Colloquia Familiaria - Colloquium Quīntum Decimum
Dē Captandīs Sacerdōtiīs
Persōnae:
Pamphagus, Cocles
Pamphagus, Cocles
Pamphagus
Aut parum prōspiciunt oculī, aut Coclitem veterem compotōrem meum videō.
Cocles
Immō nihil tē fallunt oculī tuī: vidēs sodālem ex animō tuum. Nūlla cuiquam erat spēs reditūs tuī, quī tot annōs āfueris, ignārīs omnibus quae tē terrārum habēret regiō. Sed unde? dīc, quaesō.
Pamphagus
Ab antipodibus.
Cocles
Immō ab īnsulīs, opīnor, Fortūnātīs.
Pamphagus
Gaudeō, quod agnōveris sodālem tuum: nam verēbar, nē sīc domum redīrem, quemadmodum rediit Ulixēs.(2)
Cocles
Quōnam pactō rediit ille?
Pamphagus
Nec ab uxōre est agnitus. Sōlus canis iam vetulus, mōtā caudā dominum agnōvit.
Cocles
Quot annōs ille domō āfuerat?
Pamphagus
Vīgintī.
Cocles
Tū plūrēs āfuistī: nec tamen fefellit mē tua faciēs. Sed quis isthuc nārrat dē Ulixe?
Pamphagus
Homērus.
Cocles
Oh, ille, ut aiunt, pater est omnium fābulārum. Fortassis uxor interim adscīverat taurum(1) alium, et idcircō nōn agnōvit Ulixem suum.
Pamphagus
Immō nihil illa castius: sed Pallās addiderat Ulixī senium, nē posset agnōscī.
Cocles
Quī tandem agnitus est?
Pamphagus
Ē tuberculō, quod habēbat in digitō pedis: id animadvertit nūtrīx iam admodum anus, dum illī pedēs lavat.
Cocles
Ō curiōsam lāmiam!(3) Et tū mīrāris, sī ego tē agnōvī ex istō tam īnsignī nāsō?
Pamphagus
Nihil mē poenitet huius nāsī.
Cocles
Nec est, cūr poeniteat, cum organum tibi sit ad rēs tam multās ūtile.
Pamphagus
Ad quās?
Cocles
Prīmum ad exstinguendās lūcernās erit cornū vice.
Pamphagus
Perge.
Cocles
Deinde sī quid hauriendum erit ē cavō profundiōre, fuerit locō prōmuscidis.
Pamphagus
Papae!
Cocles
Sī manūs erunt occupātae, licēbit ūtī vice paxillī.
Pamphagus
Etiamne amplius?
Cocles
Condūcet excitandō foculō, sī dēfuerit follīs.
Pamphagus
Bellē narrās. Quid praetereā?
Cocles
Sī lūmen officiat scrībentī, praebēbit umbrāculum.
Pamphagus
Ha ha he: est praetereā, quod dīcās?
Cocles
In bellō nāvālī praebēbit ūsum harpagōnis.(4)
Pamphagus
Quid in bellō terrestrī?
Cocles
Erit locō clypeī.
Pamphagus
Quid deinde?
Cocles
Findendīs līgnīs erit cuneus.
Pamphagus
Probē.
Cocles
Sī praecōnem agās, erit tuba: sī classicum canās, cornū: sī fodiās, ligō: sī metās, falx: sī nāvigēs, ancora: in pōpīnā fuerit fuscina: in pīscandō hāmus.
Pamphagus
Ō mē fēlīcem! Nesciēbam mē circumferre tam ad multa condūcibilem supellectilem.
Cocles
Sed quis interim terrārum angulus tē habuit?
Pamphagus
Rōma.
Cocles
At quī fierī potuit, ut in tantā lūce nēmō tē scīret vīvum?
Pamphagus
Immō nūsquam magis latent bonī virī; adeō, ut saepe clārissimā lūce nēminem videās in frequentī forō.
Cocles
Redīs igitur nōbīs onustus sacerdōtiīs.
Pamphagus
Vēnātus equidem sum sēdulō: at parum fāvit Dēlia.(5) Nam complūrēs illic pīscantur hāmō, quod dīcī solet, aureō.(6)
Cocles
Stultum pīscandī genus.
Pamphagus
Et tamen pulchrē succēdit nōnnūllīs. Sed nōn omnibus fēlīciter cadit haec ālea.
Cocles
An nōn īnsigniter stultī sunt, quī plumbum commūtant aurō?
Pamphagus
Sed nōn intelligis, in plumbō sacrō vēnās aurī subesse.
Cocles
Quid igitur? rediistī nōbīs nihil aliud, quam Pamphagus?
Pamphagus
Nōn.
Cocles
Quid igitur?
Pamphagus
Lupus hiāns.(7)
Cocles
Fēlīcius redeunt, quī asinī redeunt, sacerdōtiōrum sarcinā gravēs. Cūr māvīs sacerdōtium, quam uxōrem?
Pamphagus
Quia mihi placet ōtium. Arrīdet Epicūrea vīta.
Cocles
At meā sententiā suāvius vīvunt, quibus est lepida puella domī, quam complectantur, quotiēs libet.
Pamphagus
Sed adde, nōnnunquam cum nōn libet. Amō voluptātem perpetuam. Quī dūcit uxōrem, ūnō mēnse fēlīx est: cuī contingit optimum sacerdōtium, in omnem ūsque vītam fruitur gaudiō.
Cocles
Sed trīstis est sōlitūdō: adeō ut nec Adam suāviter vīctūrus fuerit in Paradīsō, nisi Deus illī adiunxisset Ēvam.
Pamphagus
Nōn dēerit Ēva, cuī sit opulentum sacerdōtium.
Cocles
Sed voluptās nōn est voluptās, quae cum malā fāmā, malāque cōnscientiā coniūncta est.
Pamphagus
Vērum dīcis: et idcircō mihi in animō est, cōnfābulātiōne lībrōrum sōlitūdinis taedium fallere.
Cocles
Istīs quidem sodālibus nihil iūcundius. Sed redīsne ad tuam pīscātiōnem?
Pamphagus
Redeō, sī liceat parāre novam escam.
Cocles
Aureamne, an argenteam?
Pamphagus
Utramlibet.
Cocles
Bonō animō es; pater suppeditābit.
Pamphagus
Nihil illō tenācius. Nec crēditūrus est dēnuō, cum intellēxerit, mihi sortem etiam perīsse.
Cocles
Vērum ista lēx est āleae.
Pamphagus
Sed ille nōn dēlectātur hāc āleā.
Cocles
Sī pernegābit ille, commonstrābō tibi, unde possīs quantum volēs pecūniae sūmere.
Pamphagus
Tū vērō mihi voluptātem narrās: age mōnstrā; iam cor mihi salit.
Cocles
In prōmptū est.
Pamphagus
Nactus es thēsaurum aliquem?
Cocles
Sī nactus essem, mihi nactus essem, nōn tibi.
Pamphagus
Sī queam corrādere centum ducātōs, revīxerit spēs.
Cocles
At ego tibi commonstrō, unde possīs haurīre centum mīllia.
Pamphagus
Quīn tū igitur mē beās? Nē diūtius enecā. Dīc, unde?
Cocles
Ex asse Būdaeī. Illic reperiās innumerās myriadēs, sīve auream mālīs monētam, sīve argenteam.
Pamphagus
Abī, quō dignus es, cum tuō iocō. Illinc tibi resolvam, quod dēbuerō pecūniae.
Cocles
Resolvēs, sed quod illinc tibi numerārō.
Pamphagus
Age, nōvī nāsum tuum.
Cocles
At mihi prae tē nāsus est nūllus.
Pamphagus
Immō nihil tē nāsūtius. Nihil es nisi nāsus. Lūdis in rē sēriā. Hāc in rē ringī(8) possim citius, quam rīdēre. Rēs grāvior est, quam ut rīdēre libeat. Tū sī hīc essēs, nōn lūderēs. Sum tibi lūdibriō. Illūdis mihi, et illūdis mē. Iocō mē tractās in rē neutiquam iocōsā.
Cocles
Minimē rīdeō: id, quod rēs est, dīcō. Nōn rīdeō quidem; immō rem ipsam dīcō. Sēriō loquor. Ex animō loquor. Simpliciter loquor. Vēra loquor.
Pamphagus
Ita tibi semper stet in capite pileum,(9) ut ista tū simpliciter loqueris. Sed cessō abīre domum, cognītūrus, quō statū sint illic omnia?
Cocles
Offendēs nova permulta.
Pamphagus
Crēdō; sed utinam omnia ex animī sententiā.
Cocles
Isthuc optāre licet omnibus; sed hāctenus obtigit nēminī.
Pamphagus
Hoc quoque commoditātis adferet utrīque nostrum sua peregrīnātiō, quod dulcior erit posthāc domus.
Cocles
Nesciō: nam videō, quōsdam septiēs illō recurrere. Adeō scābiēs illa sine fīne solet prūrīre, sī quem semel invāserit.
(1). Taurum: id est adulterum. Horātius: "Querenti taurum mōnstrāvit inertem."
(2). Ulixem: sīc appellat maritum, quī nimium diū āfuit. Ulixem reducem nūllus agnōvit praeter canem.
(3). Lamiae: maleficae mulierēs, quae oculōs habent cum forīs sunt, quibus perspiciunt omnia; domī caecutiunt.
(4). Harpagō: īnstrūmenta quibus iniectīs attrahunt nāvem commissūrī bellum.
(5). Dēlia: Diāna.
(6). Pīscantur...aureō: prōverbium "Aureō pīscārī hāmō."
(7). Lupus hiāns: vidē Chiliades; et allūsum est ad nōmen Pamphagus, quod Graecīs sonat omnia cōmedentem.
(8). Ringī quam rīdēre: ringitur īrātus, nōn rīdet. Rīsus igitur est dīductiō labiōrum, sed prae gaudiō, cum rīsus sit ex gaudiō.
(9). Stet in capite pileum: prōverbium est in eōs quī dīversum sentiunt ab iīs quae dīcunt, id est praepostērē stēt pileum.