Colloquia Familiaria - Colloquium Septimum Decimum
Herīlia Iussa
Persōnae:
Rabinus,(1) Syrus
Rabinus,(1) Syrus
Rabinus
Heus, heus furcifer, iamdudum raucēscō clāmōre, nec tū tamen expergīsceris: vidēre mihi vel cum glīribus certāre posse. Aut ocyus surge, aut ego tibi fuste somnum istum excutiam. Quandō crāpulam hesternam ēdormiēris? Nōn tē pudet, somnium hominis, in multam lūcem stertere? Quī frūgī sunt famulī, solent exortum sōlis antēvertere, cūrāreque, ut herus surgēns reperiat omnia parāta. Ut aegrē dīvellitur ā nīdō tepefactō cucūlus! Dum scalpit caput, dum distendit nervōs, dum oscitat, tōta abit hōra.
Syrus
Vixdum dīlūxit.
Rabinus
Crēdō; tibi. Nam tuīs oculīs adhūc multa nox est. Tibi nox adhūc est concubia.
Syrus
Quid mē iubēs facere?
Rabinus
Fac, ut lūceat foculus: verre pileum ac pallium: exterge calceōs et crēpidās. Inversās cāligās prīmum intus purgā scōpīs, mox forīs. Deinde suffītum aliquem facitō pūrgandō āerī. Accende lūcernam. Mūtā mihi līneum indusium, ac ad ignem fūmī expertem siccā lōtum.
Syrus
Fiet.
Rabinus
Atquī move tē ocius. Iam haec fēcisse(2) oportuit.
Syrus
Moveō.
Rabinus
Videō; sed nihil prōmovēs. Ut incedit testūdō!
Syrus
Nōn possum simul sorbēre et flāre.
Rabinus
Etiam sententiās loqueris, carnifex? Tolle matulam. Compōne lectī strāgulās, revolve cortīnās. Verre pāvīmentum. Verre solum cubiculī. Adfer aquam lavandīs manibus. Quid cessās, asine? Annus est, priusquam accendās candēlam.
Syrus
Vix reperiō scintillam ignis.
Rabinus
Sīc herī condidistī.
Syrus
Nec follem habeō.
Rabinus
Ut responsat nebulō! quasi quī tē habeat, careat folle.
Syrus
Quam imperiōsum habeō dominum! vix huius iussīs decem expedītī famulī fēcerint satis.
Rabinus
Quid ais, cessātor?
Syrus
Nihil; omnia rēctē.
Rabinus
Nōn ego tē audiō murmūrantem?
Syrus
Equidem precor.
Rabinus
Crēdō, Pater noster inversum. Precātiōnem, opīnor, dominicam praeposterē. Quid gannīs dē imperiō?
Syrus
Precor tibi, ut fīās imperātor.
Rabinus
Et ego tibi, ut fīās homō ex caudice. Sequere mē ad templum ūsque. Mox domum recurritō, lectōs concinnātō. Haec cōnfūsa, suō quaeque locō dīgeritō. Fac, ut niteat tōta domus. Matulam dēfricātō. Haec sordida submovētō ab oculīs; fortassis invīsent mē quidam aulicī. Sī quid sēnserō praetermissum, vapulābis largiter.
Syrus
Hīc sānē nōvī benīgnitātem(3) tuam.
Rabinus
Proinde cavē, sī sapīs.
Syrus
At interim dē prandiō nūlla mentiō.
Rabinus
Vah, ut hīc mentem habet furcifer! Nōn prandeō domī. Itaque sub hōram decimam ad mē trānscurritō, adductūrus mē eō, ubi sum prānsūrus.
Syrus
Tibi quidem prōspectum, sed hīc interim nihil est, quod edam.
Rabinus
Sī nōn est quod edās, est quod ēsuriās.
Syrus
Nēmō fit ēsuriendō satur.
Rabinus
Est pānis.
Syrus
Est, sed āter et furfurāceus.
Rabinus
Dēliciās hominis! Tē quidem foenum esse oportuit, sī pābulum dētur tē dignum. An postulās, ut tē asinum tantum placentīs sagīnem? Sī fastīdīs pānem citrā opsōnium, adde porrum, aut, sī māvīs, cēpe.
Alia
Rabinus
Est tibi abeundum in forum.
Syrus
Tam procul?
Rabinus
Nōn sunt nisi sex passūs; tibi pigrō sunt bis mīlle. Cōnsulam autem tuae pīgritiae. Eādem lēgātiōne multa cōnficiēs negōtia: tū supputā in digitōs, ut meminērīs. Prīmum dēflectēs ad vestiārium, ac thōrācem undulātum,(4) sī iam perfectus est, ab eō recipiēs. Hīc quaerēs Cornēlium verēdārium.(5) Is plērumque est in Cervō; ibī pōtitat. Rogābis, sī quid habet litterārum ad mē, et ad quem diem sit profectūrus. Deinde conveniēs mercātōrem pannārium: rogābis meīs verbīs, nē quid sollicitus sit, quod pecūniam nōn mīserim ad diem praescrīptum; numerābitur propediem.
Syrus
Quandō? ad Calendās Graecās
Rabinus
Rīdēs ganeō; immō ante Calendās Mārtiās. In reditū dēflectēs ad laevam, et ex bibliopolīs discēs, sī quid advectum sit novōrum libellōrum ē Germāniā. Cognōsce quī sint, et quantī vēnālēs. Post haec rogābis Goclēnium, ut mihi dignētur esse convīva, alioquī coenātūrō sōlī.
Syrus
Etiam convīvās vocās? nōn habēs domī, unde vel mūrem pāscās.
Rabinus
Proinde tū, cōnfectīs cēterīs, abī ad macellum, et eme nōbīs armum ovillum: eum cūrābis ēleganter assum. Audīn' haec?
Syrus
Plūra quam vellem.
Rabinus
At vidē, ut meminērīs.
Syrus
Vix poterō dīmidium.
Rabinus
Etiam hīc stās, cessātor? Iam rediisse oportuit.
Syrus
Quis possit ūnus tot rēbus obeundīs sufficere? Dēdūcō ac redūcō, sum illī ā scōpīs, ā matulā, ā pedibus, ā manibus, ā pōculīs, ā libellīs, ā ratiōnibus, ā iūrgiīs, ā lēgātiōnibus postrēmō nōn videor illī sat occupātus, nisi sim et coquus.
Alia
Rabinus
Prōfer ocrēās: nam equitandum est.
Syrus
Ēn adsunt.
Rabinus
Probē quidem abs tē cūrātae: tōtae albent sitū. Opīnor nec extersās, nec ūnctās hoc annō, adeō rigent prae siccitāte. Exterge subūvidō pannō: mox unge ad ignem dīligenter, ac macerā, dōnec mollēscant.
Syrus
Cūrābitur.
Rabinus
Ubī calcāria?
Syrus
Adsunt.
Rabinus
Vērum, sed obducta rūbīgine. Ubī frēnum et ephippia?
Syrus
Sunt in prōmptū.
Rabinus
Vidē, nē quid dēsit, aut nē quid ruptum, aut mox rumpendum, nē quid nōbīs sit in morā, cum erimus in cursū. Properā ad sellārium, et hoc lōrum cūrā sarciendum. Reversus īnspice soleās sīve calceōs equōrum, num quī clāvī dēsint, aut vacillent. Quam macilentī sunt equī, quamque strīgōsī! Quotiēs absterges aut pectis illōs in annō?
Syrus
Immō quotīdiē.
Rabinus
Nīmīrum rēs ipsa loquitur. Iēiūnant, opīnor, nōnnunquam tōtum trīduum.
Syrus
Minimē.
Rabinus
Negās tū quidem, sed aliud dictūrī sint equī, sī loquī liceat: quanquam satis loquuntur ipsā maciē.
Syrus
Cūrō sēdulō.
Rabinus
Cūr igitur tū habitior equīs?
Syrus
Quia nōn pāscor foenō.
Rabinus
Hoc igitur restat. Adōrnā manticam celeriter.
Syrus
Fiet.
(1). Rabīnus: aptum herī nōmen, ut Syrus servī. Ex omnibus Comoediīs Graecōrum, Iūdaeōrum et Syrōrum gentem servitūtī nātam adserit.
(2). Iam haec fēcisse: Terentiānum est.
(3). Benīgnitātem: ἀκυρολογία vel ἀντίφρασις, id est animum verberandī cupidum.
(4). Undulātum: vulgō dē Chamelot.
(5). Verēdārius: quem vulgō cursōrem aut postam vocāmus.
(6). Prōtelāre: est abigere longē, prōpellere. Item exagitāre sīgnificat et perturbāre. Terentius in Phormione āctū 1 scaenā 4.
(7). Verēcundae frontis: vidē prōverbium "Perfrictae frontis."
(8). Mercurius: id est nūntius eius, quia praeses est nūntiōrum.