Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Septimum
Impōstūra
Persōnae:
Līvīnus, Philippus
Līvīnus, Philippus
Philippus
Salvē, Līvīne.
Līvīnus
Salvēbō, sī vīs ita: sed ā mē tibi cavē. Nam est animus impōnere tibi, nisī cavēs.
Philippus
Nōn est admodum metuendus hostis, quī perīculum dēnūntiat. Sed age, falle sī potes.
Līvīnus
Ecce iam fefellī, nec sentīs adhūc. Iterum cavē.
Philippus
Cum praestigiārum, opīnor, artifice mihi rēs est. Nihil enim sentiō impostūrae.
Līvīnus
Rūrsus adverte mentem tuam, nī velīs dēcipī, sīcutī falsus es nōn semel.
Philippus
Heīc sum, incipe.
Līvīnus
Iam dūdum mihi, quod iubēs, perāctum est.
Philippus
Quid āctum, aut quid perāctum? Nihil sentiō dolī.
Līvīnus
Iam totiēs admonitus saltem adhibē attentum animum.
Philippus
Novum praestigiārum genus. Lūdor, ut ais, neque quidquam artis sentiō, cum observem et oculōs, et manūs, et linguam tuam. Sed age, rūrsus incipe.
Līvīnus
Iterum atque iterum incipiō, atque adeō totiēs faciō, neque tū assequeris laqueōs.
Philippus
Quā rē mihi laqueōs tendis?
Līvīnus
Haec tibi, inquam, lingua dolōs parat, nec auribus sentīs, nec oculīs vidēs. Nunc saltem habe attentōs oculōs et aurēs.
Philippus
Nōn possum magis, etiam sī dē capite āgerētur. Sed falle rūrsum.
Līvīnus
Iterum ecce fefellī, neque dēprehendis artem.
Philippus
Enecās. Quaesō dīc quodnam est hoc praestigiārum genus?
Līvīnus
Hāctenus sum tibi locūtus carmine, atque adhūc loquor.
Philippus
Nihil minus sēnsī quam istuc.
Līvīnus
Prīmum tibi respondī duōbus trīmetrīs iambīcīs, deinde trochāicō tetrāmetrō catalēcticō. Mox merīs crēticīs sum locūtus. Post haec Phalaecīō hendecasyllabō. Deinde merīs choriambīs. Ad haec merīs anapaestīs. Rūrsum tribus Sapphīcīs. Mox Sōtādīcō. Postrēmō Trochāicō tetrāmetrō.
Philippus
Deum immortālem! quidvīs suspicābar potius, quam istud. Sī vīxerō, aliquandō vicem repōnam.
Līvīnus
Hūc sī quid potes.
Philippus
Ecce bis pār parī retulī, nec dolum percipis.
Līvīnus
Huī tam citō?
Philippus
Minātus sum tibi iambīcō tetrāmetrō catalēcticō; mox addidī crēticōs quīnque.
Līvīnus
Prōrsus accidit, ut videō, quod dīcī solet, Crētēnsis incidit in Crētēnsem(1).
Philippus
Sīc est; sed illud precor utrīque nostrum, nē nōbīs umquam occurrat impōstūra nocentior.
Footnotes
(1). Crētēnsis incidit: Crētēnsēs nebulōnēs et mendācēs nōtātī sunt.