Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum
Fūnus
Persōnae:
Marcōlphus, Phaedrus
Marcōlphus, Phaedrus
Marcolphus
Unde nōbīs Phaedrus? Num ex antrō Trophōniī?
Phaedrus
Cūr istuc rogās?
Marcolphus
Quia praeter mōrem trīstis, horridus, squālidus, torvus, in summā, nihil minus quam quod dīceris.
Phaedrus
Sī quī diūtius versantur in officīnīs fabrōrum aerāriōrum, aliquid nigrōris sibi contrahunt, quid mīrāris sī ego tot diēs versātus apud duōs aegrōtantēs, morientēs, et sepultōs, solitō sum maestior, praesertim quum uterque mihi fuerit ēgregiē cārus?
Marcolphus
Quōs mihi narrās sepultōs?
Phaedrus
Nōstī Geōrgium Baleāricum?
Marcolphus
Nōmine duntaxat, dē faciē nōn nōvī.
Phaedrus
Alterum sciō tibi prōrsus ignōtum esse. Is erat Cornēlius Montius, quīcum mihi plūrimīs iam annīs intercessit arctissima necessitūdō.
Marcolphus
Mihi numquam contigit adesse morientī.
Phaedrus
Mihi saepius quam vellem.
Marcolphus
Sed estne mors rēs tam horrenda quam vulgō praedicant?
Phaedrus
Iter ad mortem dūrius quam ipsa mors. Quod sī quis horrōrem illum et imāginātiōnem mortis excutiat animō, māgnam malī partem sibi dētrāxerit. Breviter quidquid est cruciābile vel in aegrōtātiōne vel in morte, longē tolerābilius redditur, sī quis sē tōtum tradat voluntātī dīvīnae. Nam quod attinet ad sēnsum mortis, quum iam animus dīstrāhitur ā corpore, arbitror aut nūllum esse aut perquam stupidum esse sēnsum, quod nātūra prius quam hūc veniātur, cōnsopiat ac stupefaciat omnēs partēs sēnsibilēs.
Marcolphus
Nāscimur absque sēnsū nostrī.
Phaedrus
Sed nōn absque sēnsū mātris.
Marcolphus
Cūr nōn itidem ēmorimur? Cūr Deus mortem voluit esse tam cruciābilem?
Phaedrus
Nātivitātem voluit esse gravem ac perīculōsam mātrī, quō cārius habēret quod peperiss et. Mortem autem ūnicuique voluit esse formīdābilem, nē passim hominēs sibi mortem cōnscīscerent. Etenim quum videāmus et hodiē tam multōs sibi manūs adferre, quid cēnsēs futūrum, sī mors nihil habēret horribile? Quotiēs vapulāsset servus aut etiam fīlius adolēscēns, quotiēs uxor indīgnārētur marītō, quotiēs periisset rēs aut aliud accidisset quod aegrē esset animō, prōtinus ad laqueum, ad gladium, ad flūmen, ad praecipitium, ad venēnum currerent hominēs. Nunc mortis acerbitās vītam nōbīs reddit cāriōrem, praesertim quum medicī nōn queant medērī semel vītā dēfūnctō. Quanquam ut nōn omnibus eadem est nāscendī sors, ita nōn est eadem omnibus mortis ratiō. Quōsdam cita mors prōtinus līber at, aliī lenta morte contābēscunt. Lēthargicī, quemadmodum et ab aspide percussī, somnō cōnsopītī citrā sēnsum suī moriuntur. Illud observāvī, nūllum esse mortis genus tam acerbum, quīn perferātur, sī quis obfirmātō animō dēcrēvit exīre.
Marcolphus
Utrīus mors vīsa est Chrīstiānior?
Phaedrus
Mihi quidem Geōrgiī vīsa est honōrificentior.
Marcolphus
Etiamne mors habet ambitiōnem suam?
Phaedrus
Ego numquam vīdī duōs tam disparī morte morientēs. Sī vacat audīre, dēpingam excessum utriusque; tuum erit iūdicāre, utra mors sit optābilior hominī chrīstiānō.
Marcolphus
Immō tē rogō nē gravēris narrāre. Nam ipse nihil audierō cupidius.
Phaedrus
Ergō dē Geōrgiō prius audī. Ubi mors iam certa suī sīgna dederat, medicōrum chorus, quī diū cūrārant aegrotum, dissimulātā vītae dēsperātiōne coepērunt mercēdem pōscere.
Marcolphus
Quot erant medicī?
Phaedrus
Aliquandō decem, interim duodecim; cum paucissimī, sex.
Marcolphus
Satis erat ad occīdendum vel valentem.
Phaedrus
Numerātā pecūniā, clam submonuērunt proximōs nōn procul abesse mortem, cūrārent ea quae pertinērent ad animae salūtem; nam dē corporis incolumitāte nihil esse speī. Per amīcōs intimōs blandē submonitus est et aegrotus, ut corporis cūram Deō committeret, ea tantum cūrāret, quae pertinērent ad fēlīciter hinc ēmigrandum. Hīs audītīs, mīrā torvitāte Geōrgius oculōs intendit in medicōs, velut indīgnē ferēns quod ab illīs dēstituerētur. Illī respondērunt sē medicōs esse, nōn deōs; quod artis erat, praestitisse; cēterum adversus fātālem necessitātem nūllam valēre medicinam. Hīs āctīs, abeunt in proximum cubiculum.
Marcolphus
Quid, morantur etiam acceptā mercēde?
Phaedrus
Inter illōs nihil convenerat dē morbī genere. Alius aiēbat hydrōpem, alius tympanītem, alius apostēma in intestīnīs, alius aliud atque aliud malum: tōtōque hoc tempore, quō tractābant aegrotum, ācerrimē disceptārunt dē morbī genere.
Marcolphus
Ō fēlīcem interim aegrotum.
Phaedrus
Eam lītem ut tandem fīnirent, per uxōrem postulārunt, ut sīnerent exanimātī corporis anatomiā m fierī: id esse honōrificum, et solēre vel honōris grātiā fierī in māgnātibus, deinde rem eam fore salūtī multīs, idque ad meritōrum ipsīus cumulum accessūrum; postrēmō pollicentur suō sūmptū sē commercātūrōs trīgintā missās cessūrās in commodum mortuī. Id aegrē quidem, sed tandem blandītiīs uxōris ac propinquōrum impetrātum est. Hīs āctīs, subdūxit sēsē statiō medicōrum. Negant enim fās esse, ut quī vītae solent opitulārī, mortis sint spectātōrēs aut exsequiīs intersint. Mox accitus est Bernardīnus, vir, ut scīs, reverendus, Franciscānōrum custōs, quī cōnfessiōnem exciperet. Vix perācta est cōnfessiō, iam aderat in aedibus turba quattuor ōrdinum, quōs vulgus appellat mendicantium.
Marcolphus
Tot vulturēs ad ūnum cadāver?
Phaedrus
Deinde vocātus est parochus, quī hominem inungeret sacrumque symbolum corporis Dominicī porrigeret.
Marcolphus
Religiōsē.
Phaedrus
Vērum ibī minimum abfuit, quīn inter parochum et monachōs cruenta pugna fuerit orta.
Marcolphus
Apud lēctum aegrotī?
Phaedrus
Et quidem spectante Chrīstō.
Marcolphus
Quid excitāvit tantōs tumultūs subitō?
Phaedrus
Parochus, ubi cognōvit aegrotum fuisse cōnfessum Franciscānō, negāvit sē vel unctiōnis sacrāmentum vel eucharistiam vel sepultūram impartitūrum, nī suīs auribus audīsset aegrotī cōnfessiōnem: sē parochum esse, sibi prō suā oviculā reddendam Dominō ratiōnem. Id nōn posse, sī sōlus ignōrāret arcāna cōnscientiae.
Marcolphus
Nōnne vīsus est aequum dīcere?
Phaedrus
Nōn illīs quidem. Nam strēnuē reclāmābant omnēs, praesertim Bernardīnus et Vincentius Dominicānus.
Marcolphus
Quid adferēbant?
Phaedrus
Māgnīs convīciīs incessēbant parochum, subinde vocantēs eum asinum dīgnumque quī pāstōrem ageret porcōrum. Ego, inquit Vincentius, sum Sacrae theologiae baccalāureus formātus, mox līcentiandus atque etiam doctōris titulō īnsīgniendus; tū vix legis ēvangelium, tantum abest, ut possīs excutere sēcrēta cōnscientiae. Quod sī libet esse cūriōsum, exquīre quid agat uxor et manzarēs tuī domī; aliaque permulta, quae mē pudet referre.
Marcolphus
Quid ille? mūtus ad haec?
Phaedrus
Mūtus? immō dīcerēs cicādam ālā correptam. Ego, inquit, baccalāureōs multō tē meliōrēs nectam ē stīpulīs fabārum. Auctōrēs et prīncipēs ōrdinum vestrōrum, Dominicus et Franciscus, ubi didicērunt philosophiam Aristotelicam aut argūmenta Thomae aut speculātiōnēs Scōtī? aut ubi dōnātī sunt titulō baccalāureōrum? Irrepsistis in mundum adhūc crēdulum, sed paucī humilēs, quīdam etiam doctī ac piī. Nīdulābāminī in agrīs ac vīcīs, mox in opulentissimās quāsque cīvitātēs et in flōrentissimam cīvitātis partem dēmigrāstis. Tot sunt agrī quī pāstōrem alere nōn possunt. Ibī locus erat vestrae operae. Nunc nusquam adestis, nisi in aedibus dīvitum. Iactātis nōmen pontificium, at vestra prīvilēgia nihil valent nisi quum cessat episcopus, pāstor aut hūius vicārius. In meō templō nūllus vestrum conciōnābitur, mē pāstōre incolumī. Nōn sum baccalāureus, nec sānctus Martīnus erat, et tamen agēbat episcopum. Sī quid mihi dēest doctrīnae, ā vōbīs nōn petam. An crēditis etiam nunc mundum esse tam stupidum, ut ubicunque vīderit vestem Dominicī aut Franciscī, putet adesse illōrum sānctimōniam? Num vestra refert quid agam domī meae? Quid vōs agātis in latebrīs vestrīs, quōmodō tractētis sacrās virginēs, etiam populus nōvit. Iam quam nihilō sint vel fēlīciōrēs vel pūriōrēs dīvitum domūs quās frequentātis, omnibus et lippīs et tōnsōribus nōtissimum est. Cētera, Marcōlphe, nōn audeō referre, omnīnō patrēs illōs reverendōs minimē reverenter tractāvit. Nec erat futūrus fīnis, nī Geōrgius manū mōtā sīgnum dedisset sē velle quidpiam dīcere. Aegrē impetrātum est, ut rixa tantisper cōnsilēsceret. Tum aegrotus: Sit pāx, inquit, inter vōs, tibi parochō dēnuō confitēbor, deinde prō strepitū nōlārum, prō cantiōnibus fūnerālibus, prō cenotaphiō, prō sepultūrā numerābitur tibi pecūnia, prius quam exeās hanc domum, neque committam ut ūllā in parte dē mē querī possīs.
Marcolphus
Num parochus recūsāvit tam aequam conditiōnem?
Phaedrus
Nōn. Tantum obmurmurāvit nōnnihil dē cōnfessiōne, quam aegrotō remīsit. Quid opus est, inquit, iīsdem repetendīs fatīgāre tum aegrotum, tum sacerdōtem? Sī in tempore mihi cōnfessus fuisset, fortassis sānctius condidisset suum testāmentum. Nunc vōs vidēritis. Haec aequitās aegrotī pessimē habēbat monachōs, indīgnē ferentēs eam praedam partem dēcidī parochō. Et tamen intercessī, fēcīque ut līs sopīrētur. Parochus ūnxit aegrotum, dedit corpus Dominī et numerātā summā discessit.
Marcolphus
Secūta est igitur eam tempestātem tranquillitās?
Phaedrus
Immō tempestātem hanc saevior tempestās prōtinus excēpit.
Marcolphus
Obsecro, quid caussae?
Phaedrus
Audiēs. Cōnflūxerant in aedēs quattuor ōrdinēs mendicantium, hīs adiūnxit sēsē quīntus Crūciferōrum. Adversus hunc ceu nōthum quattuor illī māgnō tumultū coōrtī sunt. Rogābant ubi vīdissent umquam plaustrum quinque rotārum; aut quā fronte vellent esse plūrēs mendicantium ōrdinēs, quam sint Ēvangelistae. Eadem, inquiunt, operā addūcite hūc mendīcōs omnēs ē pontibus ac triviīs.
Marcolphus
Quid ad haec Crūciferī?
Phaedrus
Vicissim rogābant quōmodō tum incessisset plaustrum Ecclēsiae, quum nūllus esset ōrdō mendicantium, deinde quum ūnus esset, posteā trēs? Nam Ēvangelistārum, inquiunt, numerus nihilō plūs habet affīnitātis cum nostrīs ōrdinibus quam cum āleā, quae undique quattuor ostendit angulōs. Augustīnēnsēs quis allēgit in ōrdinem mendicantium? aut quis Carmelītās? Quandō mendicāvit Augustīnus, aut quandō Hēliās? Nam hōs faciunt suōrum ōrdinum auctōrēs. Haec aliaque multa fortiter quidem illī dētonābant: sed sōlī quattuor exercituum impressiōnem nōn ferentēs cessērunt, dīra tantum minit antēs.
Marcolphus
Heīc saltem effulsit tranquillitās.
Phaedrus
Immō syncrētismus ille in quīntum ōrdinem versus est in pugnam gladiātōriam. Franciscānus ac Dominicānus contendēbant nec Augustīnēnsēs nec Carmelītās esse germānē mendīcōs, sed nōthōs ac suppositītiōs. Haec rixa sīc incrūduit, ut plānē verērer, nē venīrētur ad manūs.
Marcolphus
Haeccine ferēbat aegrotus?
Phaedrus
Nōn haec ācta sunt apud lēctum, sed in ātriō, quod cubiculō adhaerēbat, vōcēs tamen omnēs ad aegrotum permanābant, neque enim mussābant, sed plēnīs tībiīs rēs agēbātur, et scīs alioquī in aegrōtīs aurium sēnsum esse acūtiōrem.
Marcolphus
Quis tandem exitus bellī?
Phaedrus
Aegrotus per uxōrem dēnūntiāvit, ut silērent paulisper, sē compōsitūrum hoc dissidium. Itaque rogāvit, ut tum quidem temporis Augustīnēnsēs et Carmelītae discēderent, hoc illōs nūllō suō damnō factūrōs. Nam tantundem, inquit, cibī mittētur eīs domum, quantum heīc darētur remanentibus. In fūnere vērō iussit omnēs ōrdinēs adesse, etiam quīntum, atque ut aequa pecūniae portiō dīviderētur singulīs; ad commūne tamen convīvium nōn adhībērentur, nē quid turbae posset orīrī.
Marcolphus
Virum oeconomicum mihi narrās, quī vel moriēns nōrit tot rērum undās compōnere.
Phaedrus
Phy! Multīs annīs gesserat mīlitiae ducem. Ibī quotīdiānum est hūiusmodī tumultūs suborīrī inter cohortēs.
Marcolphus
Erat igitur rē splendidā?
Phaedrus
Admodum.
Marcolphus
Sed male parta, ut fit, rapīnīs, sacrilegiīs, extorsiōnibus.
Phaedrus
Ita quidem vulgō faciunt ducēs, nec ausim dēierāre hunc fuisse ab illōrum mōribus aliēnum. Sī tamen satis hominem nōvī, magis auxit rem ingeniī dexteritāte, quam violentiā.
Marcolphus
Quī sīc?
Phaedrus
Callēbat arithmēticam.
Marcolphus
Quid tum posteā?
Phaedrus
Quid tum? apud prīncipem supputābat mīlitum trīgintā mīllia, cum vix essent septem mīllia. Deinde multīs mīlitibus nihil numerābat.
Marcolphus
Nae tū mihi māgnificam narrās arithmēticam.
Phaedrus
Deinde bellum arte dūcēbat, solitus simul et ab hostium et amīcōrum vīcīs et oppidīs pecūniam stipulārī mēnstruam: ab hostibus nē paterentur hostīlia; ab amīcīs, ut illīs licēret cum hoste pācīscī.
Marcolphus
Agnōscō mōrem vulgātum mīlitum. Sed absolve narrātiōnem.
Phaedrus
Bernardīnus igitur et Vincentius cum aliquot suī ōrdinis sodālibus remānsērunt apud aegrotum. Ad reliquōs missus est commeātus.
Marcolphus
Satinʼ inter eōs convenīēbat, quī remānsērunt in praesidiō?
Phaedrus
Nōn usquequāque. Grunniēbant nesciō quid dē praerōgatīvīs diplōmatum, sed nē nōn peragerētur fābula, dissimulātum est. Heīc iam prōferuntur cautiōnēs testāmentāriae fiuntque stipulātiōnēs, accītīs testibus, dē iīs quae inter ipsōs ante trānsēgerant.
Marcolphus
Istaec audīre gestiō.
Phaedrus
Dīcam summātim, nam perlonga est fābula. Superest uxor, annōs nāta duodequadrāgintā, mulier sānē proba cordātaque, fīliī duo, alter annum nātus undēvīgēsimum, alter decimum quīntum, fīliae totidem, sed impubēs utraque. Testāmentō sīc cautum erat, ut uxor, quoniam perpellī nōn poterat ut fieret monacha, sūmeret pallium bēghinae, id est medium genus inter monachās et lāicās; fīlius nātū māior, quoniam nec is indūcī potuit ut fieret monachus--
Marcolphus
Vulpēs anus nōn capitur laqueō.
Phaedrus
Mox ab exsequiīs patris properāret Rōmam, ibique ex relaxātiōne pontificis factus ante lēgitimam aetātem sacerdōs, tōtum annum singulīs diēbus sacrificāret in templō Vaticānō prō animā patris et sacrōs gradūs in Laterānō singulō quoque Veneris diē genibus perreptāret.
Marcolphus
Suscēpit haec libenter?
Phaedrus
Nē dīcam dolō, ut asinī solent sarcinās impositās. Fīlius minor dīcārētur S. Franciscō, fīlia māior S. Clārae, minor Catarīnae Senenēnsī. Hoc tantum potuit obtinērī, nam Geōrgiī mēns erat, quō magis sibi Deum habēret obnoxium, quinque superstit ēs partīrī in quinque mendicantium ōrdinēs. Et ācriter quidem adlabōrātum est, sed aetās uxōris fīliīque māiōris nec mīnīs nec blandītiīs cessit.
Marcolphus
Exhaerēdandī genus.
Phaedrus
Ūniversa haerēditās sīc erat dīvīsa, ut dētractīs dē solidō impēndiīs fūnerālibus, uncia cēderet uxōrī, cūius dīmidia victitāret ipsa, dīmidium cēderet locō cuī sē foret addictūra. Unde sī mūtātō cōnsiliō recēderet, tōta pecūnia resīderet penēs eum gregem. Altera uncia dēcīderet fīliō, cuī tamen statim numerārētur viāticum, et quod satis esset ēmendō diplōmātī parandōque victuī annuō Rōmae. Quī sī mūtātā sententiā recūsāret initiārī sacrīs ōrdinibus, illīus uncia dīviderētur inter Franciscānōs et Dominicānōs. Et id nē fiat vereor, adeō vidēbātur adolēscēns ā sacrīs abhorrēre. Duae unciae cēderent monastēriō quod excēpisset fīlium nātū minōrem, binae item monastēriīs quae excēpissent puellās, sed hāc lēge, ut sī illī dētractārent eam vītam profitērī, omnis tamen pecūnia penēs illōs manēret incolumis. Iam ūna rūrsus uncia dēcīderet Bernardīnō, tantundem Vincentiō; dīmidium unciae Cartusiānīs, prō commūniōne bonōrum operum omnium, quae tōtō fierent ōrdine. Uncia et sēmis quae supererat distribuērētur occultīs pauperibus, quōs beneficiō dīgnōs iūdicāssent Bernardīnus et Vincentius.
Marcolphus
Dēbēbās Iūrecōnsultōrum mōre dīcere: quōs vel quās.
Phaedrus
Hīs igitur verbīs stipulātī sunt, recitātō testāmentō: Geōrgī Baleārice, vīvus et sānae mentis approbās hoc testāmentum, quod dūdum ex animī tuī sententiā condidistī? Approbō. Et haec est tua suprema et immūtābilis voluntās? Est. Mēque et hunc Vincentium baccalāureum īnstituis ultimae tuae voluntātis exēqutōrēs? Īnstituō. Iussus est dēnuō subscrībere.
Marcolphus
Quī potuit moriēns?
Phaedrus
Bernardīnus rēxit aegrotī manum.
Marcolphus
Quid subscrīpsit?
Phaedrus
Sānctum Franciscum et sānctum Dominicum īrātōs habeat quī tentārit hinc aliquid immūtāre.
Marcolphus
At nōn metuēbant āctiōnem testāmentī inofficiōsī?
Phaedrus
Ista āctiō nōn habet locum in hīs quae Deō dīcantur neque quisquam libenter cum Deō lītem suscipit. Hīs perāctīs, uxor et līberī datīs dextrīs aegrotō iūrant sē servātūrōs quod recēpissent. Post haec coeptum est agī dē pompā fūnerālī, nōn sine contentiōne. Tandem haec vincit sententia: ut ex quinque ōrdinum singulīs adessent novem, in honōrem quinque volūminum Mōsis et angelōrum in novem chorōs digestōrum. Suam quisque ōrdō crucem praeferret, canerentque fūnebrēs naeniās. Ad haec praeter cognātōs condūcerentur trīgintā (tot nummīs erat vēnditus Dominus) dādūchī pullātī, et honōris grātiā plōrātōrēs duodecim (hīc est numerus ōrdinī apostolicō sacer) comitārentur; ā feretrō sequerētur equus Geōrgiī pullātus, sīc ad genua alligātā cervīce, ut herum humī requīrere vidērētur. Strāgula hinc atque hinc ostenderet īnsignia. Similiter et ūnaquaeque taeda et pulla vestis habēret īnsignia. Repōnerētur autem corpus quidem ipsum ad dextram altāris summī in tymbō marmoreō, quī prōminēret ā solō pedēs quattuor, ipse in summō recumberet, Pariō sculptus marmore tōtus armātus ā vertice usque ad calcāneum. Nec dēesset galeae sua crista (crista erat onocrotālī collum); nec clypeus laevō brāchiō, in quō īnsignia haec erant tria capita aprī sylvestrīs aurea, in planitie argenteā; nec laterī gladius inaurātō capitulō; nec balteus inaurātus ac gemmeīs distīnctus bullīs; nec pedibus aurea calcāria: erat enim eques aurātus; sub pedibus habēret leopardum. Ōrae sepulchrī titulum habērent tālī virō dīgnum. Cor autem sepārātim condī volēbat, in sacellō dīvī Franciscī. Intestīna mandāvit parochō, honōrificē sepelienda in sacellō quod est Virginī mātrī sacrum.
Marcolphus
Fūnus nīmīrum honōrificum, sed nimiō cōnstāns. Venetiīs vel cerdōnī cuipiam plūs habērētur honōris minimō impēndiō. Feretrum ēlegāns dat sodālitās et ūnum comitantur aliquandō sexcentī monachōrum tūnicīs palliīsve vestītī.
Phaedrus
Vīdimus et nōs rīsimusque istās pauperum ineptās glōriās. Incēdunt fullōnēs et coriāriī supernē, īnfernēque cerdōnēs, in mediō monachī, chimaerās esse dīcerēs. Nec heīc alia rēs erat, sī vīdissēs. Cautum est et illud Geōrgiō, ut Franciscānus et Dominicānus inter sēsē sorte dēcernerent, utrīs prīmus cēderet locus in pompā, post hōs cēterī quoque sortīrentur, nē quid hinc orīrētur tumultūs. Parochus et hūius clēricī locum tenērent īnfimum, hoc est, prīmum. Nec enim aliud erant passūrī monachī.
Marcolphus
Nōn aciēs tantum, sed et pompās ille callēbat ōrdināre.
Phaedrus
Cautum est et illud, ut fūnebre sacrum, quod apud parochum fieret, modulātō mūsicōrum concentū peragerētur honōris grātiā. Dum haec aliaque tractantur, inhorrui t aegrotus deditque sīgna certissima supremum tempus adesse. Adōrnātur igitur extrēmus fābulae āctus.
Marcolphus
Nōndum fīnis?
Phaedrus
Recitātur diplōma pontificis, in quō permittēbātur crīminum omnium abolitiō tōtusque purgātōriī metus adimēbātur. Ad haec iūstificābantur omnia illīus bona.
Marcolphus
Raptō parta?
Phaedrus
Certē iūre bellī ac mōre mīlitārī. Sed forte aderat Philippus iūrecōnsultus, uxōris frāter; is in diplōmate notāvit locum secus positum quam oportuit, et iniecit suspīciōnem falsī.
Marcolphus
Haudquāquam in tempore. Dissimul andum erat, etiam sī quid inesset errōris. Et nihilō pēius habuisset aegrotus.
Phaedrus
Assentior. Et aegrotus sīc hāc rē perturbātus est, ut minimum abesset ā dēsperātiōne. Ibī Vincentius fortem virum praebuit, iussit Geōrgium quiētō esse animō, sibi esse potestātem corrigendī supplendīque, sī quid in diplōmatibus vel errātum esset vel omissum. Quod sī tē, inquit, fefellerit diplōma, ego iam nunc hanc animam prō tuā suppōnō animā, ut tua petat coelōs, mea dēdātur Orcō.
Marcolphus
Accipitne Deus tālēs animārum permūtātiōnēs? Et sī accipit, num satis cautum vidēbātur Geōrgiō tālī pignōre? Quid sī Vincentiī anima vel absque permūtātiōne dēbēbātur īnferīs?
Phaedrus
Quod gestum est narrō. Hoc certē perfēcit Vincentius: aegrotus vīsus est animum recipere. Mox recitantur cautiōnēs, quibus Geōrgiō prōmittēbātur societās omnium operum, quae fierent per quattuor ōrdinēs et quīntum Cartusiēnsium.
Marcolphus
Ego metuerem, nē dēprīmerer ad īnferōs, sī tantum sarcinae baiulandum esset.
Phaedrus
Dē bonīs operibus loquor; ea nōn aliter gravant animam subvolātūram, quam plūmae avem.
Marcolphus
Mala igitur opera sua quibus legant?
Phaedrus
Mīlitibus Germāniae condūctītiīs.
Marcolphus
Quō iūre?
Phaedrus
Iūre ēvangelicō: Habentī dābitur. Simulque recitātus est numerus missārum et psaltēriōrum, quae dēfunctī animam essent comitātūra. Erat autem immēnsus. Post haec iterāta est cōnfessiō dataque benedīctiō.
Marcolphus
Ita efflāvit animam?
Phaedrus
Nōndum. Strāta est humī stōrea iūncīs contexta, sīc ut ab initiō convolūta cervīcālis speciem ex sēsē faceret.
Marcolphus
Quid nunc futūrum est?
Phaedrus
Eam cōnspersērunt cinere, sed rārō. Ibī deposuēre corpus aegrotī. Īnstrāta est tūnica Franciscāna, sed prius cōnsecrāta preculīs et aquā lūstrālī. Cuculla supposita est capitī, nam tum induī nōn poterat, ūnā cum illā suppositum est diplōma cum cautiōnibus.
Marcolphus
Nova mortis speciēs.
Phaedrus
Atquī cōnfirmant daemonī nūllum esse iūs in eōs quī sīc moriuntur. Sīc aiunt praeter aliōs mortuum sānctum Martīnum et Franciscum.
Marcolphus
Sed huic mortī illōrum vīta responderat. Obsecro, quid tum posteā?
Phaedrus
Porrecta est aegrotō crucis imāgō et candēla cērea. Ad crucem porrēctam dīxit aegrotus: Soleō in bellīs tūtus esse meō clypeō, nunc hunc clypeum oppōnam hostī meō; et exōsculātus admōvit humerō laevō. Ad cēream vērō sacram: Ōlim, inquit, hastā valuī in bellīs, nunc hanc hastam vibrābō adversus hostem animārum.
Marcolphus
Satis mīlitāriter.
Phaedrus
Hās postrēmās vōcēs ēdidit. Nam mox linguam mors occupāvit, simulque coepit animam agere. Bernardīnus ā dextrīs imminēbat morientī, Vincentius ā sinistrīs, uterque pulchrē vocālis. Alter ostendēbat imāginem sānctī Franciscī, alter Dominicī. Cēterī sparsī per cubiculum dēmurmurābant psalmōs aliquot vōce lūgubrī. Bernardīnus māgnīs vōciferātiōnibus percellēbat aurem dextram, Vincentius sinistram.
Marcolphus
Quid occlāmābant?
Phaedrus
Hūiusmodī fermē Bernardīnus: Geōrgī Baleārice, sī nunc quoque probās ea quae sunt ācta inter nōs, flecte caput in dextrum. Flēxit. Vincentius contrā: Nē quid trepidēs, Geōrgī; habēs Franciscum et Dominicum prōpūgnātōrēs. Estō sēcūrus. Cōgitā quantum habeās meritōrum, quod diplōma; dēnique memineris meam animam prō tuā oppīgnorātam, sī quid esset perīculī; haec sī sentīs et probās, flecte caput in laevum. Flēxit. Rūrsus similī clāmōre: Sī haec sentīs, inquiunt, preme manum meam; tum manum pressit. Ita hūc et illūc flectendō capite et prem endīs manibus trānsāctae sunt hōrae fermē trēs. Quum iam inciperet oscitāre Geōrgius, ibī Bernardīnus ērēctus prōnūntiāvit absolūtiōnem, quam perficere nōn potuit, quīn Geōrgius efflāsset animam. Haec sub noctis medium; māne perācta anatomiā.
Marcolphus
Quid malī repertum est in corpore?
Phaedrus
Rēctē monēs, nam exciderat. Fragmentum plumbī inhaerēbat diaphragmatī.
Marcolphus
Unde id?
Phaedrus
Uxor narrābat illum quondam īctum sphaerul ā bombardicā. Hinc coniciēbant medicī plumbī liquefactī particulam resēdisse in corpore. Mox corpus lacerum utcunque convestitum est amictū Franciscānō. Ā prandiō sepultūra perācta est eā pompā quā dēcrētum erat.
Marcolphus
Numquam audīvī mortem operōsiōrem nec fūnus ambitiōsius. Vērum istam, opīnor, fābulam nōlīs ēvulgārī.
Phaedrus
Quam ob rem?
Marcolphus
Nē quid irritentur crabrōnēs.
Phaedrus
Nihil est perīculī. Etenim, sī pia sunt quae narrō, etiam ipsōrum interest haec scīre populum. Sīn minus, quotquot inter illōs bonī sunt mihi grātiās agent, quī haec prōdiderim, quō pudōre corrēctī quīdam dēsinant similia facere, deinde simplicēs caveant nē in similem pertrahantur errōrem. Sunt enim et apud istōs cordātī vērēque piī, quī frequenter apud mē questī sunt paucōrum vel superstitiōne vel improbitate tōtum ōrdinem reddī apud bonōs invidiōsum.
Marcolphus
Rēctē tū quidem et fortiter. Sed nunc aveō scīre, quōmodō dēcesserit Cornēlius.
Phaedrus
Ut vīxit nūllī molestus, ita mortuus est. Habēbat febrem anniversāriam, quae statīs temporibus singulīs annīs recurreret. Ea tum sīve quia gravābat aetās (nam annum excesserat sexāgēsimum) sīve aliīs dē caussīs solitō magis urgēbat hominem, et vīsus est ipse praesentīre diem fātālem imminēre. Itaque quatrīduō prius quam morērētur, (erat Dominicus diēs), templum adiit. Cōnfessus est suō parochō, audīvit pūblicam conciōnem et sacrum; ā sacrō reverenter acceptō pignōre corporis Dominicī, domum sē recēpit.
Marcolphus
Nōn ūsus est medicīs?
Phaedrus
Ūnicum duntaxat cōnsuluit, sed nōn minus bonum virum quam bonum medicum. Eī Iācōbō Castrūtiō nōmen est.
Marcolphus
Nōvī. Nihil illō sincērius.
Phaedrus
Is respondit suam quidem operam amīcō nōn dēfutūram, sed sibi vidērī plūs esse praesidiī in Deō quam in medicīs. Cornēlius hanc vōcem nōn minus alacriter accēpit, quam sī certissimam vītae spem ostendisset. Itaque tametsī semper prō suīs facultātibus fuisset perbenignus in pauperēs, tum quicquid dēcidī poterat uxōris et līberōrum necessitātī impartiēbātur in egēnōs, nōn istōs ambitiōsē mendīcōs et nusquam nōn obviōs, sed in probōs, quī prō vīribus industriā labōrandī cum paupertāte pūgnābant. Rogābam hominem ut decumberet et sacerdōtem ad sēsē accerseret potius, quam tenue corpusculum dēfatīgāret. Respondit hoc sibi semper studiō fuisse, ut amīcōs suōs sublēvāret potius, sī posset, quam gravāret officiīs, nec sē suī dissimilem esse velle in morte. Nē decubuit quidem nisi postrēmum diem et noctis partem, quā relīquit terrās. Interim ob corpusculī lassitūdinem baculō nitēbātur aut sedēbat in cathedrā, rārō compōnēbat sē lēctulō, sed vestītus et ērēctō capite. Hoc tempore aut mandābat aliquid dē cūrandīs egēnīs maximē nōtīs ac vīcīnīs, aut legēbat ē librīs sacrīs, quae prōvocant hominis ergā Deum fidūciam quaeque illīus in nōs cāritātem dēclārant. Sī per lassitūdinem ipse minus poterat, audiēbat amīcum praelegent em. Frequenter mīrō affectū hortābātur familiam ad mūtuum amōrem et concordiam adque studium vērae pietātis, sollicitōsque dē morte ipsīus amantissimē cōnsōlābātur. Identidem admonēbat suōs, nē quid aeris aliēnī praeterīrētur indissol ūtum.
Marcolphus
Nōn condiderat testāmentum?
Phaedrus
Iam prīdem sānus ac valēns id cūrārat. Negābat enim esse testāmenta quae fierent ab agentibus animam, sed dēlīrāmenta potius.
Marcolphus
Nihil lēgārat monastēriīs aut egēnīs?
Phaedrus
Nē terun cium quidem. Ego, inquit, prō meā portiōne dīspēnsāvī facultātulās meās; nunc ut eārum possessiōnem aliīs trādō, ita trādō et dīspēnsātiōnem. Et cōnfīdō meōs sānctius dīspēnsātūrōs quam ipse fēcī.
Marcolphus
Nōn accersēbat ad sēsē piōs hominēs, quemadmodum fēcit Geōrgius?
Phaedrus
Nē ūnum quidem; praeter familiam et duōs intimē amīcōs nūllus aderat.
Marcolphus
Dēmīror quid sēnserit.
Phaedrus
Negābat sē morientem plūribus molestum esse velle, quam fuisset nāscēns.
Marcolphus
Exspectō fīnem istīus fābulae.
Phaedrus
Mox audiēs. Venit diēs Iovis. Ille strātum nōn relīquit, sentiēns extrēmam corpusculī lassitūdinem. Accītus parochus impartīit extrēmam unctiōnem ac rūrsus porrēxit corpus Dominī, sed citrā cōnfessiōnem. Negābat enim quidquam scrupulī resēdisse in animō. Ibī parochus agere coepit dē sepultūrā, quā pompā, quōve locō sepelīrī vellet. Sepelī, inquit, mē quō modō sepelīrēs īnfimae sortis Chrīstiānum; nec mea refert, ubi sepōnās hoc corpusculum aeque inveniendum in extrēmō diē, ubicunque condideris. Pompam fūneris nihil moror. Mox iniecta mentiō dē sonitū campānārum, dē tricenāriīs et anniversāriīs, dē diplōmate, dē commūniōne meritōrum ēmendā. Tum ille: Mī pāstor, nihilō pēius habēbō, etiam sī nūlla sonet campāna. Sī mē vel ūnō fūnebrī sacrō dignāberis, plūs satis erit. Aut sī quid aliud est, quod ob pūblicam ecclēsiae cōnsuētūdinem citrā scandalum īnfirmōrum omittī vix potest, id tuō permittō arbitrātuī. Nec est animus cūiusquam vel precēs commercārī vel meritīs quemquam suīs spoliāre. Satis meritōrum exuberat Chrīstō, et cōnfīdō tōtīus ecclēsiae precēs ac merita mihi, sī modō vīvum sum membrum, profutūra. In duōbus diplōmatibus mihi tōta spēs est: alterum est peccātōrum meōrum, quod prīnceps pāstōrum dominus Iēsus abolēvit, affīgēns illud crucī; alterum, quod ipse suō sacrōsānctō sanguine scrīpsit et obsignāvit, quō nōs certōs reddidit dē salūte aeternā, sī tōtam fidūciam nostram in ipsum trānsfērāmus. Absit enim ut īnstrūctus meritīs ac diplōmatibus prōvocem Dominum meum, ut in iūdicium veniat cum servō, certus quod in cōnspectū ēius nōn iūstificābitur omnis vīvēns. Ego ab illīus iūstitiā appellō ad ēiusdem misericordiam, quoniam immēnsa est et ineffābilis. Hīs dictīs, abiit parochus. Cornēlius velutī māgnā spē salūtis conceptā, gaudēns et alacer iubet sibi quaedam recitārī ā sacrīs volūminibus, quae cōnfirmant spem resurrēctiōnis et praemia immortālitātis, velut illud ex Ēsaiā dē morte Ezechiae dīlātā, ūnā cum canticō; deinde cap. 15. epistolae Paulī ad Corinth. priōris; dē morte Lazarī ex Ioanne, sed praecipuē historiam Chrīstī passī ex Ēvangeliīs. Quam hīc animō dēvorābat singula, ad quaedam suspīrāns, ad alia compositīs manibus grātiās agēns, ad quaedam hilārēscēns ac gestiēns, ad nōnnūlla preculās quāsdam brevēs ēiaculāns. Ā prandiō quum paullulum temporis obdormīsset, iubet recitārī caput ex Ēvangeliō Ioānnis duodecimum usque ad historiae fīnem. Heīc dīxissēs hominem plānē trānsfīgūrārī afflārīque novō spīritū. Iam diēs vergēbat ad vesperam. Accersit uxōrem ac līberōs, ibī ērēctō quantum licuit corpusculō, sīc affātus est suōs: Cārissima coniūnx, quōs Deus ante coniūnxerat, idem nunc sēparat, sed corporibus dumtaxat, idque ad breve tempus. Cūram, cāritātem, pietātem quam anteāc partīrī solēs in mē et dulcissima pīgnora, tōtam in istōs trānsfēr. Nē putāris tē ūllīs modīs posse magis dēmerērī vel Deum vel mē, quam sī istōs quōs Deus dedit nōbīs coniugiī frūctum, sīc ēdūcēs, foveās et īnstituās, ut Chrīstō dīgnī habeāntur. In hōs igitur condūplicā pietātem tuam et meam portiōnem in tē trānslātam exīstimā. Id sī fēceris ut factūram cōnfīdō, nōn erit cūr videāntur orphanī. Quod sī repetās mātrimōnium... Ad hanc vōcem uxor ēruit in flētum, coepitque dēierāre sē numquam dē repetendīs nūptiīs cōgitātūram. Heīc Cornēlius: Soror in Chrīstō mihi cārissima, sī Dominus Iēsus largīrī dīgnābitur tibi prōpositum istud ac rōbur spīritūs, nē dēsis dōnō coelestī. Erit enim hoc tibi pariter ac līberīs commodius. Sīn aliō vocābit carnis īnfirmitās, scītō quod mors mea tē līb erat ā iūre coniugiī, sed nōn līberat ā fidē, quam meō tuōque nōmine dēbēs cūrandīs commūnibus līberīs. Quod ad mātrimōnium attinet, ūtere lībertāte, quam tibi permīsit Dominus. Tantum hoc tē rogō moneōque, ut virum tibi dēligās iīs mōribus, tūque tē illī tālem praebēās, ut possit vel suāpte bonitāte ductus vel tuā commoditāte prōvocātus amāre prīvignōs. Proinde cavē nē cuī vōtō tē obstringās. Servā tē līberam Deō et līberīs nostrīs, quōs sīc īnstituēs ad omnem pietātem, ut caveās nē sē cuipiam addicant īnstitūtō, dōnec per aetātem et rērum ūsum cōnstiterit, ad quod vītae genus sint idōneī. Deinde versus ad līberōs exhortātus est ad studium pietātis, ad obēdiendum mātrī, ad mūtuam inter ipsōs cāritātem et concordiam. Hīs perorātīs, dedit osculum uxōrī, līberīs; factō sīgnō crucis, precātus est bonam mentem et Chrīstī misericordiam. Post haec intuēns omnēs quī aderant: Sub crāstīnam, inquit, aurōram Dominus, quī dīluculō revīxit, prō suā misericordiā dīgnābitur hanc animulam ex hūius corpusculī sepulchrō ēque hūius mortālitātis tenebrīs ēvocāre in lūcem suam coelestem. Nōlō teneram aetātem excubiīs ināni bus fatīgārī. Cēterī quoque vicissim dormiant. Mihi satis est ūnum adesse vigilem, quī recitet sacram lēctiōnem. Trānsāctā nocte, sub hōram quārtam, cūnctīs praesentibus iussit recitārī psalmum tōtum, quem Dominus ōrāns recitāvit in cruce. Eō fīnitō, iussit exhibērī cereum et crucem, et cereum accipiēns dīxit: Domine Iēsū, illūminātiō mea et salūs mea, quem timēbō? Crucem exōsculātus dīxit: Dominus, prōtēctor vītae meae, ā quō trepidābō? Mox manūs super pectus in supplicantis gestum composuit, et oculīs in coelum ērēctīs dīxit: Domine Iēsū, accipe spīritum meum. Et prōtinus clausit oculōs velutī dormītūrus, simulque levī flātū ēmīsit spīritum; dīxissēs illum obdormīsse, nōn expīrāsse.
Marcolphus
Numquam audīvī mortem minus operōsam.
Phaedrus
Tālis fuerat in omnī vītā. Uterque fuit amīcus. Fortasse nōn aeque dīiūdicō, uter dēcesserit Chrīstiānius; tū, quī integer es, rēctius dispiciēs.
Marcolphus
Ita faciam, sed per ōtium.
Notae
(1). Ex antrō: Vide proverbium de Trophonii antro.
(2). Nihil minus: Quia Phaearus Graecis sonat hilarem.
(3). Statiō medicōrum: Id est, conventus stati.
(4). Vulturēs: Praesetiunt cadavera, unde captatores testamentorum, vultures dicuntur.
(5). Manzarēs: Iureconsulti manzares vocant ex incoesto natos.
(6). Cicādam ālā: Vide proverbium.
(7). Ē stipulīs fabārum: E culmis tritici nectuntur galeri, nonnunquam & pallia adversus pluviam, faba caules habet grandes intortos & fragiles, ad nihil minus utiles quam ad texendum. Est vulgo jactatum proverbium apud Batavos.
(8). Impressiō: Est vehemens hostium irruptio.
(9). Syncrētismus: Id est, conspiratio prius dissidentium in communem hostem. Vide Chiliades.
(10). Mussābant: Mussare est tacite loqui.
(11). Plēnīs tibiīs: Id est, clare. Vide proverbium.
(12). Oeconomicum: Peritum rei domesticae sic vocat.
(13). Arte dūcēbat: Ducunt bellum, qui de industria proferunt: sed gerunt qui vere bellant.
(14). Commeātūs: Id est, cibus. militare verbum. & ideo praesidium vocat domum unde alios depulerant.
(15). Vulpēs anus: Vide proverbium.
(16). Ut asinī: Allusit ad illud Flacci: Demitto auriculas, ut iniqua mentis asellus, Quum gravius dorso subiit onus.
(17). Dē solidō: Id est, de integra haereditate, quae assis dicitur, nondum divisa. Uncia duodecima pars assis.
(18). Diplōmatī: Quo literes consecrat sacerdotem ante tempus legitimum.
(19). Naeniae: Proprie cantilenae funebres. Nonnunquam tamen nugas quaslibet appellamus naenias.
(20). Daduchī: Taediferi.
(21). In plānicie: Data opera fingit insignia vitiosa. nam caduceatorum leges habent, adulterina esse insignia quae habent metallum, super metallum.
(22). Diaphragmatī: Diaphragma est septum transversum quod separat praecordia, in quibus cor est & pulmo, ab inferiore corporis parte, in qua splen & hepar, & renes.
(23). Anniversāriam: Id est, in singulis annis recurrentem.