Colloquia Familiaria - Colloquium Quinquāgēsimum
Ἱππεύς ἄνιππος, sīve ēmentīta nōbilitās
Persōnae:
Hārpālus(1), Nestōrius
Hārpālus(1), Nestōrius
Ἱππεύς ἄνιππος(2)
Hārpālus
Potes mē tuō levāre cōnsiliō? Sentiēs mē hominem nōn immemorem nec ingrātum.
Nestōrius
Dabō expedītum, ut sīs, quod esse velīs.
Hārpālus
At nōbīs in manū nōn est, ut nāscāmur nōbilēs.
Nestōrius
Sī nōn es, ēnitēre benefactīs, ut ā tē initium capiat nōbilitās.
Hārpālus
Perlongum est.
Nestōrius
Exiguā summā tibi vēndet Caesar.
Hārpālus
Vulgō rīdētur ēmptīcia nōbilitās.
Nestōrius
Quum nihil sit magis rīdiculum quam ēmentīta nōbilitās, quid est ut tantopere affectēs nōmen equitis?
Hārpālus
Sunt caussae, nec levēs; quās tibi nōn gravābor indicāre, sī mihi commōnstrāris ratiōnēs, quibus nōbilitātis opīniōnem mihi parem apud vulgus.
Nestōrius
Nōmen absque rē?
Hārpālus
Atquī quum rēs abest, proximum est opīniō. Sed age, cōnsule, Nestōrī; ubi caussās audieris, fatēberis operae pretium.
Nestōrius
Quandō ita vīs, dīcam. Prīmum fac procul tē abdūcās ā patriā.
Hārpālus
Meminī.
Nestōrius
Ingere tē in convictum iuvenum vērē nōbilium.
Hārpālus
Intellegō.
Nestōrius
Hinc prīmum oriētur suspīciō, tē tālem esse cum quālibus victitās.
Hārpālus
Sīc est.
Nestōrius
Vidē nē quid habeās plēbēium.
Hārpālus
Quidnam?
Nestōrius
Dē cultū loquor, nē vestis sit lānea, sed aut sērica, aut, sī deest quī emās, fūstānia, dēnique vel canabea potius, quam pannea.
Hārpālus
Rēctē.
Nestōrius
Vidē nē quid sit integrum, sed dissecā pileum, thōrācem, cāligās, calceōs, unguēs, sī potes; nēve quidquam humile loquāris. Sī quis ex Hispāniā veniat hospes, rogā quōmodō conveniat Caesarī cum Pontifice, quid agat affīnis tuus comes ā Nassauen, quid cēterī congerrōnēs tuī.
Hārpālus
Fiet.
Nestōrius
Sit annulus in digitō cum gemmā signātōriā.
Hārpālus
Sī quidem loculī ferant.
Nestōrius
At parvō cōnstat annulus aereus inaurātus cum gemmā factītiā. Sed adde clypeum cum īnsignibus.
Hārpālus
Quaenam mihi suādēs dēligam?
Nestōrius
Duo mulctra, sī velīs, et canthārum cervīsiārium.
Hārpālus
Lūdis: age dīc sēriō.
Nestōrius
Numquam fuistī in bellō?
Hārpālus
Nē vīdī quidem.
Nestōrius
At interim, opīnor, dēcollāstī ānserēs et cāpōs rūsticōrum.
Hārpālus
Persaepe, et quidem fortiter.
Nestōrius
Pōne machaeram argenteam, tria ānserum capita aurea.
Hārpālus
In quō sōlō?
Nestōrius
Quō, nisi sanguinōlentō? monumentum fortiter effūsī cruōris.
Hārpālus
Quidnī? rubet sanguis ānserīnus aeque atque hūmānus. Sed perge, obsecrō.
Nestōrius
Hunc igitur clypeum prō foribus omnium dīversōriōrum, in quibus forte versātus es, affīgendum cūrātō.
Hārpālus
Quid addētur galeae?
Nestōrius
Rēctē submonēs. Eam faciēs ōre dissectō.
Hārpālus
Quam ob rem?
Nestōrius
Ut spīrēs, deinde ut congruat vestītuī. In vertice quid ēminēbit?
Hārpālus
Exspectō.
Nestōrius
Caput canis dēmissīs auribus.
Hārpālus
Vulgātum est.
Nestōrius
Adde duo cornua: rārum hoc est.
Hārpālus
Placet. Sed quae bestiae sustinēbunt clypeum?
Nestōrius
Cervōs, canēs, dracōnēs, grȳphēs occupārunt prīncipēs; tū pōnitō duās harpȳās.
Hārpālus
Optimē cōnsulis.
Nestōrius
Restat cognōmen. Heīc illud in prīmīs cavendum, nē plēbēiō mōre tē patiāris vocārī Hārpālum Cōmēnsem, sed Hārpālum ā Cōmō: hoc enim nōbilium est, illud sordidōrum theōlogōrum.
Hārpālus
Sīc meminī.
Nestōrius
Habēsne quidquam cuius tē possēs appellāte dominum?
Hārpālus
Nē hāram quidem.
Nestōrius
In urbe celebrī nātus es?
Hārpālus
In obscūrō pāgō; nōn enim fās est eī mentīrī, unde petās medicīnam.
Nestōrius
Rēctē est. Sed eī pāgō nūllus est vīcīnus mōns?
Hārpālus
Est.
Nestōrius
Et habet alicunde rūpem?
Hārpālus
Habet praeruptam.
Nestōrius
Ergō sīs Hārpālus eques ab aureā rūpe.
Hārpālus
Atquī mōs est māgnātum, ut suum quisque symbolum habeat vocāle: quemadmodum Maximiliānus habēbat, Tenē mēnsūram: Philippus, Quī volet: Cārolus, Ulterius: item alius aliud.
Nestōrius
Tū adscrībitō, Omnis iācta sit ālea.
Hārpālus
Nae tū percommode dīcis.
Nestōrius
Iam quō fīrmior sit hominum opīniō, fingitō litterās ā māgnātibus ad tē missās, in quibus identidem appellēris Eques clārissimus: māgnārumque rērum fiat mentiō, dē feudīs, dē arcibus, dē multīs flōrēnōrum mīlibus, dē praefectūrīs, dē mātrimōniō opulentō. Cūrābis, ut huiusmodī litterae tibi velut ēlāpsae aut per oblīviōnem relictae veniant ad aliōrum manūs.
Hārpālus
Istud quidem erit mihi commodum: nam et litterās nōvī, et hanc facultātem multō ūsū parāvī, ut cuiusvīs manum facile effingam.
Nestōrius
Interdum īnsue vestī, aut relinque in crūmenā, ut quibus sarciendī negōtium dederis, illīc reperiant. Illī nōn silēbunt; et tū, simul ac rescīveris, compōnēs vultum ad īrācundiam ac moestītiam, quasi doleat cāsus.
Hārpālus
Et istuc iam prīdem meditātus sum, ut faciem tam facile mūtem, quam persōnam.
Nestōrius
Ita fiet, ut nec fūcus suboleat, et rēs cum fidē spargātur.
Hārpālus
Cūrābitur sēdulō.
Nestōrius
Deinde sodālēs aliquot ascīscendī sunt, aut etiam famulī, quī tibi cēdant locō, et apud omnēs tē Ioncherum appellent. Nec est, quod heīc sumptum metuās; sunt plūrimī iuvenēs, quī vel grātīs cupiant hanc agere fābulam. Adde hūc, quod haec regiō scatet iuvenibus ērudītulis, quī mīrā tenentur scrībendī libīdine, nē dīcam scabiē(3). Nec dēsunt famēlicī quidam typōgraphī, nihil nōn audentēs, sī spēs quaestūs affūlserit. Ex hīs aliquot subornā, quī in libellīs suīs tē praedicent patriae prōcerem, idque subinde repetātur litterīs maiusculīs. Hāc viā vel in Bōhemiā celebrābunt prōcerem patriae. Et citius enim et lātius discurrunt libellī, quam vōcēs aut quamlibet loquācēs famulī.
Hārpālus
Nec ista displicet ratiō. At famulī sunt alendī.
Nestōrius
Sunt: at nōn alēs famulōs ἀχείρους(4) et ob id ἀχρείους(5). Mittantur hūc et illūc, invenient aliquid. Scīs variās esse tālium rērum occāsiōnēs.
Hārpālus
Dēsine; teneō rem.
Nestōrius
Supersunt artēs.
Hārpālus
Aveō scīre.
Nestōrius
Nī sīs bonus āleātor, probus chartārius, scortātor improbus, pōtātor strēnuus, profūsor audāx, dēcoctor et cōnflātor aeris aliēnī, deinde scabiē ōrnātus Gallicā, vix quisquam tē crēdet equitem.
Hārpālus
In istīs quidem iam prīdem exercitātus sum. Sed unde sumptūs?
Nestōrius
Manē; istuc ībam. Est tibi patrimōnium?
Hārpālus
Perpusillum.
Nestōrius
Postquam apud multōs cōnfīrmāta fuerit nōbilitātis opīniō, facile reperiēs fatuōs, quī tibi crēdant; quōsdam etiam pudēbit negāre, quidam metuent. Iam ut lūdās crēditōrēs, mīlle sunt artēs.
Hārpālus
Eārum quidem rudis nōn sum. Sed tandem urgēbunt, ubi perspexerint nihil esse nisi verba.
Nestōrius
Imō nūlla est commodior ad rēgnum via, quam dēbēre quamplūrimīs.
Hārpālus
Quī sīc?
Nestōrius
Prīmum crēditor observat tē nōn aliter quam obligātus māgnō beneficiō, verēturque nē quam praebeat ānsam āmittendae pecūniae. Servōs nēmō magis habet obnoxiōs, quam dēbitor suōs crēditōrēs; quibus sī quid aliquandō reddās, grātius est, quam sī dōnō dōnēs.
Hārpālus
Animadvertī.
Nestōrius
Illud tamen cavētō, nē cum tenuibus habeās commercium. Nam hī ob parvulam summulam ingentēs excitant tragoediās. Placābiliōrēs sunt, quibus lautior est fortūna; cohibet illōs pudor, lactat spēs, dēterret metus, nōrunt quid possint equitēs. Postrēmō, quum inundāverit aeris aliēnī māgnitūdō, fīctīs caussīs aliō dēmigrā, atque inde rūrsus aliō. Nec est, quod huius reī tē pudeat. Nūllī magis obaeratī sunt, quam māgnī prīncipēs. Sī quis rūsticus urgeat, finge offēnsum improbitate animum. Interdum tamen aliquid redditō, vērum nec tōtum, nec omnibus. Illud ubique cūrandum, nē cui suboleat, tibi prōrsus exhaustōs loculōs. Semper ostentā.
Hārpālus
Quid ostentet quī nōn habet?
Nestōrius
Sī quid amīcus apud tē dēposuit, ostentā prō tuō; sed artem dissimulā, cūrā ut cāsus videātur. In hunc ūsum interdum sūmitō pecūniam commodātō, quam mox reddās. Ex loculō nummīs aereīs distentō prōfer aureōs duōs ibi sēpositōs. Cētera ex tē ipsō coniicitō.
Hārpālus
Intellegō. At tandem obruar oportet aere aliēnō.
Nestōrius
Scīs quantum apud nōs liceat equitibus.
Hārpālus
Nihil nōn, et quidem impūne.
Nestōrius
Ergō famulōs ale nōn segnēs, aut etiam sanguine propinquōs, quī aliōquī forent alendī. Occurret negōtiātor quem obvium spolient. Reperient aliquid in dīversōriīs, aut in aedibus, aut in nāvibus incustōdītum. Tenēs? Meminerint nōn frūstrā datōs hominī digitōs.
Hārpālus
Siquidem tūtō.
Nestōrius
Cūrā ut habeās pulchrē vestītōs, cum īnsignibus. Committe litterās fīctītiās ad summātēs. Sī quid clam sustulerint, nūllus audēbit illōs īnsimulāre: ētiamsī quid suspīcentur, timēbunt equitem dominum: sīn vī praedam extorserint, bellum vocābitur. Hīs progymnasmatibus(6) ad bellum praelūditur.
Hārpālus
Ō fēlīx cōnsilium!
Nestōrius
Iam illud equestre dogma semper erit tuendum, Iūs fāsque esse equitī, plēbēium viātōrem exonerāre pecūniā. Quid enim indīgnius, quam ignōbilem negōtiātōrem abundāre nummīs, quum interim eques nōn habeat, quod impendat scortīs et āleae? Fac semper tē adiūngās māgnātibus, vel ingerās potius: nē quid pudeat, perfrīcanda frōns est, sed praesertim hospitibus: eōque praestat in celebrī quōpiam locō vītam agere, putā in thermīs, frequentibus dīversōriīs.
Hārpālus
Istuc ipsum erat in animō.
Nestōrius
Heīc saepenumerō fortūna praedam obiicit.
Hārpālus
Quī? rogō.
Nestōrius
Putā, hīc aut ille relīquit crūmenam, aut oblītus relīquit clāvim in sērā prōmptuāriī. Cētera tenēs.
Hārpālus
At --
Nestōrius
Quid metuis? dē sīc cultō, dē tam māgnificē loquente, dē equite ab aureā rūpe, quis audēbit suspīcārī? Et sī quis forte tam improbus extiterit, quis erit tam audāx, ut tē appellet? Interim suspīciō dērīvābitur in aliquem hospitum, quī prīdiē discesserint. Turbābuntur famulitia cum pandochēō. Tū tranquillus tuam persōnam agitō. Hoc sī accident hominī modestō cordātōque, silēbit, nē simul cum damnō lucrificiat pudōrem, quī rem suam indīligenter servāverit.
Hārpālus
Nōn absurdē dīcis; nam nōstī opīnor, Cōmitem ā vulture albō.
Nestōrius
Quidnī?
Hārpālus
Apud hunc dīversātus est, ut accēpī, Hispānus quidam, speciē cultūque sānē quam līberālī. Is abstulit flōrēnōs sexcentōs: nec umquam Cōmes ausus est querī. Tanta erat hominis maiestās.
Nestōrius
Habēs exemplum. Ē famulīs tuīs interdum aliquem ēmandēs, in bellum scīlicet. Is, spoliātīs templīs aut monastēriīs quibuslibet, redībit onustus praedā bellō parātā.
Hārpālus
Hoc quidem est tūtissimum.
Nestōrius
Est et alia ratiō cōnflandae pecūniae.
Hārpālus
Narrā, obsecrō.
Nestōrius
In bene nummātōs finge caussās īrārum, praesertim in monachōs aut sacerdōtēs, quī nunc apud omnēs ferē summā labōrant invidiā. Alius irrīserit aut cōnspuerit clypeum tuum, alius parum honōrificē dē tē sit loqutus, alius scrīpserit aliquid, quod in calumniam dētorquērī valeat. Hīs per fēciālēs(7) tuōs ἂσπονδον πόλεμον(8) dēnūntiā. Sparge mīnās ātrōcēs, excīdia, exitia, πανωλεθρίας(9) merās: territī venient ad compōnendam lītem. Ibi fac māgnō aestimēs tuam dīgnitātem, hoc est, inīquum petās, ut aequum ferās. Sī postulēs tria mīlia, pudēbit minus offerre, quam ducentōs aureōs.
Hārpālus
Aliīs mīnitābor lēgēs.
Nestōrius
Istud propius quidem accēdit ad sycophanticam; sed tamen iuvat et hoc in partem. Sed heus, Hārpāle, pene exciderat, quod dictum in prīmīs oportuit; puella quaepiam bene dōtāta in mātrimōniī nāssam illāqueanda est. Habēs apud tē philtrum(10), iuvenis es, candidulus es, lepidus nūgātor es, rīdēs blandum. Sparge, tē māgnīs prōmissīs ascītum in aulam Caesaris. Amant puellae satrapis nūbere.
Hārpālus
Nōvī quibus hoc bene cesserit. Cēterum quid sī fūcus tandem ērumpat, et īnsiliant undique crēditōrēs? Irrīdēbor persōnātus eques. Nam id apud istōs turpius est, quam sī templum sacrīlegiō spoliēs.
Nestōrius
Heīc oportet meminisse perfīctae frontis. Illud in prīmīs, quod nūllīs umquam temporibus magis licuit audāciā prō sapientiā ūtī, quam hodiē. Comminīscendum est aliquid quod excūsēs. Deinde numquam deerunt candidī, quī faveant tuae fābulae; nōnnūllī cīviliōrēs dissimulābunt intellēctum fūcum. Postrēmō, sī nihil aliud, profugiendum est aliquō in bellum, in tumultum. Quemadmodum χλύζει θάλασσα πάντα τῶν ἀνθρώπων κακά(11), ita bellum operit omnium scelerum sentīnam. Nec enim habētur hodiē bonus bellī dux, nisī tālī tīrōciniō praeparātus accesserit. Hoc erit extrēmum asylum, sī cūncta fefellērunt. Vērum omnis movendum erit tibi lapis, nē hūc veniātur. Vidē nē tē sēcūritās opprimat; oppīdula minūta fuge, in quibus nē pēdere quidem licet,nī populus sciat: in māgnīs ac frequentibus cīvitātibus plūs est licentiae, nisi sī qua sit Massīliae(12) similis. Dissimulanter expiscare, quid quisque dē tē loquātur. Ubi sēnseris huiusmodī vōcēs incrēbēscere: Quid agit? cūr heīc tot annōs morātur? cūr nōn revīsit patriam? cūr neglegit arcēs suās? unde dūcit imāginēs? unde tantae profūsiōnis facultātēs? hoc genus, inquam, vōcēs, ubi coepērunt magis ac magis glīscere, tum mātūrē tibi dē mīgrandō cōgitandum est, sed sit fuga leōnīna, nōn leporīna. Adsimulā, tē vocārī in aulam Caesaris ad rēs māgnās, brevī adfutūrum cum exercitū. Nōn audēbunt in absentem hiscere quibus est quod nōlint āmittere. Sed in prīmīs tibi cēnseō cavendum genus istud hominum poëticum, irrītābile nigrumque. Illīnunt chartīs, sī quid illōs habet male: subitōque per orbem spargitur quidquid illēverint.
Hārpālus
Dispeream, nī mihi vehementer placet tuum cōnsilium. Efficiam, ut intellegās tē nactum docile ingenium et iuvenem minimē ingrātum. Equum, quem prīmum tē dignum nactus in pāscuīs fuerō, tibi dōnō mittam.
Nestōrius
Nunc superest, ut quod pollicitus es, vicissim praestēs. Quid est, cūr tantopere affectēs falsam opīniōnem nōbilitātis?
Hārpālus
Nūllam aliam ob caussam, nisi quod hīs omnia licent impūne. An hoc tibi leve vidētur mōmentum?
Nestōrius
Ut pessimē cēdat, mors ūna dēbētur nātūrae, ētiamsī vīxissēs in Carthūsiā. Et lēvius moriuntur in rotā, quam quī moriuntur calculō, podāgrā aut paralysī. Nam mīlitāre est ,crēdere, nihil hominis superesse post mortem, praeter cadāver.
Hārpālus
Sīc opīnor.
Footnotes
(1). Hārpālus: Rāpācem sonat. Nōmen servulī apud Plautum.
(2). Id est eques, sine equō.
(3). Nē dīcam scabiē: Alludit ad hoc Iuvenālis: Tenet īnsānābile multōs, Scrībendī cacoēthes.
(4). Id est, sine manibus.
(5). Id est, inūtilēs.
(6). Progymnasmatibus: Progymnasma est praeexercitāmentum et quasi rudīmentum aliquod. Habent omnēs artēs peculiāria quaedam rudīmenta, quibus cognitīs, facilior nōbīs aditus ad ipsās artēs dātur.
(7). Fēciālēs: Sacerdōtēs lēgātī, per quōs olim Rōmānī foedera cum hostibus sānciēbant, et rēs repetēbant, bellumque dēnūntiābant.
(8). Id est, irreconciliābile bellum.
(9). Id est, Omnium rērum dēstrūctiōnēs.
(10). Philtrum: Illectāmentum amātōrium.
(11). Id est, ēluit mare omnium hominum mala.
(12). Massīliae: Lege prōverbium, Massīliēnsium mōrēs.