Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum Quārtum
Nephalion sive νηφάλιον συμπόσιον(1)
Persōnae:
Albertus, Bartholīnus, Carolus, Dionysius, Aemilius, Franciscus, Gyrardus, Hierōnymus, Iacōbus, Laurentius
Albertus, Bartholīnus, Carolus, Dionysius, Aemilius, Franciscus, Gyrardus, Hierōnymus, Iacōbus, Laurentius
Albertus
Vidistine unquam hoc hortō quicquam amoenius?
Bartholīnus
Vix opīnor in īnsulīs Fortūnātīs esse quidquam iūcundius.
Carolus
Plānē mihi videor vidēre paradīsum, cui custōdem cultōremque Deus praefēcerat Adam.
Dionysius
Heīc vel Nestor vel Priamus posset repūbēscere.
Franciscus
Imō vel mortuus revīvīscere.
Gyrardus
Adderem lubēns, sī quid possem, tuae hyperbolae.
Hierōnymus
Profectō mīrīs modīs arrīdent omnia.
Iacōbus
Oportet hunc hortum aliquā compōtātiūnculā dēdicāre.
Laurentius
Rēctē monet noster Iacōbus.
Albertus
Tālibus mystēriīs iam ōlim initiātus est hic locus. Vērum scītō, nihil heīc esse unde vōbīs merendam exhibeam: nisi placet ἄοινος compōtātiō; lactūcās appōnam absque sale, acētō et oleō: vīnī guttula nōn est, nisi quod gignit hic puteus. Nē pānis quidem adest, aut pōculum; et ea est annī pars, quae magis pāscit oculōs, quam ventrem.
Bartholīnus
Sed habēs tabulās lūsōriās, habēs sphaerās; lūsū dicābimus hortum, sī minus licet convīviō.
Albertus
Quoniam tam bellī homunculī convēnimus, habeō quiddam, quod vel lūsum vel convīvium possīs dīcere, meā sententiā multō dignius ad hunc hortum initiāndum.
Carolus
Quodnam?
Albertus
Suum quisque symbolum cōnferat; nōn deerit lautum nec minus suāve convīvium.
Aemilius
Quid adferēmus, quī vacuī hūc vēnerimus?
Albertus
Vacuī, quī tantum opum circumferātis in pectore?
Franciscus
Exspectāmus quid velīs.
Albertus
Prōferat in medium quod quisque per hanc hebdomadam lēgit ēlegantissimum.
Gyrardus
Rēctē monēs; nihil vel huiusmodī convīvīs, vel tē convīvātōre vel hōc locō dignius. Tē huius cōnsiliī ducem sequēmur omnēs.
Albertus
Nihil recūsō, sī vōbīs ita vidētur. Hodiē vehementer dēlectāvit animum meum in homine nōn Chrīstiānō tam Chrīstiāna sententia. Phōciōn enim, quō vix alius apud Athēniēnsēs fuit vir sānctior, pūblicaeque ūtilitātis studiōsior, quum, per invidiam damnātus, esset bibitūrus cicūtam(2), rogātus ab amīcīs, quid vellet etiamnum mandārī fīliīs suīs, Nē huius, inquit, iniūriae velint umquam meminisse.
Bartholīnus
Tam īnsignis patientiae exemplum vix hodiē reperiās inter Dominicānōs et Franciscānōs. Itaque simile referam, quandō pār nōn possum. Aristīdēs Phōciōnī simillimus erat, mōribus incorruptissimīs, adeō ut vulgus illī Iūstī tribueret cognōmen. Ob huius cognōminis invidiam vir optimē dē rēpūblicā meritus ostracismō(3) populī iussus est vertere solum. Posteāquam intellēxerat, populum nōn aliā rē offēnsum, quam Iūstī cognōmentō, quum aliōquī rem semper expertus esset sibi salūtārem, pāruit aequō animō. In exiliō rogātus ab amīcīs, quid precārētur ingrātissimae cīvitātī: Nihil aliud, inquit, nisi tantam rērum prosperitātem, ut illīs numquam in mentem veniat Aristīdēs.
Carolus
Mīrum sī Chrīstiānōs nōn pudet suī, ad quamvīs levem iniūriam excandēscentēs, ac vindictam per fās nefāsque molientēs. Tōta Socrātis vīta nihil aliud mihi vidētur, quam temperantiae ac tolerantiae exemplum. Sed nē plānē sim asymbolos(4), ūnum referam, quod mihi prae cēterīs arrīsit. Euntī pūblicā viā improbus quispiam colaphum impēgit. Quum id tacitus ferret Socrātēs, amīcī quīdam hortātī sunt ad ultiōnem. At ille, Quid percussōrī faciam, inquit? Vocā, inquiunt, in iūs. Rīdiculum, inquit: sī mē asinus calcibus percussisset, num vōbīs auctōribus asinum in iūs traham? significāns improbum scurram nihilō potiōrem asinō, et īnfimī animī esse, nōn posse ferre contumēliam ab homine vēcordī, quam ferret ab animālī brūtō.
Dionysius
Pauciōra sunt in Rōmānīs Annālibus exempla moderātiōnis, nec ea perinde īnsignia; neque enim opīnor magnam habēre laudem tolerantiae, sī quis parcat dēvīctīs, et dēbellet superbōs. Nōn arbitror tamen indignum memorātū, quod Catō senior, quum Lentulus quīdam in ōs illī spūtum et ōris pūrulentiam iniecisset, nihil aliud responderit quam: Posthāc habeō quod illīs respondeam, quī negant tibī esse ōs. Ōs autem Latīnīs habēre negantur, quōs nihil pudet. Itaque iocus est ex ambiguō.
Aemilius
Aliīs arrīdent alia: mihi inter Diogenēs dicta, praeclāra quidem omnia, nihil magis adblandītur, quam quod rogantī cuidam, quō pactō maximē posset ulcīscī inimīcum: Sī tē ipsum, inquit, quam maximē probum et honestum virum praestiteris. Dēmīror quis deus illīs tālēs cōgitātiōnēs mīserit in mentem. Vidētur autem et Aristotelīs dictum valdē cōnsentāneum Paulīnō dogmatī; quī rogātus ā quōdam, quid frūctūs sua illī philosophia attulisset: Ut mea, inquit, sponte ea faciam, quae plērīque lēgum metū coāctī faciunt. Docet enim Paulus, eōs, quōs afflāvit Chrīstiāna cāritās, nōn esse lēgī obnoxiōs, eō quod plūs praestant suapte sponte, quam lēx metū poenae possit extorquēre.
Franciscus
Chrīstus Iūdaeīs obmurmūrantibus, quod cum pūblicānīs et peccātōribus habēret etiam mēnsae familiāritātem, respondit, nōn esse opus medicō iīs quī rēctē valērent, sed quī minus prosperā essent valētūdine. Nōn abhorret hinc, quod apud Plūtarchum dīxit Phōciōn; quī quum reprehenderētur, quod hominī illaudātō improbōque patrōcinātus esset in iūdiciō, nōn minus fēstīviter quam clēmenter, Quīdnī, inquit, quandō nēmō probus indiget tālī patrōciniō?
Gyrardus
Et istud Chrīstiānae bonitātis exemplum est, ad exemplum aeternī patris et probīs et improbīs, quantum licet, benefacere, quī sōlem suum orīrī iubet nōn sōlum piīs, sed etiam impiīs. Vērum admīrābilius forsitan erit in rēge moderātiōnis exemplum. Quum Dēmocherēs, Dēmosthenēs nepōs, Athēniēnsium nōmine lēgātiōne fungerētur apud Philippum Macedonum rēgem, et impetrātīs quae volēbat ā rēge dīmitterētur, hūmāniter interrogante, sī quid praetereā vellet; Ut tēipsum suspendās, inquit Dēmocherēs. Vōx impotēns odium arguēbat; et rēx erat et bene meritus, in quem iaciēbātur convīcium; nec tamen incanduit; tantum ad collēgās conversus, Vōs, inquit, haec renūntiāte populō Athēniēnsī, quō rē cognitā iūdicet, utrum nostrum exīstimet praestantiōrem, mē quī haec patienter audīverim, an istum quī haec dīxit? Ubi nunc sunt orbis monarchae, quī sē diīs parēs putant, et ob verbum inter pōcula dictum atrōcia bella concitant?
Hierōnymus
Magnōs impetūs habet glōriae sitīs, multōsque trānsversōs agit hic affectus. Ex eōrum numerō quīdam Socrātem interrogābat, quā viā posset sibi compendiō honestissimam comparāre fāmam. Sī tālem, inquit, praestiteris tē ipsum, quālis habērī vīs.
Iacōbus
Profectō nōn videō quid dīcī possit vel brevius vel absolūtius. Fāma nōn est affectanda, sed ea virtūtem ultrō comitātur, quemadmodum improbitātem īnfāmia. Vōs admīrāminī virōs; mihi puella Lacaena placuit, quae quum in auctiōne venderētur, licitātor quīdam adiit illam: Quid? inquiēns; num proba futūra es, sī tē mercātus fuerō? Etiam, inquit illa, sī tū nōn fuerīs mercātus: indicāns, sēsē nōn in cuiusquam grātiam probitātem servāre, sed suopte ingeniō virtūtem ipsius grātiā sectārī, quod virtūs ipsa suī pretium est.
Laurentius
Masculam sānē vōcem aedidit puella. Cēterum īnsigne mihi vidētur exemplum adversus fortūnam quamlibet blandientem cōnstantiae, quod quum Philippō Macedonum rēgī trēs eximiae fēlīcitātēs eōdem diē nūntiārentur, quod in Olympiīs vīcisset, quod dux exercitūs Parmeniōn praeliō superāsset Dardanōs, quod uxor Olympias ipsī fīlium esset ēnīxa, sublātīs in coelum manibus precātus est, ut deus tantam prosperitātem paterētur levī quōpiam infōrtūniō expiārī.
Albertus
Hodiē nūlla est tanta prosperitās, cuius invidiam metuat quisquam; sed perinde iactant, sī quid successerit, quasi vel mortua vel surda esset Nemesis. Haec merenda sī vōbīs placet, hic hortulus eam vōbīs, quotiēs volueritis, exhibēbit, quem hōc colloquiō nōn minus iūcundō quam frūgiferō dicāstis.
Bartholīnus
Profectō nec Apitius potuisset discum suāviōrem appōnere. Quārē nōs exspectābis frequenter, modō bonī cōnsulās, quod nunc attulimus nōn quae digna erant tuīs auribus, sed quae nōn praemeditātīs vēnērunt in mentem. Meditātī lautiōra profērēmus.
Albertus
Hōc eritis grātiōrēs.
Footnotes
(1). Id est, sōbrium sīve abstēmium convīvium.
(2). Bibitūrus cicūtam: Cicūta pūblica Athēniēnsium poena.
(3). Ostracismus: Suffrāgiōrum quoddam genus quod per calculōs ac fabās ferēbātur, in hoc repertum, ut per id cīvēs, quī vel opibus immodicīs, vel nōbilitāte, vel glōriā, vel aliā quāvīs īnsignī multitūdinis invidiam sē prōvocāssent, in exilium decenne relēgārentur.
(4). Asymbolos: Ἀσύμβολος quī nihil cōnfert.