Colloquia Familiaria - Colloquium Sextum Decimum

Mīlitis Cōnfessiō

Persōnae:
Hanno, Thrasymachus(1)
Hanno
Unde redīs nōbīs Vulcānus,(2) quī Mercurius(2) hinc abierās nōbīs?
Thrasymachus
Quōs Vulcānōs aut quōs Mercuriōs mihi narrās?
Hanno
Quia ālātus vidēbāre cum abīrēs, nunc claudicās.
Thrasymachus
Sīc ā bellō redīrī solet.
Hanno
Quid tibi cum bellō, homō quōvīs dāmā fugācior?
Thrasymachus
Spēs praedae reddiderat fortem.
Hanno
Multum igitur refers manubārum?(3)
Thrasymachus
Immō zōnam inānem.(4)
Hanno
Tantō minus gravāre sarcinā.
Thrasymachus
Atquī sceleribus onustus redeō.
Hanno
Gravis profectō sarcina, sī vērum dīcit Prophēta, quī peccātum appellat plumbum.
Thrasymachus
Plūs illic scelerum et vīdī, et patrāvī, quam umquam antehanc in omnī vītā.
Hanno
Ecquid igitur arrīdet vīta mīlitāris?
Thrasymachus
Nihil neque scelerātius, neque calamitōsius.
Hanno
Quid igitur in mentem venit istīs, quī nummō conductī, nōnnūllī grātīs, currunt ad bellum, nōn aliter quam ad convīvium?
Thrasymachus
Ego nihil aliud coniectāre possim, quam illōs agī malīs furiīs, sēseque tōtōs malō daemonī ac miseriae dēvōvisse, nec aliud, quam hīc mānēs suōs anticipāre.
Hanno
Ita quidem vidētur. Nam ad rēs honestās vix ūllō pretiō condūcī queant. Sed expōne nōbīs, quōmodō gestum sit praelium, et utrō sēsē inclīnārit victōria.
Thrasymachus
Tantus erat strepitus, tumultus, tubārum bombī, cornuum tonitrua, hinnītus equōrum, clāmor virōrum, ut neque vidēre potuerim, quid gererētur, adeō ut vix scīrem ubi essem ipse.
Hanno
Unde igitur cēterī, quī ex bellō veniunt, sīc dēpingunt singula, quid quisque dīxerit aut gesserit, quasi nūsquam nōn adfuissent ōtiōsī spectātōrēs?
Thrasymachus
Ego crēdō, istōs mentīrī splendidē. In tentōriō meō quid gestum sit, sciō: quid in praeliō, prōrsus ignōrō.
Hanno
An nē hoc quidem scīs, unde tibi vēnerit claudicātiō?
Thrasymachus
Vix, ita mē Māvors posthāc male amet: suspicor aut saxō, aut equī calce laesum genū.
Hanno
At ego sciō.
Thrasymachus
Scīs? an tibi narrāvit aliquis?
Hanno
Nōn, sed dīvīnō.
Thrasymachus
Dīc igitur.
Hanno
Cum fugerēs pavidus, collāpsus humī offendistī in silicem.
Thrasymachus
Dispeream, nisi rem ācū tetigistī. Adeō verīsimile est, quod dīvīnāstī.
Hanno
Abī domum, et uxōrī narrā tuās victōriās.
Thrasymachus
Illa mihi occinet haud suāve encōmium,(5) quī nūdus redeam.
Hanno
Sed unde restitues, quod rapuistī?
Thrasymachus
Iam prīdem restituī.
Hanno
Cuī?
Thrasymachus
Scortīs, oenopolīs,(6) et iīs, quī mē vīcērunt āleā.
Hanno
Satis mīlitāriter. Pār est, ut quod male partum est, peius dispereat. Vērum ā sacrilegiīs, opīnor, temperātum est.
Thrasymachus
Immō illic erat sācrum nihil.(7) Nec profānīs parcitum est, nec fānīs.
Hanno
Quō pactō sarciēs?
Thrasymachus
Negant oportēre sarcīrī, quod in bellō commissum sit: iūre fit, quod illic fit.
Hanno
Iūre bellī fortassis.
Thrasymachus
Tenēs.
Hanno
At istud iūs summa est iniūria. Tē nōn patriae pietās, sed praedae spēs pertrāxit in bellum.
Thrasymachus
Fateor, et arbitror paucōs illūc īre sānctiōre prōpositō.
Hanno
Est aliquid īnsānīre cum multīs.
Thrasymachus
Concionātor ē suggestō prōnūntiāvit, bellum esse iūstum.
Hanno
Suggestum illud nōn solet mentīrī. Sed ut iūstum sit prīncipī, nōn continuō iūstum est tibi.
Thrasymachus
Audīvī ex Rabbīnīs,(8) quod licet suā cuique arte vīvere.
Hanno
Praeclāra ars, incendere domōs, diripere templa, violāre sacrās virginēs, spoliāre miserōs, occīdere innoxiōs.
Thrasymachus
Lāniī condūcuntur ad mactandum bovem; cūr nostra ars reprenditur, quod condūcimur ad mactandōs hominēs?
Hanno
Nōn erās sollicitus, quōnam esset migrātūra anima tua, sī contigisset in bellō cadere?
Thrasymachus
Nōn admodum. Bona spēs habēbat animum meum. Nam dīvae Barbarae mē semel commendāram.
Hanno
Recēperat illa tūtēlam tuī?
Thrasymachus
Sīc mihi vīsa est annuere capite aliquantulum.
Hanno
Quandō isthuc tibi vīsum est? māne?
Thrasymachus
Nōn, sed ā cēnā.
Hanno
Sed tum, ut arbitror, etiam arborēs tibi vīsae sunt ambulāre.
Thrasymachus
Ut hīc dīvīnat omnia! sed praecipua spēs erat in dīvō Christophorō,(9) cuius imāginem quotīdiē contemplābar.
Hanno
In tentōriīs? Unde illic dīvī?
Thrasymachus
Carbōne pīnxerāmus illum in vēlō.
Hanno
Nīmīrum haudquāquam fīculnum,(10) ut aiunt, praesidium erat carbōnārius ille Christophorus. Sed extrā iocum; nōn videō quī possīs expiārī ā tantīs flāgitiīs, nisi tē cōnferās Rōmam.
Thrasymachus
Immō nōvī viam breviōrem.
Hanno
Quam?
Thrasymachus
Ībō ad Domīnicālēs; illic paullō trānsigam cum commissāriīs.
Hanno
Etiam dē sacrilegiīs?
Thrasymachus
Etiam sī Chrīstum ipsum spoliāssem, ac decollāssem etiam; tam largās habent indulgentiās, et auctōritātem compōnendī.
Hanno
Bene habet, sī vestram compositiōnem Deus rātam habuerit.
Thrasymachus
Immō magis metuō, nē diabolus nōn habeat rātam. Nam Deus nātūrā placābilis est.
Hanno
Quem tibi sacerdōtem dēligēs?
Thrasymachus
Cuī cognōverō quam minimum esse frontis ac bonae mentis.
Hanno
Nē nōn habeant similēs labra lactūcās. Ab illō pūrus abībis ad corpus dominicum?
Thrasymachus
Quid nī? Posteāquam semel effūderō sentīnam(11) in illīus cucullam, ego mē exonerāverō sarcinā: ipse viderit, quī absolvit.
Hanno
Quī scīs, an absolvat?
Thrasymachus
Sciō.
Hanno
Quōnam indiciō?
Thrasymachus
Quia manus impōnit capitī, admūrmurans, nesciō quid.
Hanno
Quid sī reddat tibi omnia peccāta tua, cum manum impōnit, haec admūrmurans: absolvō tē, ab omnibus benefactīs, quae nūlla in tē comperiō, et restituō tē tuīs mōribus, tālemque dīmittō, quālem accēpī?
Thrasymachus
Viderit ille, quid dīcat: mihi satis est, quod mē crēdō absolūtum.
Hanno
Sed isthuc tuō perīculō crēdis. Fortasse nōn fuerit satis Deō, cuī dēbēs.
Thrasymachus
Unde tū mihi obvius, quī mihi cōnscientiam ē serēnā nūbilam redderēs?
Hanno
Fēlīx occursus. Bona avis est obvius amīcus, quī bene moneat.
Thrasymachus
Nesciō quam bona, certē parum suāvis.
(1). Thrasymachus: id est audax in pugnās, nōmen aptum mīlitī.
(2). Vulcānus et Mercurius: Vulcānus fingitur claudus; Mercurius ālātus.
(3). Manubārum: pecūnia ē spoliīs collēcta.
(4). Zōnam inānem: vidē prōverbium "Zōnam perdīdit."
(5). Encōmium: solent encōmiō laudārī quī fortiter sē gesserint in bellō.
(6). Oenopolīs: id est vīnōrum vēnditōribus, caupōnīs.
(7). Sācrum nihil: allūsum est ad prōverbium "Οὐδὲν ἱερόν," tametsi dēflēxit in alium sēnsum.
(8). Rabbīnīs: Rabbīnōs vocant Hebraeī quōs nostrī magistrōs.
(9). In dīvō Christophorō: allūsum est vulgī opīniōnī, unde plērumque Christophorōs cum hōc distichō pictōs vidēās: "Christophorī sānctī speciem quīcumque tuētur, illō nempe diē nōn morte malā moriētur."
(10). Fīculnum praesidium: id est parum ūtile, īnfirmum et invalidum. Vidē Chiliades.
(11). Sentīna: metaphora ā nāvibus dēsūmpta, prō omnia facínora.