Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Septimum
Inquisītiō dē Fidē
Persōnae:
Aulus, Barbātius
Aulus, Barbātius
Aulus
Puerōrum(1) est cantilēna, Salūta lībenter. Vērum haud sciō, an mihi fās sit tibi dīcere salūtem.
Barbātius
Equidem mālim, quī det salūtem, quam quī dīcat. Sed quam ob rem istūc ais, Aule?
Aulus
Quam ob rem? Quia, sī scīre vīs, olēs aut sulphur, aut fulmen Iovis.
Barbātius
Sunt et Veiōvēs(2), sunt brūta fulmina(3), multum etiam orīgine dissidentia ā fātīdicīs. Nam, ut suspīcor, tū dē anathēmate sentis.
Aulus
Rem coniectās.
Barbātius
Audīvī quidem horrenda tonitrua, fulminis ictum nōn sēnsī.
Aulus
Quī sīc?
Barbātius
Quia nihilō pēius concoquō, neque irrequiētius dormiō.
Aulus
Sed hoc perīculōsius solet esse malum, quia nōn sentitur. Vērum haec brūta fulmina, quae tū vocās, feriunt montēs et maria(4).
Barbātius
Feriunt, sed irrītīs ictibus. Est et fulgur ē vitrō(5), seu vāse aereō.
Aulus
Vērum, sed puerōs. Sōlus Deus habet fulmen, quō feriat animam.
Barbātius
Quid sī Deus est in suō vicāriō?
Aulus
Utinam sit!
Barbātius
Immō multī dēmīrantur tē iam dūdum nōn esse quōvīs carbōne ātriōrem(6).
Aulus
Finge mē tālem. Atquī tantō magis erat optanda salūs perditō, sī placet Evangelica doctrīna.
Barbātius
Optanda quidem, at nōn dīcenda.
Aulus
Cūr ita?
Barbātius
Quō pudēscat ictus fulmine, ac resipīscat.
Aulus
Sī sīc nōbīscum ēgisset Deus, perierāmus omnēs.
Barbātius
Quam ob rem?
Aulus
Quia quum essēmus inimīcī Deī, cultōrēs īdōlōrum, mīlitantēs in castrīs Satanae, hoc est, modīs omnibus excommunicātissimī, tum ille maximē nōbīscum cōnfābulātus est per fīlium suum, suōque colloquiō nōs restituit in vītam, quum essēmus mortuī.
Barbātius
Ista quidem vērē narrās.
Aulus
Immō male āgerētur cum omnibus aegrōtīs, sī medicus fugeret alloquium, quotiēs ingēns morbus gravat miserum: immō quum maximē conveniēbat adesse medicum.
Barbātius
At ego metuō, nē tū mihi citius adflēs aliquid tuī malī, quam fiat, ut tuō morbō medear. Nōnnunquam ūsū venit, ut prō medicō fiat palaestritēs(7), quī vīsit aegrōtum.
Aulus
Ita quidem ūsū venit in corporum morbīs; vērum in animī malīs est tibi parāta antidōtus adversus omne contāgium.
Barbātius
Quaenam?
Aulus
Adamantīnum propositum, nōn dīvellī ā sententiā semel īnfīxā. Deinde cūr palaestram metuis, ubi rēs verbīs agitur?
Barbātius
Est aliquid quod dīcis, sī modo spēs sit prōfectūs.
Aulus
Prōverbiō dīcitur: Dōnec spīrat homō, spērandum esse. Et iūxtā Paulum, Cāritās nescit dēspērāre, quia spērat omnia.
Barbātius
Nōn pessimē monēs, atque hāc spē putō mihi fās esse tēcum miscēre sermōnem aliquantisper: ac, sī pateris, medicum agam.
Aulus
Licet.
Barbātius
Vulgō sunt invīsī percūnctātōrēs. Et tamen in medicīs prōbantur, quī percūnctantur dē singulīs.
Aulus
Percūnctāre ā coelō ūsque ad terram(8), sī libet.
Barbātius
Experiar, modō fidem dēs, tē respōnsūrum ex animō.
Aulus
Dō, modō sciam, quā dē rē velīs percūnctārī.
Barbātius
Dē Symbolō Apostolōrum.
Aulus
Audiō mīlitāre verbum(9), nec recūsō habērī prō hoste Chrīstī, sī quid hēic fefellāro.
Barbātius
Crēdis in Deum patrem omnipotentem, quī condiderit coelum ac terram?
Aulus
Et quidquid coelō terrāque continētur, atque etiam mentēs angelicās.
Barbātius
Quum Deum dīcis, quid sentis?
Aulus
Sentiō mentem esse quandam aeternam, quae nec initium habuerit, nec fīnem sit habitūra, quā nihil esse potest nec māius, nec sapientius, nec melius.
Barbātius
Ista quidem satis piē.
Aulus
Quae nūtū suō omnipotentī condidit quidquid est rērum vīsibilium aut invīsibilium: quae sapientiā mīrābilī moderātur ac gubernat ūniversa, suā bonitāte pāscit ac servat omnia, atque hominum genus collapsum grātuītō restituit.
Barbātius
Sunt quidem ista tria praecipua in Deō: sed quid frūctus capis ex istōrum cōgnitiōne?
Aulus
Quum omnipotentem cōgitō, mē tōtum illī submittō, ad cūius maiestātem nihil est hominum aut angelōrum sublīmitās. Deinde plēnā fidūciā crēdō, quod ab illō factum trādunt sacrae litterae, simulque futūrum, quidquid ille prōmīsit, quandō nūtū, quidquid vult, potest, quantumvīs hominī videātur impossibile. Ita fit, ut meīs vīribus diffīsus, tōtus ab illō pendeam, quī potest omnia. Ubi sapientiam illīus intueor, nihil tribuō meae sapientiae, vērum crēdō omnia rēctissimē iūstissimēque ab eō fierī, etsī iūxtā sēnsum hūmānum videantur absurda aut inīqua. Quum bonitātem cōnsīderō, videō nihil esse in mē, quod illīus grātuītae beneficentiae nōn dēbeam: et nūllum arbitror esse tantum crīmen, quod ille nōlit ignōscere resipīscentī: neque quidquam esse, quod ille nōn sit largītūrus cum fidūciā petentī.
Barbātius
Num satis esse putās, quod crēdis illum esse tālem?
Aulus
Nēquāquam, sed sincērō affectū tōtam fidūciam ac spem in illum ūnum trānsferō, dētēstāns Satanam, omnemque īdololatriam, et quidquid est artium magicārum. Illum sōlum adōrō, nihil illī nec praeferēns, nec aequāns; nōn angelum, nōn parentēs, nōn līberōs, nōn uxōrem, nōn prīncipem, nōn opēs, nōn honōrēs, nōn voluptātēs; parātus et vītam illīus caussā perdere, sī iusserit; certus eum nōn posse perīre, quī sē tōtum illī trādiderit.
Barbātius
Nihil igitur colis, nihil timēs, nihil amās, nisi ūnum Deum?
Aulus
Sī quid veneror, sī quid metuō, sī quid amō praeter eum, ēius caussā amō, metuō, colō, omnia ad illīus glōriam referēns, semper illī grātiās agēns, sīve laeta contingunt, sīve trīstia: sīve morī dātur, sīve vīvere.
Barbātius
Sāna quidem est hāctenus tua ōrātiō. Dē secundā persōnā quid sentis?
Aulus
Sciscitāre.
Barbātius
Crēdis, Iēsum fuisse Deum et hominem?
Aulus
Maximē.
Barbātius
Quī fierī potuit, ut īdem sit Deus immortālis, et homō mortālis?
Aulus
Istuc illī facile fuit efficere, quī quidquid vult, potest. Et ob dīvīnam nātūram, quam eandem habet cum patre, quidquid māgnitūdinis, sapientiae et bonitātis attribuō patrī, īdem tribuō et fīliō: quidquid dēbeō patrī, dēbeō et fīliō: nisi quod ita vīsum est patrī, ut per fīlium conderet ac dōnāret nōbīs omnia.
Barbātius
Cūr igitur sacrae litterae fīlium magis appellant Dominum quam Deum(10)?
Aulus
Quia Deus auctōritātis, hoc est, prīncipātūs est nōmen, quae patrī praecipuē convenit, quī simpliciter prīncipium est omnium, atque ipsīus etiam deitātis fōns: Dominus redemptōris et assertōris vocābulum est. Quanquam et pater redemit per fīlium, et fīlius Deus est, sed ex Deō patre.
Barbātius
Ergō et in Iēsū collocās tuam fidūciam?
Aulus
Quidnī?
Barbātius
Sed Prophēta maledīctum dīcit, quī fīdit in homine.
Aulus
Sed huic ūnī hominī data est omnis potestās in coelō et in terrā: ut in nōmine ēius flectātur omne genū coelestium, terrestrium, et inferōrum. Quanquam nec in hoc fidūciae spēīque meae sacram, ut āiunt, ancoram fīgerem, nī Deus esset.
Barbātius
Cūr eum fīlium appellat?
Aulus
Nē quis somniet(11) esse creātūram.
Barbātius
Cūr ūnicum?
Aulus
Ut discernat nātūrae fīlium ā fīliīs adoptīvīs, cūius cognōminis honōrem nōbīs etiam impartit, ut nēminem praeter hunc alium exspectēmus.
Barbātius
Cūr eum, quī Deus erat, hominem fierī voluit?
Aulus
Ut hominēs homō reconciliāret Deō.
Barbātius
Crēdis conceptum citrā virīlem operam, opificiō Spīritūs Sānctī, ac nātum ex incorruptā virgine Mariā, dē illīus substantiā sūmptō mortālī corpore?
Aulus
Maximē.
Barbātius
Cūr sīc nāscī voluit?
Aulus
Quia sīc decēbat nāscī Deum; sīc decēbat nāscī, quī nostrae conceptiōnis ac nātīvitātis sordēs pūrificāret. Hominis fīlius nāscī voluit Deus, ut nōs in illum renāscentēs efficerēmur fīliī Deī.
Barbātius
Crēdis illum versātum in terrīs, ea gessisse mīrācula, ea docuisse, quae prōdita sunt litterīs evangelicīs?
Aulus
Certius quam tē crēdō esse hominem.
Barbātius
Nōn sum inversus Apulēius(12), ut suspicēris asinum latēre sub hominis speciē. Sed crēdis hunc eundem esse Messiam illum, quem dēlīneārant figūrae lēgis, quem prōmīserant ōrācula Prophētārum, quem tot saeculīs exspectārant Iūdaeī?
Aulus
Nihil habeō persuāsius.
Barbātius
Crēdis, hūius doctrīnam ac vītam sufficere ad perfectam pietātem?
Aulus
Admodum.
Barbātius
Crēdis, eundem vērē comprehēnsum ā Iūdaeīs, vinctum, colaphīs et alapīs caesum, cōnspūtum, irrīsum, flagellātum sub Pontiō Pīlātō, ac dēnique suffīxum in crucem, atque inibi mortuum?
Aulus
Maximē.
Barbātius
Crēdis, illum ab omnī lēge peccātī cūiuscunque fuisse immūnem?
Aulus
Quidnī? agnum absque māculā.
Barbātius
Crēdis, illum suā sponte haec omnia perpessum?
Aulus
Immō lībenter, atque etiam sītienter, sed ex voluntāte patris.
Barbātius
Cūr pater fīlium suum ūnicum innocentem sibīque cārissimum haec tam ātrōcia patī voluit?
Aulus
Ut hāc victimā nōs nocentēs sibi reconciliāret, in illīus nōmen collocantēs fidūciam ac spem nostram.
Barbātius
Cūr Deus passus est sīc collābī tōtum hūmānum genus? et, sī passus est, nōn patuit alia viā sarciendī ruīnam nostram?
Aulus
Hoc mihi persuāsit nōn hūmāna ratiō, sed fidēs, nūllā ratiōne potuisse fierī melius, neque ad salūtem nostram ūtilius.
Barbātius
Cūr hoc mortis genus illī potissimum placuit?
Aulus
Quia iūxtā mundum erat probōsissimum: quia dīrī lentīque cruciātūs: quia conveniēbat illī, quī porrēctīs in omnem mundī plāgam membrīs, omnēs orbis nātiōnēs invītāret ad salūtem, et hominēs terrēnīs cūrīs affīxōs ēvocāret ad coelestia. Dēnique ut referret nōbīs serpentem aeneum, quem Mōsēs suspenderat in stipite, ut, quīcunque dēfīgerent in illum oculōs, sānārentur ā vulnere serpentum: fidemque prophētae līberāret, quī praedīxerat: Dīcite in nātiōnibus, rēgnāvit ā lignō Deus.
Barbātius
Cūr et sepelīrī voluit, idque tam accūrātē, oblitus myrrha et unguentīs, inclūsus novō monumentō, ē solidō vīvōque saxō(13) excīsō, obsīgnātō ōstiō, adhibitīs etiam custōdibus pūblicīs?
Aulus
Quō magis cōnstāret, esse vērē mortuum.
Barbātius
Cūr nōn statim revīxit?
Aulus
Hāc ipsā dē caussā. Etenim(14) sī mors fuisset ambigua, fuisset et ambigua resurrēctiō: sed hanc voluit esse certissimam.
Barbātius
Crēdis hūius animam dēscendisse ad inferōs?
Aulus
Hanc particulam nōn fuisse quondam additam nec in Symbolō Rōmānō, nec in Symbolō Orientālium ecclēsiārum, testis est Cypriānus, nec recēnsētur apud Tertulliānum vetustissimum scrīptōrem. Ego tamen et hoc fīrmiter crēdō, vel quia congruit cum prophētiā Psalmī: Nōn derelinquēs animam meam in īnfernō; et rursus: Domine, ēdūxistī ab īnfernō animam meam: vel quia Petrus apostolus in epistolae priōris (dē cūius auctōre numquam fuit dubitātum) capite tertiō scrīpsit hunc in modum: Mortificātus quidem carne, vīvificātus autem spīritū; in quō et hīs, quī in carcere erant, spīritū veniēns praedicāvit. Vērum, ut crēdō dēscendisse ad inferōs, ita nōn crēdō illīc aliquid esse passum: dēscendit enim, nōn ut illīc cruciārētur, sed ut nōbīs frangeret rēgnum satanae.
Barbātius
Nihil adhūc impium audiō. Sed mortuus est, ut nōs peccātō mortuōs revocāret ad vītam. Cēterum cūr revīxit?
Aulus
Tribus potissimum dē caussīs.
Barbātius
Quibus?
Aulus
Prīmum ut nōbīs certam spem faceret resurrēctiōnis. Deinde ut scīrēmus, eum immortālem esse, nec umquam moritūrum, in quō praesidia salūtis nostrae collocāvimus. Postrēmō ut nōs quoque per poenitentiam mortuī peccātīs, per baptismum ūnā cum illō sepultī, per grātiam ēius revocēmur ad vītae novitātem.
Barbātius
Crēdisne, quod īdem corpus, quod mortuum fuit in cruce, quod revīxit in sepulchrō, quod vīsum et contrectātum est discipulīs, subvēxerit in coelum?
Aulus
Maximē.
Barbātius
Cūr voluit relinquere terrās?
Aulus
Ut illum omnēs spīritāliter amārēmus, neque quisquam in terrīs sibi Chrīstum propriē vindicāret, sed omnēs ex aequō tollerēmus animōs in coelum, scientēs illīc esse caput nostrum. Etenim, sī nunc hominēs tantopere sibi placent ob vestis colōrem ac figūram, quumque sīc quidam ostentent sanguinem aut praeputium Chrīstī, et lac mātris Virginis, quid crēdis futūrum, sī mānsisset in terrīs vestītus, comēdēns, loquēns? Quae dissidia parassent ista corporis peculiāria?
Barbātius
Crēdis, illīc, immortālitāte dōnātum, assidēre dextrum patrī?
Aulus
Quidnī? ut rērum omnium dominum, et tōtīus rēgnī paternī cōnsortem. Hoc ipse discipulīs prōmīserat futūrum, atque hoc spectāculum exhibuit Stephanō martyrī suō.
Barbātius
Cūr hoc exhibuit?
Aulus
Nē nōs ūllā in rē trepidārēmus, gnārī quam potentem patrōnum ac dominum habeāmus in coelīs.
Barbātius
Crēdis illum eōdem corpore reditūrum, ut iūdicet vīvōs et mortuōs?
Aulus
Quam habeō certum, esse hāctenus perācta, quae Prophētae dē Chrīstō praedīxerant, tam habeō certum, fore quidquid in posterum voluit nōs exspectāre. Prior adventus exhibitus est iūxtā vāticinia Prophētārum, quō vēnit humilis, ut nōs īnstitueret ac servāret. Exhibēbitur et secundus, quō veniet sublīmis in glōriā patris: ante cūius tribūnāl sistī cōgentur omnēs hominēs cūiuscunque nātiōnis, cūiuscunque statūs, sīve rēgēs, sīve plēbēiī, sīve Graecī, sīve Scȳthae: nec sōlum hī, quōs adventus ille dēprehendet vīvōs, vērum etiam omnēs, quī ab initiō mundī ūsque ad illud tempus mortuī fuerint, subitō revīvīscent, et suō quisque corpore cōnspiciet iūdicem. Aderunt et angelī beātī, tanquam famulī fidēlēs: aderunt et daemonēs iūdicandī. Tum ē sublīmī prōnūntiābit illam ininevitābilem sententiam, quae diabolum, cum hīs quī illī adhaesērunt, trādet aeternīs suppliciīs, ut posteā nūllī possint nocēre: piōs trānsferet in cōnsortium rēgnī coelestis, tūtōs ab omnī molestiā: quanquam hūius adventūs diem nōbīs ignōtum esse voluit.
Barbātius
Nihil adhūc audiō morbī. Veniāmus igitur ad tertiam persōnam.
Aulus
Ut vidētur.
Barbātius
Crēdis in Spīritum Sānctum?
Aulus
Crēdō hunc esse vērum Deum, ūnā cum Patre et Fīliō. Crēdō hoc Spīritū afflātōs fuisse, quī nōbīs veteris ac novī Testāmentī librōs trādidērunt, sine cūius ope nēmō pervenit ad salūtem.
Barbātius
Cūr appellātur spīritus?
Aulus
Quia quemadmodum corpora nostra vīvunt hālitū, ita tacitō Sānctī Spīritūs afflātū vīvificantur animī nostrī.
Barbātius
An nōn licet Patrem vocāre Spīritum?
Aulus
Quidnī?
Barbātius
An nōn igitur cōnfunduntur persōnae?
Aulus
Nōn. Nam Pater spīritus dīcitur, quod sit incorporeus; id quod omnibus persōnīs est commūne iūxtā nātūram dīvīnam. Sed tertia persōna dīcitur spīritus, quod alicunde spīret, et per animōs sēsē trānsfundat īnsēnsībiliter, velut ā terrā seu fluviīs spīrant aurae.
Barbātius
Cūr persōnae secundae tribuitur nōmen fīliī?
Aulus
Ob perfectam nātūrae et voluntātis similitūdinem.
Barbātius
Est fīlius similior patrī quam Spīritus Sānctus?
Aulus
Nōn, iūxtā nātūram dīvīnam; nisi quod hoc magis refert proprietātem patris, quod ab ipsō quoque prōcedat Spīritus Sānctus.
Barbātius
Quid igitur prohibet Spīritum Sānctum appellārī fīlium?
Aulus
Quia cum dīvō Hilāriō nūsquam hunc legō genitum, nec hūius legō patrem; spīritum et prōcēdentem legō.
Barbātius
Cūr in Symbolō sōlus pater dīcitur Deus(15)?
Aulus
Quod hic, ut dīxī, simpliciter sit auctor omnium quae sunt, ac tōtīus deitātis fōns.
Barbātius
Dīc clārius
Aulus
Quoniam nihil nōminārī potest, cūius orīgō nōn mānat ā patre. Siquidem hoc ipsum quod Fīlius ac Spīritus Sānctus Deus est, patrī acceptum referunt. Praecipua igitur auctōritās, hoc est, orīginis ratiō, est in patre sōlō, quod ūnus ille ā nūllō est. In Symbolō tamen sīc accipī potest, ut Deī nōmen nōn sit persōnae proprium, sed in genere positum, quod mox per Patris, Fīliī, et Spīritūs Sānctī vocābulum dīstinguātur in ūnum Deum: quae nātūrae vōx comprehendit Patrem, Fīlium, et Spīritum Sānctum, hoc est, trēs persōnās.
Barbātius
Crēdis in sānctam ecclēsiam?
Aulus
Nōn.
Barbātius
Quid ais? nōn crēdis?
Aulus
Crēdō sānctam ecclēsiam, quae est corpus Chrīstī, hoc est, congregātiō quaedam omnium per ūniversum orbem, quī cōnsentiunt in fidē evangelicā, quī colunt ūnum Deum Patrem, quī tōtam suam fidūciam collocant in ēius Fīliō, quī eōdem hūius Spīritū aguntur; ā cūius cōnsortiō resecātur quisquis admittit crīmen lētāle.
Barbātius
Cūr horrēs dīcere: Crēdō in sānctam ecclēsiam?
Aulus
Quia sīc mē docuit dīvus Cypriānus, in sōlum Deum esse crēdendum, in quō simpliciter omnem fidūciam repōnimus. Ecclēsia vērō propriē dicta, quanquam nōn cōnstat, nisi ex bonīs, tamen ex hominibus cōnstat, quī ex bonīs possunt fierī malī, quī fallī possunt et fallere.
Barbātius
Quid sentis dē commūniōne sānctōrum?
Aulus
Hic articulus omnīnō nōn attingitur apud Cypriānum, quum ille nōminātim indicet, quid in quibus ecclēsiīs plūs habeātur aut minus. Sīc enim ille connectit: Sequitur namque post hunc sermōnem: Sānctam ecclēsiam, remissiōnem peccātōrum, hūius carnis resurrēctiōnem. Ac nōnnūllīs vidētur haec pars nōn esse dīversa ā superiōre, sed explicāre et īnfīgere, quod modō dictum erat, Sānctam ecclēsiam: ut nihil aliud sit ecclēsia, quam ūnīus Deī, ūnīus Evangeliī, ūnīus fideī, ūnīus speī professio, ēiusdem spīritūs, eōrundem sacrāmentōrum participātiō: breviter, tālis quaedam commūniō bonōrum omnium inter omnēs piōs, quī fuērunt ab initiō mundī ūsque ad fīnem, quālis est membrōrum corporis inter ipsa societās, sīc ut aliōrum benefacta subveniant aliīs, dōnec vīva sunt membra corporis. Caeterum extrā societātem hanc nē propria quidem benefacta condūcunt cuiquam ad salūtem, nisi reconciliētur sānctae congregātiōnī: et ideō sequitur: Remissiōnem peccātōrum: quia extrā ecclēsiam nōn est ūlla peccātōrum remissiō, quantumvīs homō maceret sē poenitentiā, aut exerceat opera misericordiae. In ecclēsiā, inquam, nōn haerēticōrum, sed sāncta, hoc est, spīritū Chrīstī congregāta, est remissiō peccātōrum per baptismum, et post baptismum, per poenitentiam et clāvēs ecclēsiae datās.
Barbātius
Ista sunt adhūc sānī hominis. Crēdisne, futūram carnis resurrēctiōnem?
Aulus
Frūstrā crēderem cētera, sī hoc, quod est omnium caput, nōn crēderem.
Barbātius
Quid sentis, quum dīcis carnem?
Aulus
Corpus hūmānum, hūmānā animā animātum.
Barbātius
Num ūnaquaeque anima recipiet suum corpus, quod exanime relīquerat?
Aulus
Īdem hoc, unde dēmigrārat. Et ideō in symbolō Cypriānī additum est, Hūius carnis.
Barbātius
Quī fierī potest, ut corpus iam totiēs ex aliīs in alia versum possit īdem revīvīscere?
Aulus
Quī potuit quidquid vult ex nihilō creāre, an huic difficile sit, quod ex suā fōrmā mūtātum est, in prīstinam nātūram restituere? Nōn anxiē disputō, quibus modīs id fiat: mihi satis est, quod quī prōmīsit hoc futūrum, sīc vērāx est, ut mentīrī nōn possit; sīc potēns est, ut, quidquid velit, nūtū valeat efficere.
Barbātius
Quid opus erit tum corpore?
Aulus
Ut tōtus homō glōrificētur cum Chrīstō, quī hēic tōtus afflīctus erat prō Chrīstō.
Barbātius
Quid sibi vult quod addit: Et vītam aeternam?
Aulus
Nē quis suspicētur nōs sīc revictūrōs, quemadmodum sub vērnum tempus revīvīscunt rānae, rursus moritūrae. Nam hēic duplex mors est: corporis, bonīs ac malīs omnibus commūnis; et animī. Mors autem animī peccātum est. At post resurrēctiōnem piīs erit aeterna vīta, tum corporis, tum animī. Nec enim corpus erit amplius obnoxium morbīs, seniō, fāmī, sitī, dolōrī, lassitūdinī, mortī aut ūllī incommodō; sed spīritāle factum spīritūs arbitriō movēbitur: nec animus deinceps ūllīs vitiīs aut dolōribus sollicitābitur, sed sine fīne fruētur summō bonō, quī est Deus. Contrā, impiōs mors aeterna possidēbit, tum corporis, tum animī. Nam et corpus habēbunt ad aeternōs cruciātūs immortāle, et animum peccātōrum stimulīs semper afflīctum absque spē veniae.
Barbātius
Crēdis haec ex animō ac sēriō?
Aulus
Sīc, inquam, ut mihi minus certum sit, tē mēcum colloquī.
Barbātius
Ego quum essem Rōmae, nōn omnēs reperī aeque sincērē crēdentēs.
Aulus
Immō sī excutiās, reperiēs et alibī multōs, quibus haec nōn aeque persuāsa sunt.
Barbātius
Quum in tam multīs et arduīs cōnsentiās nōbīscum, quid obstat quō minus tōtus sīs noster?
Aulus
Istud ex tē audīre cupiō. Nam ipse mihi videor orthodoxus(16), etiam sī vītam meam nōlim praestāre(17); tametsi sēdulō cōnor, ut professiōnī respondeat.
Barbātius
Unde igitur tantum bellum inter vōs et orthodoxōs?
Aulus
Exquīre. Sed heus medice, sī nōn poenitet hūius prooemī, sūmēs nōbīscum prandiolum, et ā prandiō per ōtium percūnctāberis dē singulīs; praebēbō brachium utrumque: inspiciēs excrēmenta, tum crassiōra, tum liquidiōra. Dēnique faciēs, sī vidēbitur, tōtīus hūius pectoris anatōmiam, quō certius dē mē iūdicēs.
Barbātius
At religiō est tēcum mēnsam habēre commūnem.
Aulus
Atquī id solent medicī, quō melius observent, quid affectent aut peccent aegrotī.
Barbātius
Sed vereor nē videar favēre haerēticīs.
Aulus
Immō nihil est sānctius, quam favēre haerēticīs.
Barbātius
Quī sīc?
Aulus
Nōnne Paulus optāvit anathema fierī prō Iūdaeīs plūs quam haerēticīs? An nōn favet ille, quī studet ut quis ex malō fiat bonus, ex mortuō vīvus?
Barbātius
Maximē.
Aulus
Sīc igitur favē, nec erit quod metuās.
Barbātius
Numquam audīvī aegrōtum commodius respondentem. Age, dūc mē ad prandium.
Aulus
Medice accipiēris, et ut decet apud aegrōtum; et sīc cūrābimus corpuscula cibō, ut nihilō sēcius animus idōneus sit ad disputandum.
Barbātius
Fiat bonīs avibus(18).
Aulus
Immō malīs piscibus fiet: nisi forte nunc oblītus es esse diem Veneris.
Barbātius
Id quidem est praeter symbolum(19) nostrum.
Footnotes
(1). Puerōrum] In libellō, cuī titulus: Catō. Nam is puerīs praelegitur.
(2). Veiōvēs] Veiōvēs sunt Iōvēs sinistrī et noxiī. Sīc vocant Poētae nūmen laevum Veiōvem.
(3). Brūta fulmina] Vidē Plīn. lib. 2. cap. 43. Brūta, quia sine ratiōne veniunt, nec quicquam portendunt. Fātīdica praedīcunt aliquid.
(4). Montēs et maria, etc.] Refert Plīniī verba ex locō quem modō citāvī.
(5). Fulgur ē vitrō] Vidē prōverbium, Fulgur ā vitrō.
(6). Carbōne ātriōrem] Vidētur innuere quempiam excommunicātum. Vidē prōverbium: Carbōne ātrior.
(7). Palaestritēs] Id est, lūctātor, nīmirum quum invīsit phrenēticum. Vidē Lapithās Lūciānī.
(8). Ā coelō ūsque ad terram] Plautīnum prōverbium, prō ā capite ūsque ad pedēs.
(9). Mīlitāre verbum] Quī baptizantur, dant nōmen Imperātōrī Chrīstō, cūius sacrāmentīs auctōrantur. Et Symbolum apud mīlitēs sīgnum est, quod inter ipsōs convenit, sīve id vocāle est, sīve mūtum.
(10). Cūr sōlus pater, etc.] Est pars illīus quaestiōnis quae praeecesset: Cūr in sacrīs fidus frequentius appellātur dominus, quam Deus? nunc posteāquam est et spīritus mentiō facta, rogat cūr in symbolō ex tribus persōnīs sōlus pater dictus sit Deus. Dē rē nūlla est dubitātiō, tantum dē cōnsuetūdine scrīptūrārum est quaestiō.
(11). Nē quis somniet] Ārius docuit, Fīlium Deī etiam iūxtā perfectissimam nātūram fuisse creātūram. At quī nātūrā fīlius est, gignitur ex substantiā patris. Deī substantia indīvīsibilis est: eandem igitur oportet esse Patris et Fīliī: dē dīvīnīs persōnīs loquor.
(12). Apulēius] Nam is mentem hominis tegēbat sub asīnā speciē: cum multī sint, quī sub hūmānā speciē: tegunt asinum.
(13). Vīvō saxō] An saxa nāscantur et augēscant, incertum. Vīva tamen saxa dīcuntur, quae nōndum suō locō sunt amōta.
(14). Etenim] Ex comparātīs ā maiōrī ad minus.
(15). Morbī] Id est, Errōrum. Metaphora ā corpore ad animum.
(16). Orthodoxus] Id est, rēctae opīniōnis, cuī contrārium est haerēticī vocābulum.
(17). Praestāre] Praestāre dīcitur, quī suō perīculō vitium aut corripit, aut dēfendit.
(18). Bonīs avibus] Id est, fēlīciter: aliter arripuit iocum ex ambiguō.
(19). Praeter symbolum] Rursus iocus est ex ambiguō. Nam in symbolō Apostolōrum nūlla mentiō est dē piscibus, et dīcuntur Symbola convīviōrum.