Colloquia Familiaria - Domestica Confabulatio

Cūr nōn vīsīs?

Persōnae:
Geta, Syrus
Geta
Quid caussae est, quod tam diū nōs nōn invīseris?(1) Quid reī est, quod nōs tam rārō vīsīs? Quid accidit, quod tantō tempore nōs nōn adieris? Quārē tam rārus es salūtātor?(2) Quid sibi vult, quod nōs tam diū nōn convēneris? Quid obstitit,(3) quō minus vīsās nōs frequentius? Quid impedīmentō fuit, quō minus iam diū fēceris nōbīs tuī videndī cōpiam?
Syrus
Nōn licuit per ōtium.(4) Voluī quidem, at nōn licuit mihi per mea negōtia. Hāctenus nōn sinēbant negōtia, ut tē vīserem. Nōn patiēbantur undae negōtiōrum,(5) quibus involvēbar, ut tē salūtārem. Occupātior fuī, quam ut potuerim. Tam variīs distringēbar cūrīs, ut mihi nōn fuerit līberum adīre tē: vix ipsī mihi fuit cōpia meī,(6) sīc mē tōtum molesta quaedam negōtia possidēbant. Negōtiīs meīs imputābis,(7) nōn mihi. Nōn dēfuit voluntās, sed vetuit necessitās.(8) Hāctenus nōn vacāvit. Hāctenus nōn contigit ōtium. Hāctenus nōn fuit vacuum. Nōn licuit per valētūdinem. Nōn licuit per tempestātem.
Geta
Equidem accipiō tuam excūsātiōnem, sed hāc lēge,(9) nē saepius ūtāris. Excūsātiō tua iūstior est, quam vellem, sī quidem valētūdō fuit in caussā. Hāc lēge mihi pūrgātus(10) eris, sī, quod cessātum est, officiō sarciās:(11) sī superiōrem cessātiōnem crebrā vīsātiōne pēnsēs.(12)
Syrus
Tū nihil mōrāris(13) istiusmodī officia nimium vulgāria. Amīcitia nostra fīrmior est, quam ut sit officiīs istīs vulgāribus alenda. Satis crebrō vīsit, quī cōnstanter amat.
Geta
Male sit istīs cūrīs, quae tē nōbīs adimunt. Quid imprecor istīs negōtiīs, quae tālem amīcum nōbīs invident?(14) Pessimē sit istī febrī, quae nōs tam gravī dēsīderiō torsit tuī.(15) Male pereat ista febris, tē quidem incolumī.
(1). Exemplum cōpiae verbōrum: sequuntur septem variātiōnēs interrogātiōnis "Cūr nōn vēnistī?"
(2). Salūtātor: quī salūtat, quī frequenter invīsit.
(3). Obstāre: impedīmentō esse.
(4). Exemplum cōpiae: sequuntur duodecim variātiōnēs excūsātiōnis "Occupātus eram."
(5). Undae negōtiōrum: ut "undae cūrārum" apud Catullum prō immēnsīs cūrīs et negōtiīs.
(6). Vix ipsī mihi fuit cōpia meī: i.e. tam occupātus eram, ut mihi ipsī tempus nōn suppeteret.
(7). Imputāre: in ratiōnem referre, culpae dare.
(8). Distinctiō inter voluntātem et necessitātem (willingness vs. ability).
(9). Hāc lēge: hāc condiciōne, hāc pactiōne.
(10). Pūrgātus: excūsātus, ā culpā līberātus.
(11). Sarcīre: reparāre, compēnsāre.
(12). Pēnsāre: compēnsāre, rependere.
(13). Mōrārī: cūrāre, facere ratiōnem.
(14). Invidēre: nōn concēdere, subtrahere.
(15). Formūlae imprecandī: Male sit, Quid imprecor, Pessimē sit, Male pereat.