Colloquia Familiaria - Lūsus Puerīlis

Lūdus Globōrum Missilium

Persōnae:
Adolphus, Bernardus, Arbitrī
Adolphus
Tū totiēs apud mē glōriātus es, tē mīrum quendam esse artificem in certāmine mittendōrum globōrum. Age, libet experīrī, quī vir siēs.
Bernardus
Nihil dētrectō; hūc, sī quid libet. Nunc tū plānē, quod dīcī solet, in plānitiem(1) provocās equum.
Adolphus
Et tū sentiēs, mē nōn esse asinum.
Bernardus
Placetne monomachia,(2) ut ūnus cum ūnō congrediātur, an māvīs adiungī sociōs perīculī?
Adolphus
Malō μονομαχεῖν(2) nē quā pars victōriae dēcidātur alterī.
Bernardus
Isthuc et ipse malō, ut laus in solidum sit mea.
Adolphus
Hī spectātōrēs erunt et arbitrī.
Bernardus
Recipiō. Sed quod erit victōrī brabeum, aut quae victō poena?
Adolphus
Quid sī victō amputētur auricula?
Bernardus
Immō testium alter exsecētur potius. Nōn est magnificum, certāre prō pecūniā. Tū Gallus es, ego Germānus; dēcertēmus prō suae uterque gentis glōriā.
Adolphus
Sī vīcerō tū ter exclāmābis, Flōreat Gallia: sī victus, quod absit, fuerō, totidem verbīs celebrābō tuam Germāniam.
Bernardus
Age, placet condīciō. Adsit fortūna. Quandō perīclitantur hōc lūdō duae maximae nātiōnēs, sint aequālēs sphaerae.
Adolphus
Nōstī saxum illud prōminēns haud procul ā portā?
Bernardus
Nōvī.
Adolphus
Ea erit mēta, et haec līnea.
Bernardus
Estō: sed sint, inquam, parēs globī.
Adolphus
Minus dīscernās ōvum ab ōvō, aut fīcum ā fīcū. Sed mea nōn refert, utrum mālīs; ēlige.
Bernardus
Mitte.
Adolphus
Heus, tū mihi nōn brachium, sed balistam habēre vidēris, ita torquēs globum.
Bernardus
Satis momordistī labrum, satis rotāstī brachium; tandem mitte. Ō vīrēs Herculēās! sed tamen vincō.
Adolphus
Nisi scelerātus ille laterculus obstitisset, praeverteram tē.
Bernardus
Cōnsiste in sphaerae tuae vestīgiō.
Adolphus
Nōn ūtar dolō malō. Cupiō virtūte, nōn fraude vincere: quandōquidem dē glōriā certāmen est. Bene vertat.
Bernardus
Ingēns profectō iactus.
Adolphus
Nē rīde prius, quam vīceris. Adhūc pene sumus parēs.
Bernardus
Nunc rēs agitur. Uter prior mētam contigerit, is vīcerit. Vīcī, cantā.
Adolphus
Sed dēfīniendum erat, quotō lūdō cōnstāret victōria. Nam prīmō nōndum incaluērunt vīrēs.
Bernardus
Dēfīniant arbitrī.
Arbitrī
Tertiō.
Adolphus
Placet.
Bernardus
Quid ais? Agnōscisne victōrem?
Adolphus
Tibi fortūna magis adspīrāvit; vīribus et arte nōn tibi cesserō: Sed quod arbitrī prōnūntiāverint, id sequar.
Arbitrī
Germānus vīcit; et hoc glōriōsior est victōria, quod tālem artificem vīcerit.
Bernardus
Nunc cantā, Galle.
Adolphus
Sum raucus.(3)
Bernardus
Hoc Gallīs novum nōn est: sed tamen coccyssā.
Adolphus
Flōreat Germānia ter.
Bernardus
Immō ter hoc erat canendum. Contrāximus siticulam; eāmus ad compōtātiunculam; ibī perficiētur cantiō.
Adolphus
Nōn recūsō, sī ita vidētur arbitrīs.
Bernardus
Ita commodius est. Melius canet Gallus collūtō(4) gutture.
(1). In plānitiem: vidē prōverbium.
(2). Monomachia: singulāre certāmen; singulārī certāmine congredī.
(3). Sum raucus: allūsit ad gallōs gallināceōs, quibus nātūra adest vōx rauca, quī propriē dīcuntur coccyssāre, unde vulgō vocant gallum "Cocq."
(4). Collūtō gutture: ita Persius: "Guttur mobile collūerit." Solet enim medicāmentīs vōx fierī mollior; quod fit hīc vīnō.