Colloquia Familiaria - Colloquium Tertium Decimum
Māndandī ac Pollicendī
Persōnae:
Iacobus, Sapidus
Iacobus, Sapidus
Iacobus
Quaesō, ut haec rēs tibi cordī sit. Etiam atque etiam rogō, ut hoc negōtium tibi sit cūrae. Hāc in rē velim, ut tōtum Sapidum exserās. Sī mē amās, caussam hanc tractābis dīligenter. Hāc in rē quaesō, ut advigilēs. Cūrābis hanc rem meā caussā dīligenter. Sī vērē is es, quem semper esse tē mihi persuāsī, fac, ut sentiam hāc in caussā, quantī mē faciās.
Sapidus
Dēsine; ego tibi hoc effectum reddam, et quidem propediem. Ēventum praestāre nōn possum: illud polliceor mihi nec fidem, nec studium dēfutūrum. Cūrābō dīligentius, quam sī mea rēs agerētur: quanquam meam esse dūcō, quae sit amīcī. Faciam, ut in mē quidvīs dēsīderēs citius, quam fidem ac dīligentiam. Tū fac, in utramque(1) dormiās aurem: ego tibi hoc cōnfectum dabō. Tū quiētus estō, in mē recipiō prōvinciam omnem. Gaudeō mihi datam occāsiōnem, quā dēclārem animum in tē meum. Equidem ōrātiōne nihil polliceor, sed rē praestābō, quicquid est amīcī sincērī et ex animō bene volentis. Nōlim tē lactāre vānā spē. Illud efficiam ut dīcās, hoc negōtiī māndātum amīcō.
Successus
Sapidus
Rēs successit opīniōne melius. Fortūna vōtīs utrīusque fāvit. Sī fortūna, tibi nūpsisset, nōn potuisset esse obsequentior. Rēs tua et ventīs(2) et amne secundō prōcessit. Vīcit etiam vōta nostra fortūnae faventis afflātus. Opīnor, tē litāsse(3) Rhamnusiae,(4) cuī sīc ex sententiā cadunt omnia. Plūs impetrāvī, quam fuissem ausus optāre. Ventīs per omnia secundīs hic cursus nōbīs perāctus est. Rēs omnis cecidit ex sententiā. Pulchrē nōbīs cecidit haec ālea. Opīnor, volāsse noctuam,(5) adeō fēlīciter exiit nōbīs parum sapienter īnstitūtum.
Grātiārum āctiō
Iacobus
Equidem et grātiam habeō, et habitūrus sum, quoad vīvam, maximam. Prō istō tuō in mē officiō parēs agere grātiās vix possum, referre nēquāquam. Videō, quantum debeam tuō in mē studiō. Nihil mīror; neque enim tū quicquam novī fēcistī, et hoc magis dēbeō. Dē isthōc tuō in mē officiō amō tē, mī Sapide, ut pār est, maximē. Quod hāc in caussā praestiteris amīcum minimē aulicum,(6) et habētur ā mē grātia, et semper habēbitur. Quod meum negōtium tibi cordī fuerit, amō tē, et habeō grātiam. Isthōc officiō grātiam inistī apud mē maximam. Pergrātum est, quod caussam meam ēgeris bonā fide. Ex omnibus officiīs, quae tū plūrima in mē contulistī, hoc est longē grātissimum. Referre grātiam parem nēquāquam possum: agere accūrātius, inter nōs supervacāneum sit: quod ūnum possum, habēbō, dum vīxerō. Isthōc beneficiō fateor, tibi mē māgnopere dēvinctum esse. Hoc nōmine plūs tibi dēbeō, quam umquam solvendō esse queam. Hoc beneficiō arctius mē tibi dēvinxistī,(7) quam ut possim dissolvere. Obligātiōrem mē tibi reddidistī, quam ut nōmen meum ē tuō diāriō(8) possim umquam expungere. Hoc officiō mē sīc tuum reddidistī, ut nūllum mancipium aequē sit in rēbus herī suī. Hāc rē mē tibi dīvinctiōrem reddidistī, quam ut umquam aes aliēnum possim resolvere. Plūrimīs nōminibus tibi dēbeō, sed nōn aliō plūs, quam hōc. Prō mediōcribus beneficiīs agendae sunt grātiae: hoc maius est, quam ut conveniat verbīs grātiās agere.
Respōnsiō
Sapidus
Aufer mihi ista. Māior est nostra necessitūdō, quam ut vel tū mihi, vel ego tibi prō ūllō officiō debeam grātiās agere. Nōn contulī hoc in tē beneficium, sed rettulī. Mihi quidem abundē relātam grātiam arbitror, sī grātum est, quod fēcī sēdulō. Nōn est, cūr mihi grātiās agās, sī prō tot tuīs in mē beneficiīs nōn vulgāribus hoc officiōlī rependī. Equidem nihil laudis mereor: ingrātissimus habendus, sī dēfuissem amīcō. Quicquid est in rēbus meīs, quicquid mea cūra praestārī potest, hoc tam tuum esse dūcitō, quam id, quod est maximē tuum. Videor mihi beneficium accēpisse, quod nostrum officium bonī cōnsulis. Prō tantillō officiō mihi tam accūrātē grātiās agis, quasi nōn multō māiōra tibi debeam. Sibi bene facit, quī bene facit amīcō. Quī bene merētur dē amīcō, nōn dat beneficium, sed foenerātur. Sī ex animō probās officium in tē meum, fac ūtāre saepius. Ita crēdam, tibi grātum esse, quod fēcī, sī, quotiēs dēsīderābis operam meam, nōn rogēs, sed imperēs, quod volēs.
(1). In utramque: vidē prōverbium "In utramque dormīre."
(2). Et ventīs: metaphora ā nāvigantibus.
(3). Litāsse: nōn quisquis sacrificat, sed cuius sacrum Deō placuit.
(4). Rhamnusiae: Fortūnae cognōmentum est ā locō, quemadmodum dīcimus Paphiam et Cypridem.
(5). Volāsse noctuam: vidē prōverbium "Noctua volāvit."
(6). Aulicum: quia verbōsīs tenōrēs amant, rē autem nihil minus praestant quam prōmīserint.
(7). Dēvinxistī...dissolvere: ēleganter manet in metaphorā.
(8). Diāriō: diārium, codicillī sīve commentāriolī rērum āctārum in singulōs diēs.