Colloquia Familiaria - Domestica Confabulatio
Petrus, Mida, Iodocus
Persōnae:
Petrus, Mida, Iodocus (puer)
Petrus, Mida, Iodocus (puer)
Petrus
Heus, heus puer. Nemon' hūc prōdit?
Mida
Hic, opīnor effringet forēs. Familiārem oportet esse. Ō lepidum caput! Quid adfers, mī Petre?
Petrus
Mē ipsum.
Mida
Nae tū rem haud magnī pretiī hūc attulīstī.
Petrus
Atquī magnō cōnstitī patrī meō.
Mida
Crēdō plūris, quam revendī possīs.
Petrus
Cēterum Iodocus estne domī?
Mida
Incertus sum; sed vīsam.
Petrus
Quīn tū potius abī, et rogā ipsum, an velit nunc esse domī.
Mida
Abī tū potius, sīsque tibi ipsī Mercurius.
Petrus
Heus Iodoce, num es domī?
Iodocus
Nōn sum.
Petrus
Impudēns, nōn ego audiō tē loquentem?
Iodocus
Immō tū impudentior. Nūper ancillae tuae crēdidī, tē nōn esse domī, et tū nōn crēdis mihi ipsī?
Petrus
Aequum dīcis, par parī relātum.
Iodocus
Equidem ut nōn omnibus dormiō,(1) ita nōn omnibus sum domī. Tibi posthāc semper erō.
Petrus
Sed tū mihi vidēre cochleae vītam(2) agere.
Iodocus
Quī sīc?
Petrus
Quia perpetuō domī latitātur, nec ūsquam prōrēpis. Nōn secus, atque claudus sūtor, iugiter domī dēsīdēs. Tū tibi domī situm contrahis.
Iodocus
Est, quod agam(3) domī; forīs nihil est negōtiī; et sī quid esset, tamen hoc caelum mē diēs aliquot ā pūblicō cohibuisset.
Petrus
At nunc sūdum est, et invītat ad dēambulandum. Vidē, ut blanditur.
Iodocus
Sī prōdeambulāre lubet, nōn recūsō.
Petrus
Plānē vidētur hoc ūtendum caelō.
Iodocus
Ascīscendus est ūnus aut alter congerrō.
Petrus
Fiet, modō dīcar, quōs velīs.
Iodocus
Quid sī Hugōnem?
Petrus
Haud multum interrest inter Hugōnem et nugōnem.
Iodocus
Age, placet.
Petrus
Quid sī Alardum?
Iodocus
Homō minimē mūtus est. Quod auribus dīminūtum est, linguā pensat.
Petrus
Sī vidētur, Nevium adiungemus.
Iodocus
Sī quidem dābitur illīus cōpia, numquam erit fābulārum inopia. Placent cōnfābulōnēs; superest, ut locum dispiciās amoenum.
Petrus
Ego vērō tibi locum ostendam, ubi nec nemoris umbram, nec prātōrum smaragdinum virōrem, nec fontium vīvās scatebrās dēsīderābis. Dīcēs dignam Mūsīs sēdem.
Iodocus
Magnificē pollicēris.
Petrus
Nimium affīxus es librīs. Nimium assidēs librīs. Immodicō studiō tē ipsum macerās.
Iodocus
Mālim studiō macrēscere, quam amōre.
Petrus
At nōn ideō vīvimus, ut studēāmus: sed ideō studēmus, ut suāviter vīvāmus.
Iodocus
Mihi vērō vel immorī chartīs dulce est.
Petrus
Equidem immorārī probō, immorī nōn probō. Ecquid voluptātī fuit haec dēambulātiō?
Iodocus
Mē quidem vehementer oblectāvit.
(1). Nōn omnibus dormiō: vidē prōverbium "Nōn omnibus dormiō."
(2). Cochleae vītam: cochlea est animal tardum, testā tēctum.
(3). Est quod agam: allūsiō est ad carmen Homerī: οἴκοι βέλτερον εἶναι, ἐπεὶ βλαβερὸν τὸ θύρῃσι.