Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Octāvum
Cyclōps sīve Evangeliophorus
Persōnae:
Polyphēmus, Cannius
Polyphēmus, Cannius
Cannius
Quid hīc vēnātur Polyphēmus?
Polyphēmus
Quid vēner, rogās, sine canibus et vēnābulō?
Cannius
Forte nympham aliquam hamadryādem.
Polyphēmus
Pulchrē dīvīnāstī. En tibi rēte vēnātōrium.
Cannius
Quid ego videō? Bacchum in exuviō leōnis, Polyphēmum cum cōdice? γαλῇ κρόκωτόν(1).
Polyphēmus
Nōn crocō tantum pīnxī libellum, sed etiam miniō lasūriōque.
Cannius
Nōn loquor dē crocō, sed Graecē dīxī quiddam. Mīlitāris vidētur libellus; nam nōdīs, lāmīnīs et circulīs aereīs armātus est.
Polyphēmus
Intrōspice.
Cannius
Videō. Sānē perquam bellus est: sed nōndum ōrnāstī satis.
Polyphēmus
Quid dēest?
Cannius
Addere dēbēbās tua īnsignia.
Polyphēmus
Quae?
Cannius
Sīlēnī caput ē dōliō prōspiciēns. Sed quid trāctat? artem pōtāticam?
Polyphēmus
Vidē nē quam imprūdēns effutiās blasphēmiam.
Cannius
Quid igitur? estne sacrī quippiam?
Polyphēmus
Est, quō nihil sacrātius, Evangelium.
Cannius
Ἡράκλεις(2)! Quid Polyphēmō cum Evangeliō?
Polyphēmus
Quīn ita rogās, quid Chrīstiānō cum Chrīstō?
Cannius
Nesciō, nisī quod tē tālem magis decet halbardacha. Nam sī quis mihi istā speciē ignōtus occurreret in marī, pīrātam esse crēderem; sī in nemore, sīcārium.
Polyphēmus
Atquī hoc ipsum nōs docet Evangelium, nē quem iūdicēmus iūxtā faciem. Quemadmodum enim saepenumerō sub tunicā cinerēciā latet animus tyrannicus, ita nōnnumquam attōnsum caput, circumtorta barba, torva supercilia, trucēs oculī, vertex plūmam ventilāns, sāgum mīlitāre, calīgae intersectae, tegunt evangelicum animum.
Cannius
Quidnī? nōnnumquam et sub pelle lupīnā latet ovis; et, sī quā fidēs apologīs, sub exuviō leōnis latet asinus.
Polyphēmus
Imō ego nōvī, quī ovem gestat in vertice, vulpem in pectore; cui libēns optārim, ut quam habet nigrōs oculōs, tam habeat candidōs amīcōs, tamque probē inaurētur, quam colōrem habet inaurātūrae congruum.
Cannius
Sī ovem gestat in vertice, quī pileum gestat ovillum, quam tū incēdis onustus, quum ovem simul et strūthiocamēlum gestēs in capite! Tum an nōn absurdius facit, quī avem portat in capite, asinum in pectore?
Polyphēmus
Mordēs.
Cannius
Sed bellē rēs habuerit, sī, quam tū decorāstī variīs ōrnāmentīs Evangelium, tam tē vicissim exōrnet. Ōrnāstī colōribus; utinam exōrnet tē bonīs mōribus!
Polyphēmus
Cūrābitur.
Cannius
Ut solēs.
Polyphēmus
Sed omīssīs convīciīs; itane damnās eōs quī circumferunt cōdicem evangelicum?
Cannius
Minimē gentium.
Polyphēmus
Quid? an tibi videor minimus gentium, vel asīninō capite tē prōcērior?
Cannius
Nōn arbitror tantō, sī asinus arrigat auriculās.
Polyphēmus
Certē būbalinō.
Cannius
Placet collātiō, sed ego minimē dīxī, nōn minimē.
Polyphēmus
Quid interest inter ōvum et ōvum?
Cannius
Quid interest inter medium digitum et īnfimum?
Polyphēmus
Medius est longior.
Cannius
Scītē. Quid interest inter asīnīnās auriculās et lupīnās?
Polyphēmus
Lupīnae sunt breviōrēs.
Cannius
Rem tenēs.
Polyphēmus
At ego longa breviaque palmō et ulnā mētīrī soleō, nōn auribus.
Cannius
Age, quī Chrīstum gestāvit, dictus est Chrīstophorus: tū quī Evangelium portās, prō Polyphēmō dīcendus es Evangeliophorus(3).
Polyphēmus
An sānctum nōn putās, portāre Evangelium?
Cannius
Nōn, nisī tū fateāris esse sānctissimōs asinōs.
Polyphēmus
Quī sīc?
Cannius
Quia ūnus sufficit gestandīs tribus istiusmodī cōdicum mīlibus; nec tē crēdiderim futūrum imparem onerī, sī probē sīs clitellātus.
Polyphēmus
Nihil absurdī sīc asinō tribuere sānctimōniam, quia gestāvit Chrīstum.
Cannius
Istam sānctimōniam tibi nōn invideō. Et, sī vīs, dōnābō tibi reliquiās illius asinī, cui Chrīstus īnsēdit, ut exōsculēris.
Polyphēmus
Dābis mūnus grātissimum. Nam asinus ille contāctū corporis Chrīstī cōnsecrātus est.
Cannius
Sānē Chrīstum contigērunt, et quī illī impēgērunt alapās.
Polyphēmus
Sed age dīc sēriō; nōnne pium est circumferre cōdicem evangelicum?
Cannius
Pium, sī absit hypocrisis, sī vērē id fīat.
Polyphēmus
Abeat hypocrisis ad monachōs! quid mīlitī cum hypocrisī?
Cannius
At prīmum expedī mihi quid sit hypocrisis.
Polyphēmus
Quum aliud prae tē ferēs, quam lateat in animō.
Cannius
Sed quid praefert circumlātus evangeliī cōdex? Nōnne vītam evangelicam?
Polyphēmus
Opīnor.
Cannius
Ergō ubi vīta nōn respondet cōdicī, nōnne hypocrisis est?
Polyphēmus
Vidētur. Sed quid est, vērē cōdicem evangelicum circumferre?
Cannius
Quidam circumferunt manibus, quemadmodum Franciscānī Franciscī rēgulam: idem possunt et baiulī Lūtētiānī, et asinī, et canthēriī. Sunt quī circumferant ōre, nihil crepantēs nisī Chrīstum et Evangelium: hoc est pharīsāicum. Quidam circumferunt animō. Proinde vērē circumfert, quī et manibus, et ōre, et corde portat Evangelium.
Polyphēmus
Ubi sunt istī?
Cannius
In templīs diāconī, quī portant cōdicem, prōnūntiant populō, et tenent corde.
Polyphēmus
Tametsī nōn omnēs sānctī sunt, quī animō gestant Evangelium.
Cannius
Nē mihi sophistam agās. Nōn gestat animō, nisī quī medullitus amat. Nēmō penitus amat, nisī quī mōribus exprimit Evangelium.
Polyphēmus
Istās subtīlitātēs nōn assequor.
Cannius
At dīcam crassiōre Minervā. Sī lagenam vīnī Bēlnēnsis gestēs humerīs, quid aliud est quam onus?
Polyphēmus
Nihil aliud.
Cannius
Sī teneās faucibus, ac mox exspuās?
Polyphēmus
Haud prōfuerit; quanquam id quidem nōn soleō.
Cannius
Sīn, ut solēs, affātim hauriās?
Polyphēmus
Nihil dīvīnius.
Cannius
Concālēscit omne corpus, rubēscit faciēs, hilārēscit frōns.
Polyphēmus
Prōrsus.
Cannius
Tāle quiddam est Evangelium: in animī vēnās dēmissum innovat tōtum hominis habitum.
Polyphēmus
Videor igitur tibi parum evangelicē vīvere?
Cannius
Istam quaestiōnem nēmō tē dissolverit rēctius.
Polyphēmus
Sī bipennī rēs āgātur.
Cannius
Sī quis in ōs tē vocet mendācem aut gāneōnem, quid faciās?
Polyphēmus
Quid faciam? sentīret pugnōs meōs.
Cannius
Quid sī quis tibi impingat colaphum?
Polyphēmus
Amputārem illī collum prō colaphō.
Cannius
Atquī cōdex tuus docet, ut prō convīciō referās benignum sermōnem, et ferientī maxillam dextram porrigās et sinistram.
Polyphēmus
Lēgī; sed exciderat.
Cannius
Ōrās, opīnor, frequenter.
Polyphēmus
Isthuc est Pharīsāicum.
Cannius
Pharīsāicum est, prōlīxē precārī, sed fūcātē. At tuus cōdex docet semper ōrandum, sed ex animō.
Polyphēmus
Attamen ōrō nōnnumquam.
Cannius
Quandō?
Polyphēmus
Quum venit in mentem, semel aut bis in hebdomade.
Cannius
Quid tum ōrās?
Polyphēmus
Precātiōnem dominicam.
Cannius
Quotiēs?
Polyphēmus
Semel. Nam vetat Evangelium battologiam(4) eadem iterantem.
Cannius
Potes attentus absolvere precātiōnem dominicam?
Polyphēmus
Numquam id tentātum est. An nōn satis quod vōce prōnūntiō?
Cannius
Nesciō, nisī quod Deus nōn audit nisī cordis vōcem. Crebrō iēiūnās?
Polyphēmus
Numquam.
Cannius
At tuus cōdex probat precātiōnem et iēiūnium.
Polyphēmus
Probārem et ego, nisī aliud flagitāret venter.
Cannius
At Paulus negat eōs servīre Iēsū Chrīstō, quī ventrī serviunt. Vēsceris carnibus quōvīs diē?
Polyphēmus
Quum dantur.
Cannius
Atquī ista gladiātōria laterum fīrmitās vel foenō arbōrumque corticibus poterat alī.
Polyphēmus
Sed Chrīstus dīxit, nōn coinquinārī hominem hīs, quae intrant in ōs.
Cannius
Ita, sī modicē, sī praeter offendīculum. At Paulus Chrīstī discipulus māvult famē morī, quam frātrem īnfirmum offendere suō cibō: nōsque ad suum hortātur exemplum, ut omnibus per omnia placeāmus.
Polyphēmus
Paulus est Paulus; ego sum ego.
Cannius
At Aegōnis est caprās pāscere.
Polyphēmus
Malim esse.
Cannius
Pulchrē tibi precāris: caper citius fiēs, quam capra.
Polyphēmus
Esse dīxī prō edere.
Cannius
Ēleganter. Libenter succurris pauperibus?
Polyphēmus
Nōn est quod dem.
Cannius
At esset, sī sōbriē vīverēs, sī gnāviter labōrārēs.
Polyphēmus
Dulce est ōtium.
Cannius
Servās praecepta Deī?
Polyphēmus
Grave est.
Cannius
Agis admissōrum poenitentiam?
Polyphēmus
Chrīstus prō nōbīs dēpendit.
Cannius
Unde igitur dēclārās tē amāre Evangelium?
Polyphēmus
Dīcam. Franciscānus quidam apud nōs nōn dēsinēbat ē suggestō dēblaterāre in Novum Testāmentum Erasmī: convēnī hominem prīvātim, laevam iniēcī capillīs, dextrā pugnem ēgī, suggillāvī illum magnificē, tōtamque faciem tuber reddidī. Quid ais? nōn est hoc favēre evangeliō? Deinde absolvī illum ā commissīs, hoc ipsō cōdice ter in verticem impāctō, fēcīque tria tubera, in nōmine Patris, et Fīliī, et Spīritūs Sānctī.
Cannius
Satis quidem evangelicē. Istuc nīmīrum est Evangelium Evangeliō dēfendere.
Polyphēmus
Occurrit alter eiusdem sodālitī, quī nūllum neque modum neque fīnem faciēbat dēbacchandi in Erasmum. Accēnsus evangelicō zēlō mīnīs hominem adēgī, ut utrōque genū flexō rogāret veniam, fatērēturque, sē, quae dīxerat, īnstīgante diabolō dīxisse: nī fēcisset, iam halbardacha erat in cervīcem vibrāta. Vultus erat quālis esse solet Mārtis īrātī. Hoc gestum est cōram aliquot testibus.
Cannius
Mīror hominem nōn fuisse prōtinus exanimātum. Sed ut pergāmus. Vīvis castē?
Polyphēmus
Id fortasse fiet, ubi senuerō. Sed vīs tibi vērum fatear, Cannī?
Cannius
Nōn sum sacerdōs: sī cōnfitērī libet, alium quaere.
Polyphēmus
Deō soleō cōnfitērī; sed tibi fateor, mē nōndum esse perfectum evangelicum, sed ūnum ē populō. Habēmus quattuor evangelia; nōs evangelicī quattuor rēs potissimum vēnāmur: ut ventrī bene sit; nē quid dēsit iīs, quae sub ventre sunt; tum ut sit unde vīvāmus; postrēmō ut liceat, quod lubet, agere. Haec sī suppetant, inter pōcula clāmāmus, Iō triumphē, iō Paean; vīvit Evangelium, rēgnat Chrīstus!
Cannius
Ista quidem Epicūrea vīta est, nōn evangelica.
Polyphēmus
Haud īnficior. Sed scīs Chrīstum omnipotentem esse; potest repente vertere nōs in aliōs hominēs.
Cannius
Potest et in suēs; quod quidem prōclīvius arbitror, quam in bonōs virōs.
Polyphēmus
Utinam nōn essent peiōrēs in mundō suibus, būbus, asīnīs, et camēlīs! Multōs videās leōnibus truculentiōrēs, lupīs rāpāciōrēs, passeribus salāciōrēs, canibus mordāciōrēs, vīperīs nocentiorēs.
Cannius
At iam tempus est, ut ex animante brūtō in hominem incipiās vertī.
Polyphēmus
Rēctē monēs. Nam hōrum temporum prophētae dīcunt īnstāre suprēmum mundī diem.
Cannius
Tantō magis properandum.
Polyphēmus
Exspectō Chrīstī manum.
Cannius
Vidē ut tū manuī cēream praebēās mātēriam. Sed unde colligunt, in propinquō esse mundī fīnem?
Polyphēmus
Quōniam, inquiunt, idem nunc faciunt hominēs quod faciēbant imminente dīluviō: epulantur, pōtant, comēssantur, dūcunt, nūbunt, scortantur, emunt, vendunt, foenerant et foenerantur, aedificant: rēgēs belligerantur, sacerdōtēs student augendīs cēnsibus, theōlogī nectunt syllogismōs, monachī per orbem cursitant, populus tumultuātur, Erasmus scrībit colloquia: dēnique nihil malōrum abest, famēs, sītis, latrōcinia, bellum, pestilentia, sēditiō, rērum bonārum inopia. An nōn haec arguunt adesse fīnem rērum humānārum?
Cannius
Ex hoc malōrum acervō, quod tibi est molestissimum?
Polyphēmus
Dīvīnā.
Cannius
Quod crūmenam tuam obsīdent arāneae(5).
Polyphēmus
Dispeream, nisī rem acū tetigistī. Nunc veniō recēns ā compōtātiōne: aliās sōbrius tēcum disputābō, sī volēs, dē evangeliō.
Cannius
Quandō tē vidēbō sōbrium?
Polyphēmus
Quum fuerō.
Cannius
Quandō eris?
Polyphēmus
Quum vidēris. Interim, mī Cannī, sīs fēlīx.
Cannius
Tibi vicissim optō ut sīs quod dīceris(6).
Polyphēmus
Nē mē vincās officiō, precor nē Cannium umquam dēstituat unde cognōmen sortītus est.
Footnotes
(1). Graecē: Id est, Fēlī crōcōsum, vidē prov.
(2). Graecē: Id est, Herculēs, admīrandī adverbium apud Graecōs.
(3). Evangeliophorus: Id est, Evangelium ferēns.
(4). Battologia: Inānis et multōrum verbōrum effūsiō ā Battō quōdam dicta, cui hoc solenne fuit. Battologiam damnat Chrīstus nōminātim apud Matthaeum, cap. 6. verf. 7.
(5). Obsīdent arāneae: Et apud Catullum hic iocus est dē sacculō arāneīs plēnō.
(6). Quod dīceris: Germānī sīquidem trullam vīnāriam ein tanne vocant.