Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Quārtum

(1)

Hippoplānus

Persōnae:
Aulus, Phaedrus
Aulus
Deum immortālem, ὡς σεμνοπροσωπεῖ(2) noster Phaedrus, et subinde in coelum suspicit. Adōriar. Quid accidit novae reī, Phaedre?
Phaedrus
Quam ob rem istud interrogās, Aule?
Aulus
Quoniam ē Phaedrō mihi vidēris factus Catō, tanta est in vultū sevēritās.
Phaedrus
Nōn mīrum, amīce; modō cōnfessus sum peccāta mea.
Aulus
Phy, iam dēsinō mīrārī. Sed dīc age, bonā fidē cōnfessus es omnia?
Phaedrus
Omnia quae quidem in mentem veniēbant, ūnicō duntaxat exceptō.
Aulus
Cūr ūnum hoc reticuistī?
Phaedrus
Quia nōndum potuit mihi displicēre.
Aulus
Oportet esse peccātum suāve.
Phaedrus
An peccātum sit, nesciō: sed tamen, sī vacat, audiēs.
Aulus
Audiam equidem lūbēns.
Phaedrus
Scīs quanta sit impostūra apud nostrōs in hīs, quī vendunt, aut locant equōs?
Aulus
Plūs sciō, quam vellem, nōn semel ab illīs dēlūsus.
Phaedrus
Nūper incidit mihi iter, cum satis prōlīxum, tum etiam accelerandum. Adeō quendam ex illīs, quem dīxissēs ēius generis minimē malum; et intercēdēbat mihi cum homine nōnnihil etiam amīcitiae. Narrō, mihi rem esse sēriam; opus esse praestrentuō equō: sī umquam praebuisset sē mihi bonum virum, nunc praestāret. Ille pollicētur, sēsē sīc mēcum āctūrum, ut ageret cum frātre suō cārissimō.
Aulus
Fortassis et frātrī impositūrus.
Phaedrus
Indūcit in stabulum, iubet, ut ēligam ex omnibus equīs quemcunque vellem. Tandem ūnus plūs cēterīs arrīdēbat. Ille probat iūdicium meum, dēierāns, eum equum frequenter ā multīs expetītum esse; sē eum māluisse servāre amīcō singulārī, quam ignōtīs addīcere. Conventum est dē pretiō: numerātur pecūnia praesēns: cōnscendō. Mīrā alacritāte gestiēbat equus in ēgressū: dīxissēs ferōculum esse: nam erat obesulus et pulchellus. Ubi iam equitāssem sēsquihōram, sēnsī, plānē lassum, nē calcāribus quidem impellī posse. Audīeram, tālēs ab illīs ad impostūram alī, quōs ē speciē iūdicārēs īnsignēs, cēterum labōris impātientissimōs. Ego continuō mēcum: Captus sum. Age, pār parī referam, ubi redierō domum.
Aulus
Quid heīc cōnsiliī capiēbās, eques absque equō?
Phaedrus
Id quod rēs dabat, dēflēxī in proximum vīcum; illīc clam apud quendam mihi nōtum dēposuī equum, et condūxī alterum: profectus sum quō dēstīnāveram; reversus sum, reddō conductitium equum, reperiō meum sophistam(3), ut erat, obēsum et pulchrē requiētum: eō vectus redeō ad impostōrem: rogō ut in stabulō suō alat diēs aliquot, dōnec repetierō. Percūnctātur quam commodē mē gesserit. Ego vērō dēierō per omnia sacra, mē numquam in vītā cōnscendisse tergum equī fēlīciōris; volāsse potius quam ambulāsse, nec tam longō itinere numquam sēnsisse lassitūdinem, nec pīlō factum ob labōrem macriōrem. Haec cum illī persuāsissem esse vēra, tacitus sēcum cōgitābat, equum illum alium esse, quam hāctenus suspicātus esset. Itaque priusquam abīrem, rogābat, num mihi vēnālis esset equus: prīmō negābam; quod sī incideret iter dēnuō, nōn facile foret nancīscī similem, attamen nihil esse mihi tam cārum, quod nōn esset vēnāle pretiō largō, etiamsī quis mē ipsum, inquam, cuperet ēmptum.
Aulus
Nae tū pulchrē Crētēnsem agēbās cum Crētēnsī.
Phaedrus
Quid multīs? Nōn dīmittit mē, nisi prōnūnciātā equī indicātūrā. Indicāvī nōn paulō plūris quam emeram. Digressus ab homine, mox subōrnō, quī mihi partem agat hūius fābulae, pulchrē instrūctum atque doctum: is ingressus domum inclāmat locātōrem, ait sibi opus esse īnsignī equō, et labōris ēgregiē patiēntī. Alter ostendit multōs, et pessimum quemque maximē praedicat; sōlum illum quem mihi vēndiderat, quoniam exīstimābat vērē tālem, quālem praedicāveram, nōn laudat. At alter illīcō rogat, num et ille vēnālis esset: nam dēscrīpseram illī fōrmam equī, et locum indicāveram. Locātor prīmum obticēscere, atque aliōs ambitiōsē praedicāre. Cum iste cēterīs utcunque probātīs semper ageret dē ūnō illō, tandem locātor apud sē: Plānē fefēllit mē iūdicium dē illō equō: sīquidem hīc peregrīnus statim agnōvit hunc inter omnēs. Cum īnstāret ille tandem hīc: Vēnālis est, inquit, sed pretiō fortasse dēterrēberis. Nōn est, inquit ille, māgnum pretium, sī reī dignitās respondeat: indicā. Indicāvit aliquantō plūris, quam indicāram ipsī, captāns et hoc lucrī. Tandem convenit dē pretiō, datur arrha satis māgna, nempe rēgālis aureus, nē quā suspīciō incideret simulātae emptiōnis. Emptor iubet equō darī pābulum; sē mox ait reditūrum, et abdūctūrum: dat etiam stabulāriō drachmam. Ego simulatque cognōvī pāctiōnem esse firmam, sīc ut rescindī nōn posset, rūrsus ocrēīs et calcāribus armātus redeō ad locātōrem, anhelus clāmō. Adest ille; rogat quid velim. Illīcō, inquam, adōrnētur equus meus. Nam ē vestīgiō proficīscendum est ob rem maximē sēriam. Atquī modō, inquit, mandābās, ut aliquot diēs alerem equum tuum. Vērum, inquam, sed praeter exspectātiōnem obiectum est negōtium, idque rēgium, quod nūllam patitur dīlātiōnem. Heīc ille: Ēligēs ex omnibus, quem volēs: tuum habēre nōn potes. Rogō quam ob rem? Quia vēnditus est, inquit. Ibī ego simulātā māgnā perturbātiōne: Prohibeant, inquam, superī quod dīcis. Hoc obiectō itinere nōn venderem eum equum, etiamsī quis numerēt quadruplum. Incipiō rīxam; clāmō mē perditum. Tandem incāluit et ille: Quid opus, inquit, hīs iūrgiīs? Indicāstī equum, ego vēndidī, sī numerō pretium, nihil habēs quod mēcum agās; sunt in hāc urbe lēgēs: ad exhibendum equum mē nōn potes compellere. Cum diū clāmāssem, aut equum exhiberet, aut ēmptōrem, tandem īrātus numerat pretium. Emeram quīndecim aureīs, extimāram vīgintī sex. Ille aestimārat trīgintā duōbus. Cōgitābat apud sē, praestat hoc lucrī facere, quam equum reddere. Abeō dolentī similis, ac vix plācātus etiam datā pecūniā. Ille rogat, ut bonī cōnsulam; sē aliīs in rēbus pēnsātūrum hoc incommōdī. Sīc impositum est impostōrī. Habet equum nūllīus pretiī. Exspectat ut, quī arrham dedit, veniat numerātum pecūniam. At nēmō venit, nec umquam ventūrus est.
Aulus
Interim numquam tēcum expostulāvit?
Phaedrus
Quā fronte, aut quō iūre id faceret? Convēnit quidem semel atque iterum, conquestus est dē fidē ēmptōris. Vērum ego ultrō expostulāvī cum homine, dīcēns, illum eō malō dignum, quī praepropērā vēnditiōne tālī equō mē spoliārit. Hoc est crīmen tam bene collocātum, meā sententiā, ut nōn possim indūcere animum cōnfitērī.
Aulus
Ego mihi statuam pōscerem(4), sī quid tāle dēsignāssem; tantum abest, ut cōnfessūrus sim.
Phaedrus
An ex animō loquāris, nesciō; mihi tamen addis animum, quō magis lūbeat tālibus facere fūcum.

Footnotes

(1). Hippoplanus] Quī imponit in vendendīs equīs.
(2). Id est, quōmodo sevēritātem vultū praeserī?
(3). Meum sophistam: Id est, fucātum equum.
(4). Statuam pōscerem: Honōris grātiā statuae pōnēbantur bene merītīs dē Rēpūblicā.