Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Prīmum

Mīlitis et Carthūsiānī

Persōnae:
Militis, Carthusiani
Militis
Salvē, mī frāter.
Carthusiani
Salvē et tū, germāne cārissime.
Militis
Vix tē agnōscō.
Carthusiani
Adeōne cōnsenui intrā biennium?
Militis
Nōn: sed caput rāsum, nova vestis, faciunt, ut mihi videāris aliud quoddam animal.
Carthusiani
Itane nōn agnōscerēs uxōrem tuam, sī tibi occurreret indūta novā veste?
Militis
Nōn, sī tālī.
Carthusiani
At ego tē probē agnōscō, cui nōn sōlum vestis mūtāta est, vērum etiam faciēs, tōtusque corporis habitus. Quot colōribus pictus es! Nūlla avis aeque variat plūmās suās. Tum quam omnia secta, quam nihil iūxtā nātūram aut mōrem commūnem! Adde tōnsum verticem, barbam sēmirāsam, silvam, quae suprā labrum superius est, perplexam, nec aliter hinc et hinc prōminentem, quam solent in fēlibus pilī longiōrēs. Nec ūna cicātrīx foedāvit vultum; ut Samius quispiam līterātus(1) vidērī possīs, dē quō iocus est prōverbiī.
Militis
Sīc decet redīre ē bellō. Sed dīc mihi, erat hēic tanta bonōrum medicōrum inopia?
Carthusiani
Quam ob rem?
Militis
Quia nūllī commīserīs sanandum cerebrum tuum prius, quam in hanc servitūtem tē praecipitem darēs.
Carthusiani
Itane videor īnsānīsse?
Militis
Maximē. Quid erat necesse hēic tē sepelīrī(2) ante tempus, quum esset unde commodē vīverēs in mundō?
Carthusiani
At nunc nōn videor tibi in mundō vīvere?
Militis
Nōn, per Iovem.
Carthusiani
Dīc quam ob rem?
Militis
Quia, nōn licet ambulāre quō velīs. Huic locō velut caveae inclūderis: adde rāsūram, vestem prōdigiōsam, sōlitūdinem, piscium perpetuum ēsum, ut mīrer tēipsum nōn vertī in piscem.
Carthusiani
Sī verterentur hominēs in omnia quibus vescuntur, tū iam prīdem porcus essēs: nam suillā solēs dēlectārī.
Militis
Nōn dubitō, quīn iamdudum poeniteat tē īnstitūtī: paucōs enim comperiō, quōs nōn capiat poenitūdō.
Carthusiani
Hoc illīs ūsū venit, quī sē in hoc vītae genus velut in puteum praecipitant: ego dēscendī sēnsim et cōnsultō, prius explōrātō mē ipsō, perspectāque tōtā huius vītae ratiōne, iam annōs nātus vīgintī octō, quā aetāte sibi quisque nōtus esse potest. Quod ad locum attinet, tū quoque locō angustō conclūderis, sī tōtīus mundī cōnsīderēs amplitūdinem. Nec refert, quam spatiōsus sit locus, modo nihil dēsit ad vītae commoditātem. Multī rārō, aut numquam exeunt cīvitātem, in quā nātī sunt: quī sī vetārentur exīre, māgnopere sibi displicērent, et incesseret illīs mīra libīdō relinquendae cīvitātis. Hīc affectus vulgāris est, quō ego careō. Imāginor, hēic tōtum esse mundum, et haec tabula mihi tōtum terrārum orbem repraesentat, quem ego cōgitātiōne iūcundius simul et tūtius perambulō, quam is quī nāvigāvit ad novās īnsulās.
Militis
Hēic tū propemodum dīcis vērum.
Carthusiani
Rāsūram damnāre nōn potes, quī volēns tondēris, ūtique commoditātis grātiā. Mihi rāsūra, sī nihil aliud, certē reddit caput pūrius, ac fortasse salūbrius. Venetiīs quam multī patriciī tōtum etiam caput rādunt! Quid autem habet prōdigiōsum vestis? Nōnne tegit corpus? Ad duplicem ūsum adhibētur vestis, ut dēpellātur iniūria coelī, eaque velet, quae pudor iubet tegī. An nōn hōs ūsūs praebet haec vestis? Sed offendit color. Quis color magis decet omnēs Chrīstiānōs, quam is quī datus est omnibus in baptismō? Dictum est tibi quoque: Accipe vestem candidam. Haec itaque vestis admonet mē, quid prōmīserim in baptismō: nimīrum innocentiae perpetuum studium. Porrō sōlitūdinem sī vocās turbae fugam, hoc exemplum est nōn nostrum, sed veterum prophētārum, atque etiam philosophōrum ethicōrum, et quibuscumque bonae mentis cūra fuit. Immō poētae, astrōlogī, ac similibus artibus dēditī, quotiēs aliquid magnī ac suprā vulgus hominum moliuntur, sēcessum quaerere solent. Cūr autem vocēs hanc sōlitūdinem? Ūnīus amiculī cōnfābulātiō pellit sōlitūdinis taedium. Hēic habeō sodālēs omnium rērum plūs quam sēdecim. Ad haec intervīsunt amīcī crēbrius quam vellem aut expedit; et tibi videor in sōlitūdine vīvere?
Militis
At nōn semper licet cum hīs cōnfābulārī.
Carthusiani
Nec semper expedit. Atque hoc iūcundior est cōnfābulātiō, quod voluptātis grātiam augeat interrupta cōpia(3).
Militis
Nōn pessimē coniectās. Nam mihi quoque suāviōrēs sunt carnēs, revolūtō Paschā post quadrāgēsimam.
Carthusiani
Nec interim tamen, quum maximē videor sōlus, dēsunt mihi cōnfābulōnēs, longē festīviōrēs ac suāviōrēs istīs vulgāribus congerrōnibus.
Militis
Ubi sunt?
Carthusiani
Vidēs hēic cōdicem Ēvangēlicum? In hōc mēcum fābulātur ille, quī ōlim additus facundus comes in viā duōbus discipulīs proficiscentibus in Ēmaūntem, effēcit, ut nōn sentīrent itineris labōrem, sed sentīrent dulcissimum cordis ardōrem, inhiantēs mellītīs illīus sermōnibus. In hōc mihi loquitur Paulus, in hōc Ēsāīās, cēterīque prophētae. Hēic mēcum cōnfābulātur dulcissimus ille Chrysostomus, hēic Basilius, hēic Augustīnus, hēic Hierōnymus, hēic Cypriānus, cēterīque nōn minus ērudītī quam facundī doctōrēs. An nōstī ūllōs tam amoēnōs cōnfābulōnēs, quōs cum hīs cōnferās? An in tālī sodālitāte, quod mihi numquam nōn adest, reputās obrepere posse sōlitūdinis taedium?
Militis
Mihi frūstrā loquerentur, nōn intellēctūrō.
Carthusiani
Iam quid refert, quibus rēbus hoc corpusculum alātur, cui minimō satis fit, sī iūxtā nātūram vīvāmus? Uter nostrum habitior? tū, quī vescēris perdicibus, phāsiānīs et capīs; an ego, quī vīvō piscibus?
Militis
Sī tibi esset uxor, ut mihi est, minus habērēs succī.
Carthusiani
Et ideō sufficit quilibet cibus, et quantumvīs exiguus.
Militis
Sed interim agitās vītam Iūdaicam.
Carthusiani
Bona verba: Chrīstiānam, sī nōn assequimur, certē sequimur.
Militis
In veste, cibō, preculīs, cēterīsque caeremoniīs pōnitis fidūciam, neglēctō studiō pietātis Ēvangēlicae.
Carthusiani
Quid aliī faciant, nōn est meum iūdicāre: ego hīs rēbus nēquāquam cōnfīdō, minimumque tribuō; sed in animī pūritāte et in Chrīstō collocō fidūciam.
Militis
Cūr igitur observās?
Carthusiani
Ut mihi pāx sit cum frātribus meīs; et nē cui quōquō modō sim offendiculō. Nōlim autem offendere quemquam ob huiusmodī rēs leviculās, quās nihil est negōtiī servāre. Ut sumus hominēs quācumque veste tēctī, minūtissimārum etiam rērum similitūdō aut dissimilitūdō conciliat aut dīrimit concordiam. Rāsum caput, aut vestis color, per sē quidem nōn commendat mē Deō. Sed quid dīceret populus, sī comam alerem, aut tuam istam vestem sūmerem? Reddidī tibi ratiōnem meī cōnsiliī; nunc, quaesō ut mihi vicissim tuī cōnsiliī ratiōnem reddās, dīcāsque, ubi cessārint omnēs bonī medicī, quum relictā domī uxōre iuvenculā et līberīs, proficīscerēris in mīlitiam, vīlī salāriō conductus ad iūgulandōs hominēs, idque tuī quoque capitis perīculō. Neque enim tibi rēs erat cum fungīs(4) aut papāveribus, sed cum armātīs virīs. Utrum vērō putās īnfēlīcius, iūgulāre Chrīstiānum hominem ob mercēdulam, ā quō numquam sīs laesus; an tē ipsum simul, et corpus, et animam, in aeternum exitium mittere?
Militis
Fās est occīdere hostem.
Carthusiani
Fortassis est, sī impetat patriam tuam. Tum pium vidērī potest, pugnāre prō līberīs et uxōre, prō parentibus et amīcīs, prō ārīs(5) et focīs, prō tranquillitāte pūblicā. Quid istūc ad tuam mīlitiam mercēnāriam? Ego, sī periissēs in hoc bellō, nōn redēmissem animam tuam vitiōsā nuce.
Militis
Nōn?
Carthusiani
Nōn, ita mē Chrīstus bene amet. Iam utrum exīstimās dūrius, obedīre bonō virō, quem nōs Priōrem vocāmus, quī vocet ad precēs, ad sacram lectiōnem, ad doctrīnam salūtārem, ad psallendum Deō; an obedīre barbarō cuipiam centuriōnī, quī saepe māgnīs ac nocturnīs itineribus vocet quō lubet, ac revocet; quī bombardārum ictibus obiiciat, quī iubeat tē stāre locō aut occīsūrum, aut occidendum?
Militis
Minus narrās, quam rēs habeat, malōrum.
Carthusiani
Sī quid ego dēflexerō ā disciplīnā huius īnstitūtī, poena est admonitiō, aut aliud leve quiddam: tibi, sī quid committās adversus lēgēs imperātōriās, aut pendendum est, aut nūdō inter intentātās in tē lanceārum cuspidēs eundum. Nam plectī capite, beneficium est.
Militis
Nōn possum refrāgārī vērīs.
Carthusiani
Iam cultus iste satis indicat, tē nōn multum nummōrum referre domum.
Militis
Nummōrum mihi iam prīdem nē pilus quidem fuit, immō multum aeris aliēnī cōnflāvī. Proinde hūc dēflexī, ut mē īnstruās viāticō.
Carthusiani
Utinam hūc dēflexissēs, quum properārēs in scelerātam istam mīlitiam! Sed unde tanta nūditās?
Militis
Rogās unde? Quidquid ex salāriō, quidquid ex praedātiōnibus, sacrīlegiīs, rapīnīs, furtī, parāre licuit, id tōtum absūmēbātur in vīna, scorta, et āleam.
Carthusiani
Ō tē miserum! Et interim uxorcula, cuius grātiā Deus iussit relinquī patrem et mātrem, domī moerēbat dēserta cum parvīs līberīs. Et intereā tibi vidēbāris vīvere in tantīs miseriīs, in tantīs sceleribus?
Militis
Hoc fallēbat sēnsum malōrum, quod innumerōs habērem malōrum sociōs.
Carthusiani
Quīn illud vereor, nē uxor tē nōn agnōscat.
Militis
Quī sīc?
Carthusiani
Quia sīc cicātrīcēs pīnxērunt tibi novam faciem. In fronte quam fossam habēs! Vidētur tibi exsectum fuisse cornū.
Militis
Immō sī rem nōssēs, grātulārēris mihi hanc cicātrīcem.
Carthusiani
Quam ob rem?
Militis
Minimō minus aberat, quīn perīrem.
Carthusiani
Quid erat malī?
Militis
Cuidam tendentī rupta est balista chalybeā; eius fragmentum īnsiluit in frontem.
Carthusiani
Et in buccā cicātrīcem habēs palmō longiōrem.
Militis
Hoc vulnus accēpī in pugnā.
Carthusiani
Bellicā?
Militis
Nōn: inter āleam ortum est dissidium.
Carthusiani
Iam et in mentō videō nesciō quid gemmārum.
Militis
Nihil est.
Carthusiani
Suspicor tibi contrāctam scabiem, quam vocant Hispānicam.
Militis
Rēctē dīvīnās, mī frāter. Tertium eā labōrāvī neque ad vītae perīculum.
Carthusiani
Unde hoc malī accidit tibi, ut sīc incurvus incēdās, quasi essēs nōnāgēnārius, aut quasi messor quispiam, aut quasi dēlumbātus(6) essēs fuste?
Militis
Morbus ita contrāxit nervōs.
Carthusiani
Nae hēic māgnificam passus es metamorphōsin. Antehaec erās eques, nunc ex centaurō factus es animal sēmireptile.
Militis
Haec nīmirum est ālea Mārtis.
Carthusiani
Immō haec est īnsānia tuae mentis. Quās vērō manubiās(7) uxōrī tuae līberīsque tuīs referēs domum? lepram? Nam ista scabiēs nihil aliud est, quam leprae speciēs; nisi quod ideō nōn vītātur, quia multōrum est commūnis, praecipuē nōbilium: at ob hoc ipsum magis dēbēbat vītārī. Nunc istud malum adfrīcābis iīs, quī tibi dēbuerant esse cārissimī: et ipse per omnem vītam pūtre cadāver circumferēs.
Militis
Quaesō tē, frāter, ut dēsinās: satis malōrum est, etsī nōn accēdat obiūrgātiōnis molestia.
Carthusiani
Quōtam autem malōrum partem commemorāvī? Ista corporis duntaxat sunt. Iam animam vērō quālem reportās, quantā scabiē pūtrem, quot vulneribus sauciam!
Militis
Tam pūram referō, quam est cloaca Parīsiīs, in viā quae dīcitur vulgō Mābertī, aut latrīna pūblica.
Carthusiani
Vereor nē multō peius oleat apud Deum et angelōs eius.
Militis
Sed iam rīxae satis est; dīc aliquid dē sarciendō viāticō.
Carthusiani
Mihi nihil est quod dem, experiar quid velit Prior.
Militis
Atquī sī quid darētur, essent tibi parātae manūs: nunc multae obstant difficultātēs, quandō numerandum est aliquid.
Carthusiani
Quid aliī faciant, ipsī viderint: mihi nec ad accipiendum, nec ad dandum sunt manūs. Vērum dē hīs ā prandiō; nunc tempus monet, ut accumbāmus.

Footnotes

(1). Samius līterātus] In ērīcātricōsōs prōverbium. Vidē Chiliādēs.
(2). Sepelīrī ante tempus] Allūdit huic, quod dīcuntur mundō mortuī.
(3). Interrupta cōpia] Iuvenālis: Voluptātēs commendat rārior ūsus.
(4). Cum fungīs] Fungī fragilēs sunt, et papāvera solent decollārī baculō.
(5). Prō ārīs] Verba sunt ab historicīs pecūliāria, Per āram sīgnificant religiōnem deōrum: per focum, rem domesticam. Nam et focus sacer erat lāribus.
(6). Dēlumbātus] Quī lumbōs habet frāctōs, aut cāsū, aut aliō quōvīs īnfortūniō.
(7). Manubiās] Manubiae, pecūnia ex spoliīs relicta.