Colloquia Familiaria - Domestica Confabulatio
Alia (Mopsus et Dromo)
Persōnae:
Mopsus, Dromo
Mopsus, Dromo
Mopsus
Quid fit? Quid agitur, Dromo?
Dromo
Sedētur.
Mopsus
Videō. Sed quōmodō sē rēs habent tuae?
Dromo
Ut solent iīs, quibus superī sunt parum propitiī.
Mopsus
Isthuc ōminis avertat Deus. Quid agis?
Dromo
Equidem ōtium agō. Id quod vidēs, nīmīrum nihil.
Mopsus
Praestat ōtiōsum esse, quam nihil agere. Ego tē fortassis occupātum sēriīs negōtiīs interpellō.
Dromo
Immō maximē vacuum. Iam enim mē cēperat ōtiī taedium, et congerrōnem(1) dēsīderābam.
Mopsus
Fortassis impediō(1), interrumpō, interturbō tua negōtia.
Dromo
Immō taedium ōtiī discutis.
Mopsus
Dā veniam, sī tē parum in tempore interpellāvī.
Dromo
Immō ipsō in tempore advenīs. Opportūnē tē hūc attulistī. Optātus adēs. Interventus tuus est mihi vehementer grātus.
Mopsus
Fortassis aliquid sēriae reī inter vōs agitur, cuī nōlim esse impedīmentō.
Dromo
Immō lupus, quod aiunt, adēs in fābulā.(2) Nam dē tē sermō erat.
Mopsus
Facile crēdiderim nam mihi hūc venientī mīrē tinniēbat auris.(3)
Dromo
Utra?
Mopsus
Laeva. Unde coniiciō, nihil magnificē dē mē fuisse praedicātum.
Dromo
Immō nihil nōn honōrificum.
Mopsus
Vānum igitur fuerit oportet. Sed quid est bonae reī?
Dromo
Aiunt, tē vēnātōrem esse factum.
Mopsus
Immō iam intrā cassēs(4) meōs est praeda, quam vēnābar.
Dromo
Quaenam?
Mopsus
Lepida puella, quam perendiē ductūrus sum: vōsque ōrō, ut meās nūptiās vestrā praesentīā dignēminī honestāre.
Dromo
Quaenam est spōnsa?
Mopsus
Aloysia, Chrēmētis fīlia.
Dromo
Ēgregium spectātōrem fōrmārum! Tuīs oculīs adlubuit illa, nigrō capillitiō, sīmīs nāribus, ōre praelārgō, ventre prōminulō?
Mopsus
Dēsinite. Mihi eam dūxī, nōn vōbīs. Nōn sat est, quod suō rēgī pulchra est rēgīna?(5) Ita dēmum mihi illa placēbit, sī vōbīs nōn admodum placeat.
(1). Impediō: συνωνυμία (variātiōnēs synonymōrum).
(2). Lupus in fābulā: prōverbium, cum interveniēs dē quō [sermō est].
(3). Auris tinnit: vulgō dīcunt cum aurēs tinniunt dē absente sermōnem fierī. Nōn abludit ab hōc quod est apud Theocrītum nōtissimum. Auctor Plīnius lib. 28, cap. 2.
(4). Intrā cassēs: allūsum est ad Ōvidiānum illud: "Incidit in cassēs praeda petīta meōs."
(5). Suō rēgī pulchra est rēgīna: vidē prōverbium "Suum cuique pulchrum."