Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Prīmum
Epithalamium Petrī Aegidiī
Persōnae:
Alȳpius, Balbīnus, Mūsae
Alȳpius, Balbīnus, Mūsae
Alȳpius
Deum immortālem! quod ego novum spectāculum heīc videō?
Balbīnus
Aut tū vidēs quod nusquam est, aut meī parum prōspiciunt oculī.
Alȳpius
Atquī mīrum spectāculum est et amābile.
Balbīnus
Enecās: dīc, ubī vidēs?
Alȳpius
Ad laevam in hōc colle nemorōsō.
Balbīnus
Collem videō.
Alȳpius
Nōn vidēs puellārum chorum?
Balbīnus
Quid tibi vēnit in mentem, ut nōs ad istum modum lūdōs faciās? Ego nē muscam quidem puellam usquam cōnspicor.
Alȳpius
Tacē: prōdeunt ē nemore. Papae, quī nitor, quae grātia! nōn hūmānum est hoc spectāculum.
Balbīnus
Quae hunc agitant intemperie(1)?
Alȳpius
Agnōscō; novem sunt Mūsae cum tribus Grātiīs: dēmīror quid agant; numquam vīdī cultiōrēs aut magis alacrēs: omnēs sunt redimītae laurō, et suum quaeque gerit organum. Porrō Grātiae quam amābiliter sibi haerent! quam decet nūllō astrictā cingulō vestis ac līberīs diffluēns laciniīs!
Balbīnus
At ego numquam audīvī quemquam magis dēlīrantem, quam tē.
Alȳpius
Imō nēminem vīdistī mē fēlīciōrem.
Balbīnus
Cūr heīc sōlus habēs oculōs?
Alȳpius
Quia nōn bibistī ex fonte Mūsārum: nam hīs sōlīs cōnspicuae sunt Mūsae.
Balbīnus
Ego affātim hausī ē fonte Scōtī(2).
Alȳpius
Nōn ille fōns est Mūsārum, sed lacus rānārum.
Balbīnus
Nōn potes efficere, ut et ipse videam hoc spectāculī?
Alȳpius
Possem, sī quidem adesset laurus: nam liquor ē fonte limpidō, rāmō laurī aspersus, oculōs reddit huiusmodī spectāculōrum perspicācēs.
Balbīnus
Ecce laurus: ecce fonticulus.
Alȳpius
Commodum profectō.
Balbīnus
Asperge.
Alȳpius
Intende: vidēsne?
Balbīnus
Quantum anteā. Asperge rūrsus.
Alȳpius
Iamne vidēs?
Balbīnus
Tantundem. Asperge cōpiōsius.
Alȳpius
Iam vidēs, opīnor.
Balbīnus
Imō vix tē videō.
Alȳpius
Miser, quam penitus oculōs tuōs obsēdit τὸ σκότος! Haec ars vel aurīgae daret oculōs. Vērum nōn est quod cruciēris: praestiterit fortasse nōn vidēre, nē tālī praemiō videās Mūsās, quālī Actaeōn(3) vīdit Diānam. Perīculum enim esset, nē tē vertant in histricem(4) aut aprum sylvestrem aut porcum aut camēlum aut rānam aut graculum. Efficiam tamen ut audiās, modō nē obstrepās. Iam hūc dēflectunt viam: occurrāmus. Χαίρετε, τρισπόθητοι θεαί(5).
Mūsae
Καὶ σὺ μάλα χαῖρε, φιλόμουσε(6).
Alȳpius
Quid vellicās?
Balbīnus
Nōn praestās quod prōmiserās.
Alȳpius
Annōn audīs?
Balbīnus
Audiō, sed velut asinus lyram.
Alȳpius
Loquar igitur Latīnē. Quōnam est iter tam cultīs, tamque alacribus? Num invīsitis Lovāniēnsium Acadēmiam?
Mūsae
Bona verba.
Alȳpius
Quam ob rem?
Mūsae
Quis nunc illīc nōbīs locus, ubi tot porcī obgrunniunt, obrudunt asinī, oblactiunt(7) camēlī, obstrepunt gracūlī, obgarriunt pīcae?
Alȳpius
Atquī sunt et illīc quibus vestrum nūmen est venerandum.
Mūsae
Scimus; eōque post annōs aliquot illūc commigrābimus. Nōndum revolūta saeculōrum periodus(8) diem illum fātālem advēxit. Erit enim quī illīc nōbīs amoenum extruet domicilium, vel templum potius, quō vix alibī magnificentius ac sānctius.
Alȳpius
Nōn est fās scīre quisnam tantum decus invectūrus sit nostrae ditiōnī?
Mūsae
Tibi fās est, nostrōrum sacrōrum mystae(9). Nōn dubium est, quīn tibi nōtum sit tōtō orbe celebre Būslidiānōrum nōmen.
Alȳpius
Hērōicum genus nōmināstī, et ōrnandīs summōrum prīncipum aulīs nātum. Quis enim nōn venerātur magnum illum Franciscum Būslidium Besontīnae ecclēsiae praesūlem, quī ūnus nōn ūnum Nestōrem(10) praestitit Philippō maximī Maxīmiliānī fīliō, Carolī, quī māior futūrus est, patrī?
Mūsae
Ō fēlīcēs nōs, nisi fāta virum illum terrīs invidissent! Quantus erat ille Maecēnās(11) honestōrum studiōrum, quam candidus fautor ingeniōrum! Sed relīquit frātrēs duōs, Aegidium, admīrābilī iūdiciō prūdentiāque virum, et Hierōnymum.
Alȳpius
Hierōnymum nōvimus, omnī litterārum genere perpolītum, omnī virtūtum genere decōrātum.
Mūsae
Nec eum fāta longaevum esse patientur, tametsī nēmō dignior est immortālitāte.
Alȳpius
Unde ista nōstis?
Mūsae
Apollō nōbīs dēnarrāvit.
Alȳpius
Quaenam est ista fātōrum invidia, ut optima quaeque prōtinus subdūcant?
Mūsae
Id quidem nōn est huius temporis philosophārī: sed Hierōnymus heīc summā cum laude moriēns, ūniversās opēs suās dēstinābit īnstituendō Lovāniī collēgiō, in quō grātīs et pūblicitus trēs linguās ērūdītissimī virī profitēbuntur. Ea rēs magnum ōrnāmentum adiungēbit et studiīs et Carolī glōriae. Tum nōn illībenter versābimur Lovāniī.
Alȳpius
Quō nunc igitur est iter?
Mūsae
Antverpiam.
Alȳpius
Mūsae et Grātiae ad mercātum?
Mūsae
Nēquāquam; imō ad nūptiās.
Alȳpius
Quid virginibus cum nūptiīs?
Mūsae
Ad tālēs nūptiās nōn est indecōrum īre virginēs.
Alȳpius
Quās igitur nūptiās narrās?
Mūsae
Sānctās, pūrās, castās, ad quās nōn pudēret ipsam adīre Palladem; et arbitror adfutūram.
Alȳpius
Nōn est fās scīre spōnsī nōmen et spōnsae?
Mūsae
Arbitror tibi nōn ignōtum esse candidissimum illum iuvenem, et omnibus polītiōris litterātūrae dēliciīs expōlītissimum, Petrum Aegidium.
Alȳpius
Gemmam nōmināstī, nōn hominem.
Mūsae
Eī nūbet Cornēlia, virguncula vel ipsō dignā Apolline.
Alȳpius
Ille quidem vestrī cultor eximius ā tenerīs annīs fuit.
Mūsae
Huic igitur canēmus epithalamium.
Alȳpius
Et saltābunt Grātiae?
Mūsae
Nōn modō saltābunt, vērum etiam duo candidissima pectora indisssolūbilibus mūtuae benevolentiae nōdīs cōpulābunt, ut nihil umquam inter illōs possit incidere vel īrae vel taediī. Illa perpetuum nihil audiet, nisi, Mea lūx: ille vicissim nihil, nisi, Anime mī. Atque huic iūcunditātī nē senectūs quidem quidquam dētrahet, imō potius adiungēbit aliquid.
Alȳpius
Dēmīrārer, sī, quī sīc vīvunt, possint senēscere.
Mūsae
Rēctē monēs: nam mātūritās erit potius, quam senectūs.
Alȳpius
Atquī nōvī permultōs, quibus intrā mēnsēs trēs istae verbōrum blanditiae longē in dīversum versae sunt, et in convīviō prō lepidīs iocīs volitābant discī et quadrulae. Marītus prō Anime mī, audiēbat, Fungus, lagēna, spongia: uxor, Scropha, Accō(12), vōmica(13).
Mūsae
Vēra praedicās: sed istiusmodī nūptiae Grātiīs īrātīs coierant; heīc perpetuō mōrum iūcunditās alet mūtuam benevolentiam.
Alȳpius
Narrās tū quidem rāram mātrimōniī fēlīcitātem.
Mūsae
Tam rārās virtūtēs rāra decet fēlīcitās.
Alȳpius
Quid? coībunt nūptiae absque Iūnōne et Venere?
Mūsae
Iūnō quidem nōn aderit, rīxōsa Dea, et cui rārō bene convenit cum suō Iove. Nē Venus quidem illa terrestris(14) et ēbriōsa, vērum altera illa caelestis, quae conciliat formās animōrum.
Alȳpius
Proinde sterile mātrimōnium mihi narrās.
Mūsae
Nēquāquam; imō fēlīcissimē foecundum.
Alȳpius
Quid illa caelestis gignit, nisi animōs?
Mūsae
Imō addit et corpora, sed ipsīs animīs morigera, perinde quasi gemmeō myrothēciō(15) indās opobalsamum.
Alȳpius
Ubinam est ea?
Mūsae
Ēn tibi procul adventat.
Alȳpius
Videō: Deum immortālem, quī fulgor, quae fōrmae maiestās! ad hanc quidem altera Venus invenusta est.
Mūsae
Vidēs quam modestī Cupīdinēs, nēquāquam caecī, quemadmodum illī, quibus altera dēmentat animōs mortālium, sed oculātissimī: nec habent īnsānās facēs, sed ignēs plācidissimōs; nec habent plumbeās cuspidēs, quibus immittunt odium amantis, ac miserōs animōs amōre nōn mūtuō discrūciant.
Alȳpius
Plānē mātrem referunt. Ō fēlicem illam domum, et superīs ēgregiē cāram! Cēterum licetne audīre epithalamium carmen, quod illī dēstināstis?
Mūsae
Imō rogāmus, ut libeat audīre.
Cliō
Candida laurigerō nūbit Cornēlia Petrō;
Auspiciīs adsint nūmina dextra bonīs.
Auspiciīs adsint nūmina dextra bonīs.
Melpomenē
Contingat illīs turturum concordia,
Corniculae vīvācitās.
Corniculae vīvācitās.
Thalīa
Ille cāritāte Gracchum(16) Tiberium praecesserit,
Quī suae vītam antepōsuit coniugis Cornēliae.
Quī suae vītam antepōsuit coniugis Cornēliae.
Euterpē
Illa cāritāte superet coniugem Admētī(17) ducis,
Quae volēns mortem marītī morte mūtāvit suā.
Quae volēns mortem marītī morte mūtāvit suā.
Terpsichorē
Ille nōn flagret leviōre flammā,
Attamen fātō meliōre, quam ōlim
Plautius, raptae sociae gravātus
Esse superstes.
Attamen fātō meliōre, quam ōlim
Plautius, raptae sociae gravātus
Esse superstes.
Ēratō
Illa nōn flagret leviōre flammā,
Attamen longē meliōre fātō,
Casta quam sānctum dēamāvit ōlim
Porcia Brūtum.
Attamen longē meliōre fātō,
Casta quam sānctum dēamāvit ōlim
Porcia Brūtum.
Calliopē
Spōnsum mōribus undiquaque sānctīs
Nec Nāsica probātus antecellat.
Nec Nāsica probātus antecellat.
Ūrania
Uxor mōribus undiquaque castīs
Vincat Sulpitiam(18) Paterculānam.
Vincat Sulpitiam(18) Paterculānam.
Polyhymnia
Laudētur similī prōle puerpera,
Accrēscat domuī rēs simul et decus;
Sed līvōre vacet, sī fierī potest
Factīs ēgregiīs dēbita glōria.
Accrēscat domuī rēs simul et decus;
Sed līvōre vacet, sī fierī potest
Factīs ēgregiīs dēbita glōria.
Alȳpius
Prōrsus invidērem illī Petrō Aegidiō, nisi tantus esset hominis candor, ut ipse nēminī possit invidēre.
Mūsae
Sed iam tempus est, ut coeptum carpāmus iter.
Alȳpius
Numquid est quod interim velītis renūntiārī Lovānium?
Mūsae
Ut nostrō nōmine salūtēs amīcōs omnēs candidōs ac nostrī studiōsōs, sed prae cēterīs vetustissimum nostrī chorī cultōrem, Ioānnem Palūdānum, Iodocum Gavērium, Martīnum Dorpium, et Ioānnem Borsalum.
Alȳpius
Id quidem fiet dīligenter. Quid cēterīs?
Mūsae
Dīcam in aurem.
Alȳpius
Rēs est nōn magnī sūmptūs(19): itaque fiet quamprimum.
Footnotes
(1). Intemperie: id est, furiae.
(2). Scōtī: id est, tenebrae; allūsum est ad Scōtī nōmen.
(3). Actaeōn: Actaeōn cum cāsū vīdisset Diānam nūdam versus est in cervum.
(4). Histricem: histrīx spīnōsum animal, quod spīnās iaculātur.
(5). Graecē: Avēte optātissimae Deae.
(6). Graecē: Et tū multum salvē, Mūsārum amātor.
(7). Oblactiunt: blactīre propriē camēlōrum est.
(8). Periodus: circuitus.
(9). Mystae: quī sacrīs initiātī sunt, ā verbō μυέω, quod ipsum ā silentiō dictum.
(10). Nestōrem: proprium, per antonomasiam, prō appellātīvō: id est, ēloquentem.
(11). Maecēnās: eādem figūra.
(12). Accō: mulier ob stultitiam nōbilis.
(13). Vōmica: ulcus; sīc appellāmus nōbīs molestōs.
(14). Illa terrestris: allūsit ad hoc quod Socrātēs apud Platōnem facit duās Venerēs et duōs Cupīdinēs.
(15). Myrothēciō: vāsculum unguentārium.
(16). Gracchum: lege Plūtarchum in Gracchīs, statim in prīncipiō.
(17). Coniugem Admētī: Alcēstēn. Dē hāc exstat tragoedia Euripidis. Meminit et Valerius Maximus lib. 4. cap. 6. Atque ibīdem dē Plautiō et Horestillā. Rūrsus ibīdem dē Porciā Catōnis fīliā, Brūtī uxōre.
(18). Sulpitia: Sulpitia Paterculī fīlia, uxor Fulviī Flaccī, quae ob pudīcitiam ē centum mātrōnīs lēcta fuit, ad dēdicandum Rōmae Veneris simulācrum. Meminit T. Līvius.
(19). Rēs est nōn magnī sūmptūs: vidētur hoc dictum in aurem, ut suspendant sēsē.