Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Secundum
Exorcismus sīve Spectrum
Persōnae:
Thōmās, Ansēlmus
Thōmās, Ansēlmus
Thōmās
Quid est bonae reī, quod tēcum rīdēs tam suāviter, quasi thēsaurum nactus sīs?
Ansēlmus
Nōn procul aberrat ā scopō tua dīvīnātiō.
Thōmās
At nōn impartiēs sodālī quidquid istuc est bonī?
Ansēlmus
Immō iamdudum optābam mihi darī quempiam, in cuius sinum effunderem hoc meum gaudium.
Thōmās
Age igitur, impartī.
Ansēlmus
Audīvī modō fābulam lepidissimam, quam iūrēs esse cōmicum figmentum, nisi mihi locus, persōnae, tōtaque rēs esset tam nōta, quam tū nōtus es mihi.
Thōmās
Audīre gestiō.
Ansēlmus
Nōstīne Polum Faunī generum?
Thōmās
Maximē.
Ansēlmus
Is est et auctor, et āctor hūius fābulae.
Thōmās
Facile crēdiderim. Nam ille vel absque persōnā possit quamvīs agere fābulam.
Ansēlmus
Sīc est. Nostī, opīnor, et praedium, quod habet nōn ita procul ā Londinō?
Thōmās
Phy! Nōn semel illīc compotāvimus.
Ansēlmus
Agnōscis igitur viam utrinque arboribus parī digestīs intervallīs septam.
Thōmās
Ad laevam aedium partem, alterō ferē balistae iactū.
Ansēlmus
Tenēs. Alterum viae latus habet alveōlum siccum, dūmīs ac vepribus obsitum: ē ponticulō iter est in apertam plānitiem.
Thōmās
Meminī.
Ansēlmus
Iam prīdem vagābātur rūmor ac fābula per eius locī rūsticōs, iūxtā ponticulōm hunc observārī spectrum quoddam, cuius subinde exaudīrentur miserāndī ēiulātūs: suspicābāntur, animam esse cuiuspiam, quae dīrīs cruciātibus torquērētur.
Thōmās
Quis auctor erat istīus rūmōris?
Ansēlmus
Quis nisi Polus? Hoc prooemium praestrūxerat suae fābulae.
Thōmās
Quid istī vēnit in mentem, ut ista cōnfigeret?
Ansēlmus
Nesciō; nisi quia sīc est hominis ingenium: gaudet hūiusmodī commentīs lūdere stultitiam populī. Dīcam quid nūper dēsignārit hūius generis. Simul equitābāmus aliquam multī Richemondam; inter quōs erant, quōs tū dīcerēs cordātōs hominēs. Coelum erat mīrē serēnum, nec ūlla usquam nūbēcula suffūscātum. Ibī Polus, intentīs in coelum oculīs, signāvit tōtam faciem ac scapulās imāgine crucis, et vultū ad stupōrem compositō, ita sēcum: Deum immortālem! quid ego videō? Rogantibus, quī proximē equitābant, quid vidēret, rūrsus obsignāns sē maiōre cruce: Avertat, inquit, clēmentissimus Deus hoc ostentum. Cum īnstārent aviditāte cognōscendī, ille dēfīxīs in coelum oculīs, ac digitō commōnstrāns coelī locum, Nōnne, inquit, vidētis illīc immānem dracōnem, igneīs armātum cornibus, caudā in circulum retortā? Cum negārent sē vidēre, atque ille iussisset, oculōs intenderent, ac locum subinde commonstrāret, tandem ūnus quispiam, nē vidērētur parum oculātus, affirmāvit, sē quoque vidēre. Hunc imitātus est ūnus item atque alter: pudēbat enim nōn vidēre quod tam esset perspicuum. Quid multīs? Intrā trīduum rūmor hīc tōtam Angliam pervāserat, tāle portentum appāruisse. Mīrum autem, quantum fāma populāris addidit fābulae. Nec dēerant quī, quid sibi vellet ostentum, interpretārentur sēriō. Hōrum stultitia ille, quī commentus fuerat argūmentum, magnā cum voluptāte fruēbātur.
Thōmās
Agnōscō hominis ingenium. Sed redī ad spectrum.
Ansēlmus
Intereā commodum dīvertit ad Polum Faunus, quīdam sacerdōs, ex eōrum genere, quibus nōn satis est appellārī Lātīnē rēgulārēs, nisi Graecē cognōmen īdem accinātūr(1), parochus vīcī illīc alicunde vīcīnī. Is sibi nōn vulgāriter vidēbātur sapere, praesertim in rēbus sacrīs.
Thōmās
Intellegō, repertus est āctor fābulae.
Ansēlmus
Super coenam ortus est sermō dē rūmōre spectrī. Cum Polus sentīret, Faunō rūmōrem hunc nōn sōlum audītum esse, vērum etiam crēditum, coepit hominem obtestārī, vir doctus ac pius succurreret animulae tam dīra patienti, et Sī quid dubitās, inquit, explōrā rem, obambulā ad decimam iūxtā ponticulōm illum, et audiēs miserum ēiulātum: adiunge tibi quem velis comitēs; ita et tūtior audiēs, et certius.
Thōmās
Quid deinde?
Ansēlmus
Coenā perāctā, Polus ex mōre abit vēnātum, aut aucupātum. Faunus obambulāns, cum iam tenebrae sustulissent certum dē rēbus iūdicium, tandem audit miserāndōs gemitūs: hōs Polus artifex mīrē effingebat, abditus illīc in vepretō, adhibitā ad id ollā fictilī: quō vōx ē cavō reddita lūgubrius quiddam sonāret.
Thōmās
Haec fābula, ut videō, vincit phasma(2) Menandrī.
Ansēlmus
Magis istuc dīcēs, sī tōtam audierīs. Faunus domum sē recēpit, narrāre cupiēns, quid audīsset. Polus aliā viā compendiāriā iam anteverterat. Ibī Faunus narrat Polō, quod erat āctum, et aliquid etiam affingit, quō rēs esset admīrābilior.
Thōmās
Poterat interim Polus tenēre rīsum?
Ansēlmus
Illene? Vultum habet in manū. Dīxissēs rem sēriō agī. Tandem Faunus, vehementer obtestante Polō, suscēpit negōtium exorcismī, ac tōtam eam noctem agit īnsomnem, dum dispicit, quibus modīs rem aggredērētur tūtō: nam sibi quoque miserē metuēbat. Prīmum itaque congestī sunt exorcismī efficācissimī, et additī novī nōnnūllī per vīscera beātae Mariae, per ossa beātae Werenfridae. Deinde dēlēctus est locus in plānitie vīcīnā vepretō, unde vōx exaudiēbātur: circumductus est circulus satis amplus, quī crebrās habēret crucēs, variāsque nōtulās. Haec omnia perāgēbantur verbīs conceptīs. Adhibitum est vās ingēns, plēnum aquae cōnsecrātae. Addita est in collum sacra stola, quam vocant, unde pendēbat initium Ēvangeliī secundum Ioānnem. In loculīs habēbat cērulam, ā Rōmānō Pontifice quōtannīs cōnsecrārī solitam, quae vulgō dīcitur Agnus Deī. Hīs armīs ōlim sē mūniēbant adversus nōxiōs daemonēs, prius quam illīs Franciscī cuculla coepit esse formīdābilis. Haec omnia prōcūrāta sunt, nē, sī spīritus malus esset, impetum faceret in exorcistam. Nec tamen ausus est sē sōlum huic circulō committere: sed dēcrētum est, adhibendum esse sacerdōtem alterum. Ibī Polus metuēns, nē, sī nāsūtior adiūnctus fuisset, prōdērētur fābulae mystērium, adiungit parochum quendam ex vīcīnā, cui rem tōtam aperit: sīc enim postulābat āctiō fābulae; et erat is quī ā tālī lūdō nōn abhorrēret. Postrīdiē rēbus omnibus rīte praeparātīs, sub hōram decimam Faunus cum parochō circulum ingreditur. Polus, quī praecesserat, ē vepretō gemit miserābiliter. Faunus auspicātur exorcismum. Interim Polus clam per tenebrās subdūcit sē in vīllam proximam. Illinc addūcit aliam persōnam fābulae: nec enim poterat nisi per multōs agī.
Thōmās
Quid faciunt?
Ansēlmus
Cōnscendunt equōs nigrōs, ignem occultum sēcum ferunt. Ubi nōn procul abessent ā circulō, ignem ostentant, quō metū Faunum abīgerent ē circulō.
Thōmās
Quantum operae sūmpsit Polus ille, ut falleret!
Ansēlmus
Sīc est homō. Vērum ea rēs propemodum pessimē cesserat illīs.
Thōmās
Quī sīc?
Ansēlmus
Nam equī subitō prōlātō igne cōnsternātī, parum abfuit, quīn et sē praecipitārent, et sessōrēs. Habēs prīmum āctum fābulae. Ubi reditum est in colloquium, Polus velut ignārus omnium, rogat, quid esset āctum. Ibī Faunus narrat, sibi cōnspectōs duōs teterrimōs cacodaemonēs, in nigrīs equīs oculīs igneīs, ac nāribus spīrantēs ignem, quī tentassent ingredī circulum, vērum efficācibus verbīs abāctōs in malam rem. Hīs rēbus cum accrēvisset animum Faunō, posterō diē summō cum apparātū rediit in circulum: cumque diū multīs obtestātiōnibus prōvocāsset spectrum, Polus rūrsum cum collēgā suō procul ostendit sēsē ex equīs ātrīs horrendō fremitū, quasi cuperent irrumpere in circulum.
Thōmās
Nihil habēbant ignis?
Ansēlmus
Nihil; nam id male cesserat. Sed audī aliud commentum. Dūcēbant longum fūnem: eō leviter per humum tractō, dum hinc atque hinc uterque sē prōripit, velut abāctī exorcismīs Faunī, sacerdōtem utrumque, ūnā cum vāse quod habēbant aquae sacrae plēnum, prōvolvunt in terram.
Thōmās
Hoc praemiī tulit prō suā āctiōne parochus?
Ansēlmus
Tulit: et tamen māluit hoc perpetī, quam dēserere coeptam fābulam. Hīs ita gestīs, ubi reditum est ad colloquium, dēpraedicat apud Polum Faunus, quantō fuisset in perīculō, et quam fortiter utrumque cacodaemonem suīs verbīs prōflīgāsset: iamque certam concēperat fiduciam, nūllum esse tam nōxium aut impudentem daemonem, quī posset in circulum irrumpere.
Thōmās
Faunus ille nōn multum abest ā fatuō.
Ansēlmus
Nihil adhūc audīstī. Hūcusque prōgressa fābula, commodum supervenit Polī gener: nam ēius fīliam dūxerat nātū maximam: iuvenis, ut scīs, ingeniō mīrē fēstīvō.
Thōmās
Sciō: nec abhorrēns ab hūiusmodī iocīs.
Ansēlmus
Abhorrēns? Nūllum ille vādimōnium(3) nōn dēsereret, sī tālis vel spectanda, vel agenda esset fābula. Huic socer rem omnem dēnarrat, atque illī dēlegat partēs, ut animam agat. Sūmit ōrnātum, ac lūbēns; convolvit sē linteō, quemadmodum apud nōs solent fūnera: habet prūnam vīvam in testā, quae per linteum reddēbat speciem incendiī. Sub noctem itum est ad locum, ubi haec agēbātur fābula. Audiuntur mīrī gemitūs. Faunus expedit exorcismōs omnēs. Tandem procul inter vepretum ostendit sēsē anima, subinde ostentāns ignem, ac miserē suspīrāns. Hanc cum Faunus obtestārētur, ut ēloquerētur quisnam esset, subitō prōsiliit ē vepretō Polus ōrnātū cacodaemonis, fictōque fremitū: Nihil, inquit, tibi iūris est in hanc animam: mea est; ac subinde prōcurrit usque ad ōram circulī, velut impetum factūrus in exorcistam; moxque velut summōtus verbīs exorcismī, et vī aquae sacrae, quam illī multā aspersit, retrōcessit. Tandem abāctō paedagōgō(4) daemone, nāscitur dialogismus Faunī cum animā. Percūnctantī et obtestantī, respondit sē esse animam Hominis Chrīstiānī. Rogāta, quō nōmine vocārētur, respondit: Faunus. Faunus, inquit, īdem mihi nōmen est. Iamque ex commūnī nōmine rēs coepit illī magis esse cordī, ut Faunus Faunum līberāret. Cum Faunus multa percūnctārētur, nē diūtina cōnfābulātiō prōderet fūcum, subdūcēbat sēsē anima, negāns sibi fās esse diūtius colloquī, quod tempus urgēret, quō cōgerētur abīre, quō lībēret daemonī; pollicita tamen est, sēsē postrīdiē reditūram, hōrā quā fās esset. Rūrsus convenitur in aedibus Polī, quī chorāgus(5) erat fābulae. Ibī dēnarrat exorcista, quid esset gestum, nōnnūlla etiam admentiens, quae sibi tamen persuādēbat esse vēra. Adeō favēbat negōtiō, quod agēbātur. Iam hoc compertum erat, scīlicet, animam esse Chrīstiānam, quae sub inclēmentissimō daemone dīrīs cruciātibus vexārētur. Hūc omnis cōnātus intenditur. Vērum in exorcismō proximō rīdiculum quiddam accidit.
Thōmās
Obsecro quidnam?
Ansēlmus
Cum Faunus ēvocāsset animam, Polus, quī daemonem agēbat, prōrsus sīc assiliit, quasi intrā circulum irruptūrus, cumque contrā Faunus pugnāret exorcismīs, multamque vim aquae aspergeret, tandem exclāmat daemon, sē nē pīlī quidam facere ista omnia: Rem, inquit, habuistī cum puellā; meī iūris est. Id cum Polus iocō dīceret, tamen forte fortūnā vērum dīxisse vīsus est: nam exorcista hoc dictō tāctus, illīcō recēpit sē in centrum circulī, et nesciō quid immussāvit in aurem parochō. Id Polus sentiens, recēpit sēsē, nē quid audīret, quod audīre fās nōn esset.
Thōmās
Sānē polus religiōsum ac verēcundum agēbat daemonem.
Ansēlmus
Sīc est, reprehendī poterat āctiō, quod parum meminisse decorī. Exaudīvit tamen parochī vōcem indīcentis satisfāctiōnem.
Thōmās
Quam?
Ansēlmus
Ut ter dīceret praecātiōnem dominicam: ex hoc coniiciēbat, illum ter habuisse rem eādem nocte.
Thōmās
Hoc sānē rēgulāris ille praeter rēgulam.
Ansēlmus
Hominēs sunt et lāpsus erat hūmānus.
Thōmās
Perge: quid deinde factum.
Ansēlmus
Iam Faunus ferōcior redit ad ōram circulī, et ultrō prōvocat daemonem. At ille iam timidior refugiēbat. Fefellīstī mē, inquiēns: sī sapuissem, nōn monuissem tē. Persuāsum est hoc multīs, quae semel sacerdōtī cōnfessus sīs, prōrsus abolita esse ē memoriā daemonis, nē possit opprobāre.
Thōmās
Iocum plānē rīdiculum narrās.
Ansēlmus
Sed, ut aliquandō fīniam fābulam, diēbus aliquot hunc in modum colloquium habitum est cum animā. Summa hūc ēvāsit. Rogantī exorcistae, num quā viā posset ā cruciātū līberārī, respondit ille, posse, sī pecūnia, quam relīquisset fraude partam, restituerētur. Ibī Faunus, Quid, inquit, sī per bonōs virōs dīspēnsārētur in piōs ūsūs? Respondit, et hoc prōfutūrum. Heīc exhilārātus exorcista, summā dīligentiā percūnctātus est, quanta esset summa. Illa dīxit, ingentem; quod illī erat bonum atque commodum. Indicāvit et locum, sed procul dissitum, ubi thēsaurus heīc dēfossus esset. Praescrīpsit in quōs ūsūs vellet impendī.
Thōmās
In quōs?
Ansēlmus
Ut trēs susciperent peregrinatiōnem, quōrum ūnus adīret līmina Petrī, alter īret salūtātūrum Iācōbum Compostellānum, tertius osculārētur pectinem Iēsū, quī est Trēverīs. Deinde per aliquot monastēria māgna vīs psaltēriōrum, ac missārum perāgērētur. Quod superesset, ipse prō suō arbitrātū dispēnsāret. Iam tōtus erat in thēsaurō Faunī animus; illum tōtō pectore dēvorāt.
Thōmās
Vulgāris morbus est, quamquam hoc nōmine pecūliāriter male audiunt sacerdōtēs.
Ansēlmus
Ubi nihil esset omissum, quod ad pecūniae negōtium pertinēret, exorcista submonitus ā Polō, coepit animam dē cūriōsīs artibus percūnctārī, dē alcūmisticā, dēque magiā. Et ad haec anima quaedam respondit prō tempore, cēterum pollicita, sē plūra indicātūram, simul atque illīus operā līberāta fuisset ā paedagōgō daemone. Sit hīc, sī vidētur, tertius fābulae āctus. In quārtō Faunus coepit ubīque sēriō praedicāre rem prōdigiōsam, nihil aliud crepāre in colloquiīs, in convīviīs; pollicērī monastēriīs magnifica quaedam: et omnīnō nihil iam humile loquēbātur. Adiit locum, reperit signa, nōn ausus tamen est effodere thēsaurum, quod anima iniecisset scrūpulum, ingentī perīculō factūrum, sī prius, quam essent perāctae missae, thēsaurus attingerētur. Iam multīs nāsūtiōribus subōlēbat fūcus. Cum tamen ille nusquam nōn dēpraedicāret suam stultitiam, clam admonitus est ab amīcīs, praesertim ab Abbāte suō, nē quī hāctenus habitus esset vir prūdēns, nunc dīversam dē sē speciem daret omnibus. Ille tamen nūllīus ōrātiōne potuit commovērī, quō minus crēderet, rem esse sēriam, adeōque penitus haec imāginātiō occupāvit animum hominis, ut praeter spectra et malōs geniōs nihil loquerētur. Abierat mentīs habitus in ipsam faciem, quae sīc pallēbat, sīc erat exten uāta, sīc dēiecta, ut larvam esse dīcerēs, nōn hominem. Quid multīs? Minimum aberat ā vērā dēmentiā, nī celerī remediō succursum fuisset.
Thōmās
Nīmīrum hīc erit extrēmus āctus fābulae.
Ansēlmus
Eum tibi reddam. Polus et hūius gener hūiusmodī technam commentī sunt. Effinxērunt epistulam rārīs litterīs dēscrīptam, idque nōn in chartīs vulgāribus, sed in hīs, in quibus artificēs repōnunt bracteās aurī, subrubentibus, ut scīs, lūtō. Epistulae sententia haec erat: Faunus dudum captīvus, nunc līber, Faunō līberātōrī suō optimō salūtem aeternam. Nōn est, mī Faune, cūr tē diūtius in hoc negōtiō macerēs; respēxit deus animī tuī piam voluntātem, et illīus meritō mē līberāvit ā suppliciīs: ego nunc fēliciter agō inter angelōs. Tē manet locus apud dīvum Augustīnum, quī proximus est apostōlōrum chorō. Ubi vēnerīs ad nōs, agam tibi grātiās cōram. Interim cūrā ut vīvās suāviter. Datum ē coelō empȳreō, Īdibus Septembribus, annō millēsimō quadringentēsimō nōnāgēsimō octāvō, sub sigillō annulī meī. Haec epistula clam posita est in altārī, ubi factūrus erat rem dīvīnam Faunus. Eā perāctā subōrnātus est, quī eum submonēret dē rē, quasi cāsū dēprehēnsā. Nunc eam circumfert epistulam, et ostentat ceu rem sacram: nihilque crēdit certius, quam eam ē coelō perlātam ab angelō.
Thōmās
Istud nōn est līberāsse hominem īnsāniā, sed mūtāsse īnsāniae genus.
Ansēlmus
Sīc est profectō, nisi quod nunc īnsānit suāvius.
Thōmās
Anteāc nōn soleō multum tribuere fābulīs, quae vulgō feruntur dē spectrīs; sed posthāc multō minus tribuam: suspicor enim ab hominibus crēdulīs, et Faunī similibus, multa prō vērīs prōdita litterīs, quae similī artificiō sunt adsimulāta.
Ansēlmus
Ego pleraque hūius generis esse crēdō.
Footnotes
(1). Nīsī Graecē: Lūdit: alioquī Canonicī nōn dīcuntur ā rēgulā, sed ā praebendā, quam nunc vocant. Nam canon aliquandō est certus cibī potūsve modus, quī dabātur mīlitibus.
(2). Phasma: Īdest, apparītiō. Nōmen est fābulae, in quā puella potiēbātur amātōre, fictā apparītiōne deae, cui fīēbant sacra. Vide Dōnātum in prōlōgum Eunuchī.
(3). Vādimōnium: Īdest, rem quamlibet certam. Vide Chiliādēs.
(4). Paedagōgō: Quī servābat animam, nec ab eā discēdēbat. Sīc Terentius Phaedriam vocat puellae paedagōgum.
(5). Chorāgus: Quī prōdūcit ac redūcit persōnās in fābulīs, quasi praefectus fābulae.