Colloquia Familiaria - Domestica Confabulatio

Alia (Syrus et Geta)

Persōnae:
Syrus, Geta
Syrus
Optō tibi multam fēlīcitātem.
Geta
Et ego tibi conduplicātum optō, quicquid optās mihi.
Syrus
Quid agis reī?
Geta
Cōnfābulor.
Syrus
Quid? cōnfābulāre sōlus?
Geta
Ut vidēs.
Syrus
Proinde tibi videndum, ut cum homine probō fābulēris.
Geta
Immō cum lepidissimō congerrōne(1) fābulor.
Syrus
Quō?
Geta
Āpulēiō.(2)
Syrus
Istud quidem numquam nōn facis. Sed amant alterna Camoenae.(3) Tū perpetuō studēs.
Geta
Nōn est ūlla studiōrum satiētās.
Syrus
Vērum, sed est tamen modus quīdam. Nōn omittenda quidem sunt studia, sed tamen intermittenda nōnnunquam. Nōn abicienda sunt, sed relaxanda. Nihil suāve, quod perpetuum. Voluptātēs commendat rārior ūsus.(4) Tū nihil aliud, quam studēs.(5) Perpetuō studēs. Continenter incumbis litterīs. Indēsinenter inhaerēs chartīs. Studēs noctēs ac diēs. Numquam nōn studēs. Assiduus es in studiō. Iugiter intentus es lībrīs. Nūllum facis studendī fīnem, neque modum. Nūllam studiīs tuīs requiem intermiscēs. Numquam studendī labōrem nec intermittis, nec remittis.
Geta
Age, tuō mōre facis. Rīdēs mē, ut solēs. Nunc lūdis tū quidem mē. Salsē mē rīdēs. Satyricum agis. Nāsō mē suspendis aduncō.(6) Nōn mē fallit tuum scomma.(7) Nunc plānē iocō mēcum agis. Sum tibi rīsuī. Rīdeor abs tē. Prō dēlectāmentō mē habēs. Nunc mē lūdōs dēliciāsque facis.(8) Eādem operā assuē mihi auriculās asinī.(9) Ipsī cōdicēs pulvere sitūque(10) obductī loquuntur, quam sim immodicus in studiō.
Syrus
Ēmoriar, nī loquor ex animō. Dispeream, sī quid fingō. Nē vīvam, sī quid simulō.(11) Loquor id, quod sentiō. Quod rēs est, dīcō. Sēriō loquor. Ex animō loquor. Nōn secus sentiō, quam loquor.
(1). Congerrō: cōnfābulātor, sermōne aliōs colligēns.
(2). Āpulēius: Madaurēnsis philosophus Platōnicus et scrīptor ēlegāns, quī vīxit tempore Antōnīnōrum.
(3). Hemistichium Bucol. Virg. 3. v. 59. Camoenae hīc prō Mūsae. Amant alterna: dēsīderant alternāre studium et ōtium.
(4). Hīsce verbīs claudit Iuvenālis Satyram XI.
(5). Exemplum cōpiae verbōrum: sequuntur multae variātiōnēs eiusdem sententiae.
(6). Horāt. Sat. 1.6. Nāsus aduncus: vir dērīsor. Suspendere nāsō: dērīdēre, contemnere.
(7). Scomma: Graecē σκῶμμα, iocus, cavillātiō, irrīsiō.
(8). Exemplum cōpiae: multae variātiōnēs dē eādem rē (dērīsiō).
(9). Allūsiō ad Mīdam, cui Phoebus ob imprūdentiam auriculās asīnīnās adsuit.
(10). Pulvis et situs absentiam arguunt.
(11). Formūlae asseverandī, quasi iūsiūrandum.