodī sex nōn sufficerent ūnī bonī stomachī Polōnō in ientāculum. Nec emptō dabant cibum, nē quid esset impendiī: itaque maciē enēctī ac sēmivīvī coquēbātur āla aut poplēs; iecur dabātur Orthrogonī fīliō īnfantī. Iūs autem semel atque iterum ēbibēbant mulierēs, subinde novā īnfūsā aquā. Itaque poplēs ad mē veniēbat pūmice siccior, et quōvīs putrī līgnō īnsipidior. Iūs nihil erat nisi mera aqua.
Iacōbus
Et tamen audiō illīc avium genus et cōpiōsissimum esse et ēlegāns et vīle.
Gilbertus
Est prōrsus; sed illīs cārior est pecūnia.
Iacōbus
Satis dēdistī poenārum, etsī Rōmānum Pontificem occīdissēs, aut sī mīnxissēs ad sepulchrum dīvī Petrī.
Gilbertus
Sed audī reliquum fābulae. Scīs esse in quāque hebdomāde quīnque diēs, quibus vēscimur carnibus.
Iacōbus
Nimium.
Gilbertus
Duōs itaque pullōs dumtaxat emēbant. Diē Iovis sē fingēbant oblītās emere, nē vel tōtum pullum eō diē appōnerent, vel aliquid superesset.
Iacōbus
Nae iste Antrōnius superat etiam Euclionem Plautīnum. Sed piscāriīs diēbus quō remediō cōnsulēbās vītae?
Gilbertus
Amīcō cuidam dederam negōtium, ut mihi meō aere in singulōs diēs emeret ōva tria, duo in prāndium, ūnum in coenam. Sed hīc quoque foeminae prō recentibus cāre emptīs suppōnēbant sēmiputria; ut mēcum praeclārē crēderem āctum, sī ex tribus ūnum esset quod ēdī posset. Tandem et utrem vīnī pūriōris meā pecūniā emeram: cēterum mulierēs effrāctā serā intrā paucōs diēs exsorbuerunt, nōn admodum īrātō Antrōniō.
Iacōbus
Itane nūllus erat illīc, quem tuī miserēsceret?
Gilbertus
Miserēsceret? imō vidēbar illīs glūtō quispiam et helluō, quī tantum cibōrum ūnus dēvorārem. Itaque subinde mē admonēbat Orthrogonus, habērem eius regiōnis ratiōnem, meaeque cōnsulerem incolumitātī: et aliquot nostrātēs commemorābat, quibus illīc edācitās conciliāsset aut mortem aut morbum gravissimum. Quum is mē vidēret dēliciīs quibusdam, quās illīc ex nucleīs pīneīs aut peponum mēlōnumque venditant pharmacopolae, fulcīre corpusculum et assiduīs labōribus et inediā et iam etiam morbō frāctum, subornat medicum mihi amīcum et familiārem, ut persuādeat victūs moderātiōnem. Ēgit hoc mēcum dīligenter. Moxque sēnsī subōrnātum, nec respondī tamen. Quum idem accūrātius mēcum ageret, nec admonendī faceret fīnem; Dīc, inquam, mihi, vir ēgregie, sēriō isthāc loqueris, an iocō? Sēriō, inquit. Quid igitur suādēs ut faciam? Ā coenīs in tōtum abstinē; et vīnō adde ut minimum, aquae dīmidium. Rīsī praeclārum cōnsilium. Sī mē cupis exstīnctum, huic corpusculō et rārō et exilī et spīritibus subtīlissimīs, vel semel ā coenā abstinēre mors esset: id totiēs ipsā rē compertum habeō, ut nōn libeat iterum experīrī. Quid autem futūrum cēnsēs, sī sīc prānsus ā coenā temperem? Et tālī vīnō iubēs addī aquam? quasi nōn praestāret pūram aquam bibere, quam faeculentam. Nec dubitō, quīn haec tē loquī iusserit Orthrogonus. Subrīsit medicus, ac mītigāvit cōnsilium. Nōn haec loquor, inquit, Gilberte doctissime, quod in tōtum arceam tē ā coenīs; licēbit gustāre ōvum, et semel bibere: sīc enim ipse vīvō. In coenam coquitur ōvum: inde capiō vitellī dīmidium, reliquum dō fīliō; mox haustō sēmicyathō vīnī, studeō in multam noctem.
Iacōbus
Num isthāc vēra praedicābat medicus?
Gilbertus
Vērissima. Nam ipse forte per viam ambulāns redībam ā sacrō, et comes admonuerat illīc habitāre medicum; libuit vidēre rēgnum illius. Erat autem diēs dominicus. Pulsāvī forēs: apertae sunt; ascendī; offendō medicum cum fīliō et eōdem famulō prāndēntem. Apparātus erat duo ōva, praetereā nihil.
Iacōbus
Oportuit esse exanguēs hominēs.
Gilbertus
Imō ambō erant pulchrē habitō corpore, colōre vīvidō ac rubidō, oculīs laetīs.
Iacōbus
Vix crēdibile est.
Gilbertus
At ego compertissima narrō. Nec ille sōlus ad istum vīvit modum, sed complūrēs aliī et imāginibus clārī et rē lautā. Polyphagīa(7) et polypōsia, crēde mihi, cōnsuētūdinis rēs est, nōn nātūrae. Sī quis paulātim assuēscat, tandem eō prōficiet, ut idem faciat quod Milō, quī bovem eōdem diē tōtum absūmpsit.
Iacōbus
Deum immortālem, sī tam parvō victū licet tuērī valētūdinem, quantum impendiōrum perit Germānīs, Anglīs, Dānīs et Polōnīs?
Gilbertus
Plūrimum haud dubiē, et quidem nōn sine gravī tum valētūdinis, tum ingeniī dētrīmentō.
Iacōbus
Sed quid obstābat, quō minus tibi sufficeret ille victus?
Gilbertus
Quia dīversīs assuēveram; et sērum iam erat mūtāre cōnsuētūdinem: quanquam mē nōn tam offendēbat cibōrum exiguitās, quam corruptiō. Duo ōva poterant sufficere, sī fuissent recēns nāta: vīnī cyathus erat satis, nisi prō vīnō darētur faex vapida: dīmidium pānis aluisset, nisi prō vīnō darētur argilla.
Iacōbus
Adeōne sordidum esse Antrōnium in tantīs opibus?
Gilbertus
Arbitror cēnsum illius nōn fuisse īnfrā octōgintā ducātōrum mīllia. Nec ūllus erat annus, quō nōn accēderet lūcrum mīlle ducātōrum, ut dīcam parcissimē.
Iacōbus
Sed iuvenēs illī quibus haec parābantur, num eādem ūtēbantur parsimōniā?
Gilbertus
Ūtēbantur, sed domī duntaxat; forīs liguriēbant, scortābantur, lūdēbant āleam: quumque pater in grātiam honestissimōrum convīvārum gravārētur teruncium impendere, iuvenēs interdum ūnā nocte sexāgintā ducātōs perdēbant āleā.
Iacōbus
Sīc perīre solent quae sordibus corraduntur. Vērum ē tantīs perīculīs incolumis, quō nunc tē cōnfers?
Gilbertus
Ad venustissimum Gallōrum contubernium, sartūrus quod illīc dispendiī factum est.
Footnotes
(1). Rōre sīs pāstus: Vidē prōverbium. Rōre pāscitur.
(2). Sȳphar: Serpentis exuvium ita appellātur, mīrē leve et siccum.
(3). Antrōniō: Nōn homine sed asinō. Vidē Chiliādes.
(4). Id est, caelitūs.
(5). Mercuriālem: Ubi mercātōrum magna et plūrima negōtia tractantur.
(6). Ā mortuīs: Vidē prōverbium, Ā mortuō tribūtum.
(7). Polyphagīa: Edācitās est, et vorāndī quaedam cupiditās. Polypōsia, bibācitās.