Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Quārtum
Dīversōria
Persōnae:
Bertulphus, Gulielmus
Bertulphus, Gulielmus
Bertulphus
Cūr ita vīsum est plērīsque, bīduum aut trīduum commorārī Lugdūnī? Ego semel iter ingressus, nōn conquiēscō, dōnec pervenerō, quō cōnstituī.
Gulielmus
Immō ego admīror, quemquam illinc āvellī posse.
Bertulphus
Quam ob rem tandem?
Gulielmus
Quia illīc locus est, unde nōn poterant āvellī sociī Ulyssis, illīc Sīrēnēs. Nēmō domī suae tractātur melius, quam illīc in pandocheō(1).
Bertulphus
Quid fit?
Gulielmus
Ad mēnsam semper adstābat aliqua mulier, quae convīvium exhilārāret facetiīs ac lepōribus. Et est illīc mīra fōrmārum fēlīcitās. Prīmum adībat māterfamiliās, quae salūtābat, iubēns nōs hilarēs esse, et, quod appōnerētur, bonī cōnsulere. Huic succēdēbat fīlia, mulier ēlegāns, mōribus ac linguā adeō fēstīvīs, ut possit vel ipsum Catōnem exhilārāre(2). Nec cōnfābulāntur ut cum hospitibus ignōtīs, sed velutī cum ōlim nōtīs ac familiāribus.
Bertulphus
Agnōscō Gallicae gentis hūmānitātem.
Gulielmus
Quoniam autem illae nōn poterant adesse perpetuō, quod essent obeunda mūnia domestica, reliquīque convīvae cōnsalūtandī, continenter adstābat puellula quaedam ad omnēs iocōs īnstrūcta: ūna satis erat omnium iaculīs excipiendīs: haec sustinēbat fābulam, dōnec redīret fīlia. Nam māter erat nātū grandior.
Bertulphus
Sed quālis erat tandem apparātus? Nam fābulīs nōn explētur venter.
Gulielmus
Profectō lautus, ut ego mīrer, illōs tam vīlī posse accipere hospitēs. Rursus perāctō convīviō, lepidīs fābulīs alunt hominem, nē quid obrepat taediī. Mihi vidēbar domī esse, nōn peregrē.
Bertulphus
Quid in cubiculīs?
Gulielmus
Illīc nūsquam nōn aderant aliquot puellae, rīdentēs, lascīvientēs, lūsitantēs: ultrō rogābant, sī quid habērēmus vestium sordidārum: eās lavābant, ac lōtās reddēbant. Quid multīs? Nihil illīc vīdimus praeter puellās ac mulierēs, nisi in stabulō: quamquam et hūc frequenter irrumpēbant puellae. Abeuntēs complectuntur, tantōque affectū dīmittunt, ac sī frātrēs essent omnēs, aut propinquae cognātiōnis.
Bertulphus
Fortassis istī mōrēs dēcent Gallōs; mihi magis arrīdent Germānicae mōrēs, utpote masculī.
Gulielmus
Mihi numquam contigit vidēre Germāniam: quārē tē quaesō, nē gravēre commemorāre, quibus modīs accipiānt hospitem.
Bertulphus
An ubīque sit eadem trāctandī ratiō, nesciō: quod ego vīdī, nārrābō. Advēnientem nēmō salūtat, nē videātur ambīre hospitem. Id enim sordidum et abiectum exīstimant, et indīgnum Germānicā sevēritāte. Ubi diū inclāmāverīs, tandem aliquis per fenestellam aestuāriī(3) (nam in hīs dēgunt ferē ūsque ad solstitium aestīvum) prōfert caput, nōn aliter quam ē testā prōspicit testūdō. Is rogandus est, an liceat illīc dīversārī. Sī nōn renuit, intellegis darī locum. Rogantibus ubi sit stabulum, mōtā manū commōnstrat. Illīc licet tibi tuum equum tractāre tuō mōre. Nūllus enim famulus manum admōvet. Sī celebrius est dīversōrium, ibi famulus commōnstrat stabulum, atque etiam locum equō minimē commodum. Nam commodiōra servat ventūrīs, praesertim nōbilibus. Sī quid caussērīs, statim audīs: Sī nōn placet, quaere aliud dīversōrium. Foenum in urbibus aegrē ac perparcē praebent, nec multō minōris vendunt, quam ipsam avēnam. Ubi cōnsultum est equō, tōtus commigrās in hypocaustum, cum ocrīs, sarcinīs, lūtō; id est ūnum omnibus commūne.
Gulielmus
Apud Gallōs dēsīgnant cubicula, ubi sēsē exuant, extergant, calfaciant, aut quiēscant etiam, sī libeat.
Bertulphus
Hēic nihil tāle. In hypocaustō exuis ocrēās; induis calceōs; mūtās, sī volēs, indūsium; vestēs pluviā madidās suspendis iūxtā hypocaustum; ipse tē admovēs, ut siccēris. Est et aqua parāta, sī libeat lavāre manūs, sed ita munda plērumque, ut tibi post alia quaerenda sit aqua, quā lōtiōnem eam abluās.
Gulielmus
Laudō virōs nūllīs dēliciīs effoeminātōs.
Bertulphus
Quod sī tū appulerīs ad hōram ā merīdiē quārtam, nōn coenābis tamen ante nōnam, nōnnunquam et decimam.
Gulielmus
Quam ob rem?
Bertulphus
Nihil appārant nisi videant omnēs, ut eādem operā ministrētur omnibus.
Gulielmus
Quaerunt compendium.
Bertulphus
Tenēs. Itaque frequenter in idem hypocaustum conveniunt octōgintā aut nōnāgintā, peditēs, equitēs, negōtiātōrēs, nautae, aurīgae, agricolae, puerī, foeminae, sānī, aegrotī.
Gulielmus
Isthūc vērē coenōbium(4) est.
Bertulphus
Alius ibi pectit caput, alius abstergit sūdōrem, alius repurgat perōnēs, aut ocrēās, alius ēructat allium. Quid multīs? Ibi linguārum ac persōnārum nōn minor est cōnfūsiō, quam ōlim in turrī Babel. Quod sī quem cōnspexerint peregrīnae gentis, quī cultū dīgnitātis nōnnihil prae sē ferat, in hunc intentī sunt omnēs dēfīxīs oculīs, contemplantēs, quasi novum aliquod animantis genus adductum sit ex Āfricā(5); adeō ut posteā quam accubuerint, refl
exō in tergum vultū, continenter aspiciant, nec dīmoveant oculōs, cibī immemōrēs.
Gulielmus
Rōmae, Lutētiae ac Venetiīs nēmō quidquam mīrātur.
Bertulphus
Nefās est interim tibi quidquam petere. Ubi iam multa est vespera, nec spērantur plūrēs adventūrī, prōdit famulus senex, barbā cānā, tōnsō capite, vultū torvō, sordidō vestītū.
Gulielmus
Tālēs oportēbat Cardināl ibus Rōmānīs esse ā poculīs.
Bertulphus
Is circumāctīs oculīs tacitus dīnumerat, quot sint in hypocaustō: quō plūrēs adesse videt, hoc vehementius accenditur hypocaustum, etsī aliōquī sōl aestū sit molestus. Haec apud illōs praecipua pars est bonae tractātiōnis, sī sūdōre diffiuant omnēs. Sī quis nōn assuētus vapōrī, aperiat rīmam fenestrāe, nē praefocētur, prōtinus audit: Claude. Sī respondeās: Nōn ferō, audīs: Quaere igitur alid dīversōrium.
Gulielmus
Atquī mihi nihil vidētur esse perīculōsius, quam tam multōs haurīre eundem vapōrem, maximē resolūtō corpore, atque hēic capere cibum, et hōrās complūrēs commorārī. Iam enim omittō ructūs alliātōs, et ventrīs flātum, halitūs pūtrēs: multī sunt, quī morbīs occultīs labōrant, nec ūllus morbus nōn habet suum contāgium. Certē plērīque scabiem habent Hispānicam, sīve, ut quidam vocant, Gallicam, quum sit omnium nātiōnum commūnis. Ab hīs opīnor nōn multō minus esse perīculī, quam ā leprōsīs. Iam tū dīvīna, quantum discrīminis sit in pestilentiā.
Bertulphus
Sunt virī fortēs, ista rīdent ac neglegunt.
Gulielmus
Sed interim multōrum perīculō fortēs sunt.
Bertulphus
Quid faciās? Sīc assuēvērunt: et cōnstantis est animī, nōn dīscēdere ab īnstitūtō.
Gulielmus
Atquī ante annōs vīgintī quīnque nihil receptius erat apud Brabantōs, quam thermae(6) pūblicae: eae nunc frīgent ubīque. Scabiēs enim nova docuit nōs abstinēre.
Bertulphus
Sed audī cētera. Post redit ille barbātus Ganymēdēs(7), ac linteīs īnsternit mēnsās, quot putat esse satis illī numerō. Sed ō Deum immortālem, quam nōn Mīlēsiīs(8)! Cannabea dīcerēs ex antennīs dētracta. Dēstināvit enim ūnicuīque mēnsae convīvās ut minimum octō. Iam quibus est nōtus mōs patrius, accumbunt, ubi cuīque libitum fuerit. Nūllum enim discrīmen inter pauperem et dīvitem, inter herum ac famulum.
Gulielmus
Haec est illa vetus aequālitās, quam nunc ē vītā submōvit tyrannis. Sīc opīnor vīxisse Chrīstum cum suīs discipulīs.
Bertulphus
Postquam accubuērunt omnēs, rursus prōdit torvus ille Gaymēdēs, ac denuō dīnumerat sua sodālitia: mox reversus appōnit singulīs pīnācium ligneum(9), et cochleāre ex eōdem argentō factum, deinde cyathum vitreum: aliquantō post, pānem: eum sibi quisque per ōtium repurgat, dum coquuntur pultēs. Ita nōnnunquam sedētur fermē hōrae spatiō.
Gulielmus
Nūllus hospitum interim efflāgitat cibum?
Bertulphus
Nūllus, cui nōtum sit regiōnis ingenium. Tandem appōnitur vīnum, Deus bone, quam nōn fāmōsum! Nōn aliud oportēbat bibere Sophistās; tanta est subtīlitās et ācrīmōnia. Quod sī quis hospes, etiam oblātā prīvātim pecūniā, roget, ut aliunde parētur aliud vīnī genus, prīmum dissimulant, sed eō vultū, quasi interfectūrī: sī urgeās, respondent: Hēic dīversātī sunt tot Comitēs et Marchiōnēs, neque quisquam questus est dē vīnō meō: sī nōn placet, quaere tibi aliud dīversōrium. Sōlōs enim nōbilēs suae gentis habent prō hominibus, et hōrum īnsignia nūsquam nōn ostentant. Iam igitur habent offam, quam obīciant latrāntī stomachō: mox māgnā pompā veniunt discī. Prīmus fermē habet offās pānis madefactās iūre carnium, aut, sī diēs est pisculentus, iūre legūminum. Deinde aliud iūs, post aliquid carnium recoctārum, aut salsāmentōrum recalfactōrum. Rursus pultis aliquid, mox aliquid solidioris cibī, dōnec probē domitō stomachō appōnant carnēs assās aut piscēs elīxōs, quōs nōn possīs omnīnō contemnere: sed hēic parcī sunt, et subitō tollunt. Hoc pactō tōtum convīvium temperant, quemadmodum solent āctōrēs fābulārum, quī scēnīs admiscent chorōs; ita istī alternīs miscent offās ac pultēs. Cūrant autem, ut extrēmus āctus sit optimus(10).
Gulielmus
Et hoc est bonī poëtae.
Bertulphus
Porrō piaculum sit, sī quis interim dīcat: Tolle hunc discum; nēmō vēscitur. Dēsīdendum est ūsque ad praescrīptum spatium, quod illī clepsydrīs, ut opīnor, metiuntur. Tandem prōdit ille barbātus, aut pandocheus(11) ipse, vestītū minimum ā famulīs differēns; rogat, ecquid animī nōbīs sit? Mox adfertur vīnum aliquod generōsius. Amant autem eōs, quī bibunt largius, quum nihilō plūs solvat ille, quī plūrimum hauserint vīnī, quam quī minimum.
Gulielmus
Mīrum gentis ingenium.
Bertulphus
Quum nōnnunquam sint, quī duplō plūs absūmant in vīnō, quam solvant prō convīviō. Sed antequam fīniam hoc convīvium, dictū mīrum, quis sit ibi strepitus ac vōcum tumultus, postquam omnēs coepērunt incalēscere pōtū. Quid multīs? Surda omnia. Admiscent sē frequenter fictī mōriōnēs; quō genere hominum quum nūllum sit magis dētēstandum, tamen vix crēdās, quantopere dēlectentur Germānī: illī cantū, garrītū, clāmōre, saltātiōne, pulsū faciunt, ut hypocaustum videātur corruitūrum, neque quisquam alterum audiat loquentem. At intereā videntur sibi suāviter vīvere: atque illīc dēsīdendum est volentī nōlentī ūsque ad multam noctem.
Gulielmus
Nunc tandem absolve convīvium. Nam mē quoque taedet tam prōlīxī.
Bertulphus
Faciam. Tandem sublātō cāseō, quī vix illīs placet, nisi pūtris ac vermibus scatēns, prōdit ille barbātus, adferēns sēcum pīnācium ēscārium, in quō crētā pīnxit aliquot circulōs ac sēmicirculōs: id dēpōnit in mēnsā, tacitus interim ac trīstis; Charontem quempiam dīcerēs. Quī agnōscunt pictūram dēpōnunt pecūniam, deinde alius, atque alius, dōnec expleātur pīnācium. Deinde nōtātīs quī dēposuērunt, supputat tacitus: sī nihil dēsit, annuit capite.
Gulielmus
Quid sī supersit?
Bertulphus
Fortasse redderet, et faciunt hoc nōnnunquam.
Gulielmus
Nēmō reclāmat inīquae ratiōnī?
Bertulphus
Nēmō quī sapit. Nam prōtinus audīret: Quid tū es hominis? Nihilō plūs solvēs quam aliī.
Gulielmus
Līberum hominum genus narrās.
Bertulphus
Quod sī quis ex itinere lassus cupiat mox ā coenā petere lectum, iubētur exspectāre, dōnec cēterī quoque eant cubitum.
Gulielmus
Videor mihi vidēre cīvitātem Platōnicam(12).
Bertulphus
Tum suus cuīque nīdus ostenditur, et vērē nihil aliud quam cubiculum: tantum enim ibi lectī sunt, et praetereā nihil quō ūtāris, aut quod furēris.
Gulielmus
Illīc munditiēs est?
Bertulphus
Eadem quae in convīviō; lintea forte lōta ante mēnsēs sex.
Gulielmus
Quid interim sit dē equīs?
Bertulphus
Ad eandem disciplīnam tractantur, ad quem hominēs.
Gulielmus
Sed est eadem ubīque tractātiō?
Bertulphus
Alicubi cīvilior est, alicubi dūrior quam nārrāvī: vērum in genere tālis est.
Gulielmus
Quid sī ego tibi nunc narrem, quibus modīs hospitēs tractentur in eā parte Italiae quam Longobardiam vocant; rursus in Hispāniā; deinde in Angliā, et in Wāliā? Nam Anglī partim Gallicōs, partim Germānicōs mōrēs obtinent, ut ex hīs duābus gentibus mīxtī. Wālī sē praedicant αὐτόχθονας(13) Anglōs.
Bertulphus
Quaesō tē, ut narrēs. Nam mihi numquam contigit eās adīre.
Gulielmus
In praesentiā nōn est ōtium. Nam nauta iussit, adessem ad hōram tertiam, nisi vellem relinquī, et habet sarcinulam: aliās dabitur opportūnitās ad satiētātem ūsque garriendī.
Footnotes
(1). Pandocheō] Pandocheum, Hospitium pūblicum, ita dictum quod in eō omnēs prōmiscuē accipiantur.
(2). Catōnem exhilārāre] Catō tētricus et mōribus asperīs ab auctōribus praedicātur.
(3). Aestuāriī] Id est, hypocaustī: hoc Graecum est, illud Latīnum.
(4). Coenōbium] Id est, vīta commūnis.
(5). Ex Āfricā] Vidē Prōverb. Āfrica semper aliquid adfert novī.
(6). Thermae] Balnea propriē quae suā nātūrā calida sunt. Vocantur item thermae, quae artificiāliter calēscunt.
(7). Barbātus Ganymēdēs] Īrōnicē dīxit Ganymēdem, quod hic puer dēlicātus Iovī sit ā poculīs.
(8). Mīlēsiīs] Mīlēsia, texta mollis.
(9). Pīnācium ligneum] πίναξ tabulam sīgnificat prō lātam et tenuem: unde dīminūtīvum pīnācium, quod nunc prō tabellā, nunc prō scūtellā pōnitur.
(10). Extrēmus āctus sit optimus] Sententia Cicerōnis est: allūditur ad āctūs fābulae: quōrum ultimus est quantus Vidē prōverbium: Suprēmae fābulae āctum.
(11). Pandocheus] ipse hospes quī accipit omnēs.
(12). Platōnicam] Ubi aequālia sunt omnium omnia.
(13). αὐτόχθονας] Id est, indigenās: āiunt enim Anglōs cēterōs ex Gallīs et Saxōnibus esse mīxtōs.