Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Nōnum

Ἰχθυοφαγία

Persōnae:
Lāniō, Salsamentārius
Lanio
Dīc mihi, īnsulsissime salsamentārie, nōndum ēmistī restim?
Salsamentarius
Restim, lāniō?
Lanio
Ita, restim.
Salsamentarius
Cui tandem reī?
Lanio
Cui, nisi suspendiō?
Salsamentarius
Emant aliī; mē nōndum usque adeō taedet hūius vītae.
Lanio
At brevī taedēbit.
Salsamentarius
In vātem ipsum ista vertat deus aliquis potius. Sed quid est malī?
Lanio
Sī nescīs, dīcam. Īnstat tibi tuīsque plānē Saguntīna, quod aiunt, famēs, ut rēs prōrsus sit vōbīs ad laqueum reditūra.
Salsamentarius
Bona verba, lāniō. Ista sint hostibus nostrīs. Unde nōbīs ex lāniō repente prōdistī Pȳthius quispiam, ut dīvīnēs tantam calamitātem?
Lanio
Nōn est dīvīnātiō; nē tibi blandiāris; rēs ipsa adest in foribus.
Salsamentarius
Enecās: ede rem, sī quid habēs.
Lanio
Edam tuō māgnō malō. Ā Rōmānō senātū venit ēdictum, ut posthāc līberum sit cuique vēscī quibus velit. Quid igitur tibi tuōque ōrdinī restat, nisi būlīmia cum putribus salsāmentīs?
Salsamentarius
Per mē quidem vel līmācibus vel ūrtīcīs vēscātur, quī volet. At num interdictum est cuiquam, nē vēscātur piscibus?
Lanio
Nōn, sed data potestās vēscendī carnibus, quibus fuerit collibitum.
Salsamentarius
Sīve vāna praedicās, tū potius dīgnus es suspendiō: sīve vēra, tibi potius parandus fūnis. Nam mihi posthāc sperō quaestum ūberiōrem.
Lanio
Immō prōventum ūberrimum, sed ēsuritiōnis usque ad satūritātem: aut, sī māvīs audīre laetiōra, posthāc longē mundius vīvēs, neque, quod solēs, cubitō nāsum ēmungēs pituītōsum et scabiē fruticantem.
Salsamentarius
Ohē, venimus ad summum: caecus convīcia iacit in luscum: quasi vērō quidquam apud lāniōnēs pūrius sit eā parte corporis, quae dīcitur semper lōtiōne superior. Utinam vērum esset quod annuntiās; at vereor, nē mē coniciās in falsum gaudium.
Lanio
Tibi quidem nimium vēra nūntiō. Sed unde tibi quaestum prōmittis ūberiōrem?
Salsamentarius
Quoniam eō videō recidisse mōrēs hominum, ut quod vetitum sit, impotentius appetant.
Lanio
Quid tum posteā?
Salsamentarius
Quia plūrēs abstinēbunt ab ēsū carnium, ubi permissa est vēscendī potestās, nec ūllum erit lautum convīvium absque piscibus, quemadmodum apud prīscōs fierī cōnsuēvit. Itaque carnium ēsum permissum gaudeō; utinam et piscium ēsus esset interdictus! āvidius hīs vēscerentur hominēs.
Lanio
Pium mē hercule vōtum.
Salsamentarius
Hoc optārem, sī, quod tū facis, nihil aliud spectārem quam pecūniae lucrum, cūius amōre tū crassam istam et carnivōram animam dīīs Mānibus dēvōvistī.
Lanio
Salsus es tōtus, quum īnsulsa sit ōrātiō.
Salsamentarius
Quae ratiō commōvit Rōmānōs, ut tot saeculīs observātam lēgem carnāriam relaxārint?
Lanio
Nīmīrum hoc ipsa rēs iam dūdum illīs persuāsit. Reputant id quod est, per salsamentāriōs inquinārī cīvitātem, īnficī terram, flūmina, āerem, et ignem, et sī quod aliud est elementum: corrumpī corpora mortālium: ex piscium enim ēsū corpus implērī putribus hūmōribus: hinc febrēs, tābēs, podagrāē, epilepsēs, leprae, et quid nōn malōrum?
Salsamentarius
Dīc igitur mihi, Hippocratēs, cūr in cīvitātibus bene institūtīs vetitum est intrā moenia mactāre taurōs ac suēs? Rēctius etiam cōnsulērētur salūtī cīvium, sī nec pecudēs iugulārentur. Cūr lāniīs dēscrībitur certus locus, nē sī passim vīvant, tōtam urbem reddant pestilentem? An est ūllum foetōris genus corruptō animantium cruōre sānieque pestilentius?
Lanio
Arōmata mera sunt, sī ad piscium pūtōrem cōnferās.
Salsamentarius
Tibi quidem, opīnor, arōmata mera sunt: at nōn idem vīsum magistrātibus, quī vōs ab urbe submōvent. Porrō quam suāviter oleant vestrae istae lānienae, dēclārant iī, quī nāribus obtūrātīs praetereunt: dēclārant vulgō, quī mālunt habēre vīcīnōs decem lēnōnēs quam ūnum lāniōnem.
Lanio
At vōbīs ad abluenda putria salsāmenta nec lacūs nec amnēs tōtī sufficiunt: vērēque, quod dīcī solet, ināni ter aquam cōnsūmitis. Semper enim piscis piscem olet, etsī unguentīs oblīnās. Quid autem mīrum, mortuōs sīc olēre, quum plērīque vīvī mox, ut captī sunt, oleant? Carnēs mūriā conditae servantur multōs in annōs, adeō nōn putentēs ut arōmāticum quiddam redoleant. Rūrsus vulgārī sale conditae dūrant absque foetōre. Dūrātae fūmō ventōve nihil molestī ōdōris contrahunt. Haec omnia sī pariter adhibeās piscī, nihil aliud quam piscem olēbit. Vel hinc coniice, nūllum esse pūtōrem cum piscium foetōre cōnferendum, quod ab hīs putrefit etiam ipse sāl, in hoc ā nātūrā datus, ut ā rēbus arceat putrefactiōnem, dum genuīnā vī claudit cōnstringitque, simul et exclūdēns, quod estrīnsecus noxam adferre possit, et hūmōrēs intus, unde putrefactiō poterat orīrī, dēsiccāns: in sōlīs piscibus sāl nōn est sāl. Nostrās aedēs fortassis aliquis dēlicātior praeteriēns obtūrat nārēs; at nēmō sustinet in cymbā sedēre, in quā vestra sunt salsāmenta. Viātōrī sī quandō occurrunt plaustra onusta salsāmentīs, quae ibī fuga! quae nārium obtūrātiō! quae spūta! quae excrēātiō! Et sī quā fierī posset, ut salsāmenta pūra in urbem adveherentur, quemadmodum nōs mactātōrum boum carnēs apportāmus, lēx nōn dormīret: nunc quid faciās iīs, quae putria sunt etiam quum comeduntur? Et tamen quotiēs vidēmus ab agōranomīs damnātās mercēs vestrās coniciī in flūmen, vōbīs indictā multā! Id vērō saepius etiam fieret, nisi illī corruptī per vōs magis spectārent prīvātum commodum, quam pūblicam salūtem. Nec hāc tantum parte nocētis reīpūblicae; sed impiā cōnspīrātiōne vetātis, nē aliunde piscēs recentiōrēs advehantur in cīvitātem.
Salsamentarius
Quasi vērō nūllus umquam vīderit multā percussum lāniōnem, quod porcum insincerum, et linguae maculīs leprae vitium prōfitentem vendiderit, aut quod ovem aquīs coenōve suffocātam, aut alioquī verminantēs armōs, lōtiōne et circumlītō recentī cruōre vitium dissimulārit.
Lanio
Atquī nūllum ex nōbīs tāle exstat exemplum, quāle nūper ex vōbīs: ex ūnicā anguillā crustō pānis incoctā periēre novem convīvae. Tālibus obsoniīs vōs īnstruitis mēnsās cīvium.
Salsamentarius
Cāsum narrās, quī nēminī vītārī possit, sī fortūna velit. At vōbīs pene quotīdiānum est, prō cunīculīs altilēs fēlēs vendere, prō leporibus canēs, sī per auriculās et pedēs hirsūtōs licēret. Quid autem commemorem artocrea ex hūmānīs carnibus cōnfecta?
Lanio
Tū quod in mē damnābās, cāsus et hominum vitia mihi opprobr ās; tueantur ista quī committunt: ego quaestum cum quaestū cōnferō. Alioquī damnentur et olītōrēs, quod interdum imprudentēs prō caule vendant cicūtam aut acōnītum: damnentur et pharmacopōlae, quod interdum prō remediīs porrigunt venēna. Nūlla est ars tam inculpāta, quīn isthaec incidant mala. Vōs quum omnēs officiī numerōs implēveritis, venēnum est quod venditis. Sī torpēdinem, sī hydrum, sī leporem marīnum rētibus admixtum cum cēterīs venderētis, cāsus esset, nōn crīmen: nec magis imputārī poterat vōbīs quam medicō, quī nōnnumquam occidit aegrum, quem cūrat. Ferrī poterat hoc malum, sī mēnsibus dumtaxat hībernīs extrūderetis vestra pūrulenta; rigor temporis mītigāret pestilentiam. Nunc aestātis incendiō putrem additis mātēriam; autumnum, per sē nocentem, redditis nocentiōrem. Quumque iam sē renovat annus, et hūmōrēs conditī sēsē rūrsus prōferunt, nōn absque corporum perīculō, ibī vōs tōtōs mēnsēs duōs tyrannidem occupātis, et annī renascentis īnfantiam accersītō seniō vitiātis. Quumque hoc meditētur nātūra, ut corpora succīs īnsalūbribus repurgāta, novīs succīs repūbēscant, vōs ingeritis merōs pūtōrēs merāsque sāniēs; et, sī quid est in corporibus vitiī, augētis, malum malō adiicientēs, et bonīs insuper corporis succōs corrumpentēs. Tolerārī poterat hoc quoque, sī tantum corpora vitiāretis: nunc quoniam ex cibōrum differentiīs vitiantur animōrum organa, fit, ut et ipsī vitientur animī. Tālēs ferē videās hominēs istōs pisculentōs, quālēs sunt ipsī piscēs; pallent, olent, stupent, mūtī sunt.
Salsamentarius
Ō novum Thālētem! Quid igitur sapiunt, quī bētīs victitant? nīmīrum quantum ipsae bētae? Quid sapiunt, quī bovēs et ovēs et caprās dēvorant? nīmīrum quod bovēs, ovēs, et caprae? Vōs haedōs prō dēliciīs venditis, et tamen hoc animal, ut est morbō comitiālī obnoxium, ita gignit eundem morbum in hīs, quī gaudent ēsū carnium. An nōn praestābat, salsāmentīs placāre lātrantem stomachum?
Lanio
Quasi sōlum hoc mentītī sint rērum nātūrālium scrīptōrēs. Et sī maximē vērum sit, quod narrant; corporibus morbō obnoxiīs saepe, quae per sē optima sunt, pessima sunt. Hecticīs ac phthīsicīs vendimus hoedōs, nōn vertīginōsīs.
Salsamentarius
Sī piscium ēsus tantam perniciem adfert rēbus mortālium, cūr nōbīs praesulum ac prīncipum sententiā licet tōtō annō nostrās mercēs dīvendere, vōbīs bonam annī partem indictae sunt feriae?
Lanio
Istuc quid mea refert? Fortassis hoc prōcūrātum est ā malīs medicīs, quō quaestus ipsīs esset ūberior.
Salsamentarius
Quōs malōs medicōs mihi commemorās, quum nūllī sint piscibus hostēs aeque capitālēs?
Lanio
Nē quid errēs, ō bone, nōn faciunt hoc studiō vestrī, nec amōre piscium, quum ab hīs nūllī religiōsius abstineant; suum agunt negōtium. Quō plūrēs tussiunt, languent, aegrōtant, hoc illīs annōna benignior est.
Salsamentarius
Medicīs heīc nōn patrōcinābor; ipsī suam vicem ulcīscentur, sī quandō in cassēs illōrum incideris. Mihi prō meā caussā sufficit veterum sānctimōnia vītae, probātissimōrum auctōritās, episcopōrum maiestās, pūblica Chrīstiānārum gentium cōnsuētūdō; quōs omnēs sī damnābis īnsāniae, malō cum illīs īnsānīre, quam cum lāniīs esse sōbrius.
Lanio
Tū recūsās patrōnus esse medicīs; ego nōlim esse criminātor aut cēnsor veterum pūblicaeve cōnsuētūdinis. Ista venerārī soleō, nōn incessere.
Salsamentarius
Istō quidem nōmine cautus es vērius, quam pius lāniō; nisi tē prōrsus nōn nōvī.
Lanio
Meō iūdiciō sapiunt, quī cavent, nē quid habeant reī cum hīs, quī fulmen habent in manibus. Attamen quid ex meīs Bibliīs, quae populārī linguā versa nōnnumquam legō, sentiam, nōn tacēbō.
Salsamentarius
Ut nunc fiēs ex lāniōne theologus!
Lanio
Arbitror, prīmōs illōs hominēs, simul atque ex ūdā argillā prōdiērunt, fuisse corpore salūbrī ac succulentō. Id dēclārat illōrum vīvācitās. Deinde paradīsum fuisse locum multō commodissimum sitū coelōque salūberrimō. Tālī locō tālia corpora, vel āeris haustū, herbārum, arborum ac flōrum undique aspīrantium fragrantiā, citrā cibum ūllum potuisse vīvere, praesertim quum vitrō citrā sūdōrem hominis affatim tellūs effunderet omnia, nec morbus esset ūllus, nec senium. Cultus enim tālis hortī voluptās erat vērius, quam labor.
Salsamentarius
Adhūc verīsimilia praedicās.
Lanio
Ex tam variō hortī ferācissimī prōventū, nihil interdictum est, praeter ūnicam arborem.
Salsamentarius
Vērissimum est.
Lanio
Idque nōn ob aliud, nisi ut per obēdientiam agnōscerent dominum et conditōrem suum.
Salsamentarius
Rēctē.
Lanio
Quīn et illud arbitror, recentem terram omnia prōgenuisse fēlīciōra meliōrisque succī, quam nunc gignit senēscēns ac propemodum effoeta.
Salsamentarius
Estō.
Lanio
Idque praecipuē in Paradīsō.
Salsamentarius
Haud dissimile vērī.
Lanio
Illīc igitur vēscī, voluptātis erat, nōn necessitātis.
Salsamentarius
Audīvī.
Lanio
Et abstinēre ā lāniandīs animantibus, hūmānitās erat, nōn sānctitās.
Salsamentarius
Nesciō. Animantium ēsum ā dīluviō permissum legō, prius interdictum nōn legō. Quōrsum autem attinēbat permittere, sī iam permissus erat?
Lanio
Quāre nōn vēscimur rānīs? Nōn quia vetitē, sed quoniam abhorrēmus. Quī scīs, an Deus illīc admonuerit, quem cibum requīreret hūmāna frūgālitās, nōn quem permitteret?
Salsamentarius
Nōn sum āriolus.
Lanio
Atquī in ipsō statim conditī hominis initiō lēgimus: Domināminī piscibus maris, et volātilibus coelī, et ūniversīs animālibus, quae moventur super terram. Quis ūsus dominiī, sī vēscī nōn licet?
Salsamentarius
Ō crūdēlem herum! Itane dēvorās servōs et ancillās, tuōs līberōs et uxōrem? Quīn eadem opera vēscāris matulā tuā, cūius dominus es?
Lanio
Sed audī vicissim, īnsulsē salsamentārie: Ē cēterīs ūsus est, nec est ināne dominiī nōmen. Equus vehit mē tergō, camēlus gestat sarcinās: ē piscibus vērō quis ūsus, nisi vēscāris?
Salsamentarius
Quasi vērō nōn sint innumerā ex piscibus remedia. Deinde multa sunt in hoc tantum condita, ut dēlectent hominem contemplantem, et in conditōris admīrātiōnem rapiant. Forte nōn crēdēs, delphīnōs hominem tergō vehere. Dēnique sunt piscēs, quī nōbīs praedicant imminēre tempestātem, velut echīnus. An nōn tālem servum optārēs domī tuae?
Lanio
Vērum ut hoc largiāmur, ante dīluvium nōn fuisse fās vēscī cibīs, praeterquam terrae frūgibus; nihil māgnī erat abstinēre ab iīs, quae nōn requīrēbat corporis necessitās, et habēbant lāniandī crūdēlitātem: illud fatēris, animantium ēsum initiō permissum ob hūmānōrum corporum imbēcillitātem. Frīgus indūxerat dīluvium: et hodiē vidēmus in regiōnibus frīgidīs nāscī hominēs cēterīs edāciōrēs: ac terrae prōventum vel extinxerat, vel corrūperat inundātiō.
Salsamentarius
Estō.
Lanio
Et tamen ā dīluviō praeterībant annum ducentēsimum.
Salsamentarius
Crēdō.
Lanio
Cūr igitur Deus, quod illīs rōbustīs citrā exceptiōnem permīsit, post imbēcilliōribus aevīque contractiōnis adstrīnxit ad certa animantium genera, quemadmodum praecēpit Mōsēs?
Salsamentarius
Quasi meum sit, eōrum quae Deus gerit, ratiōnem reddere! Arbitror tamen, hoc tum fēcisse Deum, quod solent herī, quī contrahunt indulgentiam in servōs, ubi vident illōs abūtī lēnitāte dominōrum. Sīc equō plūs satis ferōciēntī subdūcimus fabās et avēnam, parcōque foēnō pāscimus, frēnōque et calcāribus asperiōribus subigimus. Excusserat hominum genus omnem reverēntiam, in tantamque licentiam sēsē effūderat, quasi nūllus omnīnō Deus esset. Hīc inventī sunt lēgis cancellī, caerimōniārum repāgula, minārum ac praeceptōrum frēna, quō vel sīc resipīscerent.
Lanio
Quīn igitur manent hodiē lēgis illīus repāgula?
Salsamentarius
Quia sublāta est carnālis servitūtis asperitās, posteāquam per ēvangelium adoptātī sumus in fīliōs Deī; dētractum est praeceptīs, ubi contigit ūberior grātia.
Lanio
Quum Deus appellet suum testāmentum sempiternum, quumque Chrīstus negārit sē solvere lēgem, sed cōnsummāre; quā fidūciā posteriōrēs ausī sunt bonam lēgis partem abrogāre?
Salsamentarius
Gentibus ea lēx data nōn erat; et ideō vīsum est Apostolīs, eās nec onerāre circumcīsiōnis molēstiā, nē, quod Iūdaeī faciunt et hodiē, in corporālibus observātiōnibus cōnstituerent salūtis spem potius, quam in fidūciā et cāritāte ergā Deum.
Lanio
Omittō gentēs. Quae scrīptūra manifestē docet, Iūdaeōs, sī professiōnem ēvangelicam fuerint amplexī, manūmissōs esse ā Mōsaicae lēgis servitūte?
Salsamentarius
Quoniam id fore praedictum erat ā prophētīs, quī prōmittunt testāmentum novum, et cor novum, indūcuntque Deum abōminantem festōs Iūdaeōrum diēs, āversantem illōrum victimās, dētestantem iēiūnia, reicientem dōnāria, dēsīderantem populum circumcīsō corde. Cōnfirmāvit illōrum prōmissa Dominus ipse, quī porrigēns discipulīs corpus et sanguinem suum, appellat testāmentum novum. Sī nihil abolētur dē veterī, cūr hoc dīcitur novum? Cibōrum Iūdaicum dēlēctum nōn exemplō quidem, sed sententiā suā abrogāvit Dominus, quum negat hominem inquinārī cibīs, quī mittuntur in stomachum, et per sēcessum repūrgantur. Docet idem Petrum cōnspectā vīsiōne; immō Petrus ipse cum Paulō cēterīsque vēscēns cibīs commūnibus, ā quibus lēx praecēperat temperārī. Agit hoc ubīque Paulus in suīs epistolīs; nec dubitātur, quīn quod hodiē sequitur populus Chrīstiānus, ab apostolīs velutī per manūs trāditum ad nōs dēnique pervēnerit. Itaque nōn tam manūmissī sunt Iūdaeī, quam ā lēgis superstitiōne, velut ā lacte cōnsuētō quidem et familiārī, sed iam intempestīvō, dēpulsī. Neque lēx abrogāta est, sed ea pars iussa est cēdere, quae iam erat ōtiōsa. Frondēs et flōrēs pollicentur frūctum exōritūrum; is ubi gravat arborem, nēmō flōrēs dēsīderat. Neque quisquam dēplōrat perīsse fīliī suī pueritiam, ubi iam ad aetātem mātūram pervēnit. Neque quisquam requīrit lūcernās et fūnālia, ubi sē terrīs dēprōmpsit sōl. Nec habet quod querātur paedagōgus, sī fīlius iam pūber suam lībertātem sibi vindicat, ac paedagōgum in suā vicissim habet potestāte. Pignus dēsinit esse pignus, ubi prōmissa sunt exhibita. Spōnsa priusquam dēdūcātur ad spōnsum, epistolīs ab illō missīs sēsē cōnsōlātur, exōsculātur mūnuscula ab illō venientia, pictūrās illum referentēs amplectitur; cēterum ubi iam ipsīus spōnsī data est cōpia, prae hūius amōre neglegit illa prius adamāta. At Iūdaeī prīmum aegrē dīvellēbantur ā cōnsuētīs, velut sī puer assuētus lactī iam grandis mammam inclāmet, cibum solidum fastidiēns. Itaque propemodum vī dēpulsī sunt ab illīs vel fīgūrīs vel umbrīs vel temporāriīs solātiīs, quō sē iam tōtōs convertant in eum, quem lēx illa prōmīserat et adumbrārat.
Lanio
Quis exspectārat tantum theologiae ā salsamentāriō?
Salsamentarius
Soleō pisculentum commeātum suppedi tāre nostrae cīvitātis Dominicānō collēgiō: itaque fit, ut illī frequenter prandeant apud mē, ego nōnnumquam apud illōs. Ex eōrum cōnflictātiōnibus hoc dēcērpsī.
Lanio
Nae tū dīgnus es, quī ex salsamentāriō fīās piscium recentium vēnditōr. Vērum illud expedī: Sī Iūdaeus essēs, (neque mihi satis liquet an sīs) et imminēret ex famē certum vītae perīculum, vēscerēris carne suillā, an mortem praeoptārēs?
Salsamentarius
Quid factūrus essem, sciō: quid mihi faciendum esset, nōndum intellegō.
Lanio
Deus utrumque vetuit: Nōn occīdēs, et Nōn vēscēris carne suillā. In tālī cāsū utrum praeceptum utrī pār est cēdere?
Salsamentarius
Prīmum nōn cōnstat, an hoc animō Deus vetuerit vēscī suillā, ut mortem vellet oppetī potius, quam ēsū vītae cōnsulī. Nam ipse Dominus excūsat Dāvid, quī contrā lēgis praeceptum comēderit sacrōs pānēs. Et, in exiliō Babylōnicō multa nōn observāta sunt ā Iūdaeīs, quae lēx praescrīpserat. Proinde cēnserem, eam lēgem, quam ipsa quoque nātūra tulit, eōque perpetua est et inviolābilis, dēbēre potiōrem habērī eā, quae neque semper fuit, et post erat abroganda.
Lanio
Cūr igitur laudātī sunt frātrēs Macchabaeī, quī māluērunt dūris cruciātibus exanimārī, quam carnem gustāre suīs?
Salsamentarius
Opīnor, quoniam hīc ēsus ā rēge praescrīptus complectēbātur tōtīus patriae lēgis abnegātiōnem, quemadmodum circumcīsiō, quam Iūdaeī gentibus obtrūdere cōnābantur, continēbat tōtīus lēgis professiōnem, nōn aliter quam arrha data ad ūniversum contractum praestandum obligat.
Lanio
Itaque sī crassior illa lēgis pars post exortam ēvangeliī lūcem rēctē sublāta est, quō cōnsiliō nunc vidēmus vel eadem vel hīs graviōra revocārī, praesertim quum Dominus iugum suum appellet suāve, et Petrus, in Actīs Apostolōrum, Iūdaeōrum lēgem appellet dūram, quam nec ipsī ferre potuerint nec patrēs ipsōrum? Sublāta est circumcīsiō, sed successit baptismus, dūriōre prope dīxerim conditiōne. Illa differēbātur in octāvum diem; et sī quis interim cāsus intercēpisset puerum, vōtum circumcīsiōnis prō circumcīsiōne imputābātur: nōs puerōs vixdum ē latebrīs uterī māternī egressōs, in frīgidam aquam, quaeque diū in alveō saxeō cōnstit it, nōn enim dīcam, computruit, tōtōs immergimus; et sī vel prīmō diē, atque adeō in ipsō partūs ōstiō perierit, nūllā parentum aut amīcōrum culpā, dēditur miser aeternae damnātiōnī.
Salsamentarius
Sīc aiunt.
Lanio
Sublātum est sabbatum; immō nōn sublātum est, sed trānslātum in diem dominicum. Quid refert? Paucōrum diērum iēiūnia indīxit lēx Mōsaica; nōs illīs quantum addidimus numerum? In dēlēctū cibōrum quantō līberōrēs Iūdaeī nōbīs, quibus licēbat vel tōtum annum vēscī ovibus, capīs, perdicibus et hoedīs? Illīs nūllum vestis genus erat interdictum, praeter eam quae esset lānā līnōque contexta. Nunc praeter tot vestium praescrīptās et interdictās fōrmās et colōrēs accessit capitis rāsūra, eaque varia: nē commemorem interim cōnfessiōnis onus, et cōnstitūtiōnum hūmānārum sarcinās, decimātiōnēs nōn simplicēs, āstrīctum arctiōribus vinculīs mātrimōnium, novās affīnitātis lēgēs, aliaque permulta, quae faciunt, ut hāc parte nōn paullō commodior videātur fuisse Iūdaeōrum, quam nostra conditiō.
Salsamentarius
Errās tōtā viā, lāniō: Chrīstī iugum nōn aestimātur ad istam rēgulam, quam imāginā ris. Plūribus astrīngitur Chrīstiānus, et astrīngitur ad diffīciliōra, dēnique ad poenam graviōrem: sed hīs adiūncta cōpiōsior vīs fideī et cāritātis, facit ea suāvia, quae nātūrā sunt gravissima.
Lanio
Atquī quum ōlim Spīritus, speciē linguārum ignearum ē coelō dēlāpsus, cōpiōsissimō dōnō fideī et cāritātis locuplētārit crēdentium pectora, cūr dētractum est lēgis onus, velut imbēcillibus ac sub inīquā sarcinā perīclitantibus? Cūr Petrus iam afflātus spīritū vocat onus intolerābile?
Salsamentarius
Dētractum est ex parte, nē Iūdaismus, ut coeperat, obrueret ēvangeliī glōriam, et nē lēgis odiō gentēs aliēnārentur ā Chrīstō; inter quās erant īnfirmī plūrimī, quibus īnstābat duplex perīculum: alterum, nē crēderent, sine lēgis observātiōne nēminem posse salūtem cōnsequī: alterum, nē potius habērent in pāgānismō manēre, quam Mōsaicae lēgis iugum accipere. Hōrum imbēcillēs animōs oportēbat velut ēscā quādam lībertātis allicere. Rūrsus quō medērentur illīs, quī negābant ex Ēvangeliī professiōne salūtis esse spem citrā lēgis observātiōnem; circumcīsiōnem, sabbatismōs, dēlēctūs cibōrum, aliaque id genus aut prōrsus sustulērunt, aut in aliud vertērunt. Porrō quod Petrus negat sē lēgis onus portāre potuisse, nōn est referendum ad eam persōnam, quam tum gerēbat, quum illī iam nihil est intolerābile, sed ad crassōs et īnfirmōs Iūdaeōs, quī nōn sine taediō arrodēbant hordeī tūnicam, nōndum gustātā spīritūs medullā.
Lanio
Satis tū quidem crassē dissēris. Atquī mihi vidētur et hodiē nōn minus esse caussārum, cūr observātiōnēs istae carnālēs hāctenus tollī dēbeant, ut arbitrāriae sint, nōn obligātōriae.
Salsamentarius
Quī sīc?
Lanio
Nūper in linteō quōdam amplissimō vīdī tōtum orbem dēpictum. Illīc didicī, quantula esset mundī portiō Chrīstī religiōnem pūrē sincērēque profitēns: nīmīrum Eurōpae particula vergēns ad occidentem: rūrsus altera vergēns ad septentriōnem; tertia tendēns, sed procul, ad merīdiem: ad orientem vergentis quartae postrēma vidēbātur Polōnia. Reliquus orbis aut barbarōs habet, nōn ita multum ā brūtīs animantibus differentēs, aut schismāticōs, aut haereticōs, aut utrumque.
Salsamentarius
At nōn vīdistī tōtum illud lītus Austrīnum, et sparsās īnsulās Chrīstiānīs īnsignibus nōtātās?
Lanio
Vīdī, didicīque illinc āvectās praedās; Chrīstiānismum inductum nōn audīvī. Quum igitur tam ampla sit messis, vidētur hoc esse cōnsultissimum ad religiōnem Chrīstiānam prōpagandam: quemadmodum apostolī sustulērunt onus lēgis Mōsaicae, nē gentēs resilīrent, ita nunc ad illiciendōs etiam imbēcillēs, tollī quārundam rērum obligātiōnēs, sine quibus initiō servātus est orbis, et nunc servārī posset, modō adsit fidēs et cāritās ēvangelica. Rūrsus audiō videōque plūrimōs esse, quī in locīs, vestibus, cibīs, iēiūniīs, gesticulātiōnibus, cantibus, summam pietātis cōnstituunt, et ex hīs proximum iūdicant, contrā praeceptum ēvangelicum. Unde fit, ut, quum omnia referantur ad fidem et cāritātem, hārum rērum superstitiōne extinguātur utrumque. Procul enim abest ā fidē ēvangelicā, quī fīdit hūiusmodī factīs: et procul abest ā cāritāte Chrīstiānā, quī ob pōtum aut cibum, quō rēctē quis ūtī potest, exasperat frātrem, prō cūius lībertāte mortuus est Chrīstus. Quam amārulentās contentiōnēs vidēmus inter Chrīstiānōs! quam inīmīcās calumniās ex veste aliter cinctā tinctāve, ex cibō quem porrigunt aquae, et quem porrigunt pāscua! Hoc malum sī ad paucōs serpsisset, contemnī poterat. Nunc vidēmus ūniversum orbem ob haec dissidiīs exitiālibus concutī. Haec et hūiusmodī sī tollerentur, et nōs māiōrī concordiā vīverēmus, neglēctīs caerimōniīs, ad ea tantum contendentēs quae docuit Chrīstus, et reliquae nātiōnēs citius amplecterentur religiōnem cum lībertāte cōniūnctam.
Salsamentarius
Extrā Ecclēsiae domum nōn est salūs.
Lanio
Fateor.
Salsamentarius
Extrā Ecclēsiam est, quisquis nōn agnōscit pontificem Rōmānum.
Lanio
Nōn reclāmō.
Salsamentarius
Sed hunc nōn agnōscit, quī illīus praescrīpta neglegit.
Lanio
Atque ideō sperō futūrum, ut hīc pontifex, nōmine Clēmēns, animō pietāteque clēmentissimus, quō magis omnēs nātiōnēs ad Ecclēsiae sodālitātem alliciat, omnia mitiget, quae hāctenus vīsa sunt aliquot populōs ā Rōmānae sēdis foedere aliēnāre; potiusque habeat Ēvangeliī lucrum, quam suum in omnibus iūs persequī. Audiō quotidiē veterēs querimōniās dē annātīs, dē condōnātiōnibus, dē dispēnsātiōnibus, dēque reliquīs exāctiōnibus, dē gravātīs Ecclēsiīs: sed arbitror, hunc ita moderātūrum omnia, ut posthāc impudēns sit, quī pergat querī.
Salsamentarius
Utinam idem facerent omnēs monarchae! Nihil addūbitō, quīn rēs Chrīstiāna nunc in artum coacta fēlīcissimē sit prōferenda, sī gentēs barbarae sēnserint sē vocārī nōn ad servitūtem hūmānam, sed ad lībertātem ēvangelicam; nec ad rapīnam expetī, sed ad fēlīcitātis et sānctimōniae cōnsortium. Ubi coāluerin t, et in nōbīs mōrēs vērē Chrīstiānōs compererint, ultrō plūs offerent, quam ab eīs ūlla vīs queat extorquēre.
Lanio
Id brevī futūrum auguror, sī pestilēns Ātē, quae duōs potentissimōs orbis monarchās fūnestō bellō commīsit, abierit ἐς κόρακας.
Salsamentarius
Atque ego dēmīror iam dūdum nōn esse factum, quum Franciscō nihil fingī possit hūmānius, et Carolō Caesarī arbitror ā praeceptōribus īnstillātum, ut quō per fortūnam plūs accesserit imperiī fīnibus, hoc ipse plūs addat clēmentiae bēnignitātīque. Ad haec habēre solet et aetās ea pecūliārem facilitātis ac mansuētūdinis dōtem.
Lanio
Nihil est quod in utrōque dēsīderēs.
Salsamentarius
Quid igitur remorātur pūblicum orbis vōtum?
Lanio
Adhūc iūrecōnsultī dē fīnibus ambigunt: et scīs, comoediārum tumultūs semper dēsinere in nūptiās: itidem prīncipēs suās fīniunt tragoediās; sed in comoediīs subitō coëunt nūptiae; hīc inter māgnōs māgnīs mōlīminibus rēs agitur. Et praestat, aliquantō sērius obdūcī cicātrīcem, quam mox iterum hulcus ērumpere.
Salsamentarius
An crēdis istās nūptiās esse firma concordiae vincula?
Lanio
Vellem quidem; sed ex hīs videō ferē nāscī maximam bellōrum partem; et sī quod bellum ortum fuerit, dum affīnis adest affīnī, lātius sē spargit incendium, et difficilius compōnitur.
Salsamentarius
Fateor, et agnōscō vērissimum esse quod dīcis.
Lanio
Sed aequumne tibi vidētur, ut ob iūrecōnsultōrum rixās et contractuum morās tōtus orbis tantum perpetiātur malī? Nunc enim nihil usquam tūtum est, et pessimīs licet plūrimum, dum neque bellum est neque pāx.
Salsamentarius
Dē prīncipum cōnsiliīs nōn est meum dīcere. Vērum sī quis mē faciat Caesarem, sciō quid sim factūrus.
Lanio
Eia, facimus tē Caesarem, simulque Rōmānum pontificem, sī libet. Quid facis?
Salsamentarius
Fac mē potius Caesarem et rēgem Galliae.
Lanio
Age, estō utrumque.
Salsamentarius
Prōtinus conceptō pācis vōtō ēdicerem per ūniversam dītiōnem meam indūciās, dīmissīs copiīs, dēnūntiāns poenam capitis, sī quis vel gallīnam alterīus attigerit. Ita pācātīs rēbus meō commodō, vel, ut melius dīcam, pūblicō, trānsegerem dē dītiōnis fīnibus, aut dē coniugiī conditiōnibus.
Lanio
Habēsne fīrmiōra foederis vincula, quam mātrimōnium?
Salsamentarius
Arbitror.
Lanio
Impartī.
Salsamentarius
Sī Caesar essem, sīc absque morā trānsēgissem cum rēge Gallōrum: Frāter, malus quispiam genius bellum hoc inter nōs excitāvit; neque tamen inter nōs certāmen fuit dē capite, sed dē dītiōne. Tū quod in tē fuit, fortem ac strēnuum bellātōrem praestitistī. Fortūna mihi fāvit, tēque ex rēge fēcit captīvum. Quod accidit tibi, mihi potuit accidere; et tua calamitās omnēs nōs admonet hūmānae conditiōnis. Expertī sumus, quam hoc certāminis genus utrīque sit incommodum. Age, dīversō genere inter nōs cōnflictēmur. Dōnō tibi vītam, dōnō lībertātem; prō hoste recipiō tē in amīcum. Sit omnium praeteritōrum malōrum oblīviō; redī ad tuōs grātis ac līber; habē tibi tua; estō bonus vīcīnus, et posthāc gerātur ūnum hoc certāmen inter nōs, uter alterum fidē, officiīs ac benevolentiā vincat; neque certēmus, uter alterō lātius regnet, sed uter sānctius administret suam dītiōnem. In priōrī cōnflictū fortūnātī laudem tulī: heīc quī vīcerit, longē splendidius auferet decus. Mihi quidem haec clēmentiae fāma plūs adferet vērae laudis, quam sī ūniversam Galliam meae dītiōnī adiūnxissem: et tibi grātitūdinis opīniō plūs decōris conciliābit, quam sī mē tōtā Italiā dēpulissēs. Nōlī invidēre mihi laudem quam affectō; ego vicissim tuae sīc favēbō, ut huic amīcō libenter sīs dēbitūrus.
Lanio
Profectō sīc possit adstrīngī Gallia, immō tōtus orbis. Etenim sī conditiōnibus inīquīs ulcus hoc obdūcātur vērius, quam sānētur, vereor nē mox per occāsiōnem ruptā cicātrīce pūs vetus ērumpat māiōre cum malō.
Salsamentarius
Quam māgnificam, quamque plausibilem glōriam haec hūmānitās per ūniversum orbem parāret Carolō? Quae nātiō sē nōn lubēns tam hūmānō, tamque clēmentī prīncipī submitteret?
Lanio
Ēgistī Caesarem sat fēlīciter; nunc age Pontificem.
Salsamentarius
Perlongum sit singula persequī: dīcam compendiō. Sīc agerem, ut ūniversus orbis intellegeret, esse prīncipem ecclēsiae, quī nihil aliud sītiret quam Chrīstī glōriam et salūtem omnium mortālium. Ea rēs vērē medērētur invidiae pontificiī nōminis, et solidam ac perennem parāret glōriam. Sed interim ab asinō, quod aiunt, dēlāpsī, multum aberrāvimus ab īnstitūtō.
Lanio
Ego tē mox redūcam in viam. Ais igitur, obligāre Pontificum lēgēs omnēs, quī sunt in ecclēsiā?
Salsamentarius
Aiō.
Lanio
Ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Aiunt.
Lanio
Etiam episcopōrum?
Salsamentarius
Sīc arbitror; in suā cuiusque dītiōne.
Lanio
Etiam abbātum?
Salsamentarius
Haereō: nam hī certīs conditiōnibus accipiunt administrātiōnem; nec possunt suōs gravāre cōnstitūtiōnibus, nisi ex auctōritāte tōtīus ōrdinis.
Lanio
Quid sī episcopus iīsdem conditiōnibus accipiat suam fūnctiōnem?
Salsamentarius
Addūbitō.
Lanio
Quod episcopus cōnstituit, pontifex potest rescindere?
Salsamentarius
Opīnor.
Lanio
Quod pontifex dēcrēvit, nēmō potest abrogāre?
Salsamentarius
Nēmō.
Lanio
Unde igitur audīmus, rescissās pontificum sententiās hoc titulō, quod parum rēctē fuerint ēdoctī; et priōrum cōnstitūtiōnēs ā posteriōribus antīquātās, quod ā pietāte dēlīrārent?
Salsamentarius
Ista subrepticia sunt ac temporāria. Nam et in pontificem, ut hominem, cadit ignōrantia persōnae factivē. Cēterum quod ex auctōritāte conciliī ūniversālis proficīscitur, coeleste ōrāculum est, et pondus habet pār Ēvangeliīs, aut certē proximum.
Lanio
Licetne dē Ēvangeliīs dubitāre?
Salsamentarius
Bona verba; nē dē conciliīs quidem rīte in spīritū sānctō congregātīs, perāctīs, ēditīs et receptīs.
Lanio
Quid sī quis dubitet, an haec competant in concilium, quod obiicitur; quemadmodum audiō Basīliēnse concilium ā nōnnūllīs reiciī, nec omnibus probārī Cōnstantiēnse? loquor dē hīs, quī nunc habentur orthodoxī; nē quid dīcam dē proximō conciliō Laterānēnsī.
Salsamentarius
Dubitent quī velint suō perīculō; ego nōlō dubitāre.
Lanio
Petrus igitur habuit auctōritātem condendī novās lēgēs?
Salsamentarius
Habuit.
Lanio
Habuit et Paulus cum cēterīs apostolīs?
Salsamentarius
Habuērunt in suīs quisque ecclēsiīs, ā Petrō, seu Chrīstō commissīs.
Lanio
Et Petrī successōribus pār est potestās cum ipsō Petrō?
Salsamentarius
Quid nī?
Lanio
Tantundem igitur honōris dēbētur rescrīptō Rōmānī Pontificis, quantum epistolīs Petrī; et tantundem cōnstitūtiōnibus episcopōrum, quantum epistolīs Paulī?
Salsamentarius
Equidem arbitror, etiam amplius dēbērī, sī praecipiant et lēgem ferant cum auctōritāte.
Lanio
Sed fāsne est dubitāre, an Petrus et Paulus scrīpserint afflātū dīvīnī spīritūs?
Salsamentarius
Immō haereticus sit, quī dubitet.
Lanio
Idem cēnsēs dē rescrīptīs et cōnstitūtiōnibus pontificum et episcopōrum?
Salsamentarius
Dē Pontifice cēnseō; dē episcopīs ambigō; nisi quod pium est, dē nūllō perperam suspicārī, nī rēs ipsa palam clāmitet.
Lanio
Cūr spīritus citius patitur errāre episcopum, quam pontificem?
Salsamentarius
Quia gravius est ā capite perīculum.
Lanio
Sī tantum valent praesulum cōnstitūtiōnēs, quid sibi vult, quod Dominus in Deuteronomīō tam rigidē comminā tur, nē quis quid addat aut adimat lēgī?
Salsamentarius
Nōn addit lēgī, quī lātius explicat quod latēbat, quī ea suggerit, quae spectant ad lēgis observātiōnem: neque dētrahit, quī prō vīribus audientium lēgem dīspēnsat, alia prōmēns, alia cēlāns prō ratiōne temporis.
Lanio
Num obligābant Pharisaeōrum et scrībārum cōnstitūtiōnēs?
Salsamentarius
Nōn arbitror.
Lanio
Cūr ita?
Salsamentarius
Quia docendī habēbant auctōritātem, nōn condendī lēgēs.
Lanio
Utra potestās vidētur amplior, condendī lēgēs hūmānās, an interpretandī dīvīnās?
Salsamentarius
Condendī hūmānās.
Lanio
Mihi secus vidētur. Etenim cui iūs est interpretandī, hūius sententia pondus habet lēgis dīvīnae.
Salsamentarius
Nōn satis assequor quod dīcis.
Lanio
Dīcam explānātius. Lēx dīvīna iubet subvenīre parentī; Pharisaeus interpretātur, hoc esse datum patrī, quod missum est in corbonam, eō quod Deus pater sit omnium. Nōnne huic interpretātiōnī cēdit lēx dīvīna?
Salsamentarius
Ista quidem falsa interpretātiō est.
Lanio
Sed posteāquam illīs semel trādita est interpretandī auctōritās, unde mihi cōnstābit, cūius sit vēra interpretātiō, maximē sī ipsī inter sē dissentiant?
Salsamentarius
Sī minus satisfēcit tibi sēnsus commūnis, sequere praesulum auctōritātem; id tūtissimum est.
Lanio
Ergō Pharisaeōrum et Scrībārum auctōritās dēvolūta est ad theologōs et conciōnātōrēs?
Salsamentarius
Est.
Lanio
Sed nūllōs audiō frequentius inculcantēs, Audīte, ego dīcō vōbīs, quam eōs quī numquam versātī sunt in palaēstrīs theologicīs.
Salsamentarius
Audiēs omnēs candidē, sed cum iūdiciō, modō nē simplici ter īnsāniant. Tum enim oportet populum cum sībilō surgere, quō suam agnōscant dēmentiam. Cēterum quibus contigit titulus doctōris, hīs oportet fīdere.
Lanio
Vērum in hīs quoque comperiō nōnnūllōs multō rudiōrēs ac stultiōrēs illīs, quī prōrsus sunt illitterātī: et inter doctissimōs mīram videō contrōversiam.
Salsamentarius
Ēlige quae sunt optima; inexplicāta aliīs relinquitō, ea semper amplectēns, quae procērum et multitūdinis cōnsēnsus approbāvit.
Lanio
Sciō, istuc esse tūtius. Sunt igitur et cōnstitūtiōnēs inīquae, quemadmodum sunt interpretātiōnēs falsae?
Salsamentarius
An sint, aliī viderint; arbitror esse posse.
Lanio
Annās et Caiphās habēbant potestātem condendī lēgēs?
Salsamentarius
Habēbant.
Lanio
Num hōrum quāvīs dē rē cōnstitūtiōnēs obligābant ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Nesciō.
Lanio
Puta Annam cōnstituisse, nē quis reversus ā forō sūmeret cibum, nisi lōtō corpore: quī illōtus caperet cibum, num crīmen gehennā dīgnum admitteret?
Salsamentarius
Nōn arbitror, nisi contemptus pūblicae potestātis crīmen exacerbāret.
Lanio
An omnia praecepta Deī obligant ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Nōn opīnor. Nam Deus prohibuit omne peccātum, quamlibet veniāle, sī theologīs habenda fidēs.
Lanio
Fortassis et veniāle pertraheret in gehennam, nisi Deus suā misericordiā sublēvāret imbēcillitātem nostram.
Salsamentarius
Nōn est absurdum dictū; affirmāre nōn ausim.
Lanio
Quum Israēlītae exulārent in Babylōne, praeter alia plūrima quae lēx praescrīpsit, in multīs fuit omissa circumcīsiō. An omnēs hī periērunt?
Salsamentarius
Deus nōvit.
Lanio
Sī Iūdaeus clam famē perīclitāns vēscerētur carne suillā, committeretne crīmen?
Salsamentarius
Meā quidem sententiā necessitās excūsāret factum: quandōquidem ōre Dominī dēfēnsus est Dāvid, quod contrā lēgis praeceptum comēderit pānēs sacrōs, quōs appellant propositiōnis: nec sōlum comēdit ipse, sed et fugae comitēs prophānōs iīsdem pāvit.
Lanio
Sī quem ea necessitās cōnstringeret, ut aut pereundum sit famē, aut fūrtum committendum, utrum ēligeret, mortem an fūrtum?
Salsamentarius
Forsitan in eō cāsū fūrtum fūrtum nōn esset.
Lanio
Hem quid audiō? ōvum nōn est ōvum?
Salsamentarius
Praesertim sī caperet animō reddendī placandīque dominum, quum prīmum licēret.
Lanio
Quid sī pereundum hominī, nisi falsum testimōnium ferat adversus proximum? utrum ēligendum?
Salsamentarius
Mors.
Lanio
Quid sī commissō adulte riō possit servāre vītam?
Salsamentarius
Potior erit mors.
Lanio
Quid sī simplici stuprō possīs effugere mortem?
Salsamentarius
Moriendum potius, ut aiunt.
Lanio
Cūr heīc ōvum nōn dēsinit esse ōvum; praesertim sī nūlla fiat vīs aut iniūria?
Salsamentarius
Fit iniūria corpōrī puellae.
Lanio
Quid sī periūriō?
Salsamentarius
Moriendum.
Lanio
Quid sī simplici nūllīque noxiō mendāciō?
Salsamentarius
Docent praeoptandam mortem. At ego crēdiderim, gravī necessitāte, aut ingentī prōpositā ūtilitāte mendācium hūiusmodī aut nūllum esse crīmen, aut lēvissimum, nisi quod apertā fenestrā perīculum est, nē discāmus et perniciōsīs mendāciīs assuēscere. Finge incidisse cāsum, ut innoxiō mendāciō possit servāre et corpora et animās tōtīus patriae suae; utrum ēliget vir pius? fugiet mendācium?
Lanio
Quid aliī sint factūrī, nesciō: ego vel quīndecim Homērica mendācia nōn verear dīcere, moxque labeculam illam abstergerem aquā sacrā.
Salsamentarius
Idem ego facerem.
Lanio
Igitur nōn quidquid Deus praecipit aut interdīcit, obligat ad poenam gehennae.
Salsamentarius
Nōn vidētur.
Lanio
Modus igitur obligātiōnis nōn est ab auctōre lēgis tantum, sed ex māteriā. Quaedam enim cēdunt necessitātī, quaedam nōn cēdunt.
Salsamentarius
Sīc vidētur.
Lanio
Quid sī sacerdōs perīclitētur dē vītā, servandus, sī dūcat uxōrem? utrum ēliget?
Salsamentarius
Mortem.
Lanio
Quum dīvīna lēx cēdat necessitātī, cūr haec lēx hūmāna Terminum agit, nūllī dīgnāns concēdere?
Salsamentarius
Nōn lēx obstat, sed vōtum.
Lanio
Quid, sī quis vōvisset vīsere Hierosolymam, nec id posset, nisi certō vītae dispēndiō: nōn ībit, an moriētur?
Salsamentarius
Moriētur, nī vōtī relaxātiōnem impetrārit ā pontifice Rōmānō.
Lanio
Cūr alterum vōtum relaxātur, alterum minimē?
Salsamentarius
Quia alterum solemne, alterum prīvātum.
Lanio
Quid est solemne?
Salsamentarius
Quod solet fierī.
Lanio
An nōn igitur solemne et alterum quod quotidiē fit?
Salsamentarius
Fit, sed prīvātim.
Lanio
Proinde monachus sī prīvātim apud abbātem profiterētur, nōn esset vōtum solemne?
Salsamentarius
Nūgāris. Ideō facilius relaxātur vōtum prīvātum, quia minōre offendiculō solvitur; et is quī facit, hoc animō facit, ut, sī commodum sit, mūtet sententiam.
Lanio
Hoc igitur animō vōvent, quī prīvātim profitentur perpetuam castimōniam?
Salsamentarius
Dēbērent.
Lanio
Perpetuum igitur, et nōn perpetuum? Quid sī Cartusiānum monachum hīc cōnstringat cāsus, ut aut vēscendum sit carnibus aut moriendum: utrum ēliget?
Salsamentarius
Docent medicī, nūllās esse carnēs tam efficācēs, quīn idem efficiat aurum potābile et gemmae.
Lanio
Utrum igitur condūcibilius, gemmīs et aurō succurrere perīclitantī, an eārum rērum pretiō multōs dē vītā perīclitantēs servāre, et aegrōtō dare pullum gallīnāceum?
Salsamentarius
Haereō.
Lanio
Atquī piscium aut carnium ēsus nōn est ex eōrum numerō, quae vocant substantiālia.
Salsamentarius
Cartusiānōs suō iūdicī relinquāmus.
Lanio
Dīcāmus in genere. Dīligenter, frequenter, multīsque verbīs inculcātur in lēge Mōsis sabbatismus.
Salsamentarius
Vērum.
Lanio
Utrum igitur succurram urbī perīclitantī violātō sabbatō, an nōn?
Salsamentarius
At interim mē vīs esse Iūdaeum?
Lanio
Volō, et quidem recūtitum.
Salsamentarius
Istum nōdum secuit ipse Dominus. Sabbatum enim hominis caussā est īnstitūtum, nōn contrā.
Lanio
Ista lēx igitur valēbit in omnibus hūmānīs cōnstitūtiōnibus?
Salsamentarius
Valēbit, nisi quid obstet.
Lanio
Quid sī conditōr lēgis nōn hoc animō ferat lēgem, ut quemquam obliget ad poenam gehennae, immō nē ad reātum quidem ūllum, sed cōnstitūtiōnem nihilō plūs velit habēre ponderis quam exhortātiōnem?
Salsamentarius
Ō bone, nōn est in manū conditōris, quantum obliget lēx. Ūsus est suā potestāte ferendō lēgem; cēterum ad quid obliget aut nōn obliget, id Deō in manū est.
Lanio
Cūr igitur audīmus quotidiē parochōs nostrōs ē suggestō clāmantēs, Crās iēiūnandum sub poenā damnātiōnis aeternae; sī nōbīs nōn cōnstat, quōmodō lēx obliget hūmāna?
Salsamentarius
Id faciunt, quō magis terreant contumācēs: nam ad hōs arbitror ea verba pertinēre.
Lanio
Sed interim an contumācēs tālibus dictīs territeant, nesciō: certē īnfirmōs vel in scrupum vel in perīculum coniciunt.
Salsamentarius
Difficile est utrīsque cōnsulere.
Lanio
Eadem autem est vīs cōnsuētūdinis et lēgis?
Salsamentarius
Aliquandō māior est cōnsuētūdinis.
Lanio
Proinde tametsī nōn adest animus cōnsuētūdinem inducentibus iniciendī laqueum cuiquam, tamen obligat volentēs nōlentēs?
Salsamentarius
Arbitror.
Lanio
Onus impōnere potest, tollere nōn potest?
Salsamentarius
Admodum.
Lanio
Iam itaque vidēs, opīnor, quantum sit perīculī, novās lēgēs ab hominibus ferrī, sī nūlla necessitās urgeat, aut nūlla māgna invītet ūtilitās.
Salsamentarius
Fateor.
Lanio
Dominus quum ait, Nōlīte omnīnō iūrāre; num quemvīs iūrantem obnoxium facit gehennae?
Salsamentarius
Nōn arbitror. Cōnsilium est enim, nōn praeceptum.
Lanio
At istud unde mihi liquet, quum vix aliud accūrātius aut sevērius interdīxerit, quam nē iūrēmus?
Salsamentarius
Discēs ā doctōribus.
Lanio
Et Paulus quum dat cōnsilium, nōn obligat ad gehennam?
Salsamentarius
Nēquāquam.
Lanio
Cūr ita?
Salsamentarius
Quia nōn vult inicere laqueum īnfirmīs.
Lanio
Est igitur in manū condentis, lēgem obstringere ad gehennam aut nōn obstringere. Et sānctum est cavēre, nē quibuslibet cōnstitūtiōnibus illāqueemus imbēcillēs.
Salsamentarius
Est.
Lanio
Et, sī Paulus heīc cautiōnem adhibuit, multō magis sacerdōtibus adhibenda; dē quibus incertum, quō spīritū agantur.
Salsamentarius
Fateor.
Lanio
Atquī paulō ante negābās, esse in manū conditōris, quātenus obstringeret lēx.
Salsamentarius
Iam cōnsilium est, nōn lēx.
Lanio
Nihil est facilius, quam commūtāre vocābulum. Nōlī fūrārī, praeceptum est?
Salsamentarius
Est.
Lanio
Nōlī omnīnō resistere malō?
Salsamentarius
Cōnsilium est.
Lanio
At hoc posterius magis habet speciem praeceptī, quam illud prius. Saltem hoc est episcopīs in manū, utrum velint esse praeceptum, quod īnstituunt, an cōnsilium?
Salsamentarius
Est.
Lanio
At istud paulō ante fortiter negābās. Etenim quī nōn vult, suam cōnstitūtiōnem quemquam ad ūllum crīmen adstringere, nīmīrum vult eam esse cōnsilium, nōn praeceptum.
Salsamentarius
Vērum; sed nōn expedit hoc scīre vulgus, nē prōtinus clāmitent esse cōnsilium, quod servāre nōn libet.
Lanio
At quid interim faciēs tot īnfirmīs cōnscientiīs, tam miserē cōnfūsīs tuō silentiō? Vērum age, dīc mihi, nūllīsne nōtīs doctī dēprehendere possunt, utrum cōnsiliī vim habeat cōnstitūtiō, an praeceptī?
Salsamentarius
Possunt, sīcut audīvī.
Lanio
Nōn licet scīre mystērium?
Salsamentarius
Licet, nisi velīs effutīre.
Lanio
Ah, piscī dīxeris.
Salsamentarius
Quum nihil audīs, nisi: hortāmur, ōrdinā mus, mandāmus, cōnsilium est; quum audīs: iubēmus, districtē praecipimus, praesertim sī accēdant minae excommunicātiōnis, praeceptum est.
Lanio
Quid sī dēbeam pistōrī meō, quumque solvendō nōn sim, fugere mālim quam coniciī in carcerem; num peccō crīminaliter?
Salsamentarius
Nōn arbitror: nisi dēsit solvendī voluntās.
Lanio
Cūr igitur excommunicor?
Salsamentarius
Istud fulmen territat imprōbōs, nōn adūrit innocentēs. Scīs enim et apud prīscōs Rōmānōs fuisse lēgēs dīrās ac mīnācēs, sed in hoc ipsum tantummodo lātās; quālis illa fertur ē duodecim tabulīs dē dissecandō corpore dēbitōris: cūius ideō nūllum exstat exemplum, quod nōn in ūsum, sed ad terrōrem esset prōdita. Iam ut fulmen nōn agit in cēram aut līnum, sed in aes: ita tālēs excommunicātiōnēs nōn agunt in miserōs, sed in contumācēs. Et tamen, ut ingenuē dīcam, in hūiusmodī frivolīs adhibēre fulmen ā Chrīstō trāditum, propemodum esse vidētur, quod veterēs dīcēbant, in lente unguentum.
Lanio
Num idem iūs patrifamiliās in suā domō, quod episcopō in suā dioecēsī?
Salsamentarius
Arbitror, proportiōne.
Lanio
Et hūius praescrīpta similiter obligant?
Salsamentarius
Quidnī?
Lanio
Ēdīcō, nē quis vēscātur caepīs; quōmodō perīclitātur apud Deum quī nōn pāruerit?
Salsamentarius
Ipse viderit.
Lanio
Posthāc nōn dīcam meīs: praecipiō, sed admoneō.
Salsamentarius
Sapiēs.
Lanio
Vērum perspiciō, vīcīnum meum proximum esse perīculō, et arreptum clam admoneō, ut sēsē subdūcat ab ēbriōsōrum et āleātōrum commerciō: ille monitōrem aspernātus, perditius incipit vīvere, quam anteā: num heīc illum obstringit admōnitiō?
Salsamentarius
Vidētur.
Lanio
Igitur neque cōnsulandō neque exhortandō fugimus laqueum.
Salsamentarius
Immō nōn adfert laqueum admōnitiō, sed admōnitiōnis argūmentum. Etenim sī frāter admonitus, ut crepidīs ūterētur, neglēgeret, nūllō crīmine tenērētur.
Lanio
Nōn heīc percūnctābor, quantum obligent praescrīpta medicōrum. Vōtum obstringit ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Maximē.
Lanio
Omne?
Salsamentarius
Omnissimum; modō sit licitum, lēgitimum ac līberum.
Lanio
Quid appellās līberum?
Salsamentarius
Quod nūlla extorsit necessitās.
Lanio
Quid est necessitās?
Salsamentarius
Est metus cadēns in cōnstantem virum.
Lanio
Etiam in Stoicum? quem sī frāctus illābātur orbis, impāvidum ferient ruīnae.
Salsamentarius
Istum Stoicum mihi ostende, et respondēbō.
Lanio
Sed extrā iocum; num famis aut īnfāmiae metus cadit in cōnstantem virum?
Salsamentarius
Quid nī?
Lanio
Sī fīlia nōndum ēmancipāta clam nūbat īnsciīs parentibus, nec passūrīs sī sciant: lēgitimum erit vōtum?
Salsamentarius
Erit.
Lanio
An sit, nesciō: certē sī quā sunt, hoc est ūnum ex illōrum numerō, quae licet vēra sint, tamen ob scandalum imbēcillium silenda sunt. Quid sī virgō, quae ex auctōritāte parentum contrāxit mātrimōnium cum spōnsō, clam et invītīs parentibus vōtō sēmet addicat collēgiō sānctae Clārae: eritne licitum et lēgitimum?
Salsamentarius
Sī fuerit solemne.
Lanio
Num solemne est, quod in agrō fit, in obscūrō monastēriōlō?
Salsamentarius
Sīc habētur.
Lanio
Sī eadem domī paucīs testibus vōtō profiteātur perpetuam corporis integritātem, nōn erit lēgitimum?
Salsamentarius
Nōn.
Lanio
Quam ob rem?
Salsamentarius
Quia sānctius vōtum obstat.
Lanio
Eadem puella sī vendat agellum, valēbit contractus?
Salsamentarius
Nōn opīnor.
Lanio
Et valēbit, sī sē ipsam dederit in potestātem aliēnam?
Salsamentarius
Sī sē Deō dicāverit.
Lanio
An nōn et vōtum prīvātum dīcat hominem Deō? Et quī suscipit sānctum coniugiī sacrāmentum, nōnne sē dīcat Deō? Et quōs Deus iungit, dīcant sē diabolō? Dē sōlīs coniugibus dīxit Dominus, Quōs Deus iūnxit, homō nē sēparet. Ad haec, quum adolēscēns vixdum pūbēscēns, aut puella simplex, mīnīs parentum, saevit iā tūtōrum, imprōbīs īnstinctibus monachōrum, blandītiīs et odiīs prōtrūditur in monastērium: num līberum est vōtum?
Salsamentarius
Sī sint dolī capācēs.
Lanio
Ea aetās maximē capāx est dolī, ut cui facillimē possīs impōnere. Quid sī prōpōnam in animō, diēbus Veneris abstinēre ā vīnō: perinde obstringit prōpositum ut vōtum?
Salsamentarius
Nōn arbitror.
Lanio
Quid igitur interest inter certum prōpositum, et vōtum tacitā cōgitātiōne conceptum?
Salsamentarius
Animus obligandī.
Lanio
Negābās ante, heīc valēre animum. Prōpōnō sī queam; et voveō, sīve queam, sīve nōn queam?
Salsamentarius
Habēs.
Lanio
Habeō nebulās in pariete dēpictās, hoc est, nihil. Est igitur et in prōpositō dispicienda mātēriae ratiō?
Salsamentarius
Opīnor.
Lanio
Et ut illīc ā lēgis, ita heīc ā vōtī nōmine cavendum?
Salsamentarius
Rēctē.
Lanio
Sī Rōmānus pontifex statueret, nē quis iungat mātrimōnium intrā septimum propinquitātis gradum; admitteret crīmen, quī dūceret cognātam gradū sextō?
Salsamentarius
Opīnor; certē perīclitārētur.
Lanio
Quid sī episcopus suīs ēdīceret, nē quis habēret rem cum uxōre, nisi diē Lūnae, Iovis et Sabbatī: committeret crīmen, quī clam aliīs diēbus ūterētur uxōre?
Salsamentarius
Arbitror.
Lanio
Quid sī ēdīceret, nē quis bulbīs vēscerētur?
Salsamentarius
Quid istuc ad pietātem?
Lanio
Quia bulbī prōvocant libīdinem. Quod dē bulbīs dīcō, idem dictum puta dē ērūcīs.
Salsamentarius
Haereō.
Lanio
Quid haerēs? Unde est hūmānīs lēgibus obligandī vīs?
Salsamentarius
Ex dictīs Paulī, Obēdīte praepositīs vestrīs.
Lanio
Hinc igitur obligat omnis episcopōrum ac magistrātuum cōnstitūtiō?
Salsamentarius
Modō sit aequa, iūsta, et lēgitimē lāta.
Lanio
Sed istīus reī quis erit iūdex?
Salsamentarius
Ipse quī condidit. Nam ēius est interpretārī, cūius est condere lēgem.
Lanio
Ergō citrā dēlēctum est obēdiendum quibuslibet cōnstitūtiōnibus?
Salsamentarius
Opīnor.
Lanio
Quid sī praepositus stultus et impius ferat lēgem impiam et inīquam? Ipsīus iūdiciō standum erit; et populus, cui nūllum est iūdicandī iūs, obtemperābit?
Salsamentarius
Quōrsum attinet ea somniāre quae nōn fīunt?
Lanio
Quī subvenit parentī, nōn subventūrus nisi lēx cōgeret, num implēvit lēgem?
Salsamentarius
Nōn arbitror.
Lanio
Quī sīc?
Salsamentarius
Prīmum nōn satisfacit animō ēius, quī condidit lēgem: deinde voluntātī impiae addit hypocrisin.
Lanio
Quī iēiūnat, nōn iēiūnatūrus nisi praeciperet ecclēsia, num satis facit lēgī?
Salsamentarius
Mūtās et auctōrem lēgis et mātēriam.
Lanio
Cōnfer igitur Iūdaeum sīc iēiūnantem diēbus praescrīptīs, ut, nī lēx hūc adigat, nōn sit iēiūnatūrus, cum Chrīstiānō servante iēiūnium ab hominibus indictum, haudquāquam servatūrō sī lēgem tollās: aut sī māvīs, Iūdaeum abstinentem ā carne suillā, et Chrīstiānum abstinentem ā carnibus et lactāriīs diē Veneris.
Salsamentarius
Īnfirmitātī nōn nihil reluctantī lēgī putō parātam esse veniam; certō prōpositō lēgem āversantī et obmurmūrantī nōn item.
Lanio
Atquī fatēris, lēgēs dīvīnās nōn semper obligāre ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Quidnī fatear?
Lanio
Nec audēs fatērī esse lēgem hūmānam, quae nōn obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquit in ancipitī? Vidēris igitur aliquantō plūs tribuere lēgibus hominum, quam Deī. Mendācium et obtrectātiō suapte nātūrā sunt mala et ā Deō prohibita; et tamen fatēris, esse aliquod mendāciī et obtrectātiōnis genus, quod nōn obliget ad poenam gehennae; nec audēs eum, quī quōmodōcunque vēscitur carnibus in diē Veneris, līberāre ā poenā gehennae.
Salsamentarius
Nōn est meum, quemquam absolvere aut damnāre.
Lanio
Sī dīvīnae lēgēs et hūmānae pariter obstringunt, quid igitur interest inter hās et illās?
Salsamentarius
Nīmīrum quod quī violat lēgem hūmānam, immediātē peccat adversus hominem (sī mihi concēdis scholasticōrum flōsculīs ūtī), mediātē adversus Deum; quī violat lēgem dīvīnam, contrā.
Lanio
Quid refert, utrum prius miscueris, ācētum an absȳnthium, quum mihi utrumque sit ēbibendum? Aut quid refert, utrum lapis ā mē vulnerātō repercussus feriat amīcum, an ōrdine versō?
Salsamentarius
Hoc didicī.
Lanio
Et sī ex māteriā circumstantiīsque sūmitur obligandī modus in utrīsque lēgibus: quid interest inter auctōritātem Deī et hominum?
Salsamentarius
Impia percūnctātiō.
Lanio
Attamen multī crēdunt, plūrimum interesse. Deus tulit lēgem per Mōsēn, nec licet violāre; idem fert lēgēs per pontificēs, aut certē Concilium; quid interest inter hās et illās? Lēx Mōsis per hominem, lēgēs nostrae per hominēs. Et videntur minus ponderis habēre, quae Deus tulit per ūnum Mōsēn, quam quae spīritus sānctus ēdit per frequēns episcopōrum et ērudītōrum concilium.
Salsamentarius
Dē spīritū Mōsis dubitāre nōn licet.
Lanio
Paulus in episcopōrum vicem venit. Quid igitur interest inter Paulī praecepta et cuiuslibet episcopī?
Salsamentarius
Quia sine contrōversiā Paulus scrīpsit afflātus spīritū.
Lanio
Haec scrīptōrum auctōritās quōusque sē porrigit?
Salsamentarius
Arbitror, nōn ultrā apostolōs, nisi quod conciliōrum est inviolāta auctōritās.
Lanio
Quāre dē Paulī spīritū dubitāre nōn licet?
Salsamentarius
Quia obstat ecclēsiae cōnsēnsus.
Lanio
Dē episcopīs dubitāre licet?
Salsamentarius
Dē hīs nihil temerē suspīcandum, nisi rēs ipsa palam clāmitet quaestum aut impietātem.
Lanio
Quid dē conciliīs?
Salsamentarius
Nōn licet, sī fuerint rīte et per spīritum sānctum congregāta perāctaque.
Lanio
Est igitur aliquod concilium, in quod ista nōn competunt?
Salsamentarius
Esse potest. Quod nī esset, theologī nēquāquam adderent hanc exceptiōnem.
Lanio
Vidētur igitur et dē conciliīs dubitārī posse.
Salsamentarius
Nōn arbitror, posteāquam fuerint Chrīstiānārum gentium iūdiciō cōnsēnsūque recepta comprobātaque.
Lanio
Posteāquam excessimus pomoeria, quibus Deus voluit circumscrībī sacrōsānctam illam et inviolābilem scrīptūrae auctōritātem, vidētur mihi et aliud esse discrīmen lēgum dīvīnārum et hūmānārum.
Salsamentarius
Quod?
Lanio
Lēgēs dīvīnae sunt immūtābilēs, nisi sī quae sunt ēius generis, ut sīgnificandī coērcendīve grātiā videantur ad tempus datae, quās et prophētae dēsitūrās iūxtā carnālem sēnsum praedīxērunt, et apostolī iam omittendās docuērunt. Deinde, inter lēgēs hūmānās existunt nōnnumquam inīquae stultaeque et pestilentēs; unde et abrogantur vel auctōritāte superiōrum, vel cōnsentiente neglēctū populī. Tāle nihil est in lēgibus dīvīnīs. Rūrsus, hūmāna lēx suapte sponte cessat, ubi cessārit caussa, propter quam lāta est: velutī sī cōnstitūtiō iubēret singulōs quotannīs aliquid cōnferre in strūctūram templī, templō absolūtō cessat rigor lēgis. Ad haec, lēx ab hominibus lāta nōn est lēx, nisi fuerit ūtentium cōnsēnsū comprobāta. Lēx dīvīna nec expendī dēbet, nec potest abrogārī. Quanquam et Mōsēs lēgem lātūrus suffrāgia populī collēgit, nōn quod hoc esset necesse, sed ut illōs magis habēret obnoxiōs. Impudēns enim est, lēgem contemnere, quam tuō suffrāgiō comprobāris. Postrēmō quum lēgēs hominum, quae ferē corporālia praescrībunt, paedagōgī sint ad pietātem, cessāre videntur, ubi quis prōfēcit ad spīritūs rōbur, ut iam tālibus cancellīs nōn egeat, modō prō virilī vītētur scandalum īnfirmōrum, nōn malitiōsē superstitiōsōrum. Velut sī pater praescrībat fīliae impūberī, nē bibat vīnum, quō tūtior sit illīus virginitās usque ad nūptiās; quum adolēverit, iamque virō trādita fuerit, nōn tenētur praeceptō patris. Multae lēgēs habent instar pharmacōrum; ea vērō mūtantur et cēdunt prō rē nātā, ipsīs etiam medicīs approbantibus; quī sī semper iīsdem ūterentur remediīs ā veteribus prōditīs, plūrēs occīderent quam sānārent.
Salsamentarius
Multa tū quidem congeris, quōrum nōnnūlla placent, aliqua displicent, quaedam nōn intellegō.
Lanio
Sī lēx episcopī quaestum ēvidenter oleat, hoc est, statuat ut singulī parochī bis in annō emant aureō ducātō iūs absolvendī ā cāsibus, quōs vocant episcopālēs, quō plūs extorqueat ā suīs: obtemperandum cēnsēs?
Salsamentarius
Cēnseō; sed interim clāmandum adversus lēgem inīquam, exclūsā semper sēditiōne. Sed unde hīc mihi percūnctātor lāniō? Tractent fābrilia fabrī.
Lanio
Hūiusmodī quaestiōnibus saepe torquēmur in convīviīs; interdum diatriba fervēscit ad pūgnam et sanguinem.
Salsamentarius
Pūgnent quī volent: ego cēnseō, lēgēs māiōrum esse reverenter suscipiendās, et observandās religiōsē velut ā Deō prōfectās; nec esse tūtum, nec esse pium, dē potestāte pūblicā sinistram concipere aut serere suspīciōnem. Et sī quid est tyrannidis, quod tamen nōn cōgat ad impietātem, satius est ferre, quam sēditiōsē reluctārī.
Lanio
Istā quidem ratiōne fateor bene cōnsultum rēbus eōrum, quī dignitāte pollent; et tēcum sentiō, nec illīs invideō. Cēterum lubēns audiam ratiōnem, quā cōnsulātur et populī vel lībertātī vel commodīs.
Salsamentarius
Deus nōn dēstituet populum suum.
Lanio
Vērum ubi interim illa lībertās spīritūs, quam apostolī prōmittunt ex ēvangeliō, quam Paulus totiēs inculcat, clāmāns, Rēgnum Deī nōn est ēsca et pōtus; et quod fīliī nōn sīmus sub paedagōgō, nec amplius serviāmus elementīs hūius mundī; aliaque innumerā: sī tantō plūribus cōnstitūtiōnibus onerantur Chrīstiānī, quam Iūdaeī, et sī arctius obligant hominum lēgēs, quam plēraque ā Deō trādita praecepta?
Salsamentarius
Dīcam, Lāniō. Nōn in hoc est Chrīstiānōrum lībertās, ut liceat illīs facere quae velint, līberīs ā cōnstitūtiōnibus hūmānīs: sed quod ex fervōre spīritūs ad omnia prōmptī, lubentēs et alacrēs ea faciunt, quae praescrībuntur, nīmīrum fīliī potius quam servī.
Lanio
Expedītē: sed erant et sub lēge Mōsaicā fīliī, et sunt sub ēvangeliō servī; atque adeō vereor nē maxima pars hominum; sīquidem servī sunt, quī lēge coāctī suum officium faciunt. Quid igitur discrīminis inter novam et veterem?
Salsamentarius
Meō iūdiciō, multum interest. Quod vetus sub involūcrīs docuit, nova sub oculōs posuit: quod illa sub aenigmatibus praedīxit, haec dīlūcidius ostendit: quod illa subobscūrē prōmīsit, haec exhibuit maximā quidem ex parte. Illa trādita erat ūnī gentī, haec ex aequō docet omnēs salūtem: illa paucīs prophētīs et ēximiīs virīs impartīit īnsignem illam et spīrituālem grātiam; haec omne dōnōrum genus largiter effūdit in omnium aetātum, sexuum et nātiōnum hominēs: linguās, sānātiōnēs, prophētiās, mīrācula.
Lanio
Ubi nunc igitur ista?
Salsamentarius
Cessārunt, nōn interiērunt: vel quia nōn est opus, iam ēvulgātā Chrīstī doctrīnā; vel quia plērīque, titulō tantum Chrīstiānī, fidē, quae est mīrāculōrum architectrix, carēmus.
Lanio
Sī propter incrēdulōs ac diffidentēs opus est mīrāculīs, tālium nunc plēna sunt omnia.
Salsamentarius
Est incrēdulitās simpliciter errāns, quālis erat Iūdaeōrum obmurmūrantium Petrō, quod Cornēliī familiam recēpisset ad ēvangeliī grātiam: quālis erat gentium, quae religiōnem, quam ā māiōribus accēperant, putābant esse salūtiferam, et apostolōrum doctrīnam esse superstitiōnem peregr īnam: hī cōnspectīs mīrāculīs conversī sunt. Nunc quī diffīdunt ēvangeliō, tantā lūce per ūniversum orbem coruscante, nōn simpliciter errant, sed excaecātī malīs affectibus nōlunt intellegere, ut bene agant: hōs nūlla mīrācula redūcerent ad mentem meliōrem. Et sānandī tempus nunc est, pūniendī post futūrum est.
Lanio
Quanquam multa dīxistī satis probābiliter, tamen mihi prōpositum est, nōn fīdere salsamentāriō; sed adībō theologum quendam ēximie doctum: quidquid is dē singulīs prōnūntiāverit, coelestis ōrāculī vice fuerit.
Salsamentarius
Quis iste? Pharētrius?
Lanio
Ille simpliciter dēlīrat et ante annōs, dīgnus quī conciōnētur dēlīrīs aniculīs.
Salsamentarius
Blīteus?
Lanio
An ego tam loquācī sophistae crēdam?
Salsamentarius
Amphicholus?
Lanio
Numquam eī crēdam in solvendīs quaestiōnibus, cui meō malō crēdidī carnēs meās. An ille bonā fidē solvat problēmata, quī pessimā fidē nōndum solvit pecūniam?
Salsamentarius
Lēmantius?
Lanio
Nōn ūtor caecīs ad indicandam viam.
Salsamentarius
Quis igitur?
Lanio
Sī scīre vīs, Cephalus est, vir trium linguārum, et omnis politiōris litterātūrae perpulchrē gnārus, tum in sacrīs volūminibus et vetustīs theologīs diū studiōsēque versātus.
Salsamentarius
Dabō rēctius cōnsilium. Eās ad īnferōs; illīc inveniēs Rabīnum Druīnum, quī Tenediā bipennī dissecābit omnēs tuās quaestiūnculās.
Lanio
Tū praeī, quō mihi viam apparēs.
Salsamentarius
Sed extrā iocum: estne vērum, quod narrās, datam potestātem vēscendī carnibus?
Lanio
Lūdēbam, tē ut ūrerem. Et, sī Rōmānus pontifex id vellet maximē, ōrdō salsamentāriōrum movēret sēditiōnem. Deinde mundus est plēnus Pharisaicīs hominibus, quī nōn aliā rē sibi possunt vindicāre sānctimōniam, nisi tālibus observātiūnculīs: hī nec paterentur sibi dētrahī iam partam glōriam, nec sinerent minōribus plūs esse lībertātis, quam ipsīs fuit. Nē in lāniōnum quidem rem esset, permittī līberum quārumlibet rērum ēsum. Tum enim varius esset ēventus nostrae negōtiātiōnis; nunc certius est lucrum, et minus āleae, minusque labōrum.
Salsamentarius
Vērissima praedicās; sed eadem incommod itās ad nōs redīret.
Lanio
Gaudeō tandem inventum aliquid, in quō salsamentāriō cum lāniōne conveniat. Iam ut incipiam et ipse sēriō loquī, quemadmodum fortassis expedīret populum Chrīstiānum pauciōribus cōnstitūtiūnculīs obstringī, praesertim sī quae nōn multum, aut nihil condūcunt ad pietātem, nē dīcam officiunt: ita nōn libet ab istīs stāre, quī omnēs omnium hominum cōnstitūtiōnēs reiciunt neque floccī faciunt, immō ob hoc ipsum multa faciunt, quia praeceptum est nē faciant. Attamen dēmīrārī nōn possum in plērīsque rēbus praeposterā mortālium iūdicia.
Salsamentarius
Idem nec ego satis admīrārī possum.
Lanio
Coelum terrae miscēmus, sī quid perīculī suspicāmur, nē quid dēcēdat ponderis sacerdōtum cōnstitūtiōnibus auctōritātīque: et dormitāmus, quum imminet ēvidēns perīculum, nē tantum tribuāmus hominum auctōritātī, ut auctōritātī dīvīnae minus tribuātur quam oportet. Sīc ā Scyllā dēclīnāmus, ut nōn metuāmus Charybdim, malum exitiābili us. Dēbētur episcopīs suus honōs; quis negat? praesertim sī agant quod dīcuntur. Sed impium est, honōrēs sōlī Deō dēbitōs trānsferre in hominēs, et dum impēnsē reverēmur hominem, parum reverērī Deum. Honōrandus Deus in proximō, venerandus in proximō; sed interim adhibenda cautiō, nē Deus per hanc occāsiōnem suō fraudētur honōre.
Salsamentarius
Itidem vidēmus, multōs in tantum fīdere corporālibus caerimōniīs, ut hīs frētī neglegant ea, quae sunt vērae pietātis, suīs meritīs arrogantēs, quod est dīvīnae largitātis, et ibī cōnsistentēs, unde gradus erat ad perfectiōra, et ex hīs rēbus proximum calumniante ēs, quae per sē nec bonae sunt nec malae.
Lanio
Quīn in eadem rē quum duo sint, quōrum alterum alterō praestantius, semper dēteriōris est nōbīs potior ratiō. Corpus, et quae corporis sunt, ubīque plūris fīunt quam ea quae sunt animī. Et hominem occīdisse prō gravī crīmine dūcitur, ut est: at pestiferā doctrīnā, vīpereīs īnstinctibus corrūpisse mentem hominis, lūdus est. Sī sacerdōs alat capillitium, aut vestem sūmat hominis profānī, rapitur in carcerem, ācriter pūnītur: sī bibat in lupānārī, sī scortētur, sī lūdat āleam, sī vitiet aliēnās uxōrēs, sī nihil attingat sacrae lēctiōnis, tamen columna est ecclēsiae. Nōn excūsō mūtātam vestem, sed accūsō praeposterum iūdicium.
Salsamentarius
Immō sī nōn persolvat pēnsum precum hōrāriārum, parātum est anathēma: sī foenerētur, sī simōniam admittat, impūne est.
Lanio
Sī quis videat Cartusiānum aliter vestitum, aut vēscentem carnibus, quam execrātur, quam horret, quam timet, nē terra dēhīscēns et spectātōrem et spectātum absorbeat! idem sī videat eum tēmulentum, mendācibus verbīs in fāmam aliōrum dēbacchantem, manifestīs dolīs impōnentem tenuī vīcīnō, nēmō perinde abōminātur.
Salsamentarius
Velutī sī quis videat Franciscānum ēnōdī cingulō cīnctum, aut Augustīnēnsem nōn coriō sed lānā cīnctum, aut discinctum Carmelītam, aut cīnctum Rhodīēnsem: rūrsus sī percalceātum Franciscānum, aut sēmicalceātum Crucīferum: nōnne concitāret Tȳria (quod dīcī solet) maria?
Lanio
Immō nūper apud nōs ex duābus foeminis, quārum utranque dīxissēs prūdentem, altera abortiit, altera concidit syncopē, quod cōnspicerent canōnicum quendam sacrīs virginibus praefectum in propinquā vīcīniā, sed tamen in pūblicō, obambulāre, quī vestem līneam nōn habēret tēctam nigrō palliō. At eaedem crebrō vīderant avēs ēiusmodī comessantēs, cantillantēs, saltitantēs, nōn addam cētera, nec ūllam sentiēbant nauseam.
Salsamentarius
Sexuī fortasse dēbētur venia. Opīnor, tibi nōtum Polytrēscum. Is aegrōtābat perīculōsē: phthīsis erat. Medicī diū suāserant, ut vēscerētur ovīs et lactāriīs; sed frūstrā: eōdem cohortābātur episcopus. Ille quum esset vir nōn indoctus et theologiae baccalaureus, vidēbātur citius ēmoritūrus, quam utriusque medicī cōnsiliō mōrem gestūrus. Ita vīsum est medicīs et amīcīs, ut fallerētur; parāta est sorbitiō ex ovīs et lacte caprīnō; dictum est lac amygdalīnum. Ille lubēns comēdit, et idem aliquot diēbus faciēns, coepit habēre meliuscule, dōnec puella quaedam fūcum prōdidit. Ibī coepit quod comēderat revomere. At idem superstitiōsus in lacte, nūllā religiōne commōtus est, quō minus abiūrāret pecūniam mihi dēbitam. Nam chirographum simpliciter exhibitum clam unguī sciderat. Dēlātum est iūsiūrandum; ego illī cessī. Is vērō tam nōn gravātim recēpit, ut optāre vidērētur quotīdiānās ēiusmodī dēlātiōnēs. Quid hoc iūdiciō perversius? Peccābat adversus mentem ecclēsiae, quī heīc nōn obtemperārit sacerdōtī et medicīs: et in periūriō manifestō firmam habēbat cōnscientia m, tam īnfirmus in lacte.
Lanio
Heīc mihi succurrit fābula, quam nūper Dominicānus quīdam narrāvit in conciōne frequentissimā, quō sermōnis amāritūdinem (nam in diē parascevēs expōnēbat mortem Dominī) iūcundiōre narrātiōne dīlueret. Virginem sacram oppresserat adolēscēns: uterī tūmor arguit factum: convocātus est virginum chorus, praesēdit abbātissa. Accūsāta est. Īnficiālī statū nōn erat locus. Argūmentum erat necessārium. Cōnfūgit ad statum quālitātis, nisi māvīs trānslātiōnis. Oppressa sum ā valentiōre. At saltem exclāmāssēs. Fēcissem, inquit, sed in dormītōriō nefās est solvere silentium. Sit haec fābula; modō fateāmur, hoc stultiōra gerī permulta. Nunc dīcam quod hīs oculīs vīdī. Nōmen hominis locīque silēbitur. Habēbam affīnem priōrem abbātī proximum, ōrdinis Benedicti nī, sed ex eōrum numerō, quī nōn vēscuntur carnibus, nisi extrā locum, quem appellant māgnum refectōrium. Habēbātur doctus, et ipse volēbat habērī, annōs nātus ferē quīnquāgintā. Certāre pōculīs et hilarēscere vīnō erat illī quotīdiānum. Duodecimō quoque diē adībat thermās pūblicās; illīc dābātur opera pūrgandīs rēnibus.
Salsamentarius
Erat unde id fieret?
Lanio
Possidēbat annuē sexcentōs flōrēnōs.
Salsamentarius
Ō paupertātem optābilem!
Lanio
Ex vīnō et venere incidit in phthīsim. Dēsperantibus medicīs abbās imperābat ēsum carnium, addēns illud terribile verbum, sub poenā inobēdientiae. Ille vix adigī potuit, ut moriēns gustāret carnēs, ā quibus tot annīs nōn abhorruer at.
Salsamentarius
Prior tālī abbāte dīgnus. Dīvīnō tamen, quōs dīcās: nam eandem fābulam et ab aliīs audīre meminī.
Lanio
Dīvīnā.
Salsamentarius
Nōnne abbās est praegrandī obēsōque corpore, linguā subblēsā? Prior hūmiliōre stātūrā, sed ērēctā, gracilī vultū?
Lanio
Dīvīnāstī.
Salsamentarius
Accipe pār parī relātum. Audiēs quod ipse nūper vīdī, cuique nōn interfuī sōlum, vērum etiam propemodum praefuī. Erant duae monachae, quae vīsēbant cognātōs suōs. Ubi vēnissent quō volēbant, famulus per oblīviōnem relīquerat cōdicem precum iūxtā cōnsuētūdinem ōrdinis et locī, in quō vīvēbant. Deum immortālem, quanta illīc perturbātiō! Nōn audēbant coenāre nisi dictīs precibus vespertīnīs, nec sustinēbant ex aliō cōdice dīcere, quam ex suō. Interim tōta domus coenātūriēbat. Quid multīs? Canteriō recurrit famulus: sub multam noctem adfert relictum cōdicem. Dīcuntur precēs, vixque ad decimam coenāvimus.
Lanio
Quia bulbī prōvocant libīdinem. Quod dē bulbīs dīcō, idem dictum puta dē ērūcīs.
Salsamentarius
Haereō.
Lanio
Quid haerēs? Unde est hūmānīs lēgibus obligandī vīs?
Salsamentarius
Ex dictīs Paulī, Obēdīte praepositīs vestrīs.
Lanio
Hinc igitur obligat omnis episcopōrum ac magistrātuum cōnstitūtiō?
Salsamentarius
Modō sit aequa, iūsta, et lēgitimē lāta.
Lanio
Sed istīus reī quis erit iūdex?
Salsamentarius
Ipse quī condidit. Nam ēius est interpretārī, cūius est condere lēgem.
Lanio
Ergō citrā dēlēctum est obēdiendum quibuslibet cōnstitūtiōnibus?
Salsamentarius
Opīnor.
Lanio
Quid sī praepositus stultus et impius ferat lēgem impiam et inīquam? Ipsīus iūdiciō standum erit; et populus, cui nūllum est iūdicandī iūs, obtemperābit?
Salsamentarius
Quōrsum attinet ea somniāre quae nōn fiunt?
Lanio
Quī subvenit parentī, nōn subventūrus nisi lēx cōgeret, num implēvit lēgem?
Salsamentarius
Nōn arbitror.
Lanio
Quī sīc?
Salsamentarius
Prīmum nōn satisfacit animō ēius, quī condidit lēgem: deinde voluntātī impiae addit hypocrīsin.
Lanio
Quī iēiūnat, nōn iēiūnatūrus nisi praeciperet ecclēsia, num satis facit lēgī?
Salsamentarius
Mūtās et auctōrem lēgis et mātēriam.
Lanio
Cōnfer igitur Iūdaeum sīc iēiūnantem diēbus praescrīptīs, ut, nī lēx hūc adigat, nōn sit iēiūnatūrus, cum Chrīstiānō servante iēiūnium ab hominibus indictum, haudquāquam servatūrō sī lēgem tollās: aut sī māvīs, Iūdaeum abstinentem ā carne suillā, et Chrīstiānum abstinentem ā carnibus et lactāriīs diē Veneris.
Salsamentarius
Īnfirmitātī nōn nihil reluctantī lēgī putō parātam esse veniam; certō prōpositō lēgem āversantī et obmurmur antī nōn item.
Lanio
Atquī fatēris, lēgēs dīvīnās nōn semper obligāre ad poenam gehennae?
Salsamentarius
Quidnī fatear?
Lanio
Nec audēs fatērī esse lēgem hūmānam, quae nōn obligat ad eandem poenam, sed hominem relinquit in ancipitī? Vidēris igitur aliquantō plūs tribuere lēgibus hominum, quam Deī. Mendācium et obtrectātiō suāpte nātūrā sunt mala et ā Deō prohibita; et tamen fatēris, esse aliquod mendāciī et obtrectātiōnis genus, quod nōn obliget ad poenam gehennae; nec audēs eum, quī quōmodocunque vēscitur carnibus in diē Veneris, līberāre ā poenā gehennae.
Salsamentarius
Nōn est meum, quemquam absolvere aut damnāre.
Lanio
Sī dīvīnae lēgēs et hūmānae pariter obstringunt, quid igitur interest inter hās et illās?
Salsamentarius
Nīmīrum quod quī violat lēgem hūmānam, immediātē peccat adversus hominem (sī mihi concēdis scholasticōrum flōsculīs ūtī), mediātē adversus Deum; quī violat lēgem dīvīnam, contrā.
Lanio
Quid refert, utrum prius miscueris, ācētum an absinthium, quum mihi utrumque sit ēbibendum? Aut quid refert, utrum lapis ā mē vulnerātō repercussus feriat amīcum, an ōrdine versō?
Salsamentarius
Hoc didicī.
Lanio
Et sī ex māteriā circumstantiīsque sūmitur obligandī modus in utrīsque lēgibus: quid interest inter auctōritātem Deī et hominum?
Salsamentarius
Impia percūnctātiō.
Lanio
Attamen multī crēdunt, plūrimum interesse. Deus tulit lēgem per Mōsēn, nec licet violāre; idem fert lēgēs per pontificēs, aut certē Concilium; quid interest inter hās et illās? Lēx Mōsis per hominem, lēgēs nostrae per hominēs. Et videntur minus ponderis habēre, quae Deus tulit per ūnum Mōsēn, quam quae spīritus sānctus ēdit per frequēns episcopōrum et ērudītōrum concilium.
Salsamentarius
Dē spīritū Mōsis dubitāre nōn licet.
Lanio
Paulus in episcopōrum vicem venit. Quid igitur interest inter Paulī praecepta et cuiuslibet episcopī?
Salsamentarius
Quia sine contrōversiā Paulus scrīpsit afflātus spīritū.
Lanio
Haec scrīptōrum auctōritās quōusque sē porrigit?
Salsamentarius
Arbitror, nōn ultrā apostolōs, nisi quod conciliōrum est inviolāta auctōritās.
Lanio
Quāre dē Paulī spīritū dubitāre nōn licet?
Salsamentarius
Quia obstat ecclēsiae cōnsēnsus.
Lanio
Dē episcopīs dubitāre licet?
Salsamentarius
Dē hīs nihil temerē suspīcandum, nisi rēs ipsa palam clāmitet quaestum aut impietātem.
Lanio
Quid dē conciliīs?
Salsamentarius
Nōn licet, sī fuerint rīte et per spīritum sānctum congregāta perāctaque.
Lanio
Est igitur aliquod concilium, in quod ista nōn competunt?
Salsamentarius
Esse potest. Quod nī esset, theologī nēquāquam adderent hanc exceptiōnem.
Lanio
Vidētur igitur et dē conciliīs dubitārī posse.
Salsamentarius
Nōn arbitror, posteāquam fuerint Chrīstiānārum gentium iūdiciō cōnsēnsūque recepta comprobātaque.
Lanio
Posteāquam excessimus pomoeria, quibus Deus voluit circumscrībī sacrōsānctam illam et inviolābilem scrīptūrae auctōritātem, vidētur mihi et aliud esse discrīmen lēgum dīvīnārum et hūmānārum.
Salsamentarius
Quod?
Lanio
Lēgēs dīvīnae sunt immūtābilēs, nisi sī quae sunt ēius generis, ut sīgnificandī coërcendīve grātiā videantur ad tempus datae, quās et prophētae dēsitūrās iūxtā carnālem sēnsum praedīxērunt, et apostolī iam omittendās docuērunt. Deinde, inter lēgēs hūmānās existunt nōnnumquam inīquae stultaeque et pestilentēs; unde et abrogantur vel auctōritāte superiōrum, vel cōnsentiente neglēctū populī. Tāle nihil est in lēgibus dīvīnīs. Rūrsus, hūmāna lēx suāpte sponte cessat, ubi cessārit caussa, propter quam lāta est: velutī sī cōnstitūtiō iubēret singulōs quotannīs aliquid cōnferre in strūctūram templī, templō absolūtō cessat rigor lēgis. Ad haec, lēx ab hominibus lāta nōn est lēx, nisi fuerit ūtentium cōnsēnsū comprobāta. Lēx dīvīna nec expendī dēbet, nec potest abrogārī. Quanquam et Mōsēs lēgem lātūrus suffrāgia populī collēgit, nōn quod hoc esset necesse, sed ut illōs magis habēret obnoxiōs. Impudēns enim est, lēgem contemnere, quam tuō suffrāgiō comprobāris. Postrēmō quum lēgēs hominum, quae ferē corporālia praescrībunt, paedagōgī sint ad pietātem, cessāre videntur, ubi quis profēcit ad spīritūs rōbur, ut iam tālibus cancellīs nōn egeat, modō prō virīlī vītētur scandalum īnfirmōrum, nōn malitiōsē superstitiōsōrum. Velut sī pater praescrībat fīliae impuberī, nē bibat vīnum, quō tūtior sit illīus virginitās usque ad nūptiās; quum adolēverit, iamque virō trādita fuerit, nōn tenētur praeceptō patris. Multae lēgēs habent īnstar pharmacōrum; ea vērō mūtantur et cēdunt prō rē nātā, ipsīs etiam medicīs approbantibus; quī sī semper iīsdem ūterentur remediīs ā veteribus prōditīs, plūrēs occīderent quam sānārent.
Salsamentarius
Multa tū quidem congeris, quōrum nōnnulla placent, aliqua displicent, quaedam nōn intellegō.
Lanio
Sī lēx episcopī quaestum ēvidenter oleat, hoc est, statuat ut singulī parochī bis in annō emant aureō ducātō iūs absolvendī ā cāsibus, quōs vocant episcopālēs, quō plūs extorqueat ā suīs: obtemperandum cēnsēs?
Salsamentarius
Cēnseō; sed interim clāmandum adversus lēgem inīquam, exclūsā semper sēditiōne. Sed unde hīc mihi percūnctātor lāniō? Tractent fābrilia fabrī.
Lanio
Hūiusmodī quaestiōnibus saepe torquēmur in convīviīs; interdum diatribā fervēscit ad pugnam et sanguinem.
Salsamentarius
Pugnent quī velint: ego cēnseō, lēgēs māiōrum esse reverenter suscipiendās, et observandās religiōsē velut ā Deō profectās; nec esse tūtum, nec esse pium, dē potestāte pūblicā sinistram concipere aut serere suspīciōnem. Et sī quid est tyranmidis, quod tamen nōn cōgat ad impietātem, satius est ferre, quam sēditiōsē reluctārī.
Lanio
Istā quidem ratiōne fateor bene cōnsultum rēbus eōrum, quī dīgnitāte pollent; et tēcum sentiō, nec illīs invideō. Cēterum lubēns audiam ratiōnem, quā cōnsulātur et populī vel lībertātī vel commodīs.
Salsamentarius
Deus nōn dēstituit populum suum.
Lanio
Vērum ubi interim illa lībertās spīritūs, quam apostolī prōmittunt ex ēvangeliō, quam Paulus totiēs inculcat, clāmāns, Rēgnum Deī nōn est ēsca et pōtus; et quod fīliī nōn sīmus sub paedagōgō, nec amplius serviāmus elementīs hūius mundī; aliaque innumerā: sī tantō plūribus cōnstitūtiōnibus onerantur Chrīstiānī, quam Iūdaeī, et sī arctius obligant hominum lēgēs, quam plēraque ā Deō trādita praecepta?
Salsamentarius
Dīcam, Lāniō. Nōn in hoc est Chrīstiānōrum lībertās, ut liceat illīs facere quae velint, līberīs ā cōnstitūtiōnibus hūmānīs: sed quod ex fervōre spīritūs ad omnia prōmptī, lubentēs et alacrēs ea faciunt, quae praescrībuntur, nīmīrum fīliī potius quam servī.
Lanio
Expedītē: sed erant et sub lēge Mōsaicā fīliī, et sunt sub ēvangeliō servī; atque adeō vereor nē maxima pars hominum; sīquidem servī sunt, quī lēge coāctī suum officium faciunt. Quid igitur discrīminis inter novam et veterem?
Salsamentarius
Meō iūdiciō, multum interest. Quod vetus sub involūcrīs docuit, nova sub oculōs posuit: quod illa sub aenīgmatibus praedīxit, haec dīlūcidius ostendit: quod illa subobscūrē prōmīsit, haec exhibuit maximā quidem ex parte. Illa trādita erat ūnī gentī, haec ex aequō docet omnēs salūtem: illa paucīs prophētīs et ēximiīs virīs impartīit īnsīgnem illam et spīrituālem grātiam; haec omne dōnōrum genus largiter effūdit in omnium aetātum, sexuum et nātiōnum hominēs: linguās, sānātiōnēs, prophētiās, mīrācula.
Lanio
Ubi nunc igitur ista?
Salsamentarius
Cessārunt, nōn interiērunt: vel quia nōn est opus, iam ēvulgātā Chrīstī doctrīnā; vel quia plērīque, titulō tantum Chrīstiānī, fidē, quae est mīrāculōrum architectrīx, carēmus.
Lanio
Sī propter incrēdulōs ac diffīdentēs opus est mīrāculīs, tālium nunc plēna sunt omnia.
Salsamentarius
Est incrēdulitās simpliciter errāns, quālis erat Iūdaeōrum obmurmur antium Petrō, quod Cornēliī familiam recēpisset ad ēvangeliī grātiam: quālis erat gentium, quae religiōnem, quam ā māiōribus accēperant, putābant esse salūtiferam, et apostolōrum doctrīnam esse superstitiōnem peregrīnam: hī cōnspectīs mīrāculīs conversī sunt. Nunc quī diffīdunt ēvangeliō, tantā lūce per ūniversum orbem coruscante, nōn simpliciter errant, sed excaecātī malīs affectibus nōlunt intellegere, ut bene agant: hōs nūlla mīrācula redūcerent ad mentem meliōrem. Et sānandī tempus nunc est, pūniendī post futūrum est.
Lanio
Quanquam multa dīxistī satis probābiliter, tamen mihi prōpositum est, nōn fīdere salsamentāriō; sed adībō theologum quendam ēximiē doctum: quidquid is dē singulīs prōnūntiāverit, coelestis ōrāculī vice fuerit.
Salsamentarius
Quis iste? Pharētrius?
Lanio
Ille simpliciter dēlīrat et ante annōs, dīgnus quī conciōnētur dēlīrīs aniculīs.
Salsamentarius
Blīteus?
Lanio
An ego tam loquācī sophistae crēdam?
Salsamentarius
Amphicholus?
Lanio
Numquam eī crēdam in solvendīs quaestiōnibus, cui meō malō crēdidī carnēs meās. An ille bonā fidē solvat problēmata, quī pessimā fidē nōndum solvit pecūniam?
Salsamentarius
Lēmantius?
Lanio
Nōn ūtor caecīs ad indicandam viam.
Salsamentarius
Quis igitur?
Lanio
Sī scīre vīs, Cephalus est, vir trium linguārum, et omnis politiōris litterātūrae perpulchrē gnārus, tum in sacrīs volūminibus et vetustīs theologīs diū studiōsēque versātus.
Salsamentarius
Dābō rēctius cōnsilium. Eās ad īnferōs; illīc inveniēs Rabīnum Druīnum, quī Tenediā bipennī dissecābit omnēs tuās quaestiūnculās.
Lanio
Tū praeī, quō mihi viam apparēs.
Salsamentarius
Sed extrā iocum: estne vērum, quod narrās, datam potestātem vēscendī carnibus?
Lanio
Lūdēbam, tē ut ūrerem. Et, sī Rōmānus pontifex id vellet maximē, ōrdō salsamentāriōrum movēret sēditiōnem. Deinde mundus est plēnus Pharisaicīs hominibus, quī nōn aliā rē sibi possunt vindicāre sānctimōniam, nisi tālibus observātiūnculīs: hī nec paterentur sibi dētrahī iam partam glōriam, nec sinerent minōribus plūs esse lībertātis, quam ipsīs fuit. Nē in lāniōnum quidem rem esset, permittī līberum quārumlibet rērum ēsum. Tum enim varius esset ēventus nostrae negōtiātiōnis; nunc certius est lucrum, et minus āleae, minusque labōrum.
Salsamentarius
Vērissima praedicās; sed eadem incommoditās ad nōs redīret.
Lanio
Gaudeō tandem inventum aliquid, in quō salsamentāriō cum lāniōne conveniat. Iam ut incipiam et ipse sēriō loquī, quemadmodum fortassis expedīret populum Chrīstiānum pauciōribus cōnstitūtiūnculīs obstringī, praesertim sī quae nōn multum, aut nihil condūcunt ad pietātem, nē dīcam officiunt: ita nōn libet ab istīs stāre, quī omnēs omnium hominum cōnstitūtiōnēs reiciunt neque floccī faciunt, immō ob hoc ipsum multa faciunt, quia praeceptum est nē faciant. Attamen dēmīrārī nōn possum in plērīsque rēbus praepostera mortālium iūdicia.
Salsamentarius
Idem nec ego satis admīrārī possum.
Lanio
Coelum terrae miscēmus, sī quid perīculī suspicāmur, nē quid dēcēdat ponderis sacerdōtum cōnstitūtiōnibus auctōritātīque: et dormitāmus, quum imminet ēvidēns perīculum, nē tantum tribuāmus hominum auctōritātī, ut auctōritātī dīvīnae minus tribuātur quam oportet. Sīc ā Scyllā dēclīnāmus, ut nōn metuāmus Charybdim, malum exitiābilius. Dēbētur episcopīs suus honōs; quis negat? praesertim sī agānt quod dīcuntur. Sed impium est, honōrēs sōlī Deō dēbitōs trānsferre in hominēs, et dum impēnsē reveremur hominem, parum reverērī Deum. Honōrandus Deus in proximō, venerandus in proximō; sed interim adhibenda cautiō, nē Deus per hanc occāsiōnem suō fraudētur honōre.
Salsamentarius
Itidem vidēmus, multōs in tantum fīdere corporālibus caerimōniīs, ut hīs frētī neglegant ea, quae sunt vērae pietātis, suīs meritīs arrogantēs, quod est dīvīnae largitātis, et ibī cōnsistentēs, unde gradus erat ad perfectiōra, et ex hīs rēbus proximum calumniā ntēs, quae per sē nec bonae sunt nec malae.
Lanio
Quīn in eādem rē quum duo sint, quōrum alterum alterō praestantius, semper dēteriōris est nōbīs potior ratiō. Corpus, et quae corporis sunt, ubīque plūris fiunt quam ea quae sunt animī. Et hominem occīdisse prō gravī crīmine dūcitur, ut est: at pestiferā doctrīnā, vīpereīs īnstinctibus corrūpisse mentem hominis, lūdus est. Sī sacerdōs alat capillitium, aut vestem sūmat hominis profānī, rāpitur in carcerem, ācriter pūnitur: sī bibat in lupānārī, sī scortētur, sī lūdat āleam, sī vitiet aliēnās uxōrēs, sī nihil attingat sacrae lectiōnis, tamen columna est ecclēsiae. Nōn excūsō mūtātam vestem, sed accūsō praeposterum iūdicium.
Salsamentarius
Immō sī nōn persolvat pēnsum precum hōrāriārum, parātum est anathēma: sī foenērētur, sī simōniam admittat, impūne est.
Lanio
Sī quis videat Cartusiānum aliter vestītum, aut vēscentem carnibus, quam execrātur, quam horret, quam timet, nē terra dēhiscēns et spectātōrem et spectātum absorbeat! idem sī videat eum tēmulentum, mendācibus verbīs in fāmam aliōrum dēbacchantem, manifestīs dolīs impōnentem tenuī vīcīnō, nēmō perinde abōminā tur.
Salsamentarius
Velutī sī quis videat Franciscānum ēnodī cingulō cinctum, aut Augustīnēnsem nōn coriō sed lānā cinctum, aut discinctum Carmelītam, aut cinctum Rhodiēnsem: rūrsus sī percalceātum Franciscānum, aut sēmicalceātum Crūciferum: nōnne concitāret Tyria (quod dīcī solet) maria?
Lanio
Immō nūper apud nōs ex duābus foeminābus, quārum utramque dīxissēs prūdentem, altera abōrtiit, altera concidit syncopē, quod cōnspicerent canōnicum quendam sacrīs virginibus praefectum in propinquā vīcīniā, sed tamen in pūblicō, obambulāre, quī vestem līneam nōn habēret tēctam nigrō palliō. At eaedem crebrō vīderant avēs ēiusmodī comessantēs, cantillantēs, saltitantēs, nōn addam cētera, nec ūllam sentiēbant nauseam.
Salsamentarius
Sexuī fortasse dēbētur venia. Opīnor, tibi nōtum Polytrescum. Is aegrōtābat perīculōsē: phthīsis erat. Medicī diū suāserant, ut vēscerētur ovīs et lactāriīs; sed frūstrā: eōdem cohortābātur episcopus. Ille quum esset vir nōn indoctus et theologiae baccalāureus, vidēbātur citius ēmoritūrus, quam utriusque medicī cōnsiliō mōrem gestūrus. Ita vīsum est medicīs et amīcīs, ut fallerētur; parāta est sorbitiō ex ovīs et lacte caprīnō; dictum est lac amygdalīnum. Ille lubēns comēdit, et idem aliquot diēbus faciēns, coepit habēre meliuscule, dōnec puella quaedam fūcum prōdidit. Ibī coepit quod comederat revomere. At idem superstitiōsus in lacte, nūllā religiōne commōtus est, quō minus abiūrāret pecūniam mihi dēbitam. Nam chīrographum simpliciter ex hibitum clam unguī sciderat. Dēlātum est iūsiūrandum; ego illī cessī. Is vērō tam nōn gravātim recēpit, ut optāre vidērētur quotīdiānās ēiusmodī dēlātiōnēs. Quid hoc iūdiciō perversius? Peccābat adversus mentem ecclēsiae, quī heīc nōn obtemperārit sacerdōtī et medicīs: et in periūriō manifestō firmam habēbat cōnscientia m, tam īnfirmus in lacte.
Lanio
Heīc mihi succurrit fābula, quam nūper Dominicānus quīdam narrāvit in conciōne frequentissimā, quō sermōnis amāritūdinem (nam in diē parascevēs expōnēbat mortem Dominī) iūcundiōre narrātiōne dīlueret. Virginem sacram oppresserat adolēscēns: uterī tūmor arguit factum: convocātus est virginum chorus, praesēdit abbātissa. Accūsāta est. Īnficiālī statuī nōn erat locus. Argūmentum erat necessārium. Cōnfūgit ad statum quālitātis, nisi māvīs trānslātiōnis. Oppressa sum ā valentiōre. At saltem exclāmāssēs. Fēcissem, inquit, sed in dormītōriō nefās est solvere silentium. Sit haec fābula; modō fateāmur, hoc stultiōra gerī permulta. Nunc dīcam quod hīs oculīs vīdī. Nōmen hominis locīque silēbitur. Habēbam affīnem priōrem abbātī proximum, ōrdinis Benedictīnī, sed ex eōrum numerō, quī nōn vēscuntur carnibus, nisi extrā locum, quem appellant māgnum refectōrium. Habēbātur doctus, et ipse volēbat habērī, annōs nātus ferē quīnquāgintā. Certāre pōculīs et hilārēscere vīnō erat illī quotīdiānum. Duodecimō quoque diē adībat thermās pūblicās; illīc dabātur opera pūrgandīs rēnibus.
Salsamentarius
Erat unde id fieret?
Lanio
Possidēbat annuē sexcentōs flōrēnōs.
Salsamentarius
Ō paupertātem optābilem!
Lanio
Ex vīnō et venere incidit in phthīsim. Dēsperantibus medicīs abbās imperābat ēsum carnium, addēns illud terribile verbum, sub poenā inobēdientiae. Ille vix adigī potuit, ut moriēns gustāret carnēs, ā quibus tot annīs nōn abhorruerat.
Salsamentarius
Prior tālī abbāte dīgnus. Dīvīnō tamen, quōs dīcās: nam eandem fābulam et ab aliīs audīre meminī.
Lanio
Dīvīna.
Salsamentarius
Nōnne abbās est praegrandī obēsōque corpore, linguā subblesā? Prior hūmiliōre statūrā, sed ērēctā, gracilī vultū?
Lanio
Dīvīnāstī.
Salsamentarius
Accipe pār parī relātum. Audiēs quod ipse nūper vīdī, cuique nōn interfuī sōlum, vērum etiam propemodum praefuī. Erant duae monachae, quae vīsēbant cognātōs suōs. Ubi vēnissent quō volēbant, famulus per oblīviōnem relīquerat cōdicem precum iūxtā cōnsuētūdinem ōrdinis et locī, in quō vīvēbant. Deum immortālem, quanta illīc perturbātiō! Nōn audēbant coenāre nisi dictīs precibus vespertīnīs, nec sustinēbant ex aliō cōdice dīcere, quam ex suō. Interim tōta domus coenātūriēbat. Quid multīs? Canteriō recurrit famulus: sub multam noctem adfert relictum cōdicem. Dīcuntur precēs, vixque ad decimam coenāvimus.
Lanio
Hāctenus nihil audiō, quod sit māgnopere reprehendendum.
Salsamentarius
Nīmīrum dīmidium duntaxat audīstī fābulae. Inter coenandum coepērunt illae virginēs hilārēscere vīnō: tandem rīsū solūtō, iocīs parum pudicīs perstrepuit convīvium: sed nēmō licent ius ēgit, quam illae, quae nisi dictīs ex ōrdinis fōrmā precibus coenāre nōluērunt. Ā convīviō lūsus, choreae, cantilēnae; reliqua nōn audeō commemorāre; sed plānē vereor, nē quid eā nocte patrātum sit parum virgineum, nisi mē fallēbant prooemīa, lascīvī lūsus, nūtūs et suāvia.
Lanio
Istam perversitātem nōn tam imputō virginibus, quam sacerdōtibus, eārum cūram gerentibus. Sed age, fābulam fābulā pēnsābō; quīn potius audiēs oculātam historiam. Hīsce diēbus aliquot coniectī sunt in carcerem, quod ausī sint diē dominicō pānem coquere, quum forte dēesset. Equidem nōn damnō factum, sed excutiō iūdicium. Aliquantō post diē dominicō, quī vulgō Palmārum dīcitur, forte erat cūr vīcus propinquus mihi esset adeundus. Ibī tum ad hōram diēī fermē quārtam ā prandiō obvium habeō, rīdiculum nē dīcam an mīserandum spectāculum; arbitror nūlla Bacchānālia plūs habuisse turpitūdinis. Aliī vacillābant hūc illūc vīnō, nōn aliter quam nāvis dēstitūta rēctōre iactātur ventīs et fluctibus. Erant quī complexī brāchium alterīus sustinēbant lāpsantem, sed ipsī parum firmī: aliī subinde cadēbant, aegrēque surgēbant: nōnnūllī quernīs frondibus erant corōnātī.
Salsamentarius
Magis conveniēbat pampineīs; tum addendī thyrsī.
Lanio
Senior quīdam Sīlēnum agēns, sarcinae in mōrem sublīmis gestābātur humerīs, eō gestū quō solent ōlim efferrī cadāvera, pedibus eō porrēctīs quō ībant, nisi quod prōnus baiulābātur, nē vomitū praefo cārētur supīnus. Is miserē convomēbat sūrās extrēmōrum baiulōrum. Nec inter baiulōs quisquam erat sōbrius; plērīque rīdēbant, sed sīc, ut facile dīcerēs mentem abesse. Bacchī furor habēbat omnēs. Atque hāc pompā cīvitātem ingres sī sunt, idque clārā lūce.
Salsamentarius
Unde collēgerant eam īnsāniam?
Lanio
In vīcō propinquō vīnum paulō vīlius vēnditur quam in urbe: eō sē contulerant aliquot combibōnēs, quō vīlius īnsānīrent, sed largius. Nōn enim minus impēnsum est pecūniae, sed plūs contrāctum est dēmentiae. Hī sī gustāssent ōvum, velut admissō parricīdiō pertrāctī fuissent in carcerem: quum praeter omissam sacram conciōnem, praeter neglēctās precēs vespertīnās, in diē tam sacrātō tantum intemperantiae pūblicitūs esset admissum, nēmō pūniit, nēmō dētestātus est.

Notae

(1). Ichthyophagia: Id est, Piscium esus.
(2). Cubitō nāsum: Extat jocus Ciceronis, in salsamentarii filium.
(3). Venīmus ad summum: De re extremae impudentiae sic Horatius.
(4). Lōtiōne superior: Quia subinde inquinatur. de quo dictum est alias.
(5). Diīs manibus: Id est, inferis. sic Decius & Q. Curtius se diis manibus devoverunt.
(6). Tabēs: Quam φθίσιν Graeci dicunt.
(7). Epilepsēs: Epilepsis, morbus comitialis.
(8). Agoranomī: Praefecti foris in quibus venduntur esculenta.
(9). Torpēdinem: Torpedo piscis letalis contactu.
(10). Hydrum: Hydrus serpens aquatilis.
(11). Leporem marīnum: Lepus marinus piscis homini praesentissimum & immedicabile venenum, & homo pisci, adeo ut hominis contactu solo moriatur.
(12). Hecticīs: Qui perpetua laborant febri, jam in habitum acta.
(13). Phthisicīs: Phthisici qui tabescunt & exarescunt.
(14). Nōn vertīginōsīs: Vertigo capitis est praeludium ad morbum comitialem. Haedus autem dicitur esse obnoxius ei morbo, & carnes inimicae ad id propensiis mali.
(15). Velut ēchīnus: Piscis est spinas habens pro pedibus: hic imminente tempestate affigit se, aut saburrat arenam.
(16). Hordeī tūnicam: Alludit ad allegoriam parabolae de quinque panibus hordeaceis.
(17). Atē: Dea Homerica quae dissidia serit inter Deos & homines. Litae tardae. Ate velox.
(18). Ēs in malam rem: Id est, in malam rem.
(19). Ab asinō: Id est à proposito digressi. Vide Chiliades.
(20). Antīquātās: Id est, abrogatas.
(21). Terminum agit: Fabula de Termino Deo, qui nec Iovi voluit concedere, notissima.
(22). Piscī dīxerīs: Pisces mutos esse declarat proverbium.
(23). Dē dissecandō corpore: Vide Aulum Gellium de poena talionis.
(24). Sī frāctus illābātur orbis: Retulit verba ex Flacci Odis.
(25). Dolī capācēs: Ita loquuntur Iureconsulti. Alter ex ambiguo jocatur, quasi doli capax, qui dolo est idoneus.
(26). Bulbīs: Bulbus genus est cepis. Et bulbus & eruca provocat Venerem; Unde Ovidius salaces vocat erucas.
(27). Pōmōeria: Id est limites praescriptos.
(28). Minus āleae: Id est, minus periculi.
(29). Tyria maria: Id est, summos tumultus. Vide proverbium.
(30). Īnficiālis status: Quum factum negatur. Qualitatis, quum defenditur ut Iure factum, Translationis, quum culpa facti transfertur in alium.
(31). Pampineīs: Quia Baccho operabantur.
(32). Thyrsī: Hastae viteae quas gestabant agentes Bacchanalia.
(33). Sīlēnum agēns: Silenus apud Virgil. inducitur senex Epicureus: est & Deus comes Bacchi.
(34). Lemmatis: Id est argumentis, sed proprie argumentum futile lemma dicitur.
(35). Paraphrōnēsis: Deliratio. Id est, levior insania.
(36). Hēmina: Mensurae genus, sextarii dimidium.
(37). Eleutheropolis: Id est, libera civitas.
(38). Sapientiae: Alludit ad jocum Plautinum, Habetne acetum in pectore? De acri ingenio dicimus.
(39). Ad stīvam: Id est, ad aratrum, nam stiva pars aratri.
(40). Eōdem colōre: Color in rhetoricis est ratio defensionis. Iuvenal. Dic Quintiliane colorem. Et Seneca in controversiis: Saepe meminis coloris.
(41). Laciniōsam: Id est, sinuosam, multique panni, quod tamen primum videretur inventum quominus apparerent vestigia corporis.