Colloquia Familiaria - Colloquium Sexāgēsimum Secundum

Epicūreus(1)

Persōnae:
Hēdōnius, Spūdaeus
Hēdōnius
Quid vēnātur meus Spūdaeus, quod sīc tōtus incumbit librō, nesciō quid sēcum murmurāns?
Spūdaeus
Plānē vēnor, Hēdōnī, sed nihil aliud quam vēnor.
Hēdōnius
Quid volūminis est, quod habēs in sinū?
Spūdaeus
Dialōgī Cicerōnis dē Fīnibus(2) bonōrum.
Hēdōnius
At quantō satius esset quaerere bonōrum initia quam fīnēs?
Spūdaeus
Sed Mārcus Tullius fīnem bonī appellat bonum omnibus numerīs absolūtum, quod quī sit assequūtus, praetereā nihil dēsīderet.
Hēdōnius
Opus cum prīmīs ērudītum et ēloquēns: sed num tibī vidēris aliquod operae pretium fēcisse, quod ad vērī cognītiōnem attinet?
Spūdaeus
Hoc mihi videor fēcisse lucrī, quod nunc magis etiam ambigam dē fīnibus, quam anteā.
Hēdōnius
Agricolārum est ambigere dē fīnibus.
Spūdaeus
Nec satis queō mīrārī, dē rē tantā inter tantōs virōs tantam fuisse sententiārum pūgnam.
Hēdōnius
Nīmirum, quia foecundus est error, quum simplex sit vēritās. Quoniam tōtīus negōtiī caput ac fontem ignōrant, dīvīnant ac dēlīrant omnēs. Sed quae sententia tibī vidētur esse scōpō vīcīnior?
Spūdaeus
Quum audiō impugnantem M. Tullium, displicent singulae: rūrsus quum audiō dēfendentem, fīō prōrsus ἐφεκτικός(3). Mihi tamen Stoicī videntur minus aberrāre ā vērō, quibus proximum locum tribuō Peripatēticīs.
Hēdōnius
At mihi nūlla secta magis arrīdet quam Epicūreōrum.
Spūdaeus
Atquī inter omnēs nūlla damnātior omnium suffrāgiīs.
Hēdōnius
Missam faciāmus hominum invidiam: fuerit Epicūrus, quālem quisque velit: rem per sē cōnsīderēmus. Ille fēlīcitātem hominis collocat in voluptāte, eamque vītam iūdicat beātissimam, quae plūrimum habeat voluptātis, trīstitiae quam minimum.
Spūdaeus
Sīc est.
Hēdōnius
Quid dīcī potuit hāc sententiā sānctius?
Spūdaeus
Imō clāmitant omnēs hanc esse vōcem pecudis, nōn hominis.
Hēdōnius
Sciō: sed istī errant in rērum vocābulīs. Quod sī dē vērīs loquāmur, nūllī magis sunt Epicūreī quam Chrīstiānī piē vīventēs.
Spūdaeus
Cȳnicīs propiōrēs: nam istī sē macerant iēiūniīs, dēplōrant sua commissa, et aut sunt tenuēs, aut bēnignitās in egenōs conciliat illīs inopiam: opprimuntur ā potentiōribus, dēridentur ā plērīsque. Sī voluptās adfert fēlīcitātem, hoc vītae genus ā voluptātibus quam longissimē vidētur abesse.
Hēdōnius
Admittisne auctōritātem Plautīnam?
Spūdaeus
Sī quid rēctē dīcat.
Hēdōnius
Accipe igitur nēquissimī servī dictum omnibus Stoicōrum paradoxīs sapientius.
Spūdaeus
Exspectō.
Hēdōnius
Nihil est miserius quam animus sibi male cōnscius.
Spūdaeus
Nōn reiciō dictum: sed quid hinc colligis?
Hēdōnius
Sī nihil miserius animō sibi male cōnsciō, cōnsequitur nihil esse fēlīcius animō sibi bene cōnsciō.
Spūdaeus
Rēctē quidem colligis: sed in quā tandem regiōne inveniēs istum animum nūllīus malī sibi cōnscium?
Hēdōnius
Malum appellō, quod dīrimit amīcitiam inter Deum et hominem.
Spūdaeus
Et ab hoc malī genere putō perpaucōs esse pūrōs.
Hēdōnius
Ego vērō et pūrgātōs habeō prō pūrīs. Quī līxīviō lachrymārum, ac poenitentiae nitrō, aut cāritātis ignī maculās abstērsērunt, eīs nōn sōlum nihil nocent peccāta, vērum etiam frequenter in maiōris bonī mātēriam cēdunt.
Spūdaeus
Equidem nitrum et līxīvium nōvī; ignī pūrgārī maculās numquam audīvī.
Hēdōnius
Atquī sī adeās argentāriās officīnās, vidēbis aurum ignī pūrgārī. Quanquam et līnī genus(4) est, quod coniectum in ignem nōn exūritur, sed nitidius splendēscit, quam ūlla possit aquā; eōque vīvum appellant.
Spūdaeus
Nae tū nōbīs adfers paradoxum omnibus Stoicōrum paradoxīs παραδοξότερον(5). Vīvunt illī vītam voluptuāriam, quōs Chrīstus appellāvit ob id beātōs, quod lūgeant?
Hēdōnius
Mundō videntur lūgēre, sed rē vērā dēliciantur, ac, quod dīcī solet, tōtī melle perūnctī suāviter vīvunt, adeō ut cum hīs collātī Sardanapalus, Philoxenus(6), Apītius, aut sī quis alius est voluptātum studiō nōbilitātus, trīstem ac miseram perēgerint vītam.
Spūdaeus
Nova narrās: sed vix crēdenda.
Hēdōnius
Experīre; et omnia terque quaterque dīcēs vēra fuisse mea. Efficiam tamen, ut arbitror, nē videātur usque adeō vērī dissimile.
Spūdaeus
Accingere.
Hēdōnius
Faciam, sī mihi prius quaedam concesseris.
Spūdaeus
Modō tū aequa postulēs.
Hēdōnius
Lucrum annumerābō, sī sortem dederis.
Spūdaeus
Age.
Hēdōnius
Prīmum illud, opīnor, dabis, nōnnihil interesse inter animam et corpus.
Spūdaeus
Quantum inter coelum et terram, inter immortāle et mortāle.
Hēdōnius
Deinde falsa bona nōn esse pōnenda in bonīs.
Spūdaeus
Nihilō magis quam umbrae habendae sunt prō corporibus, aut praestigiae magōrum somniōrumve lūdibria dūcenda sunt prō vērīs.
Hēdōnius
Hāctenus commodē respondēs. Dabis, opīnor, et illud, vēram voluptātem nōn cadere nisi in animum sānum.
Spūdaeus
Quidnī? Nūllus enim sōle dēlectātur, sī lippiant oculī; aut vīnō, sī febris palātum īnfēcerit.
Hēdōnius
Nec ipse, nī fallor, Epicūrus amplecterētur voluptātem, quae longē maiōrem cruciātum multōque diūturniōrem sēcum addūceret.
Spūdaeus
Nōn arbitror, sī quis modō sapiat.
Hēdōnius
Nec illud negābis, Deum esse summum bonum, quō nihil pulchrius, nihil amābilius, nihil dulcius.
Spūdaeus
Istud nūllus īverit īnficiās, nisi Cyclōpibus immānior; quid tum posteā?
Hēdōnius
Iam mihi dōnāstī, nūllōs suāvius vīvere, quam quī piē vīvunt; nūllōs miserius et afflīctius, quam quī vīvunt impiē.
Spūdaeus
Plūs igitur largītus sum quam putābam.
Hēdōnius
Sed quod rēctē datum est, ut ait Platō, nōn oportet reposcere.
Spūdaeus
Age.
Hēdōnius
Catella, quae habētur in dēliciīs, pāscitur lautissimē, cubat molliter, lūdit ac lascīvit iūgiter, an nōn vīvit suāviter?
Spūdaeus
Vīvit.
Hēdōnius
Optārēs tibī tālem vītam?
Spūdaeus
Bona verba, nisi prō homine velim esse canis.
Hēdōnius
Fatēris igitur praecipuās voluptātēs ab animō proficīscī velut ā fonte?
Spūdaeus
Appāret.
Hēdōnius
Tanta enim animī vīs est, ut saepe dolōris externī sēnsum adimat: nōnnunquam quod per sē est amārum, reddat iūcundum.
Spūdaeus
Istuc quotīdiē vidēmus in amantibus, quibus dulce est pervigilium, et hībernīs noctibus excubāre ad amīcae forēs.
Hēdōnius
Iam illud reputā, sī tantam vim habet amor hūmānus, quī nōbīs cum taurīs et canibus est commūnis, quantō plūs valeat amor ille coelestis, ā Chrīstī spīritū profectus: cuius tanta vīs est, ut mortem quoque, quā nihil terribilius, reddat amābilem.
Spūdaeus
Quid aliī sentiant intus, nesciō; certē carent multīs voluptātibus, quī adhaerēscunt vērae pietātī.
Hēdōnius
Quibus?
Spūdaeus
Nōn dītēscunt, nōn assequuntur honōrēs: nōn convīvantur, nōn saltant, nōn canunt, nōn olent unguenta, nōn rīdent, nōn lūdunt.
Hēdōnius
Dē dīvitiīs et honōribus nūlla erat hīc facienda mentiō, quae nōn adferunt vītam iūcundam, sed sollicitam potius et anxiam; dē cēterīs agāmus, quae cum prīmīs vēnantur, quibus studiō est suāviter vīvere. Nōnne quotīdiē vidēs ēbriōs, fatuōs et īnsānōs, rīdentēs ac saltantēs?
Spūdaeus
Videō.
Hēdōnius
Num putās illōs suāviter vīvere?
Spūdaeus
Hostibus contingat illa suāvitās.
Hēdōnius
Quam ob rem?
Spūdaeus
Quia nōn adest sāna mēns.
Hēdōnius
Tū igitur mallēs iēiūnus incumbere librō, quam ad eum modum dēlectārī?
Spūdaeus
Plānē mallem vel agrum fodere.
Hēdōnius
Nam inter dēmentem ac tēmulentum nihil interest, nisi quod huic īnsāniae medētur somnus, illī vix medicōrum cūra succurrit. Nātūrā fatuus nihil differt ab animante brūtō, praeter fōrmam corporis; sed levius miserī sunt, quōs nātūra genuit brūtōs, quam quī bēluīnīs cupiditātibus obrutērunt.
Spūdaeus
Fateor.
Hēdōnius
Iam num tibī sobriī videntur aut sānī, quī propter praestigiās umbrāsque voluptātum et vērās animī voluptātēs neglegunt, et vērōs sibi cruciātūs accersunt?
Spūdaeus
Nōn videntur.
Hēdōnius
Nōn sunt illī quidem tēmulentī vīnō, sed amōre, sed īrā, sed avāritiā, sed ambitiōne, aliīsque pravīs cupiditātibus; quae longē perniciōsior est ēbrietās, quam quae vīnō contrahitur. Syrus ille in comoediā posteāquam ēdormiēbat villum quod biberat, sobria loquitur: at animus vitiōsā cupiditāte ēbrius, quam gravāte redit ad sēsē! quot annīs urget mentem amor, īra, odium, libīdō, luxus et ambitiō! quam multōs vidēmus ab adulēscentiā ad dēcrepitam usque aetātem ab ambitiōnis, avāritiae, libīdinis, luxūsque tēmulentiā numquam expergīscī ac resipīscere!
Spūdaeus
Ēiusmodī nōvī nimium multōs.
Hēdōnius
Largītus es, falsa bona nōn esse in bonīs dūcenda.
Spūdaeus
Nec reposcō.
Hēdōnius
Nec est vēra voluptās, nisi quae ex vērīs nāscitur.
Spūdaeus
Fateor.
Hēdōnius
Nōn sunt igitur vēra bona, quae vulgus hominum per fās nefāsque vēnātur.
Spūdaeus
Nōn arbitror.
Hēdōnius
Sī vēra essent bona, nōn contingērent nisi bonīs, et beātōs redderent, quibus obveniunt. Quid autem voluptās? num vēra vidētur, quae nōn ex vērīs bonīs, sed ex falsīs bonōrum umbrīs nāscitur?
Spūdaeus
Nēquāquam.
Hēdōnius
At voluptās efficit ut suāviter vīvāmus.
Spūdaeus
Maximē.
Hēdōnius
Nūllus igitur vērē vīvit suāviter, nisi quī piē vīvit, hoc est, quī vērīs fruitur bonīs: sōla autem pietās reddit hominem beātum, quae Deum summī bonī fontem hominī sōla conciliat.
Spūdaeus
Propemodum assentiō r.
Hēdōnius
Nunc mihi vidē, quot parasangīs absint ā voluptāte, quī vulgō videntur praeter voluptātēs nihil sequī. Prīmum animus illōrum impūrus est et cupiditātum fermentō vitiātus, ut, etsī quid incidat dulce, prōtinus amārēscat, quemadmodum fonte vitiātō nōn potest nōn esse liquor īnsipidus. Deinde nōn est vēra voluptās, nisi quae sānō percipitur animō. Nam īrātō nihil vindicta iūcundius: sed ea voluptās vertitur in dolōrem, simul atque morbus animum relīquerit.
Spūdaeus
Nōn refrāgor.
Hēdōnius
Postrēmō voluptātēs illae sūmuntur ex falsīs bonīs: unde cōnsequitur et illās adesse praestigiās. Quid porrō dīcerēs, sī vidērēs hominem magicīs artibus dēlūsum, vēscī, bibere, saltāre, rīdēre, plaudere, quum nihil eārum rērum vērē adesset, quās sē vidēre crēdit?
Spūdaeus
Equidem et īnsānum dīcerem et miserum.
Hēdōnius
Similī spectāculō ipse nōnnunquam interfuī. Sacerdōs erat, quī callēbat artem praestigiātōriam.
Spūdaeus
Eam nōn didicerat ē līterīs sacrīs.
Hēdōnius
Imō ē sacrīssimīs, hoc est, exsecrātissimīs. Hunc aliquot aulicae foeminae frequenter appellābant, ut acciperentur ab eō convīviō, sordēs et parsimōniam opprobrāntēs: annuit; invītāvit. Vēnērunt iēiūnae, quō lubentius epulārentur. Accubuērunt: nihil aberat, ut vidēbātur, lautitiārum: explērunt sēsē affātim. Perāctō convīviō, ēgērunt convīviātōrī grātiās, ac discessērunt suam quaeque domum. At mox coepit oblātrāre stomachus: dēmīrantur quid esset hoc mōnstrī, statim ā prāndiō tam splendidō ēsurīre ac sītīre. Rēs tandem ēruit, et in rīsum abiit.
Spūdaeus
Et meritō: praestite rat domī lenticulā placāre stomachum, quam inānibus spectrīs dēliciārī.
Hēdōnius
At mihi vidētur multō magis esse rīdiculum, vulgus hominum prō vērīs bonīs inānēs bonōrum umbrās amplectī; et hīs praestigiīs dēlectārī, quae nōn exeunt in rīsum, sed in lūctūs sempiternōs.
Spūdaeus
Quō propius intueor, hoc mihi vidēre minus absurda loquī.
Hēdōnius
Age, largiāmur, ut interim in nōmen voluptātis veniant, quae rē vērā nōn sunt: appellārēsne mulsum dulce, cui longē plūs esset admixtum aloēs quam mellis?
Spūdaeus
Nōn dīcerem, sī vel triēns aloēs esset admixtus.
Hēdōnius
Aut optārēs tibī malam scabiēm, quod scalpendī sit aliqua voluptās?
Spūdaeus
Nōn, sī compos sim mentis.
Hēdōnius
Fac igitur tēcum subdūcās ratiōnem, quantum amāritūdinis admixtum sit istīs falsō nōmine voluptātibus, quās gignit amor impūdicus, libīdō illicita, comēssātiō ac tēmulentia. Omittō nunc, quod est omnium caput, cōnscientiae cruciātūs, inimīcitiam cum Deō, exspectātiōnem aeternī suppliciī. Quod obsecrō in hīs voluptātibus genus est, quod nōn ingēns externōrum etiam malōrum agmen sēcum addūcat?
Spūdaeus
Quaenam?
Hēdōnius
Rūrsus omittāmus avāritiam, ambitiōnem, īram, superbiam, invidiam, quae per sē trīstia sunt mala: cōferāmus illa quae praecipuē dēlectātiōnis nōmine commendantur. Quum largiōrī pōtātiōnī succēdit febris, capitis dolor, alvī tormina, ingeniī stupor, fāmae macula, memoriae dētrīmentum, vomitus, et ruīna stomachī, tremor corporis, num vel Epicūreus exīstimāret eam voluptātem expetenddam?
Spūdaeus
Fugiendam dīceret.
Hēdōnius
Quum adulēscentēs ē scortātiōne novam lepram, quam nunc ὑποκορίζοντες(7) quīdam Neāpolitānam scabiēm appellant, sibi, ut ferē fit, contrahunt, per quam totiēs sit illīs in vītā moriendum, semperque vīvum cadāver circumferendum; nōnne bellē videntur ἐπικουρίζειν(8)?
Spūdaeus
Imō ἐπί κουρεῖα θεῖν(9)
Hēdōnius
Iam finge dēlectātiōnis ac dolōris aequilībrium: optārēsne tam diū cruciārī dolōre dentium, quam diū durāvit pōtātiōnis aut scortātiōnis voluptās?
Spūdaeus
Equidem mallem utrōque carēre: nam voluptātem emere dolōre, nōn est lucrum, sed pēnsātiō: heīc sānē potior est ἀναλγησία, quam Cicerō ausus est indolentiam appellāre.
Hēdōnius
At nunc voluptātis illicitae tītillātiō, praeterquam quod longē minor est cruciātū, quem addūcit, temporis etiam exiguī est: lepra vērō contrācta per omnem vītam miserē discrūciat; totiēsque morī cōgit, priusquam morī liceat.
Spūdaeus
Tālēs discipulōs nōn agnōsceret Epicūrus.
Hēdōnius
Luxuriae comes plērumque est egestās, onus et miserum et grave: libīdinis immodicae paralysis, tremor nervōrum, lippitūdō ac caecutientia, lepra: at nōn haec tantum. An nōn ēgregia negōtiātiō: nec vēram, nec sincēram, ad haec brevem dēlectātiōnem, tot tantō graviōribus ac diūturniōribus commūtāre malīs?
Spūdaeus
Ut nōn accēdat cruciātus, mihi stultissimus negōtiātor esse videātur, quī gemmās vitrō permūtet.
Hēdōnius
Illud dīcis, quī vēra animī bona ob fūcātās corporis voluptātēs āmittat.
Spūdaeus
Ita sentiō.
Hēdōnius
Nunc redeāmus ad exāctiōrem supputātiōnem. Nec febris aut egestās semper comitātur luxum, nec nova lepra aut paralysis semper comitātur Veneris immodicum ūsum; sed cōnscientiae cruciātus, quō nihil esse miserius iam inter nōs convenit, semper comes est illicitae voluptātis.
Spūdaeus
Imō praecurrit interdum, et in ipsā voluptāte fodicat animum. Sunt tamen, quōs dīcās hoc sēnsū carēre.
Hēdōnius
Iam hoc ipsō īnfēlīciōrēs. Quis enim nōn mālit sentīre dolōrem, quam corpus habēre stupidum et sēnsus expers? Vērum ut nōnnūllīs vel cupiditātum intemperantiā, velut ēbrietās quaedam, vel vitiōrum assuētūdō, ceu callus quīdam, malī sēnsum adimat in iuventā; quum ad senectūtem perventum fuerit, ac, praeter innumera incommoda, quōrum thēsaurum superiōris vītae commissa reposuērunt, dē propinquō terret mors nūllī mortālium ēvitābilis, tantō gravius discrūciat cōnscientia, quantō magis per omnem vītam stupuit; tum enim, velit nōlit, expergīscitur animus. Senectūs autem quum per sē sit trīstis, quippe multīs nātūrae incommodīs obnoxia, quantō miserior est, atque etiam turpior, sī urgeat animus sibi male cōnscius? Convīvia, comēssātiōnēs, amōrēs, chorēae, cantilenae, cēteraque quae iuvenī vidēbantur suāvia, senī sunt amāra, nec aliud habet aetās illa, quō sē fulciat, nisi sī adsit vītae innocenter āctae recordātiō, ac spēs vītae meliōris. Hī sunt duo scīpiōnēs, quibus nītitur senecta. Quod sī prō hīs subdūctīs impōnās geminam sarcinam, vītae perperam āctae memoriam et futūrae fēlīcitātis dēspērātiōnem: obsecrō, quod animal fingī potest afflīctius aut miserius?
Spūdaeus
Equidem nōn videō, etsī quis τὸ ἳππου γῆρας obiciat.
Hēdōnius
Tum dēnique sērō sapiunt Phrygēs: et illud vērissimē dictum, Extrēma gaudiī lūctus occupat: et, Nōn oblectāmentum super cordis gaudium: et, Animus gaudēns flōridam aetātem facit: spīritus trīstis exsiccat ossa; item illud, Omnēs diēs pauperis, malī, hoc est, afflīctī ac miserī: sēcūra mēns quasi iuge convīvium.
Spūdaeus
Sapiunt igitur, quī mātūrē rem faciunt, et colligunt viāticum ventūrae senectūtī.
Hēdōnius
Scrīptūra mȳstica nōn tam humī repit, ut fortūnae bonīs metiātur hominis fēlīcitātem: is dēmum eximiē pauper est, quī nūdus est omnī virtūte, et animam simul cum corpore dēbet Orcō.
Spūdaeus
Is quidem exāctor est implācābilis.
Hēdōnius
Is vērē dīves est, quī Deum habet propitium. Quid autem metuat, quī tālem habeat prōtectōrem? Num hominēs? minus potest ūniversōrum hominum potestās adversus Deum, quam cūlex adversus elephantem Indicum. Num mortem? ea piīs trānsitus est ad aeternam beātitūdinem. Num īnferōs? sed cōnfīdenter Deō loquitur vir pius: Etsī ambulāverō in mediō umbrae mortis, nōn timēbō mala, quoniam tū mēcum es. Cūr metuat daemonēs, in pectore gerēns eum, quem tremunt daemonēs? nam hominis piī mentem templum esse Deī, nōn ūnō in locō praedicat scrīptūra vērē ἀναντίῤῥητος(10).
Spūdaeus
Equidem nōn videō, quibus ratiōnibus ista queant refellī, quanquam videntur plūrimum abesse ā sēnsū commūnī.
Hēdōnius
Quī sīc?
Spūdaeus
Nam ad tuam ratiōcinā tiōnem quīvīs Franciscānus vītam ageret magis voluptuāriam, quam alius, opibus, honōribus, breviter omnī genere dēliciārum affluēns.
Hēdōnius
Adde monarchae sceptrum, sī libet; adde pontificiam corōnam, eamque ē triplicī fac centūplicem, modō dētrahās animum sibi bene cōnscium, audācter dīcam, hunc Franciscānum, nūdipedem, nodōsō fūne cīnctum, tenuitēr ac vīliter amictum, iēiūniīs, vigiliīs ac labōribus attenuātum, quī teruncium nōn habet in orbe, modō adsit bona mēns, dēliciōsius vīvere, quam sī in ūnum hominem sexcentōs cōnflēs Sardanapalōs.
Spūdaeus
Unde igitur est, quod pauperēs ferē cōnspicimus trīstiōrēs dīvitibus?
Hēdōnius
Quia bis pauperēs sunt plērīque. Alioquī morbus, inedia, vigilia, labōrēs, nūditās, extenuant quidem corporis habitum, sed tamen nōn in hīs tantum, sed etiam in ipsā morte sēsē exserit mentis alacritās. Animus enim quamquam illigātus est mortālī corporī, tamen quoniam nātūrae potentiōris est, corpus ipsum quodammōdō trānsformat in sēsē, praesertim sī ad vehementem nātūrae impetum accēdat ἐνέργεια spīritūs. Hinc est, quod saepenumerō vidēmus hominēs vērē piōs maiōre cum alacritāte morientēs, quam aliōs convīvantēs.
Spūdaeus
Istuc profectō nōn rārō sum admīrātus.
Hēdōnius
Atquī nōn est admīrandum, illīc esse invincibile gaudium, ubi adest omnis laetitiae fōns Deus. Quid autem novī est, animum vērē piī hominis gaudēre iūgiter in mortālī corpore, quum idem, sī ad intima tartarī dēmergātur, nūllum fēlīcitātis dētrīmentum factūrus sit? Ubicumque pūra mēns, ibī Deus est: ubicumque Deus est, ibī paradīsus est: ubi coelum est, ibī fēlīcitās est: ubi fēlīcitās est, ibī gaudium est vērum et alacritās sincēra.
Spūdaeus
Attamen suāvius vīverent, sī absint incommoda quaedam, et adessent oblectāmenta, quae vel neglegunt, vel nōn assequuntur.
Hēdōnius
Quae vērō mihi narrās incommoda? quae lege commūnī comitantur condiciōnem hūmānam? famem, sitim, morbum, lassitūdinem, senectūtem, mortem, fulmina, terrae mōtūs, inundātiōnēs, bella?
Spūdaeus
Et ista quoque.
Hēdōnius
At nōs dē mortālibus interim agimus, nōn dē immortālibus. Et tamen in hīs quoque malīs longē tolerābilior est piōrum condiciō, quam voluptātēs corporis per fās nefāsque vēnantium.
Spūdaeus
Quī sīc?
Hēdōnius
In prīmīs, quoniam animōs habent ad temperantiam ac tolerantiam exercitātōs, cēterīs moderātius ferunt ea, quae vītārī nōn possunt. Dein, quoniam intellegunt, illa omnia ā Deō immittī vel ad pūrgātiōnem crīminum vel ad exercitātiōnem virtūtis, nōn modō patienter, vērum etiam gaudenter tanquam obedientēs fīliī illa dē manū propitiī patris accipiunt, atque etiam grātiās agunt vel prō clēmentī correctiōne vel prō inaestīmābilī lucrō.
Spūdaeus
Sed multī sibi accersunt corporis molestiās.
Hēdōnius
Sed plūrēs adhibent medicōrum remedia, quō corporis sānitātem vel tueantur vel recuperent. Cēterum accersere molestiās, hoc est, inopiam, adversam valētūdinem, persecūtiōnem, īnfāmiam, nisi quum hūc impellit Chrīstiāna cāritās, nōn est pietātis, sed stultitiae. Cēterum quotiēs īnflīguntur ob Chrīstum et ob iūstitiam; quis ausit eōs vocāre miserōs, quum ipse Dominus appellet eōs beātōs, et hōrum grātiā gaudēre iubeat?
Spūdaeus
Habent tamen interim et ista sēnsum cruciābilem.
Hēdōnius
Habent, sed quem facile absorbet hinc metus gehennae, illinc spēs aeternae beātitūdinis. Age, sī tibī persuāsum esset, tē numquam aegrōtatūrum, aut ūllam corporis molestiam sēnsūrum in omnī vītā, sī semel patiāris, cuspide aciculae tibī summam pungī cutem; nōnne lubēns et gaudēns acciperēs tantillum dolōrem?
Spūdaeus
Maximē. Imō sī certō sciam, mihi numquam in vītā dolitūrōs dentēs, aequō animō patiar vel altius īnfīgī acum, atque etiam ambās aurēs subulā perforārī.
Hēdōnius
Atquī quidquid in hāc vītā accidit afflīctiōnis, levius ac brevius est ad aeternōs cruciātūs, quam momental neum acūs vulnusculum ad hominis vītam, quamvīs longam: nūlla enim analogia reī fīnītae ad īnfīnītam.
Spūdaeus
Vērissima praedicās.
Hēdōnius
Iam sī quis tibī persuādeat, tē per omnem vītam omnī molestiā caritūrum, sī semel manū flammam dīvidās, quod fierī vetuit Pȳthagorās, nōnne lubēns id facerēs?
Spūdaeus
Ego sānē vel centiēs, modō nē mē fallat prōmissor.
Hēdōnius
Deus nē potest quidem fallere: sed ille flammae sēnsus diūturnior est, ad tōtam hominis vītam collātus, quam tōta vīta collāta ad coelestem beātitūdinem, etsī quis trium Nestōrum excēdat annōs; siquidem illa quantumlibet brevis manūs iniēctiō nōnnūlla huius vītae portiō est: sed tōta hominis vīta nūlla portiō est aeternitātis.
Spūdaeus
Nōn habeō quod contrādīcam.
Hēdōnius
Ad hanc igitur quī tōtō pectore certāque spē properant, quum tam brevis sit trānscursus, an crēdis eōs huius vītae molestiīs discrūciārī?
Spūdaeus
Nōn arbitror, modō adsit certa persuāsiō, fīrmaque spēs assequendī.
Hēdōnius
Veniō nunc ad oblectāmenta, quae obiciēbās. Abstinent ā chorēīs, ā comēssātiōnibus, ā spectāculīs: haec nīmirum ita contemnunt, ut fruantur multō iūcundiōribus, nec minus oblectentur, sed aliter. Oculus nōn vīdit, auris nōn audīvit, nec in cor hominis ascendērunt, quae sōlātia Deus parāverit dīligentibus ipsum. Beātus Paulus agnōvit, quae sint cantica, quae chorēae, quae tripudia, quae comēssātiōnēs piārum mentium, etiam in hāc vītā.
Spūdaeus
At sunt quaedam voluptātēs licitae, quae istī sibi ipsīs interdīcunt.
Hēdōnius
Etiam licitārum voluptātum immodicus ūsus est illicitus: hunc sī excipiās, in cēterīs omnibus superant, quī videntur asperam vītam dēgere. Quod potest esse magnificentius spectāculum, quam huius mundī contemplātiō? Ex eō longē plūs capiunt voluptātis hominēs Deō cārī, quam cēterī; siquidem hī dum cūriōsīs oculīs contemplantur admīrandum hoc opus, anguntur animō, quod multārum rērum caussās nōn assequantur. In quibusdam etiam, ceu Mōmī, quīdam obmurmūrant opificī, neque rārō nātūram prō mātre novercam appellant: quod convīcium verbōtenus quidem nātūram ferit, sed rē vērā in eum redundat quī nātūram condidit, sī qua est omnīnō nātūra. At homō pius religiōsīs ac simplicibus oculīs magnā cum animī voluptāte spectat opera Dominī patrisque suī, dēmīrāns singula, nihil reprehendens, sed prō cūnctīs grātiās agēns, quum reputat, haec omnia propter hominem esse condita: atque adeō in singulīs rēbus adōrat omnipotentiam, sapientiam, ac bonitātem conditōris, quārum vestīgia perspicit in rēbus conditīs. Iam finge mihi, esse aliquod palātium rē vērā tāle, quāle Psychae fingit Apulēius, aut sī quod potes magnificentius elegantiusque: hūc adhibē duōs spectātōrēs, alterum peregrīnum, quī tantum vīsendī caussā vēnerit; alterum servum aut fīlium eius, quī cōnstrūxit hoc aedificium; uter impēnsius dēlectābitur? hospes ille, ad quem illa domus nihil attinet, an fīlius, quī cārissimī patris ingenium, opēs ac magnificentiam in aedificiō magnā cum voluptāte speculātur; praesertim quum cōgitat, tōtum hoc opus ipsius grātiā factum esse?
Spūdaeus
Percunctātiō tua nōn eget respōnsō: sed plērīque nōn piīs mōribus sciunt, coelum et quae coelō clauduntur, hominis caussā esse condita.
Hēdōnius
Sciunt plērīque omnēs: sed nōn omnibus hoc venit in mentem; et sī venit in mentem, plūs tamen capit voluptātis, quī magis amat opificem: quemadmodum alacius intuētur coelum, quī ad vītam coelestem adspirat.
Spūdaeus
Vērī simillima dīcis.
Hēdōnius
Iam convīviōrum suāvitās nōn est sita in lautitiīs palātī aut coquōrum conditūrīs, sed in prosperā corporis valētūdine et stomachī appetentiā. Cave igitur putēs ūllum Lūcullum coenāre iūcundius, apposit īs perdicibus, phāsiānīs, turturibus, leporibus, scarīs, silūrīs, aut mūraenīs, quam vir pius, cibāriō pāne, holeribus aut legūminibus, pōtū vel aquae vel cerevisiae tenuis vel vīnī probe dīlūtī: propterēā quod haec accipit, tanquam missūs ā benignō patre datōs: omnia condit ōrātiō, omnia sānctificat precātiō praecēdēns, sācra lēctiō comes, magis animum reficiēns quam esca corpus, et grātiārum āctiō succēdēns: postrēmō surgit ā mēnsā nōn distentus, sed recreātus; nōn onūstus, sed refectus; et refectus mente pariter et corpore. An tū putās ūllum istārum vulgārium cupēdiārum architectum convīviārī iūcundius?
Spūdaeus
Sed in Venere summa est dēlectātiō, sī quid Aristotelī crēdimus.
Hēdōnius
Et hāc in parte vincit homō pius, nōn minus quam in convīviō. Rem sīc accipe: Quō vehementior est ergā uxōrem cāritās, hoc congressus ille connūbiālis est iūcundior. Nūllī porrō vehementius amant uxōrēs suās, quam quī eās sīc dīligunt, sīcut Chrīstus dīlēxit ecclēsiam: nam quī eās voluptātis grātiā dīligunt, nē dīligunt quidem. Adde, quod quō rārior est cum uxōre congressus, hoc est suāvior: quae rēs nec impium poētam latuit, quī scrīpsit, Voluptātēs commendat rārior ūsus. Quanquam minima voluptātis pars in coitū sita est. Longē māior est in perpetuō convīctū, quī inter nūllōs potest esse iūcundior, quam inter eōs, quī sē Chrīstiānā cāritāte sincērē amant, et amant pariter mūtuō. In aliīs frequenter cum senēscente voluptāte senēscit amor. Chrīstiāna cāritās hoc magis vīrēscit, quō magis dēlectātiō carnis dēcrēscit. An nōndum tibī persuāsī, nūllōs vīvere iūcundius, quam quī cum pietāte dēgunt?
Spūdaeus
Utinam itidem sit persuāsum omnibus!
Hēdōnius
Quod sī Epicūreī sunt, quī suāviter vīvunt, nūllī vērius sunt Epicūreī, quam quī sānctē piēque vīvunt. Et sī nōs tangit cūra nōminum, nēmō magis prōmerētur cognōmen Epicūrī, quam adōrandus ille Chrīstiānae philosophiae prīnceps. Graecīs enim ἐπίκουρος auxiliātōrem dēclārat. Quum nātūrae lēx esset vitiīs tantum nōn oblitterāta, quum Mōsis lēx magis imitāret cupiditātēs, quam sānāret, quum impūne rēgnāret in mundō tyrannus Satanās; sōlus ille pereuntī hūmānō generī praesentāneam attulit opem. Proinde vehementer falluntur quīdam, quī blaterant, Chrīstum nātūrā fuisse trīstem quempiam ac melanchōlicum, nōsque ad inamoēnum vītae genus invitāsse. Imō is ūnus ostēndit vītam omnium suāvissimam, vēraeque voluptātis plēnissimam: tantum absit lapis ille Tantaleus.
Spūdaeus
Quid istuc aenigmatis est?
Hēdōnius
Rīdēbis fābulam: sed hic iocus sēria dūcit.
Spūdaeus
Exspectō iocum sērium.
Hēdōnius
Nārrant iī, quibus ōlim studiō fuit, philosophiae praecepta fābulārum involūcrīs tegere, Tantalum quendam adhibitum fuisse Deōrum mēnsae, quam volunt esse lautissimam. Quum hospes esset dīmittendus, Iuppiter, hoc suae dapsilitātis esse ratus, nē convīva discēderet absque xeniō, permittit, ut quod vellet peteret, acceptūrus quidquid petiisset. Tantalus autem stolidus, ut quī beātitūdinem hominis ventris et gulae dēlectātiōne metīrētur, optāvit, ut sibi per omnem vītam licēret tālī mēnsae accumbere. Annuit Iuppiter; et rātum erat vōtum. Tantalus adsidet mēnsae, omnī genere dēliciārum īnstrūctae: appositum est nectar; nec dēsunt rosae, nec odōrēs, quālibus Deōrum nārēs possint oblectārī: adstat pōcillātor Ganymēdēs aut Ganymēdī similis, circumstant Mūsae suāviter canentēs, saltat rīdiculus Sīlēnus, nec absunt mōriōnēs: breviter, quidquid ūllum hominis sēnsum possit oblectāre. Sed inter haec omnia ille sedet trīstis, suspīrāns et anxius, nec hilarēscēns rīsū, nec attingēns apposita.
Spūdaeus
Quid in caussā?
Hēdōnius
Quoniam suprā caput accumbentis dē pīlō pendet ingēns saxum, iam iam cāsūrō simile.
Spūdaeus
Ego mē ā tālī mēnsā subdūcerem.
Hēdōnius
Sed illī vōtum trānsiit in necessitātem: neque enim Iuppiter tam plācābilis est, quam noster Deus, quī perniciōsa vōta mortālium rescindit, sī modō poenitet. Quanquam et alioquī, nē sē Tantalus subdūcat, vetat idem lapis, quī prohibet vēscī. Metuit enim, nē, sī sē commōverit, illicō saxī ruīnā conterātur.
Spūdaeus
Rīdiculam fābulam.
Hēdōnius
At nunc audī, quod nōn rīdeās. Vulgus ā rēbus externīs petit vītam iūcundam, quum eam nōn praestet nisi mēns sēcūra: nam sibi male cōnsciīs saxum multō gravius impendet, quam impendet Tantalō. Imō nōn impendet, sed urget premitque mentem: nec inānī metū discrūciātur animus; sed in singulās hōrās exspectat, ut coniciātur in gehennam. Obsecrō, quid est tam suāve in rēbus hūmānīs, quod mentem tālī saxō pressam possit vērē exhilārāre?
Spūdaeus
Nūlla profectō rēs, nisi vel dēmentia vel incrēdulitās.
Hēdōnius
Haec sī perpenderent adulēscentēs, quī, voluptātibus ceu pōculō Circēō dēmentātī, prō vērē iūcundīs amplectuntur mellīta venēna, quantō studiō cavērent, nē quid per incōgitantiam admitterent, quod in omnem vītam mordeat animum. Quid nōn facerent, ut hoc viāticum parārent senectūtī ventūrae, mentem sibi bene cōnsciam, et fāmam nūllā lābe contāmīnātam? Quid autem illā senectūte miserius, quae, quum respicit in tergum, magnō cum horrōre videt, quam speciōsa sunt quae neglēxit, quam foeda quae amplexa est? rūrsus, quum ā fronte prōspicit, cernit imminēre diem suprēmum et ab hoc prōtinus aeternae gehennae supplicia.
Spūdaeus
Fēlīcissimōs arbitror, quī prīmam aetātem servārunt incontāminātam, et in pietātis studiō semper proficientēs pervēnērunt usque ad senectūtis mētam.
Hēdōnius
Proximus locus dēbētur iīs, quī ā iuvenīlī tēmulentiā mātūrē resipuerint.
Spūdaeus
Sed quid cōnsiliī dās illī miserō senī?
Hēdōnius
Nūllī dēspērandum, quam diū spīrat: iubēbō ad Dominī clēmentiam cōnfugere.
Spūdaeus
Sed quō fuit vīta longior, hoc magis accrēvit scelerum cumulus, iam arēnam exsuperāns, quae est in līttore maris.
Hēdōnius
Sed eās arēnās longē superant misericordiae Dominī. Arēna, tametsī nōn est hominī numerābilis, fīnitō tamen est numerō: at Dominī clēmentia nec modum nec fīnem nōvit.
Spūdaeus
Sed nōn est spatium brevī moritūrō.
Hēdōnius
Quō minus est spatiī, hoc clāmet ārdentius. Apud Deum satis longum est, quod ā terrīs ad coelum valeat pertingere. Penetrat autem et brevis precātiō coelum, modō vehementī spīritūs impetū ēiaculētur. Evangēlica peccātrīx fertur per omnem vītam ēgisse poenitentiam; sed latrō in ipsā morte quam paucīs verbīs impetrāvit ā Chrīstō paradīsum! Sī tōtō pectore clāmāverit, Miserēre meī, Deus, secundum magnam misericordiam tuam; Dominus tollet saxum Tantaleum; dabit audituī illius gaudium et laetitiam; exultābunt dē condōnātīs peccātīs ossa per contrītiōnem humiliāta.

Footnotes

(1). Hēdōnius: Collātiō honestae ac turpis voluptātis. Hēdōnius, voluptuārius, ἀπὸ τῆς ἡδονῆς, hoc est, ā voluptāte, nōmen habet. Spūdaeus, frūgālis, honestus, studiōsus, gravis, virtuōsus, ut aiunt.
(2). Dē Fīnibus: Fīnēs dīcuntur cuiusque reī extrēma. Fīnēs in agrīs sunt līmitēs, quī agrum ab agrō dīrimunt.
(3). Hoc est, dubitāns et suspēnsus in opīniōne. Tractum ā philosophīs Acadēmicīs, quī ἐφεκτικοὶ dīcēbantur, hoc est, dē nūllā rē nōn prōnūntiāntēs, sed semper haerentēs.
(4). Līnī genus: Lege Plīnium, quī dē hōc līnō admīranda prōdit. ἀσβέστινον vocant ā nātūrā, quod sit inextīnctum, et flammīs nōn obnoxium.
(5). Admīrābilius.
(6). Philoxenus: Sardanapalus et Apītius, luxū perdītissimī fuēre, ut passim scrīptum est. Sed Philoxenus gulōsissimus fuit, utpote quī nāsī muccum in catīnum ēmungere solitus sit, quō reliquīs convīvīs dēterritīs, ipse sōlus cibīs appositīs fruērētur.
(7). Hoc est, ēlevantēs, et honestō nōmine rem exsecrābilem et pudendam ēloquentēs: quamvīs ὑποκορίζειν, per dīminūtiōnem loquī significet.
(8). Epicūrum agere, hoc est, voluptātibus studēre.
(9). Hoc est, rēctā ad tōnstrīnās currere. Nostrā tempestāte quī tōnsōrēs sunt, ut plūrimum simul Chīrūrgicēn exercent: profuit itaque tōnstrīnam prō Chīrūrgī domō, in quā ēiusmodī pustulae et poecae Gallicē cūrantur. Sed interim ēleganter allūdit ad etymologiam τοῦ ἐπικουρίζειν, quod ad verbum vidētur sonāre ad puellās applicāre, cum puellīs conversārī.
(10). Id est, authentica, cui nequit contrādīcī.