Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Tertium

De rebus ac vocabulīs

Persōnae:
Beātus, Bonifācius
Beātus
Salvus sit Bonifācius.
Bonifācius
Etiam atque etiam salvus sit Beātus. Sed utinam essēmus uterque quod dīcimur, tū dīves, ego fōrmōsus.
Beātus
Itane parum tibi vidētur, habēre nōmen magnificum?
Bonifācius
Mihi quidem minimī mōmentī, nisī rēs adsit.
Beātus
At plērīque mortālēs aliter affectī sunt.
Bonifācius
Fierī potest ut mortālēs sint istī, hominēs esse nōn crēdō.
Beātus
Et hominēs sunt, ō bone, nisī putās, etiam nunc sub hūmānā speciē camēlōs et asinōs obambulāre.
Bonifācius
Hoc citius crēdiderim, quam hominēs esse, quī plūris nōmen faciunt, quam rem.
Beātus
In certīs rērum generibus, fateor, plērīque malunt rem, quam nōmen, in multīs contrā.
Bonifācius
Hoc quid sit, nōn satis assequor.
Beātus
Atque penes nōs ipsōs exemplum est. Tū Bonifācius dīceris, et habēs quod dīceris: sed sī esset alterutrō spoliandus, utrum malēs habēre malam faciem, an prō Bonifāciō dīcī Cornēlius?
Bonifācius
Equidem malim vel Thersitēs dīcī quam habēre prōdigiōsam faciem: an bonam habeam, nesciō.
Beātus
Item ego sī dīves essem, et aut rēs, aut nōmen esset dēpōnendum, malim Īrus(1) dīcī quam rē spoliārī.
Bonifācius
Assentior vēra loquentī.
Beātus
Idem ūsū veniet, opīnor, in hīs quī sunt prosperā valētūdine, aut aliīs corporis praeditī commodīs.
Bonifācius
Probābile est.
Beātus
At quam multōs vidēmus, quī mallent nōmen ērūdītī piīque virī, quam esse doctī bonīque!
Bonifācius
Plūrimōs istiusmodī nōvī.
Beātus
An nōn apud nōs plūs habet mōmentī nōmen, quam rēs?
Bonifācius
Vidētur.
Beātus
Iam sī quis nōbīs adesset Dialēcticus, quī scīte dēfīnīret, quid sit Rēx, quid Episcopus, quid Magistrātus, quid Philosophus, fortassis et heīc invenīrēmus quī mallent nōmen, quam rem.
Bonifācius
Ita profectō, sī Rēx est quī lēgibus et aequitāte populī commodum spectat, nōn suum, sī Episcopus, quī tōtus invigilat gregī Dominicō, et sī Magistrātus est, quī ex animō cōnsulit Reīpublicae, et sī Philosophus, quī neglēctīs fortūnae commodīs, tantum studet bonae mentī parandae.
Beātus
Heīc vidēs, quantum huius generis exemplōrum possum aggerere.
Bonifācius
Sānē plūrimum.
Beātus
An hōs omnēs negābis esse hominēs?
Bonifācius
Vereor, nē nōs ipsī citius nōmen hominis āmittāmus.
Beātus
At sī homō est animal ratiōnāle, quantum abest hoc ā ratiōne, ut in corporis commodīs vērius quam bonīs, et in externīs, quae fortūna dat simul et ēripit, cum libet, rem malīmus, quam nōmen; in verbīs animī bonīs nōmen plūris faciāmus, quam rem?
Bonifācius
Praeposterum mēherculē iūdicium, sī quis attendat.
Beātus
Eadem autem est ratiō in contrāriīs.
Bonifācius
Exspectō quid dīcās.
Beātus
Idem iūdicandum dē nōminibus rērum fugiendārum, quod dictum est dē vocabulīs expetendārum.
Bonifācius
Appāret.
Beātus
Magis enim horrendum est, esse tyrannum, quam tyrannī nōmen, et sī malus Episcopus, iūxtā sententiam Ēvangelicam, fūr est et latrō, nōn tam haec nōmina sunt nōbīs dētestanda, quam ipsa rēs.
Bonifācius
Convenit sānē.
Beātus
Tū dē cēterīs similiter colligitō.
Bonifācius
Prōrsus intellegō.
Beātus
Nōnne fatuī nōmen adversantur omnēs?
Bonifācius
Et quidem maximē.
Beātus
Nōnne fatuus esset, quī aureō pīscārētur hamō,(2) quī vitrum antepōneret gemmīs, quī cāriōrēs habēret equōs quam uxōrem ac līberōs?
Bonifācius
Is esset quōvīs Coroebō(3) stultior.
Beātus
At nōn tālēs sunt quī prōcurrunt in mīlitiam, spē lucrī nōn admodum magnī, corpus et animum expōnentēs perīculō; quī student congerendīs opibus, cum animum habeant omnium bonārum rērum egenum; quī vestēs et aedēs exōrnant, cum animus neglēctus ac squallidus iaceat; quī corporis valētūdinem anxiē tuentur, animam tot capitālibus morbīs labōrantem neglegunt; dēnique quī fugācissimīs huius vītae voluptātibus cruciātūs merentur aeternōs?
Bonifācius
Ipsa ratiō fatērī cōgit, plūs quam fatuōs esse.
Beātus
Atquī hīs fatuīs cum plēna sint omnia, vix inveniās, quī ferre possit fatuī vocābulum, cum adeō nōn abhorreant ā rē.
Bonifācius
Sīc est profectō.
Beātus
Age, scīs quam sint apud omnēs invīsa vocābula mendācis ac fūris.
Bonifācius
Sunt invīsissima, nec sine caussā.
Beātus
Fateor. Sed ut stuprāre coniugēs aliēnās sit furtō scelerātius, tamen adulterī cognōmine quidam etiam glōriantur, ad furtī convīcium illīcō strictūrī gladium.
Bonifācius
Ita rēs habet apud plūrēs.
Beātus
Ita cum multī scortīs vīnōque perditissimī sint, et sint libenter ac palam, tamen ad ganeōnis nōmen offenduntur.
Bonifācius
Hī nīmirum rem sibi glōriae dūcunt, cum vōcem reī dēbitam horreant.
Beātus
Sed vix aliud nōmen auribus nostrīs vidētur intōlerābilius, quam mendācis.
Bonifācius
Nōvī quī hoc convīcium caede sint ultī.
Beātus
Sed utinam pariter abominentur rem. Numquam accidit tibi, ut, quī prōmīserat sē mūtuum ad certum diem redditūrum, falleret?
Bonifācius
Frequenter; etiam cum id dēiūrāsset, neque id semel, sed iterum atque iterum.
Beātus
Fortasse nōn erant solvendō.
Bonifācius
Imō erant, sed commodius esse dūcēbant nōn reddere crēditum.
Beātus
An hoc nōn est mentīrī?
Bonifācius
Plānissimē.
Beātus
Audērēs istiusmodī crēditōrem sīc compellāre: Cūr mihi totiēs mentīris?
Bonifācius
Nōn, nisī parātus essem ad pugnam.
Beātus
An nōn similī modō quotīdiē verba dant latomī(4), fabrī aurificēs et vestiāriī, pollīcentēs ad certum diem, nec tamen praestantēs, etsī magnī referat tua?
Bonifācius
Mīra impudentiā! sed adde hīs advocātōs pollīcentēs operam.
Beātus
Potes addere sexcenta nōmina: nēmō tamen hōrum lātūrus sit mendācis vocābulum.
Bonifācius
Hoc genere mendāciōrum plēna sunt omnia.
Beātus
Itidem fūris nōmen nēmō tolerat, cum ā rē nōn perinde omnēs abhorreant.
Bonifācius
Exspectō ut dīcās clārius.
Beātus
Quid interest inter eum, quī rem tuam tollit ē scrīniō, et inter eum, quī dēpositum abiūrat?
Bonifācius
Nihil, nisī quod scelerātior est, quī spoliat etiam fidentem.
Beātus
At quam paucī sunt, quī dēpositum reddunt, aut sī reddunt, nōn dant integrum?
Bonifācius
Opīnor esse perpaucōs.
Beātus
Nēmō tamen istōrum ferat fūris vocābulum, cum rem nōn horreant.
Bonifācius
Admodum.
Beātus
Iam mihi reputa, quid vulgō fīat trāctandīs pupillōrum bonīs, in testāmentīs ac lēgātīs, quantum haereat digitīs trāctantium?
Bonifācius
Frequenter tōtum.
Beātus
Furtum amant, vocābulum dētestantur.
Bonifācius
Maximē.
Beātus
Quid agant, quī rēs fīscī(5) trāctant, quī monētam pūblicam cūdunt dēteriōrem, quī nunc auctā, nunc dīminūtā nummōrum aestimātiōne, prīvātōrum rem accidunt, fortasse nōbīs nōn admodum liquet: dē hīs, quae quotīdiē experīmur, loquī fās est. Quī sūmit mūtuum, aut quī cōnflat aes aliēnum hoc animō, ut reddat, sī liceat, numquam, quantulum abest ā fūre?
Bonifācius
Cautior fortasse dīcī potest, melior nēquāquam.
Beātus
At hōrum cum ingēns ubīque sit numerus, nēmō tamen tolerat fūris nōmen.
Bonifācius
Animum sōlus Deus nōvit: proinde apud hominēs obāerātī vocantur, nōn fūrēs.
Beātus
Quantulī refert, quō nōmine dīcantur apud hominēs, modō sint fūrēs apud Deum? certē suus cuique nōtus est animus. Ad haec quī, cum dēbeat multum, quod obtigit pecūniae nēquiter prōdigit; quī, postquam dēcoxit in ūnā cīvitāte, dēlūsīs crēditōribus fugit in aliam, hospitēs quaerēns, quibus impōnat, idque facit crēbrius; nōnne satis dēclārat quō sit animō?
Bonifācius
Satis superque. Sed tamen istī solent fūcāre colōre quod faciunt.
Beātus
Quōnam?
Bonifācius
Multum multīsque dēbēre, praedicant sibi cum magnātibus, atque adeō Rēgibus, esse commūne, eōque quī sunt hoc ingeniō praeditī, ferē nōbilitātis opīniōnem affectant.
Beātus
In quem ūsum?
Bonifācius
Dictū mīrum, quantum equitī licēre velint.
Beātus
Quō iūre? quibus lēgibus?
Bonifācius
Haud aliīs quam quibus praefectī maris vendicant sibi quidquid ēiectum est naufrāgiō, etsī extet dominus; quibus aliī suum esse volunt, quidquid apud fūrem aut praedōnem dēprehenderint.
Beātus
Istiusmodī lēgēs possent ipsī fūrēs condere.
Bonifācius
Et facerent, sī queant tuērī, et habērent quod excūsārent, sī bellum indicant prius, quam fūrentur.
Beātus
Quis hoc iūris dedit equitī potius, quam peditī?
Bonifācius
Mīlitiae favor. Sīc enim exercentur ad bellum, quō promptiōrēs sint ad spoliāndum hostem.
Beātus
Sīc, opīnor, Pyrrhus exercēbat suōs ad bellum.
Bonifācius
Nōn, sed Lacedaemoniī(6).
Beātus
Abeant in malam crucem cum suō exercitiō. Sed unde nōmen hoc tantae praerogātīvae?
Bonifācius
Quibusdam obvenit ā maiōribus, aliī mercantur aere, quidam adscīscunt.
Beātus
An licet adscīscere cuilibet?
Bonifācius
Licet, sī mōrēs respondeant.
Beātus
Quī?
Bonifācius
Sī nihil bonae reī gerat, sī splendidē vestiātur, sī incēdat annulātus, sī gnāviter scortētur, sī aleam lūdat assiduē, sī certet chartīs, sī compōtātiōnibus ac voluptātibus aetātem absūmat, sī nihil loquātur plēbeium, sed arcēs, pugnās, ac bella mera crepet, Thrasōnica omnia. Illī sibi permittunt bellum, cui velint, indīcere; etsī, pedem ubi pōnant, nōn habeant.
Beātus
Equitēs mihi narrās equuleō(7) dignōs.
Bonifācius
Atquī tālēs habet nōn paucōs Sicambria.

Footnotes

(1). Īrus dīcī: Īrus apud Homērum mendicī pauperum nōmen.
(2). Aureō: Nerōnem hoc fēcisse notus est Suetōnius.
(3). Coroebō stultior: Coroebī virī stultitia prōverbiō locum dedit.
(4). Latomī: Lapīcidae.
(5). Rēs fīscī: Fīscus hinc nōmen habet, quod ōlim in fīscellīs, hoc est, sportulīs, pecūniās collēgēbant.
(6). Lacedaemoniī: Auctor Xenophōn in Reipūblicā Lacedaemōniōrum.
(7). Equuleō: Iocus est in dictiōne equuleō, quod et parvum equum et tormentī genus significat.