Colloquia Familiaria - Domestica Confabulatio

Alia (Aegidius et Leōnardus)

Persōnae:
Aegidius, Leonardus
Aegidius
Quō noster Leōnardus?
Leonardus
Ad tē ībam.
Aegidius
Istud quidem facis īnsolēns.
Leonardus
Quam ob rem?
Aegidius
Quia iam annus est, quod nōs nōn invīseris.
Leonardus
Malō in hanc peccāre partem, ut dēsīderer, quam ut obtundam.(1)
Aegidius
Immō bonī amīcī nūlla est apud mē satiētās. Immō quō crēbrius veniēs, hoc mihi veniēs grātior.
Leonardus
Quid interim agitur domī tuae?
Aegidius
Multa sānē, quae nōlim.
Leonardus
Nōn mīror. Sed iamne peperit uxor?
Aegidius
Iamdudum, et quidem gemellos.(2)
Leonardus
Quid ego audiō?
Aegidius
Sīc rēs habet: atque illī iam dēnuō tumet uterus.
Leonardus
Isthōc pactō solet augērī familia.
Aegidius
Sed utinam fortūna sīc augēret pecūniam, ut uxor familiam.
Leonardus
Iamne ēlocāstī(3) fīliam?
Aegidius
Nōndum.
Leonardus
Vidē, nē parum tūtum sit, virginem tam grandem dētinēre domī. Quaerendus est gener(4) aliquis.
Aegidius
Nihil opus. Iam prōcī(5) complūrēs illam ambiunt spōnsam.
Leonardus
Quid igitur superest, nisi ut ē multīs dēligās, quī tibi maximē sit accommodus?
Aegidius
Omnēs eiusmodī sunt, ut nesciam, quem cuī praeferam: sed abhorret ā nūptiīs fīlia.
Leonardus
Quid ais? Atquī, nī fallor, iamdudum nūbilis(6) est. Iamdudum est apta virō, mātūra coniugiō. Iamprīdem est tempestīva(7) virō.
Aegidius
Quīdnī, annum ēgressa iam decimum septimum? Annum iam agēns ūndēvīgēsimum. Annōs nāta decem et octō.
Leonardus
Cūr abhorret igitur ā mātrimōniō?
Aegidius
Ait, sē velle Chrīstō nūbere.(8)
Leonardus
Sānē multās habet ille spōnsās. An malō geniō nūpsit,(9) quae castē vīvit cum marītō?
Aegidius
Mihi quidem nōn vidētur.
Leonardus
Quis Deus hunc affectum afflāvit fīliae?
Aegidius
Nesciō, sed abdūcī ab hoc prōpositō nūllīs ratiōnibus potest.
Leonardus
Vidē, nē sint incantātōrēs,(10) quī īnstīgent et allectent.
Aegidius
Nōvī ego istōs plagiāriōs.(11) Sēdulō arceō hoc hominum genus ab aedibus meīs.
Leonardus
Quid igitur est in animō? Mōrem gerēs animō puellae?
Aegidius
Equidem obluctābor, quoad licēbit. Nihil nōn experiar, quō mūtem illīus sententiam. Quod sī pertendet, ut coepit, nōn pūgnābō cum illīus animō, nē forte videar θεομαχεῖν vel potius μοναχομαχεῖν.(12)
Leonardus
Religiōsē tū quidem loqueris. Sed etiam atque etiam fac explōrēs virginis cōnstantiam, nē post factī paeniteat, cum mūtāre nōn erit integrum.
Aegidius
Equidem adnītar prō meā virīlī.(13)
Leonardus
Quid rērum gerunt fīliī?
Aegidius
Nātū maximus iamdudum marītus est, brevī pater futūrus. Minimum ablēgāvī Lūtetiam. Nam hīc nihil aliud, quam lūdēbat.
Leonardus
Quid eō?
Aegidius
Ut Magister(14) nōbīs redeat stultior, quam exierat.
Leonardus
Bona verba.
Aegidius
Medius iam coepit initiārī sacrīs.(15)
Leonardus
Precor, ut bene vertat omnibus.
(1). Obtundere: per metaphoram, molestum esse crēbritāte adfectūs.
(2). Gemellī: quī simul ex eōdem partū nāscuntur.
(3). Ēlocāre fīliam: nuptum trādere.
(4). Gener: marītus fīliae.
(5). Prōcī: quī virginem sibi dēspondērī petunt.
(6). Nūbilis: apta nūptiīs.
(7). Tempestīva: opportūna, quae mātūritātem habet prō nūptiīs.
(8). Chrīstō nūbere: id est, monacha fierī et virginitātem perpetuam vovēre.
(9). Malō geniō nūpsit: id est, an ea īnfēlīcissima cēnsenda, quae integrīs cum virō vīvit mōribus?
(10). Incantātōrēs: intellegit monachōs, quī virginēs ad coenobia alliciunt.
(11). Plagiāriī: plagiārii dicuntur quī abdūcunt aliēna mancipia aut līberōs etiam.
(12). θεομαχεῖν: id est cum Deō pugnāre. μοναχομαχεῖν: id est cum monachīs pugnāre. Allūsum est autem ad vōcem μονομαχεῖν, quod est singulārī certāmine congredī.
(13). Prō virīlī: quantum vir est, quantum in homine est, prō ratiōne vīrium.
(14). Magister artium: gradus scholasticus, quī succēdit baccalaureātui.
(15). Initiārī sacrīs: theologiae studēre et sacerdōtiō initiāre.