Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Tertium
Naufragium
Persōnae:
Antōnius, Adolphus
Antōnius, Adolphus
Antōnius(1)
Horrenda narrās. Est istūc nāvigāre? Prohibeat Deus, nē mihi quidquam umquam tāle veniat in mentem.
Adolphus
Immō quod hāctenus commemorāvī, lūsus merus est prae hīs quae nunc audiēs.
Antōnius
Plūs satis malōrum audīvī: inhorrēscō tē memorante, quasi ipse perīculō intersim.
Adolphus
Immō mihi iūcundī sunt āctī labōrēs. Eā nocte quiddam accidit, quod māgnā ex parte spem salūtis adēmit nauclērō.
Antōnius
Quid, obsecro?
Adolphus
Nox erat sublūstris(2), et in summō malō stābat quidam ē nautīs in galeā; sīc enim vocant, opīnor; circumspectāns, sī quam terram vidēret: huic coepit adsistere sphaera quaedam ignea: id nautīs trīstissimum ostentum est, sī quandō sōlitārius ignis est; fēlīx quum geminī. Hōs vetustās crēdidit Castōrem et Pollucem(3).
Antōnius
Quid illīs cum nautīs, quōrum alter fuit eques, alter pugil?
Adolphus
Sīc vīsum est poētīs. Nauclērus quī clāvō assidēbat, Socie, inquit, (nam eō nōmine sē mūtuō compellant nautae;) vidēsne, quod sodālitium tibi claudat latus(4)? Videō, respondit ille; et precor ut sit fēlīx. Mox globus igneus dēlāpsus per fūnēs dēvolvit sēsē ūsque ad nauclērum.
Antōnius
Num ille exanimātus est metū?
Adolphus
Nautae assuēvēre mōnstrīs. Ibi paullisper commorātus, volvit sē per marginēs tōtīus nāvis: inde per mediōs forōs(5) dīlāpsus ēvānuit. Sub merīdiem coepit magis ac magis incrūdēscere tempestās. Vidistīne umquam Alpēs?
Antōnius
Vīdī.
Adolphus
Illī montēs verrūcae(6) sunt, sī conferantur ad undās maris. Quotiēs tollēbāmur in altum, licuisset lūnam digitō contingere: quotiēs dēmittēbāmur, vidēbāmur dēhīscente terrā rēctā īre in Tartara.
Antōnius
Ō īnsānōs, quī sē crēdunt marī!
Adolphus
Nautīs frūstrā luctantibus cum tempestāte, tandem nauclērus tōtus pallēns nōs adiit.
Antōnius
Is pallor praesāgit aliquod māgnum malum.
Adolphus
Amīcī, inquit, dēsiī esse dominus nāvis meae; vīcēre ventī: reliquum est, ut spem nostram collocēmus in Deō, et quisque sē paret ad extrēma.
Antōnius
Ō vērē Scȳthicam conciōnem(7)!
Adolphus
In prīmīs autem, inquit, exōneranda est nāvis; sīc iubet necessitās(8), dūrum tēlum: praestat cōnsulere vītae dispendio rērum, quam simul cum rēbus interīre. Persuāsit vēritās: proiecta sunt in mare plūrima vāsa plēna pretiōsīs mercibus.
Antōnius
Hoc erat vērē iactūram facere(9).
Adolphus
Aderat Italus quidam, quī lēgātum ēgerat apud rēgem Scōtiae: huic erat scrīnium plēnum vāsīs argenteīs, annulīs, pannō, ac vestīmentīs sēriceīs.
Antōnius
Is nōlēbat dēcīdere(10) cum marī?
Adolphus
Nōn; sed cupiēbat aut perīre cum amīcīs(11) opibus suīs, aut simul cum illīs servārī. Itaque refrāgābātur.
Antōnius
Quid nauclērus?
Adolphus
Per nōs, inquit, licēret tibi cum tuīs perīre sōlum: sed aequum nōn est, ut nōs omnēs tuī scrīniī caussa perīclitēmur; alioquī tē ūnā cum scrīniō dabimus in mare praecipitem.
Antōnius
Ōrātiōnem vērē nauticam(12).
Adolphus
Sīc Italus quoque iactūram fēcit, multa mala precāns et superīs et īnferīs, quod suam vītam elementō tam barbarō crēdidisset.
Antōnius
Agnōscō vōcem Italicam(13).
Adolphus
Paulō post ventī, nihilō mitiōrēs factī nostrīs mūneribus, rūpēre fūnēs, disiecēre vēla.
Antōnius
Ō calamitātem(14)!
Adolphus
Ibi rursus nōs adit nauta.
Antōnius
Conciōnātūrus
Adolphus
Salūtat: Amīcī, inquit, tempus hortātur, ut ūnusquisque Deō sē commendet, ac mortī sē praeparet. Rogātus ā quibusdam nauticae reī nōn imperītīs, ad quot hōrās sē crēderet posse tuērī nāvem, negāvit sē posse pollicērī quidquam, sed ultrā trēs hōrās nōn posse.
Antōnius
Haec conciō dūrior etiam erat priōre.
Adolphus
Haec ubi locūtus est, iubet incīdī fūnēs omnēs; ac malum ūsque ad thēcam(15), cui īnseritur, incīdī serrā, ac simul cum antennīs dēvolvī in mare.
Antōnius
Cūr hoc?
Adolphus
Quoniam sublātō aut lacerō vēlō erat onerī, nōn ūsuī: tōta spēs erat in clāvō.
Antōnius
Quid intereā vectōrēs?
Adolphus
Ibi vidissēs miseram rērum faciem: nautae canentēs, Salvē rēgīna, implōrābant mātrem Virginem, appellantēs eam stellam maris, rēgīnam coelī, domīnam mundī, portum salūtis, aliīsque multīs titulīs illī blandientēs, quōs nūsquam illī tribuunt sacrae litterae.
Antōnius
Quid illī cum marī, quae numquam, opīnor, nāvigāvit?
Adolphus
Ōlim Venus agēbat cūram nautārum, quia nāta crēdēbātur ex marī: ea quoniam dēsiit cūrāre, suffecta est huic mātrī nōn virginī Virgō māter.
Antōnius
Lūdis.
Adolphus
Nōnnūllī prōcumbentēs in tabulās adōrābant mare, quidquid erat oleī(16) effundentēs in undās, nōn aliter illī blandientēs, quam solēmus īrātō prīncipī.
Antōnius
Quid aiēbant?
Adolphus
Ō clēmentissimum mare, ō genērōsissimum mare, ō dītissimum mare, ō fōrmōsissimum mare; mītēsce, servā: huiusmodī multa occinēbant surdō marī.
Antōnius
Rīdicula superstitiō. Quid aliī?
Adolphus
Quidam nihil aliud quam vomēbant, plērīque vōta nuncupābant. Aderat anglus quidam, quī prōmittēbat montēs aureōs Virginī Walsāngamicae, sī vīvus attigisset terram. Aliī multa prōmittēbant līgnō crucis, quod esset in tālī locō; aliī rursus, quod esset in tālī locō. Īdem factum est dē Mariā Virgine, quae rēgnat in in multīs locīs; et putant vōtum irrītum, nisi locum exprimās.
Antōnius
Rīdiculum: quasi dīvī nōn habitent in coelīs.
Adolphus
Erant, quī sē prōmitterent fore Carthūsiānōs. Erat ūnus, quī pollicērētur sē aditūrum dīvum Iacōbum, quī habitat Compostellae, nūdīs pedibus et capite, corpore tantum lōrīcā ferreā tēctō, ad haec cibō ēmendicātō.
Antōnius
Nēmō meminit Chrīstophorī?
Adolphus
Ūnum audīvī nōn sine rīsū, quī clārā vōce, nē nōn exaudīrētur, pollicērētur Chrīstophorō, quī est Lutētiae in summō templō, mōns vērius quam statua, cereum tantum, quantus esset ipse. Haec quum vōciferāns quantum poterat identidem inculcāret, quī forte proximus assistēbat illī nōtus, cubitō tetigit eum ac submonuit: Vidē quid polliceāris: etsī rērum omnium tuārum auctiōnem(17) faciās, nōn fueris solvendō. Tum ille vōce iam pressiōre, nē vidēlicet exaudīret Chrīstophorus: Tacē, inquit, fatue; an crēdis mē ex animī sententiā loquī? Sī semel contigerō terram, nōn datūrus sum illī candēlam sēbāceam.
Antōnius
Ō crassum ingenium! suspicor fuisse Batāvum(18).
Adolphus
Nōn, sed erat Zēlandus.
Antōnius
Mīror, nūllī in mentem venisse Paulum Apostolum, quī ipse ōlim nāvigārit, et frāctā nāvī dēsilierit in terram. Is enim haud ignārus malī didicit miserīs succurrere.
Adolphus
Paulī nūlla erat mentiō.
Antōnius
Precābantur interim?
Adolphus
Certātim. Alius canēbat, Salvē Rēgīna; alius crēdō in Deum. Erant, quī pecūliārēs quāsdam preculās habēbant, nōn dissimilēs māgicīs, adversus perīcula.
Antōnius
Ut afflīctiō facit religiōsōs! Rēbus secundīs nec deus, nec dīvus quisquam nōbīs venit in mentem. Quid tū intereā? Nūllī dīvōrum nuncupābās vōta?
Adolphus
Nēquāquam.
Antōnius
Cūr ita?
Adolphus
Quia nōn pacīscor cum dīvīs. Quid est enim aliud, quam contrāctus iūxtā fōrmulam, Dō, sī faciās(19): aut, Faciam, sī faciās: Dabō cereum, sī ēnātem: Ībō Rōmam, sī servēs.
Antōnius
At implōrābās alicūius dīvī praesidium?
Adolphus
Nē id quidem.
Antōnius
Quam ob rem autem?
Adolphus
Quia spatiōsum est coelum. Sī cui dīvō commendārō meam salūtem, putā sānctō Petrō, quī fortasse prīmus audiet, quod adstet ostiō; priusquam ille conveniat deum, priusquam expōnat caussam, ego iam perierō.
Antōnius
Quid igitur faciēbās?
Adolphus
Rēctā adībam ipsum Patrem, dīcēns, Pater noster, quī es in coelīs. Nēmō dīvōrum illō citius audit, aut libentius dōnat quod petitur.
Antōnius
Sed intereā nōn reclāmābat tibi cōnscientia? Nōn verēbāris appellāre Patrem, quem tot sceleribus offenderās?
Adolphus
Ut ingenuē dīcam, dēterrēbat nōnnihil cōnscientia; sed mox recipiēbam animum, ita mēcum cōgitāns: Nūllus est pater tam īrātus fīliō, quīn sī videat eum perīclitantem in torrente aut lacū, capillīs arreptum ēiciat in rīpam. Inter omnēs nūllus sē tranquillius agēbat, quam mulier quaedam, cui erat īnfantulus in sinū, quem lactābat.
Antōnius
Quid illa?
Adolphus
Sōla nec vōciferābātur, nec flēbat, nec pollicitābātur: tantum complexa puellam, precābātur tacitē. Intereā dum nāvis subinde illīderētur vadō, nauclērus metuēns nē tōta solverētur, rudentibus eam cīnxit ā prōrā et ā puppī.
Antōnius
Ō misera praesidia!
Adolphus
Interim exoritur quidam sacrificus senex, annōs nātus sexāgintā; nōmen erat Adāmus: is abiectīs vestibus ūsque ad indūsium, abiectīs etiam ocrīs et calceīs, iussit, ut omnēs itidem parārēmus nōs ad natandum. Atque ita stāns in mediō nāvis, conciōnātus est nōbīs ex Gersōne quīnque vēritātēs dē ūtilitāte cōnfitendī; hortātus omnēs, ut sē quisque praeparāret et vītae et mortī. Aderat et Dominicānus quidam. Hīs cōnfessī sunt quī volēbant.
Antōnius
Quid tū?
Adolphus
Ego vidēns omnia plēna tumultūs, tacitē cōnfessus sum deō, damnāns apud illum meam iniūstitiam et implōrans illīus misericordiam.
Antōnius
Quō migrātūrus, sī sīc periissēs?
Adolphus
Hoc committēbam iūdicī Deō. Neque enim volēbam esse meī ipsīus iūdex: tamen bona quaedam spēs interim habēbat animum meum. Dum haec aguntur, redit ad nōs nauta lacrȳmābundus. Paret, inquit, sē quisque; nam nāvis nōn erit ūsuī ad quārtam hōrae partem. Iam enim locīs aliquot convulsa hauriēbat mare. Paulō post nauta renūntiat nōbīs, sē vidēre procul turrim sacram, adhortāns, ut dīvī, quisquis esset eius templī praeses, auxilium implōrārēmus. Prōcumbunt omnēs et ōrant ignōtum dīvum.
Antōnius
Sī nōmine compellāssētis eum, fortassis audīsset.
Adolphus
Erat ignōtum. Interim nauclērus quantum potest, eō nāvem dīrigit iam laceram, iam undique combībentem undās, ac plānē dīlāpsūram, nī rudentibus fuisset succīncta.
Antōnius
Dūra rērum condīciō.
Adolphus
Eō prōvectī sumus, ut eius locī incolae prōspicērunt nōs perīclitantēs; ac prōcurrentēs caterv ātim in extrēmum lītus, sublātīs togīs, et galērīs in lanceās impositīs, invītābant ad sēsē; ac iactātīs in coelum brachiīs sīgnificābant sē dēplōrāre nostram fortūnam.
Antōnius
Exspectō quid ēvēnerit.
Adolphus
Iam mare tōtam nāvim occupārat, ut nihilō tūtiōrēs essēmus futūrī in nāvī, quam in marī.
Antōnius
Hēic ad sacram ancoram cōnfugiendum erat.
Adolphus
Immō ad miseram. Nautae scapham exōnerant aquā, ac dēmittunt in mare. In hanc omnēs sēsē cōnantur conīcere, nautīs māgnō tumultū reclāmantibus, scapham nōn esse capācem tantae multitūdinis, arriperet sibi quisque quod posset, ac natāret. Rēs nōn patiēbantur lenta cōnsilia: alius arripit rēmum, alius contum, alius alveum, alius situlam, alius tabulam; ac suō quisque praesidiō nītentēs committunt sē flūctibus.
Antōnius
Quid interim accidit illī mulierculae, quae sōla nōn ēiulābat?
Adolphus
Illa omnium prīma pervēnit ad lītus.
Antōnius
Quī potuit?
Adolphus
Imposuerāmus eam repandae tabulae et sīc alligāverāmus, ut nōn facile posset dēcīdere: dedimus illī tabellam in manum, quā vice rēmī ūterētur: ac bene precantēs exposuimus in flūctūs, contō prōtrūdentēs, ut abesset ā nāvī unde erat perīculum: illa laevā tenēns īnfantulum, dextrā rēmigābat.
Antōnius
Ō virāginem!
Adolphus
Quum iam nihil superesset, quidam āvulsit ligneam statuam Virginis mātris, iam pūtrem atque excavātam ā sorīcibus(20), eamque complexus coepit natāre.
Antōnius
Scapha pervēnit incolumis?
Adolphus
Nūllī prius periere. Porrō trīgintā sēsē in eam coniecērant.
Antōnius
Quō malō fātō id factum est?
Adolphus
Prius quam posset sē līberāre ā māgnā nāvī, illīus vacillātiōne subversa est.
Antōnius
Ō factum male! Quid tum?
Adolphus
Ego, dum aliīs cōnsulō, paene perieram.
Antōnius
Quō pactō?
Adolphus
Quia nihil supererat aptum natātiōnī.
Antōnius
Illīc subera fuissent ūsuī.
Adolphus
In eō rērum articulō māluissem vīle suber, quam candēlābrum aureum. Circumspicienti tandem vēnit in mentem dē īmā malī parte: eam quoniam sōlus eximere nōn poteram, adscisc ō socium: huic ambō innīxī committimus nōs marī, sīc ut ego dextrum cornū tenērem, ille laevum. Dum sīc iactāmur, sacrificus ille conciōnātor nauticus, medium iniecit sē in humerōs nostrōs. Erat autem ingentī corpore. Exclāmāmus: Quis ille tertius? Is perdet nōs omnēs. Ille contrā placidē: Sītis, inquit, bonō animō; sat spatiī est, Deus aderit nōbīs.
Antōnius
Cūr ille tam sērō coepit esse natātor?
Adolphus
Immō futūrus erat in scaphā, ūnā cum Dominicānō, nam omnēs hoc honōris illī dēferēbant; sed quamquam erant invicem cōnfessī in nāvī, tamen oblītī nesciō quid circumstantiārum, rursus ibi in ōrā nāvis cōnfitentur, et alter alterī manum impōnit; interim scapha perit: nam haec mihi nārrāvit Adāmus.
Antōnius
Quid āctum est dē Dominicānō?
Adolphus
Is, ut īdem nārrābat, implōrātā dīvōrum ope, abiectīs vestibus, nūdum sē commīsit natātiōnī.
Antōnius
Quōs dīvōs invocābat?
Adolphus
Dominicum, Thomam, Vincentium, et nesciō quem Petrum, sed in prīmīs fīdēbat Catharīnae Sēnēnsī.
Antōnius
Chrīstus illī nōn veniēbat in mentem?
Adolphus
Ita nārrābat sacrificus.
Antōnius
Melius ēnatāsset, sī nōn abiecisset sacram cucullam: eā dēpositā, quī potuit illum agnōscere Catharīna Sēnēnsī? Sed perge nārrāre dē tē.
Adolphus
Dum adhūc volverēmur iūxtā nāvim, arbitriō flūctuum hūc et illūc sē volventem, clāvus illīsus frēgit femur eius, quī tenēbat laevum cornū. Sīc ille revulsus est; sacrificus precātus illī requiem aeternam, successit in locum illīus, adhortāns mē ut māgnō animō tuērer cornū meum, ac strēnuē movērem pedēs. Interim potābāmus multum aquae salsae. Adeō Neptūnus nōbīs nōn balneum tantum salsum, sed pōtiōnem etiam salsam temperārat: quamquam sacrificus eī reī mōnstrāret remedium.
Antōnius
Quod, obsecro?
Adolphus
Quotiēs unda nōbīs occurreret, ille opposuit occipitium, ōre clausō.
Antōnius
Strēnuum senem mihi narrās.
Adolphus
Ubi iam aliquamdiū sīc natantēs nōnnihil prōmovissēmus, sacrificus, quoniam erat mīrae procēritātis, Bonō, inquit, es animō; sentiō vadum. Ego nōn ausus tantum spērāre fēlīcitātis, Longius, inquam, absumus ā līttore, quam ut vadum spērandum sit. Immō, inquit, sentiō pedibus terram. Est, inquam, fortassis ē scrīniīs aliquod, quod hūc dēvolvit mare. Immō, inquit, scālptū digitōrum plānē sentiō terram. Quum adhūc aliquamdiū natāssēmus, ac rursus sentīret vadum, Tū fac, inquit, quod tibi vidētur factū optimum, ego tibi cēdō malum tōtum, et vadō mē crēdō; simulque exspectātō flūctuum dēcessū, pedibus secūtus est quantō potuit cursū. Rursus accēdentibus undīs, utrāque manū complexus utrumque genū, obnītēbātur flūctuī, occultāns sēsē sub undīs, quemadmodum solent mergī et anatēs: rursus abeūnte flūctū promicābat et currēbat. Ego vidēns hoc illī succēdere, sum imitātus. Stābant in arēnā, quī porrectīs inter sē praelongīs hastīlibus fulciēbant sēsē adversus impetum undārum: virī robustī, et flūctibus adsuētī, sīc ut ultimus hastam porrigeret adnatantī. Eā contāctā, omnibus in lītus sē recipientibus, tūtō pertrāhēbātur in siccum. Hāc ope servātī sunt aliquot.
Antōnius
Quot?
Adolphus
Septem: vērum ex hīs duo solūtī sunt tepore, admōtī īgnī.
Antōnius
Quot erātis in nāvī?
Adolphus
Quīnquāgintā octō.
Antōnius
Ō saevum mare! saltem decimīs fuisset contentum, quae sufficiunt sacerdōtibus. Ex tantō numerō tam paucōs reddidit?
Adolphus
Ibi expertī sumus incrēdibilem gentis hūmānitātem, omnia nōbīs mīrā alacritāte suppenditantis, hospitium, īgnem, cibum, vestēs, viāticum.
Antōnius
Quae gēns erat?
Adolphus
Hollandica.
Antōnius
Ista nihil hūmānius, quum tamen ferīs nātiōnibus cīncta sit. Nōn repetēs, opīnor, posthāc Neptūnum.
Adolphus
Nōn, nisi mihi Deus adēmerit sānam mentem.
Antōnius
Et ego mālim audīre tālēs fābulās, quam experīrī.
Footnotes
(1). Horrenda narrās] Ex abruptō incipit colloquium mōre comoediārum.
(2). Nox erat sublūstris] Id est. Quae nōnnihil habeat lūcis
(3). Castōrem et Pollucem] Vidē Plīn lib 2 cap 37.
(4). Claudat latus] Id est, adstet laterī, Sīc Horātius. Ut nē tegam spurcō Damae latus.
(5). Forōs] Forī sunt tabulāta nāvis ac velutī tēctum.
(6). Verrūcae] Id est, tubercula. Sīc Catō, nī fallor, collem verrūcam appellāvit.
(7). Scȳthicam conciōnem] Id est dūram. Vidē prōverb. Σκυθῶν ῥῆσις.
(8). Necessitās] Allūdit ad illud Plīniī: Maximum tēlum necessitās? Rursum ad illud: τῇ ἀνάγκη οὐδὲ ὁι θεοὶ μάχονται.
(9). Iactūram facere] Iactūra damnum est: et iactūram facere dīcitur, quīsquis damnō afficitur: hīc erat vērē iactūra, ā iaciendō dicta.
(10). Dēcīdere] Dēcīdere, est pacīscī portiōne rērum, ut reliqua maneant salva.
(11). Amīcīs opibus] Prō adāmātīs.
(12). Vērē nauticam] Semper nautae finguntur immānēs. Quāle est elementum, tālēs sunt et illī.
(13). Vōcem Italicam] Nam Italī māgnō stomachō barbarum vocant, quicquid est peregrīnum.
(14). Calamitātem] Quod est culmōrum, trāxit ad īnstrūmenta nāvis.
(15). Thēcam] Thēca quodvīs repositōrium.
(16). Quidquid erat oleī] Eā nātūra est oleī, utī adferat, ac tranquillet omnia, etiam mare, quō nōn aliud elementum implacābilius.
(17). Auctiōnem faciās] Auctiō, vēnditiōnis genus in quō ā licitantibus intenditur pretium.
(18). Batāvum] Vulgārī iocō Batāvī dīcuntur crassī.
(19). Dō, sī faciās] Fōrmulae sunt contrāctuum, quōs Iūrēcōnsultī vocant innōminātōs.
(20). Ā sorīcibus] Sorex animal quod vulgō glīrem vocant. Colū. Vītēs quae secundum aedificia sunt, ā sorīcibus aut mūribus īnfestantur. Theodōrētus in historiā ecclēsiasticā refert, cum Chrīstiānī Serapidis īdōlum, quod mānde habēbātur Alexandriae, sēcūribus frangerent, et caput eius abstulissent, gregēs sorīcum inde prōcurrisse.