Colloquia Familiaria - Colloquium Quartum Decimum
Dē Vōtīs Temerē Susceptīs
Persōnae:
Arnoldus, Cornelius
Arnoldus, Cornelius
Arnoldus
Salvē multum, Cornēlī, iam tōtō saeculō dēsīderāte.
Cornelius
Salvē et tū sodālis exoptātissime.
Arnoldus
Iam dēspērābāmus reditum tuum. Ubi tamdiū peregrīnātus es?
Cornelius
Apud īnferōs.
Arnoldus
Nōn admodum vērī dissimile dīcis, adeō nōbīs rediistī squālidus, macilentus, ac pallidus.
Cornelius
Immō ab Hierosolymīs adsum tibi, nōn ā profundīs Mānibus.
Arnoldus
Quis Deus, aut quis ventus tē illūc adēgit?
Cornelius
Quae rēs adigit aliōs innumerōs.
Arnoldus
Stultitia, nī fallor.
Cornelius
Igitur hoc convīciī nōn in mē sōlum competet.
Arnoldus
Quid illic vēnābāre?
Cornelius
Ut miser essem.
Arnoldus
Isthuc licēbat domī. Estne illic, quod tū putēs spectātū dignum?
Cornelius
Ut ingenuē fatear tibi, propemodum nihil. Ostenduntur quaedam monūmenta vetustātis, quōrum mihi nihil nōn vidēbātur commentītium et excōgitātum ad alliciendōs simplicēs et crēdulōs. Immō nec hoc arbitror illōs certō scīre, quō locō sita fuerit ōlim Hierosolyma.
Arnoldus
Quid igitur vīdistī?
Cornelius
Māgnam ubīque barbariem.
Arnoldus
Nihilō sānctior redīs?
Cornelius
Immō multīs partibus dēterior.
Arnoldus
Nummātior ergō?
Cornelius
Immō nūdior leberide.(1)
Arnoldus
An nōn poenitet igitur tam longīnquae peregrīnātiōnis frūstrā susceptae?
Cornelius
Nec pudet, quia tam multōs habeō stultitiae meae sodālēs: nec poenitet, quia frūstrā iam sit poenitēre.
Arnoldus
Nihil ergō frūctus refers ē tam difficilī peregrīnātiōne?
Cornelius
Multum.
Arnoldus
Quid tandem?
Cornelius
Quia posthāc vīvam suāvius.
Arnoldus
An quia iūcundum est meminisse labōrum(2) āctōrum?
Cornelius
Est isthuc quidem nōnnihil, sed nōn in hoc sunt omnia.
Arnoldus
Estne aliud praemium?
Cornelius
Est sānē.
Arnoldus
Quod? effare.
Cornelius
Māgnā voluptāte, quotiēs libēbit, et ipse mē afficiam, et aliōs, mentiendō, quotiēs itinerārium meum recitābō in conciliābulīs aut in convīviīs.
Arnoldus
Profectō nōn tū procul aberrās ā scōpō.
Cornelius
Deinde nōn minus capiam voluptātis, cum aliōs audiam mentientēs dē rēbus, quās nec audierunt umquam, nec vīdērunt. Idque faciunt tantā cōnfīdentiā, ut, cum nārrent Siculīs gerrīs(3) vāniōra, tamen sibi etiam persuādeant, sē vēra loquī.
Arnoldus
Mīra voluptās! Nōn omnīnō tibi periit oleum et opera,(4) quod aiunt.
Cornelius
Immō hoc arbitror aliquantō cōnsultius, quam quod faciunt istī, quī paullō pecūniā conductī proficīscuntur in mīlitiam, omnium scelerum scholam.
Arnoldus
Sed illīberālis est voluptās, ex mendāciīs voluptātem capere.
Cornelius
Vērum hoc aliquantō līberālius, quam obtrectātiōne vel dēlectāre, vel dēlectārī, aut āleā tempus et rem perdere.
Arnoldus
Cōgor equidem pedibus in tuam īre sententiam.
Cornelius
Vērum est et alius frūctus.
Arnoldus
Quis?
Cornelius
Sī quis erit amīcus ēgregiē chārus, affīnis huic īnsāniae, eum admonēbō, domī maneat; ut nautae solent, ēiectī naufrāgiō, monēre nāvigātūrōs, quid perīculī sit vītandum.
Arnoldus
Utinam mihi monitor adfuissēs in tempore!
Cornelius
Quid? num similis morbus tē quoque corripuit? Num afflāvit et tē huius malī contāgium?
Arnoldus
Vīsī Rōmam et Compostellam.
Cornelius
Deum immortālem, quantō mihi solātiō est, tē contigisse stultitiae meae socium! Quae Pallās(5) isthuc tibi mīsit in mentem?
Arnoldus
Nōn Pallās, sed ipsa Mōria, praesertim cum domī habērem uxōrem integrā adhūc aetāte, līberōs aliquot, et familiam, quae pendēbat ex mē, et operā meā quotīdiānā alitur.
Cornelius
Oportuit fuisse sēriae reī quippiam, quod tē ā chārissimīs tuīs distrāxerit. Narrā obsecro.
Arnoldus
Pudet dīcere.
Cornelius
Nōn apud mē, quī, ut scīs, eōdem tenear malō.
Arnoldus
Compotābāmus aliquot vīcīnī. Ubi vitiō incaluerat animus, erat, quī praedicābat, sibi esse in animō, salūtāre dīvum Iācobum: erat alter, quī dīvum Petrum. Illicō nōn dēfuit ūnus aut alter, quī sponderent, sē comitēs fore. Tandem vīsum est, ut omnēs īrent simul. Ego, nē vidērer parum commodus compōtor, pollicitus sum et ipse. Mox agitārī coeptum, utrō potius īrēmus, Rōmam, an Compostellam. Factum est senātūscōnsultum, ut bonīs auspiciīs utrōque postrīdiē proficīscerēmur omnēs.
Cornelius
Ō grave dēcrētum, dignius, quod vīnō īnscrīberētur, quam aerī.
Arnoldus
Ac mox ingēns obambulat patera, quam ubi suō quisque ōrdine ēbibisset, vōtum factum est inviolābile.
Cornelius
Nova religiō; sed num omnibus contigit reditus incolumis?
Arnoldus
Omnibus, praeterquam(6) tribus, quōrum ūnus in profectiōne moriēns, māndāvit nōbīs, ut suīs verbīs salūtem dīcerēmus Petrō et Iācobō. Alter periit Rōmae, iussitque, ut suō nōmine salūtārēmus uxōrem ac līberōs. Tertium relīquimus Flōrentiae, valētūdinis plānē dēplōrātae. Opīnor iam esse apud superōs.
Cornelius
Adeōne pius erat?
Arnoldus
Immō nūgātor maximus.
Cornelius
Unde igitur isthuc suspicāre?
Arnoldus
Quia pēram habēbat indulgentiīs largissimīs distentam.
Cornelius
Audiō: sed iter est longum in caelum, nec satis, ut audiō, tūtum, ob latrūnculōs,(7) quī obsīdent regiōnem āeris mediam.
Arnoldus
Vērum: sed ille sat erat mūnītus diplōmatibus.
Cornelius
Quā linguā dēscrīptīs?
Arnoldus
Rōmānā.
Cornelius
In tūtō est igitur?
Arnoldus
Est, Nisi forte incidat in genium aliquem, quī latīnē nesciat: tum esset illī redeundum Rōmam, et novum diplōma impetrandum.
Cornelius
Bullae venduntur illic et mortuīs?
Arnoldus
Maximē.
Cornelius
Sed interim illud mihi monendus es, nē quid effūtiās incōgitantius: iam enim Cōrycaeīs(8) plēna sunt omnia.
Arnoldus
Ego vērō nihil ēlevō indulgentiās, sed combibōnis meī stultitiam rīdeō, quī cum esset alioquī nūgātor nūgācissimus, salūtis suae prōram, ut aiunt, ac, puppim(9) in membrānā collocāvit potius, quam in corrēctīs affectibus. Sed quandō fruēmur illā voluptāte, quam modo praedicābās?
Cornelius
Cum erit commodum, adōrnābimus compōtātiunculam aliquam, vocābimus nostrī ōrdinis hominēs, ibī certābimus mentiendō, nōsque affātim mūtuīs mendāciīs oblectābimus.
Arnoldus
Age fiat.
(1). Nūdior Lēberide: vidē Chiliades.
(2). Meminisse labōrum: vidē prōverbium "Āctī labōrēs."
(3). Siculīs gerrīs: vidē Chiliades.
(4). Periit oleum et opera: vidē Chiliades.
(5). Quae Pallās: allūsit ad Homērum, quī saepe Palladem facit huic aut illī suggerentem quid factō sit opus.
(6). Praeterquam: ἐπανόρθωσις (corrēctiō).
(7). Latrūnculōs: rīdiculē ūtitur dīminūtīvō.
(8). Cōrycaeīs: id est observātōribus. Vidē prōverbium.
(9). Prōram ac puppim: vidē Chiliades.