Colloquia Familiaria - Colloquium Vīcēsimum Sextum
Convīvium Religiōsum
Persōnae:
Eusebius
(1), Timotheus
(2), Theophilus
(3), Chrysoglottus
(4), Uranius
(5), Sophronius
(7), Theodidactus
(8), Eulalius
(9), Nephalius
(10)
Quum omnia nunc vernent et rīdeant in agrīs, dēmīror esse, quī fūmōsīs urbibus dēlectentur.
Nōn omnēs capiuntur aspectū flōrum, aut prātōrum vernantium, aut fontium amniumve: aut, sī capiuntur, est aliud, quod magis iuvet. Ita voluptās voluptāte, velutī clāvus clāvō, pellitur.
Eusebius
Tū mihi fortasse foenerātōrēs narrās, aut hīs simillimōs negōtiātōrēs avārōs.
Timotheus
Istōs quidem, sed, nōn sōlōs, ō bone, immō cum hīs innumerōs aliōs, ūsque ad ipsōs sacerdōtēs ac monachōs, quī ferē quaestūs grātiā malunt in urbibus, iīsque frequentissimīs, versārī, dogma secūtī, nōn Pȳthagoricum aut Platōnicum, sed caecī cuiusdam mendicī, cui dulce erat, premī turbīs hominum, quod dīceret, illīc esse quaestum, ubi esset populus.
Eusebius
Valeant caecī cum suō quaestū: nōs philosophī sumus.
Timotheus
Et Socrātēs philosophus urbēs praeferēbat agrīs, quod esset discendī cupidus, et urbēs habērent, unde disceret. In agrīs esse quidem arborēs et hortōs, fontēs et amnēs, quī pāscerent oculōs, cēterum nihil loquerentur, ac proinde nihil docērent.
Eusebius
Est nōnnihil, quod dīxit Socrātēs, sī sōlus obambulēs in agrīs. Quamquam mea sententia nōn est mūta rērum nātūra, sed undiquāque loquāx est, multaque docet contemplantem, sī nacta fuerit hominem attentum ac docilem. Quid aliud clāmitat illa tam amoena nātūrae vernantis faciēs, quam opificis Deī sapientiam bonitātī parem? Sed Socrātēs in eō sēcessū quam multa docet Phaedrum suum, ac vicissim ab eō discit!
Timotheus
Sī tālēs adessent aliquot, nihil esse possit amoēnius rūsticātiōne.
Eusebius
Libet igitur huius reī perīculum facere? Est mihi praediolum suburbānum, nōn amplum, sed nitidē cultum; eō vōs in crāstinum diem ad prandium vocō.
Timotheus
Plūrēs sumus; exedērēmus tōtum praedium tuum.
Eusebius
Immō tōtum convīvium appōnētur herbāceum, ex dapibus, ut inquit Flaccus
(6), inemptīs apparātum. Vīnum ipse locus suppeditat; pepōnēs, melōnēs, fīcōs, pira, māla, nucēs ipsae pene arborēs porrigunt, quemadmodum fit in īnsulīs Fortūnātīs, sī Lūciānō
(11) crēdimus. Accēdet fortassis ē corte
(12) gallīna.
Timotheus
Age, nōn recūsāmus.
Eusebius
At suam quisque umbram
(13) sēcum addūcat, quam volet. Ita quum sītis quattuor, aequābimus numerum Mūsārum.
Eusebius
Ūnum illud vōs praemonitōs volō, sibi quisque condīmentum suum adferet. Ego cibōs duntaxat appōnam.
Timotheus
Quod condīmentum narrās? piper an saccharum?
Eusebius
Immō aliud vīlius, sed suāvius.
Eusebius
Famem. Eam dabit hodiē coena tenuis; crās acuet stomachum ambulātiūncula. Et hoc quoque commodī rūsculō meō dēbēbitur. Vērum ad quam hōram libet prandēre?
Timotheus
Ad decimam, priusquam invālēscat aestus sōlis.
Puer
Herē, adsunt convīvae prō foribus.
Eusebius
Bonae fideī est, quod vēnistis; sed bis grātum est, quod vēnistis matūrē ūna cum umbrīs vestrīs longē grātissimīs. Sunt enim quidam inciviliter cīvilēs, quī convivātōrem
(14) morā suā torquent.
Timotheus
Eō matūrius vēnimus, ut esset ōtium lūstrandī vīsendīque rēgiam istam tuam, quam audīmus undique mīrīs dēliciīs variam, nūsquam nōn testārī dominī suī ingenium.
Eusebius
Rēgiam spectābitis tālī dignam rēge. Mihi certē nīdulus est quāvīs rēgiā grātior. Et sī rēgnat, quī līberē vīvit ex animī suī sententiā, hīc plānē rēgnō. Sed praestat, opīnor interim, dum culīnae praefecta parat holusulum, et adhūc moderātus est sōlis calor, vīsere hortōs nostrōs.
Timotheus
Est alius praeter hunc? Nam hīc sānē mīrē cultus blandissimō aspectū statim ingredientēs salūtat et comiter excipit.
Eusebius
Hinc igitur dēcerpat sibi quisque flosculōs ac frondēs aliquot, nē quid offendat domus paedor. Nōn īdem odor aequē grātus omnibus. Quāre sibi quisque dēligat. Nē parcite. Nam quicquid hīc nāscitur, pene pūblicum esse patior. Neque enim unquam clauditur ostium huius vestibulī, nisi noctū.
Timotheus
Ēn tibi in ostiō Petrus.
Eusebius
Hunc ego malō iānitōrem, quam Mercuriōs, Centaurōs, aliaque portenta, quae quidam pingunt in foribus suīs.
Timotheus
Isthuc homine Chrīstiānō dignius est.
Eusebius
Nec mūtum habeō iānitōrem; tribus linguīs alloquitur ingredientem.
Eusebius
Quīn ipse legis?
Timotheus
Intervāllum aliquantō longius est, quam ut prōspectus oculōrum assequātur.
Eusebius
Ēn tibi perspicillum, quod tē vel Lynceum reddet.
Timotheus
Latīna videō. SI VIS AD VITAM INGREDI, SERVA MANDATA. Matthaei cap. 19.
Eusebius
Nunc lege Graeca.
Timotheus
Graeca videō quidem; at illa nōn vident
(15) mē: quāre lampadem
(16) hanc trādō Theophilō, quī nunquam nōn cantillat Graeca.
Μετανοήσατε
(17) καὶ ἐπιστρέψατε. Πράξεων τῷ τρίτῳ.
Hebraea mihi sūmam: וְצַדיק בֶּאֱמוּנָתוׄ יִחְיֶה
(18)
Eusebius
An vōbīs vidētur incomis iānitor, quī statim monet, ut āvertāmur ā vitiīs, et convertāmus nōs ad studium pietātis? Deinde vītam nōn contingere ex operibus Mōsaicīs, sed per fidem ēvangēlicam? Postrēmō servandīs ēvangēlicīs praeceptīs iter esse ad immortālem vītam?
Timotheus
Et ecce mox ad dextram ingressus ostendit sacellum perquam ēlegāns. In altārī Iēsus Chrīstus, suspiciēns in coelum ad Patrem et Spīritum sānctum illinc prōspicientēs, atque eōdem dextram porrigēns, laevā velut invītat et allectat praetereuntem.
Eusebius
Nec is ēlinguis nōs excipit: vidēs Latīna? Ego sum via, vēritās et vīta. Graeca: Ἐγώ εἰμι τὸ ἄλφα καὶ τὸ ὦ Hebraica: לְכוּ־בָנִים, שִׁמְעוּ־לִי; יִרְאַת ה" אֲלַמֶּדְכֶם
(19)
Timotheus
Laetō nīmirum ōmine nōs salūtāvit Dominus Iēsus.
Eusebius
Sed nē videāmur incivilēs, fortassis pār est, ut illum resalūtēmus precēmurque, ut, quandō ex nōbīs ipsī nihil possumus, ille suā inaestimābilī bonitāte nōn sinat nōs unquam aberrāre ā viā salūtis, sed, abiectīs umbrīs Iūdaicīs et huius mundī praestigiīs, per vēritātem ēvangēlicam perdūcat nōs ad vītam aeternam: hoc est, ipse per sē trahat nōs ad sē.
Timotheus
Aequissimum est, et ipsa locī speciēs invītat ad precandum.
Eusebius
Multōs hospitēs allicit huius portī amoēnitās: sed ita ferē apud omnēs invāluit cōnsuētūdō, ut nēmō praetereat Iēsum īnsalūtātum. Hunc ego, vice foedissimī Priapī
(20), custōdem posuī, nōn sōlum hortī meī, sed omnium, quae possideō, dēnique corporis pariter atque animī. Adest, ut vidētis, fonticulus salūberrimīs aquīs nōn inamoene scatēns, utcunque repraesentāns ūnicum illum fontem, quī coelestī lātice refocillat omnēs labōrantēs et onerātōs, et ad quem anhēlat anima dēlassāta malīs huius mundī, nōn aliter quam iūxtā Psalmistam, cervus aestuāns sitī, gustātīs serpentium carnibus. Hunc grātīs haurīre licet, quisquis sitit. Nōnnūllī et religiōnis grātiā sēsē aspergunt. Quīdam etiam bibunt, nōn sitis, sed religiōnis causā. Videō, vōs invītōs āvellī ab hōc locō. Sed interim hōra monet, ut vīsāmus hunc cultiōrem hortum, quem in quadrum cingunt mūrī rēgiae meae. Sī quid erit vīsendum intus, ā prandiō spectābitis, quum sōlis aestus nōs, velutī cochleas, domī cohibēbit hōrīs aliquot.
Timotheus
Papae! Epicureōs
(21) hortōs mihi vidēre videor.
Eusebius
Tōtus hīc locus voluptātī dicātus est, sed honestae, pāscendīs oculīs, recreandīs nāribus, reficiendīs animīs. Nihil hīc nāscitur praeter odōrātās herbās, nec eās quāslibet, sed eximiās duntaxat. Ūnumquodque genus suās habet āreās.
Timotheus
Nec herbae mūtae sunt apud tē, quantum videō.
Bona verba; unde hūc marmor? Ē contūsīs cēmentīs factitium marmor est: colōris candor additus est incrūstāmentō(23).
Timotheus
Quō tandem sēsē condit tam amābilis rīvus?
Eusebius
Vidē incivilītātem hūmānam. Posteāquam hīc satis exhilārāvit oculōs nostrōs, prōluit culīnam, eiusque sordēs sēcum dēfert in cloacam.
Timotheus
Crūdēle, ita mē Deus bene amet.
Eusebius
Crūdēle, nī et in hunc ūsum parāsset aeternī nūminis benīgnitās. Tum crūdēlēs sumus, quum fontem dīvīnae scrīptūrae longē hōc amoeniōrem, recreandīs simul ac pūrgandīs animīs nostrīs datum, cōnspurcāmus vitiīs nostrīs prāvīsque cupiditātibus, abūtentēs tam ineffābilī dōnō Deī. Nam hāc aquā nōn abūtimur, sī partimur in variōs ūsūs, in quōs illam dedit is, quī nihil nōn affātim suppeditat ūsibus hūmānīs.
Timotheus
Vērissima sunt, quae narrās: sed cūr tibi vīrent etiam hortī septa manū facta?
Eusebius
Nē quid hīc nōn vīreat. Quīdam rubra malunt, quod is color additus vīrentibus grātiam adiungat. Hīc mihi magis arrīdet, ut est sua cuique sententia, etiam in hortīs.
Timotheus
Sed hortī per sē amoēnissimī iūcunditātem propemodum obscūrant ambulācra tria.
Eusebius
In hīs vel studeō, vel obambulō, sōlus, aut cum amiculō cōnfābulāns, vel cibum capiō, sī vidētur.
Timotheus
Columnae paribus intervāllīs sustinentēs aedificium innītēns, mīrāque colōrum varietāte blandientēs suntne marmoreae?
Eusebius
Ex eōdem marmore, quō factus est hīc alveus.
Timotheus
Lepida profectō impōstūra. Vel dēierāssem, esse marmor.
Eusebius
Quāre cavē
(24), nē vel crēdās, vel dēierēs quicquam temerē. Nōn rārō fallit speciēs. Quod opibus deest, arte sarcimus.
Timotheus
Nōn tibi sat erat hortus tam nitidus, tam excultus, nisi pingerēs īnsuper aliōs hortōs?
Eusebius
Nōn capiēbat omnēs herbārum speciēs ūnus hortus. Praetereā bis dēlectāmur, quum pictum flōrem cum vīvō decertantem vidēmus; et in alterō mīrāmur artificium nātūrae, in alterō pictōris ingenium: in utrōque benīgnitātem Deī, quī in ūsum nostrum largītur haec omnia, nūllā in rē nōn mīrābilis pariter et amābilis. Postrēmō nōn semper vīret hortus, nōn semper vīvunt flosculī. Hīc hortus etiam mediā brūmā vīret et adblanditur.
Eusebius
Sed rursum nōn eget cultūrā.
Timotheus
Tantum pāscit oculōs.
Eusebius
Vērum; sed hoc perpetuō facit.
Timotheus
Habet suum et pictūra senium.
Eusebius
Habet; nōbīs tamen est vīvācior, et illī ferē grātiam addit aetās, quam nōbīs dētrahit.
Timotheus
Utinam hīc vānus essēs.
Eusebius
In hōc ambulācrō, quod spectat occidentem, sōle fruor oriente; in hōc, quod spectat orientem, aprīcor interdum: in hōc, quod spectat austrum sed patet ad septentriōnem, recreor ab aestū sōlis. Obambulābimus; sī vidētur, quō spectētis propius. Ēn vernat ipsum etiam solum: habent enim et tessellae colōrum grātiam, et flosculīs pīctīs adblandiuntur. Hoc nemus, quod vidētis hōc tōtō pariete dēpictum, exhibet mihi varium spectāculum. Prīmum quot vidētis arborēs, tot vidētis arborum genera, singulīs ad nātīvam imāginem nōn pessimē expressīs. Quot cernitis avēs, tot vidētis avium speciēs, praecipuē sī quae sint rāriōrēs, et īnsignī rē quāpiam nōbilēs. Nam anserēs, gallīnās et anatēs quid attinet pingere? Īnfernē sunt quadrupedum speciēs, aut eārum avium, quae vīvunt humī, mōre quadrupedum.
Timotheus
Mīra varietās, nec quicquam est ōtiōsum. Nihil est, quod nōn aut agat, aut loquātur aliquid. Quid nōbīs narrat noctua, pene latitāns sub frondibus?
Eusebius
Atticē loquitur Attica: σωφρόνει
(25), inquit, οὐ πᾶσιν ἵπτημι. Iubet nōs cōnsultō agere, quod nōn omnibus fēlīciter cēdat incōnsulta temeritās. Hīc aquila discerpit leporem, frūstrā obtestante scarabeō
(26). Adstat scarabeō trochilus
(27), et ipse capitālis inimīcus aquilae.
Timotheus
Haec hirundō
(28) quid gerit ōre?
Eusebius
Herbam chelidōniam. Nam hāc restituit pullīs exoculātīs vīsum. Agnōscitis herbae figūram?
Timotheus
Quodnam hoc novum lacertae genus!
Eusebius
Nōn est lacerta, sed chamaeleōn
(29).
Timotheus
Est hīc ille longō nōmine celebrātus chamaeleōn? Belluam esse crēdidī leōne maiōrem, quem vincit etiam vocābulō.
Eusebius
Hīc ille est semper hiāns, et semper iēiūnus chamaeleōn. Haec arbor est caprificō, apud quam sōlam saevit, aliās innoxius. Nam venēnum habet; nē contemnās hiantem bestiolam.
Timotheus
At nōn mūtat colōrem.
Eusebius
Vērum; quia nōn mūtat locum: ubi mūtārit locum, vidēbis et colōrem alium.
Timotheus
Quid hīc sibi vult tibicen?
Eusebius
Nōnne vidēs in proximō camēlum saltantem?
Timotheus
Videō novum spectāculum; camēlus cinaedus
(30) est, et simius choraulēs
(31).
Eusebius
Sed hīs singulātim ac per ōtium contemplandīs aliās dābitur vel tōtum trīduum; nunc satis erit velutī per trānsēnnam vīdisse. In hāc regiōne dēpictum est ad nātīvam effigiem, quicquid est īnsignium herbārum quodque iūre mīrēminī, hīc venēna quantumvīs praesentānea tūtō nōn sōlum spectantur, vērum etiam contrectantur.
Timotheus
Ēn scorpius, rārum in hīsce regiōnibus malum, sed frequēns Italiae. Quamquam color mihi parum respondēre vidētur in pictūrā.
Timotheus
Quia magis nigrent apud Italōs, iste pallidior est.
Eusebius
An nōn agnōscis herbam, in cuius folium incidit?
Eusebius
Nec mīrum. Nec enim nāscitur in hortīs nostrātibus. Aconītum est. Eī venēnō
(32) tanta vīs est, ut scorpius ad huius contactum stupēscat pallēscatque, sēsēque vincī patiātur. Sed offēnsus venēnō, ā venēnō petet remedium. Vidētis in propinquō utrumque genus helleborī. Sī scorpius sēsē potuerit explicāre ā foliō aconītī, et album helleborum contingere, recipiet prīstinum vigōrem, dīversī venēnī contactū solventē torpōrem.
Timotheus
Āctum est igitur dē istō scorpiō: nam is sē nunquam explicābit ab aconītī foliō. Etiam loquuntur hīc scorpiī?
Eusebius
Et quidem graecē.
Eusebius
Εὗρε θεὸς
(33) τὸν ἀλιτρόν. Hīc praeter herbās vidētis omne serpentium genus. Ēn vōbīs basiliscus, oculīs igneīs, ipsīs etiam nocentissimīs venēnīs formīdābilis.
Timotheus
Et is loquitur aliquid.
Eusebius
Oderint, inquit, dum metuant.
Timotheus
Plānē rēgia vōx.
Eusebius
Immō nihil minus rēgium, sed tyrannica vōx est. Hīc pugnat lacerta cum vīperā. Hīc dipsās īnsidiātur, tēcta pūtāmine ōvī strūthiocamēlī. Hīc vidētis polītiam tōtam formīcārum, ad quārum imitātiōnem nōs vocat Hebraeus ille sapiēns, atque etiam Flaccus noster. Hīc vidētis formīcās Indicās, quae aurum ēgērunt ac servant.
Timotheus
Deum immortālem, cui possit obrepere taedium in hōc theātrō versantī?
Eusebius
Aliās, inquam, licēbit vel ad satietātem ūsque spectāre. Nunc procul tantum spectāte tertium parietem. Is habet lacūs, amnēs et maria, et in hīs quicquid est īnsignium piscium. Hīc est Nīlus, in quō delphīnum illum vidētis, hominum amātōrem, cum crocodīlō dēpūgnantem, quō nōn alius hostis hominī capitālior. In rīpīs ac littoribus vidētis ea, quae sunt ἀμφίβια, ut cancrī, phocae, fiber. Hīc est polypus captātor, captus ā conchā.
Timotheus
Quid loquitur? αἱρῶν αἱροῦμαι
(34). Mīrē pictor fēcit aquam pellūcidam.
Eusebius
Aut hoc erat illī faciendum, aut nōbīs opus erat aliīs oculīs. In proximō est alter polypus, summā aequoris aquā vēlificāns, liburnīcārum
(35) gaudēns imāgine. Vidētis torpēdinem prōstrātam in arēnā concolōrī, quam hīc tūtō vel manū contigerīs. Sed aliō properandum est. Haec pāscunt oculōs, at ventrem nōn explent: properēmus ad reliqua.
Timotheus
Etiamne amplius?
Eusebius
Mox vidēbitis, quid nōbīs praebeat posticum
(36). Hīc vidētis hortum satis spatiōsum, in duās dīvīsum partēs: in alterā est, quicquid est herbārum esculentārum, in quā rēgnant uxor et famula mea: in alterā, quicquid est medicārum, praesertim īnsignium. Ad laevam est prātum līberum, praeter virōrem grāminum nihil habēns: septum est sēpe perpetuā, ē spīnīs implexīs, sed vīvīs, contextā; illīc nōnnunquam vel ambulō, vel lūsitō cum sodālibus. Ad dexterām est pōmārium, in quō, quum erit ōtium, vidēbitis plūrimās arborēs peregrīnās, quās paulātim doceō nostrō coelō assuēscere.
Timotheus
Papae; nae tū vincis vel ipsum Alcinoum
(37).
Eusebius
Hīc aviārium est in cōnfīniō adhaerēns ambulācrō superiōrī, quod vidēbitis ā prandiō: vidēbitis formās variās, variāsque linguās audiētis. Nec minus varia sunt ingenia. Inter quāsdam cognātiō est, et mūtuus amor; inter nōnnūllās simultās irreconciliābilis. Sunt autem omnēs adeō cicūrēs et mānsuētae, ut, sī quandō coenō illīc apertā fenestrā, dēvolent in mēnsam, cibumque vel ē manibus capiant. Sī quandō ingredior in ponticulō pēnsīlī, quem vidētis, fābulāns cum amīcō, assīdent, auscultant, īnsīdent humerīs, aut brachiīs, adeō dēdidicērunt timēre, quia sentiunt nēminem laedere. In extrēmō pōmāriō apum rēgnum
(38) est. Nec illud sānē spectāculum inamoenum. In praesentiā nōn sīnam vōs amplius contemplārī, quō sit, quod nōs posthāc revocet tanquam ad novum spectāculum. Ā prandiō cētera vōbīs ostēndam.
Puer
Uxor et famula clāmitant, corrumpī prandium.
Eusebius
Iubētō illās esse aequanimēs; nōs iam accurēmus. Lavēmus, amīcī, ut pūrīs manibus et animīs ad mēnsam accēdāmus. Etenim sī ethnīcīs quoque religiōsa erat mēnsa, quantō magis oportet esse sācram Chrīstiānīs, quibus habet imāginem quandam illius sacrōsānctī convīviī, quod Dominus Iēsus postrēmum ēgit cum suīs discipulīs. Et ob id receptum est, abluere manus, ut, sī quid odiī, līvōris aut turpitūdinis alicuī forsitan resideat in animō, id ēiiciat ante, quam accēdat ad cibum capiendum. Sīc enim opīnor et corporī salūbriōrēs esse cibōs, sī sūmantur animō dēfēcātō.
Timotheus
Istud vērissimum esse crēdimus.
Eusebius
Quoniam hoc exemplum nōbīs ab ipsō Chrīstō trāditum est, ut ab hymnō
(39) cibum auspicārēmur (nam id arbitror, quod frequenter in Ēvangēliō legimus, illum benedīxisse, aut grātiās ēgisse patrī priusquam cibum frangeret) et rursum hymnō fīnīrēmus: sī vidētur, recitābō vōbīs hymnum, quem dīvus Chrȳsostomus mīrīs laudibus praedicat in homiliā quādam, dignātus etiam interpretārī.
Timotheus
Immō, ut velīs, rogāmus.
Eusebius
Benedictus Deus, quī mē pāscis ā iuventūte meā, quī cibum praebēs omnī carnī; replē laetītiā et gaudiō corda nostra, ut affātim, quod satis est, habentēs abundēmus in omne opus bonum, in Chrīstō Iēsū Dominō nostrō; cum quō tibi glōria, honor et imperium, cum Sānctō Spīritū in omne aevum.
Eusebius
Nunc accumbite, ac suam quisque umbram sibi adiungat. Cāniciēī tuae dēbētur prīmus locus, Timothee.
Timotheus
Verbō dignitātem ūniversam meam complexus es. Hōc sōlō nōmine sum cēterīs antepōnendus.
Eusebius
Cēterārum dōtium aestimātor est Deus; nōs ea sequimur, quae vidēmus. Sophrōnī
(40), adhaere corporī tuō. Tū Theophile et Eulalī, dextrum mēnsae latus occupāte. Chrȳsoglottus et Theodidactus occupābunt laevum. Ūrānius et Nephālius, quod superest. Ego hunc angulum tuēbor.
Timotheus
Nōn patiēmur: hospitī dēbētur prīmus locus.
Eusebius
Tōta domus haec mea est, simulque vestra: quod sī mihi permittitur iūs in rēgnō meō, is locus dēbētur hospitī, quemcunque sibi dēlēgerit. Nunc utinam Chrīstus, ille exhilārātor omnium, et sine quō nihil vērē suāve est, dignētur huic nostrō interesse convīviō, suāque praesentiā exhilārāre animōs nostrōs.
Timotheus
Spērō, dignābitur. Sed ubi sedēbit, iam omnibus locīs occupātīs?
Eusebius
Utinam ille sē misceat omnibus et patinīs, et pōculīs, ut nihil illum nōn sapiat; sed potissimum illābātur animīs nostrīs. Id quō magis dignētur et nōs tantī hospitīs reddāmur capāciōrēs, sī molestum nōn est, auscultābitis paululum ē sācrā lēctiōne, sed ita, ut interim nihilō sēcius admoveātis manūs ōvīs et lactūcīs, sī libet.
Timotheus
Id faciēmus libenter, sed auscultābimus libentius.
Eusebius
Is mōs mihi multīs nōminibus vidētur amplectendus, quod hāc ratiōne vītentur inānēs fābulae, praebeāturque māteria cōnfābulātiōnis frūgiferae. Multum enim ab illīs dissentiō, quī putant, nōn esse laetum convīvium, nisi quod scateat ineptīs ac lascīvīs fābulīs, quod perstrepit obscoenīs cantiūnculīs. Vēra hilāritās nāscitur ē pūrā sincērāque cōnscientiā: atque hī sermōnēs vērē laetī sunt, quōs semper et dīxisse iuvet aut audīsse, et semper dēlectet meminisse: nōn quōrum mox pudeat, quīque cōnscientiām poenitūdine discrūcient.
Timotheus
Utinam ista tam perpendērēmus omnēs, quam sunt vēra.
Eusebius
Haec praeterquam quod certam et īnsignem habent ūtilitātem, etiam iūcunda fīunt, ubi vel mēnsem ūnum assuēverīs.
Timotheus
Nihil igitur cōnsultius, quam optimīs assuēscere.
Eusebius
Recitā, puer, distinctē et clārē.
Puer
Sicut dīvīsiōnēs aquārum, ita cor rēgis in manū Dominī; quōcunque voluerit, inclīnābit illud. Omnis via virī rēcta sibi vidētur; appendit autem corda Dominus. Facere misericordiam et iūdicium, magis placet Dominō, quam victimae.
Eusebius
Sit hoc satis. Praestat enim pauca avidē discere, quam multa cum taediō dēvorāre.
Timotheus
Praestat sānē, sed nōn hīc tantum. Plīnius scrīpsit, Officia Cicerōnis nunquam dē manibus dēpōnenda; et sunt sānē digna, quae quum ab omnibus, tum praecipuē ab hīs, quī dēstinātī sunt administrandae reīpūblicae, ad verbum ēdiscantur, meā quidem sententiā: sed hunc proverbiōrum libellum semper dignum arbitrātus sum, quī semper nōbīs circumferātur.
Eusebius
Quoniam sciēbam prandium fore dīlūtum et īnsipidum, idcircō hanc prōcūrāvī nōbīs conditūram.
Timotheus
Nihil hīc est nōn lautissimum; et tamen sī nihil esset praeter bētās
(41) absque pipere, vīnō et acētō, tālis lēctiō condīret omnia.
Eusebius
Mihi tamen plūs adderet grātiae, sī, quod audiō, penitus intelligam. Atque utinam adesset aliquis vērē theōlogus, quī ista nōn intellegeret sōlum, vērum etiam saperet. Nōbīs idiōtīs, nesciō, an fās sit, hīsce dē rēbus cōnfābulārī.
Timotheus
Ego vērō putō vel nautīs esse fās, modō absit dēfīniendī temeritās. Fortasse et Chrīstus, quī pollicitus est sēsē adfutūrum, ubicunque duo convenīrent dē ipsō tractantēs, aspīrābit nōbīs tam multīs.
Eusebius
Quid sī igitur partiāmur inter nōs novem trēs sententiās?
Convivae
Nōn displicet, modō ā convivātōre incipiat ōrdō.
Eusebius
Nōn dētrectārem prōvinciam, sed vereor, nē hīc vōs peius accipiam, quam cibīs accipiō. Age, nēcubi videar difficilis convivātor, omissīs variīs coniectūrīs, quae in hunc locum congerunt interpretēs, mihi vidētur hīc esse sēnsus mōrālis: aliōs mortālēs posse flectī monītīs, increpātiōnibus, lēgibus ac mīnīs: rēgis animum, quoniam nēminem metuit, sī repugnēs, magis irritārī. Et idcircō quotiēs prīncipēs vehementer contendunt aliquid, suō animō relinquendōs, nōn quod semper velint optima, sed quod illōrum stultitia malitiāve Deus nōnnunquam abūtātur ad ēmendandōs eōs, quī dēlīquērunt. Quemadmodum vetuit resistī Nābuchodonosor, quod illius ministeriō dēcrēvisset castīgāre populum suum. Fortassis illud est, quod ait Iob: Quī rēgnāre facit hominem hypocritam propter peccāta populī. Atque hūc fortasse pertinet, quod ait Dāvid, dēplōrāns peccātum suum: Tibi sōlī peccāvī, et malum cōram tē fēcī. Nōn quod rēgēs nōn peccent ingentī populī malō, sed quod nōn habeant hominem, cuius auctōritāte condemnentur, quum Deī iūdicium nēmō, quamlibet potēns, possit effugere.
Timotheus
Nōn displicet interpretātiō. Sed quid sibi volunt dīvīsiōnēs aquārum?
Eusebius
Adhibita est similitūdō, quae rem explānet. Violenta rēs et impotēns est rēgis animus concitātus, nec hūc aut illūc dūcī potest, sed impetū suō fertur, velut oestrō
(42) dīvīnō percitus, quemadmodum mare sēsē spargit in terrās, ac subinde cursum mūtat, contemptīs agrīs, aedificiīs, et quicquid obstat; alicubi sē condit sub terrās: cuius impetum sī cōnērīs inhibēre, aut aliō dēflectere, nihil agās. Idem accidit in māgnīs flūminibus, velutī fābulae quoque narrant dē Achēloō
(43). Minus autem malī capitur, sī commodē obsecundēs, quam sī violenter repugnēs.
Timotheus
Nihil igitur remediī adversus malōrum rēgum impotentiam?
Eusebius
Fortasse prīmum fuerit, leōnem in cīvitātem nōn recipere: proximum, sīc auctōritāte senātūs, magistrātuum ac cīvium moderārī potentiam illius, ut nōn facile ērumpat in tyrannidem. Sed omnium potissimum, dum adhūc puer est, et sē prīncipem esse nescit, sānctīs praeceptīs formāre pectus illius. Prōsunt et precēs, ac monita, sed blanda ac tempestīva. Extrēma ancora
(44) est, vōtīs fatīgāre Deum, ut rēgis animum inclīnet ad ea, quae Chrīstiānō rēge digna sunt.
Timotheus
Quid ais, idiōta? Sī baccalaureus essem Theōlogiae, minimē pudēret istīus interpretātiōnis.
Eusebius
An vēra sit, nesciō; mihi satis est, quod sēnsus nōn sit impius, aut haereticus. Mōrem gessī voluntātī vestrae. Nunc, ut decet in convīviīs, vicissim audīre cupiō.
Timotheus
Sī quid dēfertis hīs quoque canīs, mihi vidētur hoc dictum et ad abstrūsiōrem sententiam accommodārī posse.
Eusebius
Crēdō, et audīre cupiō.
Timotheus
Rēx intelligī potest vir perfectus, quī domitīs carnis affectibus, sōlō dīvīnī spīritūs impetū dūcitur. Porrō quī sit huiusmodī, hunc nōn convenit fortassis hūmānīs lēgibus in ōrdinem cōgere, sed suō dominō, cuius spīritū agitur, relinquendus est, nec iūdicandus est ex hīsce rēbus, quibus imbēcillitās imperfectōrum utcunque prōvehitur ad vēram pietātem: sed sī quid secus facit, dīcendum est cum Paulō: Dominus assūmpsit illum: dominō suō stat, aut cadit. Idem illud: Spīrituālis homō omnia dīiūdicat; ipse vērō ā nēmine iūdicātur. Tālibus igitur nēmō praescrībat, sed Dominus, quī praescrīpsit terminōs marī et amnibus, habet cor suī rēgis in manū suā, et quōcunque voluerit, inflectit illud. Quid enim opus est praescrībere illī, quī suapte sponte praestat meliōra, quam exigunt hūmānae lēgēs? Aut quae temeritās sit, illum hominem cōnstitūtiōnibus adstringere, quem certīs argūmentīs cōnstat dīvīnī spīritūs afflātū gubernārī?
Eusebius
Tū vērō, Timothee, nōn sōlum cānōs habēs capillōs, sed pectus etiam habēs ērudītiōnis cānitiē venerābile. Atque utinam inter Chrīstiānōs, quōs omnēs oportēbat esse rēgēs huiusmodī, plūrēs reperīrentur hōc dignī cognōmine. Sed iam satis est ōvātum
(45), et oleribus praelūsum: iubēte haec tollī, et appōnī, quod superest.
Timotheus
Nōbīs affātim satisfactum est hāc ōvātiōne, etiam sī nihil praetereā successerit vel supplicātiōnis, vel triumphī.
Eusebius
Vērum quoniam, aspīrante Chrīstō, sīcut opīnor, successit rēs in prīmā sententiā, velim, ut umbra tua nōbīs ēnarret alteram, quae mihi vidētur aliquantō obscūrior.
Sophronius
Sī bonī volētis cōnsulere, quicquid dīxerō: sēdulō dīcam, quod mihi vidētur. Alioquī quī fierī potest, ut rēbus obscūrīs lūcem adferat umbra?
Eusebius
Equidem recipiō futūrum omnium nōmine; et tālēs umbrae lūcem suam habent aptiōrem oculīs nostrīs.
Sophronius
Idem docēre vidētur, quod Paulus: Dīversīs vītae ratiōnibus contenditur ad pietātem. Aliī placet sacerdōtium, aliī caelibātus, aliī coniugium, aliī sēcessus, aliī respūblica, prō varietāte corporum et ingeniōrum. Rursus alius vēscitur quibuslibet, alius distinguit inter cibum et cibum, alius iūdicat inter diem et diem, alius iūdicat omnem diem. In hīs Paulus vult, ūnumquemque suō fruī affectū citrā contumēliam alterīus. Nec oportet quemquam ex huiusmodī iūdicāre, sed iūdicium dēferre Deō, quī expendit corda. Fit enim saepenumerō, ut vēscēns grātior sit Deō, quam nōn vēscēns, et diem fēstum violāns acceptior sit Deō, quam is, quī vidētur observāre: et mātrimōnium huius grātius sit oculīs Deī, quam multōrum caelibātus. Dīxī umbra.
Eusebius
Utinam mihi saepe contingat cum tālibus umbrīs colloquī. Rem, nī fallor, nōn acū, quod aiunt, sed linguā tetigistī. Sed adest quī caelebs vīxit, nōn dē numerō beātōrum, quī sē castrāvērunt propter rēgnum Deī: sed hīc castrātus est vī, quō magis placēret ventrī, dōnec et hunc et ēscās dēstrūxerit Deus. Capus est ex corte nostrā. Elixīs magis dēlector. Iūs est nōn inēlegāns: quod in eō natat, lactūcae sunt sēlēctissimae. Sūmat sibi quisque, quod grātum est animō. Sed nē quid vōs fallam, succēdit huic assī nōnnihil, mox bellāria, deinde fābulae catastrophē.
Timotheus
Sed interim exclūdimus uxōrem ē convīviō.
Eusebius
Ubi vōs veniētis comitātī vestrīs, accumbet et mea. Nunc quid aliud esset, quam mūta persōna? et illa suāvius garrit mulier inter mulierēs, et nōs līberius philosophāmur. Alioquī perīculum sit, nē nōbīs accidat, quod accidit Socrātī, cui quum essent convīvae philosophī, quibus magis placent huiusmodī fābulae, quam cibus, et in longum prōferrētur disputātiō, Xantippē commōta mēnsam subvertit.
Timotheus
Nihil minus ā tuā metuendum arbitror. Est enim mulier mōribus plācidissimīs.
Eusebius
Mihi certē tālis, ut commūtāre nōn cupiam, etiamsī liceat: atque hōc nōmine mihi vel praecipuē videor fortūnātus. Nec enim mihi placet eōrum sententia, quī fortūnātum putant, uxōrem habuisse nunquam: magis arrīdet, quod ait sapiēns Hebraeus, eī bonam sortem obtigisse, cui obtigit uxor bona.
Timotheus
Saepe nostrō vitiō malae sunt uxōrēs, vel quia tālēs dēligimus, vel quia tālēs reddimus, vel quia nōn, ut oportet, formāmus et īnstituimus.
Eusebius
Vēra praedicās: sed interim exspectō tertiae sententiae ēnarrātiōnem, et iam mihi dictūrīre vidētur θεόπνευστος Theophilus.
Theophilus
Immō mihi animus erat in patinīs: dīcam tamen, quandō licet impūnē.
Eusebius
Etiam cum grātiā licēbit errāre; vel sīc praebēbis occāsiōnem inveniendī.
Theophilus
Mihi vidētur eadem sententia, quam prōtulit Dominus apud Osēe Prophētam cap. 6. Misericordiam voluī, et nōn sacrificium et scientiam Deī plūs quam holocausta. Cuius vīvus et efficāx interpres est Dominus Iēsus in Ēvangēliō Matthaēī cap. 9. Quum enim convīvium agitāret in domō Lēvī, quī erat pūblicānus, isque multōs suī ōrdinis suīque quaestūs hominēs invītāsset ad convīvium; Pharisaeī, quī tumēbant religiōne Lēgis, quum ea praecepta neglegērent, unde tōta Lēx pendēbat et prophētae, quō discipulōrum animōs aliēnārent ā Iēsū, rogābant illōs, cūr dominus admiscēret sē convīviō peccātōrum, ā quōrum cōnsortiō abstinēbant Iūdaeī, quī volēbant habērī sānctiōrēs, et sī quandō contigisset cum eiusmodī congredī, reversī domum abluēbant corpus. Quumque discipulī rudēs adhūc nōn habērent, quod respondērent; Dominus et prō sē et prō discipulīs respondit: Nōn est opus, inquit, medicō valentibus, sed male habentibus. Euntēs autem discite, quid est: Misericordiam volō, et nōn sacrificium. Nōn enim vēnī vocāre iūstōs, sed peccātōrēs.
Eusebius
Pulchrē tū quidem collātiōne locōrum rem explicās, id quod in dīvīnīs litterīs praecipuum est: sed discere velim, quid appellet sacrificium, quid misericordiam. Nam quī cōnsistit, ut āversētur sacrificia Deus, quae sibi tot praeceptīs iusserat exhibērī?
Theophilus
Quōmodō Deus āversētur sacrificia, docet ipse nōs apud Ēsaiam cap. 1. Sunt enim quaedam praescrīpta Iūdaeīs in lēge, quae significant magis sānctimoniam, quam praestant: quod genus sunt, diēs fēstī, sabbatismī, iēiūnia, sacrificia. Et sunt, quae semper praestanda sint, quae suapte nātūrā bona sunt, nōn quia iussa. Iūdaeōs autem āversātur Deus, nōn quod observārent lēgis rītūs, sed quod hīs stultē tumidī, neglegērent ea, quae Deus maximē vult praestārī ā nōbīs: ac madentēs avāritiā, superbiā, rapīnīs, odiō, līvōre, cēterīsque vitiīs, exīstimābant Deum ipsīs multum dēbēre, quod diēbus fēstīs versārentur in templō, quod immolārent victimās, quod abstinērent ā cibīs vetitīs, quod illī nōnnunquam iēiūnārent: umbrās amplectēbantur, rem neglegēbant. Quod autem ait: Misericordiam volō, et nōn sacrificium; opīnor ex idiōmate sermōnis Hebraeī dictum, prō eō, quod erat, misericordiam volō potius quam sacrificium, quemadmodum illud interpretātur Salomōn, quum ait: Facere misericordiam et iūdicium, magis placet Dominō quam victimae. Porrō, omne officium, quod impenditur sublēvandō proximō, scrīptūra misericordiam vocat et eleēmosȳnam, quae et ipsa nōmen dūxit ā miserendō. Victimās appellārī putō, quicquid pertinet ad caerimōniās corporālēs, et aliquid habet affīne cum Iūdaismō: quod genus sunt dēlēctus cibōrum, vestītus praescrīptus, iēiūnium, sacrificium, precēs velutī pēnsum absolūtae, quiēs diēī fēstī. Haec enim ut prō tempore nōn sunt omnīnō neglegenda, ita Deō sunt ingrāta, sī quis observātiōnibus huiusmodī cōnfīsus, neglegat misericordiam, quotiēs frātris necessitās exigit officium cāritātis. Habet speciēm sānctimoniae etiam, colloquia vītāre malōrum. Sed hoc cessāre dēbet, quotiēs aliud suādet cāritās proximī. Oboedientia est, quiēscere diēbus fēstīs; sed impium sit, ob religiōnem diēī sinere frātrem perīre. Itaque servāre diem dominicum victima est, ut ita loquar: reconciliārī frātrī, misericordia est. Porrō iūdicium, quamquam potest ad potentēs referrī, quī frequenter vī opprimunt imbēcillēs, tamen mihi vidētur nōn absurdum, sī respondeat illī, quod est apud Osēe: Et scientiam Deī plūs quam holocausta. Nōn servat lēgem, quī nōn servat iūxtā mentem Deī. Iūdaeī sublēvābant asinum in foveam collāpsum sabbatīs: et Chrīstum calumniābantur, quī servāret tōtum hominem in sabbatō. Hīc erat praeposterum iūdicium, et aberat scientia Deī: nesciēbant enim, quod ista propter hominem essent īnstitūta, nōn homō propter illa. Sed haec impudenter dīcere vidērer, nisi vestrō iussū dīcerem. Malim ex aliīs rectiōra discere.
Eusebius
Ista mihi videntur adeō dicta impudenter ut exīstimem Dominum Iēsum loquī per organum ōris tuī. Sed interim dum largiter pāscimus animōs nostrōs, nē neglegantur collēgae.
Eusebius
Corpora nostra, nōnne collēgae sunt animōrum? Hoc enim mālim, quam īnstrūmenta, vel domicilia vel sepulchra.
Timotheus
Hoc nīmirum est affātim reficī, ubi tōtus homō reficitur.
Eusebius
Videō vōs sēgniter attingere: quāre, sī vidētur, iubēbō prōferrī assa, nē prō lautō convīviō longum praebeam. Vidētis huius prandiōlī summam. Armus est ovillus, sed exquīsītus, capus, et perdicēs quattuor. Hās sōlās ā mercātū sūmpsī, reliqua suppeditat hoc praediolum.
Timotheus
Epicūreum prandium videō, nē dīcam Sȳbariticum
(46).
Eusebius
Immō vix Carmelīticum. Sed quālequāle est, bonī cōnsulētis. Animus certē pūrus est; sī parum lautum est convīvium.
Timotheus
Adeō nōn est mūta tua domus, ut nōn sōlum parietēs, sed et cyathus loquātur aliquid.
Eusebius
Quid tibi loquitur?
Timotheus
Nēmō, nisi ā seipsō, laeditur.
Eusebius
Cyathus patrōcinatur vīnō. Nam vulgus febrim, aut capitis gravēdinem ē pōtū contractam, imputāre solet vīnō, quum ipsī sibi malum accersierint immodicē bibendō.
Sophronius
Meus Graecē loquitur: ἐν οἴνῳ ἀλήθεια
(47).
Eusebius
Admonet nōn esse tūtum sacerdōtibus aut rēgum famulīs indulgēre vīnō, quod vīnum ferē trānsferāt in linguam, quicquid latēbat in corde.
Sophronius
Apud Aegyptiōs olim nefās erat sacerdōtibus bibere vīnum, quum nōndum illīs mortālēs sua committerent arcāna.
Eusebius
Nunc licet quidem omnibus bibere vīnum; an expediat, nesciō. Eulalī, quid libellī prōfers ē crūmenā? perquam ēlegāns vidētur; nam forīs etiam tōtus aureus est.
Eulalius
Sed īdem intus plūs quam gemmeus est. Sunt epistolae Paulīnae, quās ut ūnicās dēliciās meās semper mēcum circumferō: quās ideō prōferō, quod ex occāsiōne sermōnis tuī venit in mentem locus quīdam, quī mē nūper diū torsit, nec adhūc satis sibi facit animus. Is est in epistolae priōris ad Corinthiōs cap. 6. Omnia mihi licent, sed nōn omnia expediunt. Omnia mihi licent, sed ego sub nūllīus redigar potestātem. Prīmum, sī Stoicīs crēdimus, nihil est ūtile, quod nōn īdem honestum. Quōmodō igitur Paulus distinguit id, quod licet, ab eō, quod expedit? Certē scortārī aut inēbriārī nōn licet, quōmodō igitur licent omnia? Quod sī Paulus dē certō genere rērum loquitur, quārum omnium vult esse licentiam, nōn possum satis ex ipsō locī tenōre dīvināre, quodnam sit illud genus. Ex iīs, quae mox huic locō subiciuntur, coniicere licet, eum loquī dē cibōrum dēlēctū. Quīdam enim abstinēbant ab idolothytīs
(48), quīdam ā cibīs per Mōsen interdictīs. Et dē idolothytīs agit cap. 8. Rursus cap. 10. velut explicāns huius locī sententiam, ait: Omnia mihi licent, sed nōn omnia expediunt: omnia mihi licent, sed nōn omnia aedificant. Nēmō, quod suum est, quaerat, sed quod alterīus. Omne, quod in macellō venit, mandūcāte. Hoc quod hīc subiicit Paulus, congruere vidētur cum eō, quod suprā dīxerat: Ēsca ventrī, et venter ēscīs, et hunc et hās dēstrūxerit Deus. Quod autem respēxit hīc etiam ad Iūdaicum cibōrum dēlēctum, indicat clausula 10. cap. Sine offēnsiōne estōte Iūdaeīs et gentibus et ecclēsiae Deī, sīcut et ego per omnia omnibus placeō, nōn quaerēns, quod mihi ūtile est, sed quod multīs, ut salvī fiant. Nam quod ait: gentibus, pertinēre vidētur ad idolothytum; quod ait: Iūdaeīs, referre vidētur ad dēlēctum cibōrum; quod ait: ecclēsiae Deī, pertinet ad infirmōs ex utrōque genere collēctōs. Licēbat igitur vēscī quibuslibet cibīs, et omnia munda mundīs. Vērum incidit cāsus, ut nōn expediat. Quod omnia licēbant, libertātis erat Ēvangēlicae: sed cāritās ubīque spectat, quid condūcat ad salūtem proximī, eōque frequenter abstinet et ā licītīs, malēns obsecundāre commodō proximī, quam suā ūtī libertāte. Sed hīc mihi geminus obstrepit scrupulus: prīmum, quod in sermōnis contextū nihil praecēdat, aut sequātur, quod cum hōc sēnsū cohaereat. Nam obiurgārat Corinthiōs, quod essent sēditiōsī, quod scortātiōnibus, adulteriīs, atque etiam incestīs impūrī, quod lītigārent apud iūdicēs impiōs. Cum hīs quī cohaeret, omnia mihi licent, sed nōn omnia expediunt? Et in hīs quae sequuntur, redit ad causam impudīcitiae, quam repetīerat et ante, intermissō negōtiō lītium. Corpus autem, inquit, nōn fornicātiōnī, sed Dominō, et Dominus corporī. Vērum hunc quoque scrupulum possum utcunque discutere, quod paulō superius in catalogō vitiōrum meminisset et idololātriae: Nōlīte errāre, neque fornicāriī, neque idōlīs servientēs, neque adulterī. Porrō ēsus idolothytōrum vergēbat ad speciēm idololātriae. Et ideō mox subdit, Ēsca ventrī, et venter ēscīs; significāns prō necessitāte corporis, prō tempore licēre vēscī quibuslibet, nisi aliud suāserit cāritās proximī, sed impudīcitiam semper et ubīque dētestrandam esse. Quod vēscimur, necessitātis est, quae tollētur in resurrēctiōne mortuōrum. Quod lībidināmur, malitiae est. Sed alterum scrupulum nōn queō dissolvere, quōmodō ad haec quadret illud: Sed ego sub nūllīus redigar potestātem. Ait enim, sibi potestātem esse omnium, sē tamen in nūllīus potestāte fore. Sī is dīcitur esse in potestāte aliēnā, quī, nē offendat, abstinet, īdem capite nōnō dē sē praedicat: Quum līber essem ab omnibus, omnium mē servum fēcī, ut omnēs lūcrifacerem. Hoc, opīnor, offēnsus scrupulō sānctus Ambrōsius, putat, hunc esse germānum Apostolī sēnsum, ut viam praestruit illī, quod ait cap. 9. sibi quoque potestātem esse faciendī, quod cēterī faciēbant, vel Apostolī, vel pseudapostolī, sūmendī victum ab hīs, quibus praedicābat Ēvangēlium. Sed ab hōc, tametsī licēbat, temperābat, quod sīc expedīret Corinthiīs, quōs dē tam multīs et īnsignibus vitiīs obiurgābat. Porrō quisquis accipit, fit quodammodo obnoxius eī, ā quō accipit, et aliquid dēcēdit dē vigōre auctōritātis. Sīquidem, quī accipit, minus līberē obiurgat: et quī dedit, nōn perinde fert obiurgārī ab eō, cui benefēcit. In hōc igitur Paulus abstinuit ab iīs, quae licēbant, ut cōnsuleret apostolicae libertātī, quam in hōc volēbat nūllī esse obnoxiam, ut līberius, ac maiōre cum auctōritāte reprehenderet illōrum vitia. Mihi sānē nōn displicet Ambrōsiāna sententia. Attamen sī quis mallet hunc locum ad cibōs accommodāre; meā sententiā, quod ait Paulus: Sed ego sub nūllīus redigar potestātem, sīc accipī posset: Tametsī nōnnunquam abstineam ā cibīs immolātitiīs, aut lēge Mōsaicā vetitīs, ut cōnsulam salūtī proximī ac profectūī ēvangēlicō; tamen animus meus līber est, quī scit, sibi licēre vēscī cibīs quibuslibet, prō necessitāte corpusculī. At pseudapostolī cōnābantur hoc persuādēre, quōsdam cibōs per sē impūrōs esse, nec abstinendum per occāsiōnem, sed semper ab hīs temperandum, tanquam nātūrā malīs, nec aliter quam abstinēmus ab homicidiō et adulteriō. Hoc quibus erat persuāsum, redāctī erant sub aliēnam potestātem, et excīderant ab ēvangēlicā libertāte. Sōlus, quod quidem meminerim, Theophylactus sententiam inducit ab hīs omnibus dīversam: Licet vēscī quibuslibet cibīs, sed nōn expedit immodicē. Nam ex lūxū nāscitur impudīcitia. Hīc sēnsus, quamquam impius nōn est, tamen mihi nōn vidētur huius locī germānus esse. Ostendī, quae mē torqueant: vestrae cāritātis erit, mē ex hīs scrupulīs eximere.
Eusebius
Nae tū probē tuō respondēs nōminī. Quī sīc novit prōpōnere quaestiōnēs, nōn opus habet aliō, quī dissolvat. Sīc enim prōposuistī dubitātiōnem tuam, ut ego dubitāre dēsierim. Tametsī Paulus in eā epistolā, quoniam multa simul dēcrēvit agere, saepe ab ūnō argūmentō in aliud dēvolvitur, et rursum, quod intermīserat, repetit.
Chrysoglottus
Nisi verērer, nē vōs meā loquācitāte ā capiendō cibō āvocem, et sī crēderem fās esse tam sācrīs colloquiīs admiscēre quicquam ex profānīs auctōribus, prōpōnerem et ipse quoddam, quod hodiē legentem mē nōn torsit, sed ūnicē dēlectāvit.
Eusebius
Immō profānum dīcī nōn dēbet, quicquid pium est, et ad bonōs mōrēs condūcēns. Sācrīs quidem litterīs ubīque prīma dēbētur auctōritās; sed tamen ego nōnnunquam offendō quaedam vel dicta ā veteribus, vel scrīpta ab ethnīcīs, etiam poētīs, tam castē, tam sānctē, tam dīvīnitus, ut mihi nōn possim persuādēre, quīn pectus illōrum, quum illa scrīberent, nūmen aliquod bonum agitāverit. Et fortasse lātius sē fundit spīritus Chrīstī, quam nōs interpretāmur. Et multī sunt in cōnsortiō sānctōrum, quī nōn sunt apud nōs in catalogō. Fateor affectum meum apud amīcōs: nōn possum legere librum Cicerōnis dē Senectūte, dē Amīcitiā, dē Officiīs, dē Tusculānīs quaestiōnibus, quīn aliquotiēs exōsculer cōdicem, ac venerer sānctum illud pectus, afflātum coelestī nūmine. Contrā quum hōs quōsdam recentiōrēs legō dē rēpūblicā, oeconomicā aut ēthicā praecipientēs, Deum immortālem! quam frīgent prae illīs, immō quam nōn videntur sentīre quod scrībunt, ut ego citius patiar perīre tōtum Scōtum cum aliquot suī similibus, quam librōs ūnīus Cicerōnis, aut Plūtarchī: nōn quod illōs in tōtum damnem, sed quod ex hīs sentiam mē reddī meliōrem, quum ex illōrum lēctiōne surgam, nesciō quōmodō, frīgidius affectus ergā vēram virtūtem, sed irritātior ad contentiōnem. Quāre nē verēre, quicquid istuc est, prōpōnere.
Chrysoglottus
Cum plērīque librī M. Tulliī, quōs scrīpsit dē philosophiā, dīvīnitātis quiddam spīrāre videntur, tum ille, quem senex scrīpsit dē Senectūte, plānē mihi vidētur κύκνειον
(49) ᾆσμα, quemadmodum Graecīs est in prōverbiō. Eum hodiē relēgī, atque haec verba, quoniam prae cēterīs arrīdēbant, ēdidīcī Quod sī quis Deus mihi largīātur, ut ex hāc aetāte repuerāscam, et in cūnīs vāgiam, valdē recūsem: nec vērō velim quāsī dēcursō spatiō ā calce ad carcerēs
(50) revocārī. Quid enim habet haec vīta commodī? quid nōn potius labōris? Sed nōn habeat sānē: habet certē tamen aut satietātem, aut molestiam. Nōn libet enim mihi dēplōrāre vītam, quod multī, et hī doctī, saepe fēcērunt. Nec mē vīxisse poenitet, quoniam ita vīxī, ut frūstrā mē nātum nōn exīstimem. Et ex vītā istā discēdō, tanquam ex hospitiō, nōn tanquam ē domō. Commorandī enim nātūra dīversōrium nōbīs, nōn habitandī, dedit. Ō praeclārum illum diem, quum ad illud animōrum concilium coetumque proficīscar, et quum ex hāc turbā et collūviōne discēdam! Hāctenus Catō. Quid ab homine Chrīstiānō dīcī potuit sānctius? Utinam tālia essent colloquia monachōrum omnium, vel cum sācrīs virginibus, quāle fuit illud ethnīcī senis colloquium cum ethnīcīs adolescentibus.
Eusebius
Iam aliquis causābitur, colloquium esse cōnfictum ā Cicerōne.
Chrysoglottus
Isthuc mea nōn māgnī refert, sīve hoc laudis tribuātur Catōnī, quī tālia sēnserit dīxeritque: sīve Cicerōnī, cuius animus sententiās tam dīvīnās cōgitātiōne complexus sit, cuius calamus rēs ēgregiās parī facundiā dēpinxerit. Quamquam equidem arbitror, et Catōnem, etiamsī nōn dīxit eadem, tamen similia dīcere solitum in colloquiīs. Nec enim tam impudēns erat M. Tullius, ut alium Catōnem finxerit, quam fuerit: et in dialogō parum meminerit decorī, quod in prīmīs spectandum est in hōc scrīptī genere, praesertim quum eius virī memoria recēns adhūc haerēret animīs eius aetātis hominum.
Theophilus
Vehementer probābile est quod narrās: sed dīcam, quid mihi vēnerit in mentem, tē recitante. Saepenumerō mēcum admīrātus sum, quum omnēs optent longaevitātem, et mortem exhorreant, tamen vix quemquam comperīrī tam fēlīcem, nōn dīcō senem, sed prōvectiōris aetātis hominem, quī rogātus, an, sī dētur, velit repuerāscere, ūsūrus per omnia iīsdem bonīs ac malīs, quae illī iam contigissent in vītā, responderit īdem quod Catō dīcit: praesertim sī recolat animō, quicquid annīs retrōāctīs seu trīste, seu laetum obtigisset. Nam frequenter et suāvium rērum recordātiō vel cum pudōre vel cum cōnscientiae molestiā coniūncta est, ut animus ab hīs etiam recolendīs nōn minus abhorreat, quam ā tristibus. Id opīnor nōbīs indicārunt sapientissimī poētae, quī scrībunt, tum dēmum animās capī dēsideriō corporum relictōrum, posteāquam ex amne Lēthaeō longa biberint oblivia.
Uranius
Est isthuc profectō dignum admīrātiōne, et mihi quoque compertum in nōnnūllīs. Vērum illud quam mihi blandiēbātur; Nec mē vīxisse poenitet! At quotusquisque Chrīstiānōrum sīc moderātur vītam suam, ut huius senis vōcem sibi possit ūsurpāre? Vulgus hominum exīstimat, sē nōn frūstrā vīxisse, sī per fās nefāsque congestās dīvitiās relinquant morientēs. At Catō ideō nōn putat sē frūstrā nātum, quod integrum et sānctum cīvem praestiterit reīpūblicae, quod incorruptum magistrātum, quod posteritātī quoque virtūtis et industriae suae monumenta relīquerit. Iam illō quid dīcī potuit dīvīnius? Discēdō tanquam ex hospitiō, nōn tanquam ē domō. Hospitiō tantisper ūtī licet, dōnec hospes iubeat exīre. Ē domō suā nūllus facile pellitur. Et tamen hinc quoque saepenumerō prōpellit vel ruīna, vel incendium, vel alius cāsus quispiam. Ut hōrum nihil accidat, tamen seniō collābēns aedificium admonet esse dēmigrandum.
Nephalius
Nōn minus ēlegāns est, quod apud Platōnem loquitur Socrātēs, Animam hūmānam in hōc corpore velut in praesidiō positam esse, unde fās nōn sit discēdere iniussū imperātōris, nec diūtius in eō immorārī, quam vīsum sit eī quī collocāvit. Illud significantius est in Platōne, quod prō domō dīxerit praesidium: sīquidem in domō tantum commorāmur, in praesidiō dēstinātī sumus fūnctiōnī, quam nōbīs dēlēgāvit imperātor noster: nōn ablūdēns ā nostrīs litterīs, quae vītam hominis nunc mīlitiam, nunc certāmen esse dīcunt.
Uranius
At mihi quidem ōrātiō Catōnis pulchrē congruere vidētur cum ōrātiōne Paulī, quī scrībēns Corinthiīs, coelestem mānsiōnem, quam exspectāmus post hanc vītam, οἰκίαν vocat, et οἰκητήριον, hoc est domum, sīve domicilium. Cēterum hoc corpusculum appellat tabernāculum, Graecē σκῆνος. Nam et quī sumus, inquit, in hōc tabernāculō, ingemīscimus gravātī.
Nephalius
Nec ablūdit ā sermōne Petrī: Iūstum autem, inquit, arbitror, quamdiū sum in hōc tabernāculō, suscitāre vōs in commonitiōne; certus, quod vēlōx est dēpositiō tabernāculī meī. Quid autem aliud clāmat nōbīs Chrīstus, quam ut sīc vīvāmus ac vigilēmus, tanquam illicō moritūrī? sīc incumbāmus honestīs rēbus, tanquam semper vīctūrī? Iam illud quum audīmus, Ō praeclārum diem! nōnne vidēmur audīre Paulum ipsum loquentem, Cupiō dissolvī, et esse cum Chrīstō?
Chrysoglottus
Quam fēlīcēs sunt, quī tālī animō mortem exspectant! Sed in ōrātiōne Catōnis, quamquam praeclāra est, tamen fidūciam aliquis taxāre posset, ut ab arrogantiā profectam, quam multum oportet abesse ab homine Chrīstiānō. Proinde mihi nihil unquam lēgisse videor apud ethnīcōs, quod aptius quadret in hominem vērē Chrīstiānum, quam quod Socrātēs, paulō post bibitūrus cicūtam, dīxit Critōnī: An opera, inquit, nostra sit probātūrus Deus, nesciō: certē sēdulō cōnātī sumus ut illī placērēmus. Est mihi tamen bona spēs, quod ille cōnātūs nostrōs sit bonī cōnsultūrus: vir ille sīc dīffidit factīs suīs, ut tamen ob animī prōpēnsam voluntātem obtemperandī voluntātī dīvīnae, bonam spem concēperit, fore ut Deus prō suā bonitāte bonī cōnsultūrus esset, quod studuisset bene vīvere.
Nephalius
Profectō mīrandus animus in eō, quī Chrīstum ac sācrās litterās nōn nōverat. Proinde quum huiusmodī quaedam legō dē tālibus virīs, vix mihi temperō, quīn dīcam, Sāncte Socrātēs, ōrā prō nōbīs.
Chrysoglottus
At ipse mihi saepenumerō nōn temperō, quīn bene ominer sānctae animae Marōnis et Flaccī.
Nephalius
At ego quot vīdī Chrīstiānōs, quam frīgidē morientēs! Quīdam fīdunt in hīs rēbus, quibus nōn est fīdendum: quīdam ob cōnscientiam scelerum et scrupulōs, quibus indoctī quīdam obstrepunt moritūrō, pene dēsperantēs exhālant animam.
Chrysoglottus
Nec mīrum, eōs sīc morī, quī per omnem vītam tantum philosophātī sunt in caerimōniīs.
Nephalius
Quid isthuc verbī est?
Chrysoglottus
Dīcam, sed illud etiam atque etiam praefātus, mē nōn damnāre, immō vehementer probāre sacrāmenta et rītūs ecclēsiae; sed quōsdam vel imprōbōs vel superstitiōsōs, vel, ut mollissimē dīcam, simplicēs et indoctōs, quī docent populum hīsce rēbus fīdere, praetermissīs hīs, quae nōs vērē reddunt Chrīstiānōs.
Nephalius
Nōndum satis intelligō, quōrsum eās.
Chrysoglottus
Faxō ut intelligās. Sī vulgus Chrīstiānōrum spectēs, nōnne prōra et puppis vītae illīs in caerimōniīs est? In baptismō quantā religiōne repraesentantur prīscī rītūs Ecclēsiae! Commorātur īnfāns extrā forēs templī, perāgitur exorcismus, perāgitur catēchismus, suscipiuntur vōta, abiūrātur satanās cum pompīs et voluptātibus suīs: tandem ūngitur, cōnsignātur, salītur, tingitur: datur negōtium susceptōribus, ut puerum cūrent īnstituendum. Illī datō nummō redimunt lībertātem. Et iam puer Chrīstiānus dīcitur, et est aliquō modō. Mox rursus ūngitur, tandem discit cōnfitērī, sūmit eucharistiam, cōnsuēscit quiēscere diēbus fēstīs, audīre sācrum, iēiūnāre nōnnunquam, abstinēre ā carnibus. Et haec sī servat, habētur absolūtē Chrīstiānus. Dūcit uxōrem, accēdit aliud sacrāmentum: initiātur sācrīs, rursus ūngitur et cōnsēcrātur, mūtātur vestis, dīcuntur precēs. Atque haec quidem omnia quod fīunt, probō: sed quod haec fīunt magis ex cōnsuētūdine, quam ex animō, nōn probō: quod nihil aliud adhibētur ad Chrīstiānismum, vehementer improbō. Sīquidem māgna pars hominum, dum hīs fīdit, nihilō sēcius interim per fās nefāsque congerit opēs, servit īrae, servit lībīdinī, servit līvōrī, servit ambitiōnī: sīc tandem vēnitur ad mortem. Hīc rursus caerimōniae parātae. Adhibētur cōnfessiō semel atque iterum, additur ūnctiō, datur Eucharistia, adsunt cēreī sācrī, adest crux, adest aqua sācra, adhibentur indulgentiae; exprōmitur, aut illīc etiam ēmitur, moritientī diplōma Pontificis; ōrdinantur parentālia
(51) magnificē celebranda, fit rursus stipulātiō sollemnis, adest quī clāmet ad aurem morientis, immō nōnnunquam occidit ante tempus, sī contingat, ut saepe fit, vocālior, aut bene pōtus. Haec ut rēctē adhibentur, praesertim quae nōbīs trādidit Ecclēsiastica cōnsuētūdō, ita sunt alia quaedam recondītiōra, quae nōbīs hoc praestant, ut cum alacritāte spīritūs, ut cum Chrīstiānā fidūciā migrēmus hinc.
Eusebius
Piē tū quidem ista vērēque conciōnāris, sed interim nūllus admovet manum cibīs. Caveat quisque, nē sē fallat. Ego praedīxī, nihil exspectandum praeter secundās mēnsās, eāsque rūsticānās, nē quis sibi prōmittat Phasidēs avēs
(52) aut attagēnās, aut Attica bellāria
(53). Haec amōvetō, puer, et quod restat, appōnitō. Vidētis nōn cōpiae sed inopiae nostrae cornū. Hīc est prōventus hortulōrum, quōs vīdistis. Nē parcite, sī quid arrīdet.
Timotheus
Tanta varietās est, ut vel ipsō recreēmur aspectū.
Eusebius
Atquī nē plānē contemnātis frūgālitātem meam, haec patina exhilārāsset Hilāriōnem monachum Ēvangēlicum, comitātum vel centum monachīs illīus saeculī. Paulō vērō atque Antōniō vel mēnstruus commeātus esse potuisset.
Timotheus
Immō nec Petrus ille prīnceps Apostolōrum fastīdisset, opīnor, quum apud Simōnem coriārium dīversārētur.
Eusebius
Immō nec Paulus, opīnor, quum coāctus egestāte sūtōriam nocturnīs hōrīs exercēret.
Timotheus
Dēbēmus benīgnitātī dīvīnae. Sed ego mālim ēsurīre cum Petrō ac Paulō, modō quod deesset corporis alimōniae, abundāret in dēliciās animī.
Eusebius
Immō discāmus ā Paulō, et abundāre et penūriam patī. Cum deerit, grātiās agāmus Iēsū Chrīstō, quī nōbīs suppeditet et frūgālitātis et patientiae mātēriam. Quum supererit, grātiās agāmus illīus mūnīficentiae, quī nōs suā līberālitāte invītet ac prōvocet ad amōrem suī; ac modicē parcēque fruentēs iīs, quae largiter praebuit dīvīna benīgnitās, pauperum memorēs sīmus, quibus Deus deesse voluit, quod nōbīs superest, ut utrīsque per alterōs sit occāsiō virtūtis. Sīquidem nōbīs largītur, unde subveniēntēs egestātī frāternae, misericordiam ipsīus promeāmur: et illī nostrā līberālitāte recreātī, grātiās agunt Deō prō bonā mente nostrā, nōsque precibus suīs illī commendant. Et rēctē venit in mentem. Heus, puer; dīc uxōrī, ut ex assīs, quae superant, mittat Gūdulae nostrae. Est vīcīna quaedam gravida, tenuī fortūnā, sed animō beātissimā. Marītus nūper dēcessit, homō profūsus et ignāvus, quī nihil uxōrī relīquit praeter līberōrum gregem.
Timotheus
Chrīstus iussit dare omnī petentī: id sī facerem, intrā mēnsem ipsī mihi mendicandum esset.
Eusebius
Opīnor, Chrīstum sentīre dē hīs, quī petant necessāria. Nam quī petunt, immō quī flagitant vel extorquent potius māgnās summās, quibus exstruant coenātiōnēs Lūculliānās
(54), aut, quod peius est, quibus alant lūxum ac lībīdinem suam, iīs negāre, quod petunt, eleēmosȳna est: immō rapīna est largīrī male ūsūrīs, quod dēbēbātur praesentī necessitātī proximōrum. Unde mihi videntur vix excūsārī posse ā peccātō capitālī, quī sumptibus immodicīs aut exstruunt, aut ōrnant monastēria, seu templa, quum interim tot vīva Chrīstī templa, fame perīclitentur, nūditāte horreant, rērumque necessāriārum inopiā discrūcientur. Quum essem apud Britannōs, vīdī tumbam dīvī Thomae gemmīs innumerīs summīque pretiī onūstam, praeter alia mīrācula dīvitiārum. Ego mālim ista, quae superflua sunt, elargīrī in ūsūs pauperum, quam servāre satrapis aliquandō semel omnia dīreptūrīs; ac tumbam ōrnāre frondibus ac flosculīs: id opīnor grātius esset illī sānctissimō virō. Quum essem apud Īnsubrēs
(55), vīdī monastērium quoddam ōrdinis Carthūsiānī, nōn ita procul ā Papiā: in eō templum est, intus ac forīs, ab īmō ūsque ad summum, candidō marmore cōnstrūctum, et ferē quicquid inest rērum, marmoreum est, velut altāria, columnae, tumbae. Quōrsum autem attinēbat tantum pecūniārum effundere, ut paucī monachī sōlitāriī canerent in templō marmoreō? quibus ipsīs templum hoc onerī est, nōn ūsuī, quod frequenter īnfestentur ab hospitibus, quī nōn ob aliud eō sē cōnferunt, nisi ut spectent templum illud marmoreum. Atque illīc cognōvī, quod stultius est, illīs lēgāta in singulōs annōs tria mīllia dūcātōrum in strūctūram monastēriī. Et sunt, quī putent esse nefās, eam pecūniam in piōs ūsūs āvertere praeter mentem testātōris: maluntque dēmolīrī, quod īnstaurent, quam nōn aedificāre. Haec quoniam īnsignia sunt, vīsum est commemorāre: quamquam sunt passim in templīs nostrīs exempla permulta similia. Haec mihi vidētur ambitiō, nōn eleēmosȳna. Dīvitēs ambiunt sibi monumentum in templīs in quibus olim nec dīvīs locus erat. Cūrant sē sculpendōs ac pingendōs, additīs etiam nōminibus, ac beneficiī titulō: atque hīsce rēbus bonam templī partem occupant, olim opīnor postulātūrī, ut ipsōrum cadāvera in ipsīs repōnantur altāribus. Dīcet aliquis an hōrum mūnīficentiam exīstimās rēiciendam? Nēquāquam, sī templō Deī dignum sit, quod offerunt. Sed ego sī sacerdōs aut episcopus essem, hortārer crassōs illōs aulicōs, aut negōtiātōrēs, ut, sī vellent sua peccāta redimere apud Deum, ista clanculum effunderent in subsidium eōrum, quī vērē pauperēs sunt. Istī putant perīre pecūniam, quae sīc frustulātim et clanculum in praesentem egestātem tenuium sublēvandam dissipātur, cuius nūllum exstet apud posterōs monumentum. Ego putō nūllam melius collocārī eam, quam ipse Chrīstus sibi vult imputārī certissimus dēbitor.
Timotheus
An nōn putās rēctē collocārī, quod datur monastēriīs?
Eusebius
Et hīs darem nōnnihil, sī dīves essem, sed darem ad necessitātem, nōn ad lūxum: tum hīs, inter quōs sentīrem vigēre studium vērae religiōnis.
Timotheus
Multī iūdicant nōn admodum bellē collocārī, quod datur istīs mendicīs pūblicīs.
Eusebius
Et istīs nōnnihil dandum est aliquandō, sed cum dēlēctū. At mihi cōnsultum videātur, sī singulae cīvitātēs suōs alerent, nec ferrentur errōnēs hūc et illūc circum cursitantēs, praesertim validī, quibus opus suppedītandum sentiō potius, quam pecūniam.
Timotheus
Quibus igitur potissimum dandum cēnsēs, quantum, et quātēnus?
Eusebius
Hoc mihi ad unguem dēscrībere difficillimum sit. Prīmum animum adesse oportet, quī cupiat omnibus subvenīre. Deinde prō meā tenuitāte, quod possum, impertiō, quotiēs sēsē offert occāsiō: praesertim hīs, quōrum et paupertās et integritās mihi nōta est: hortor et aliōs ad beneficentiam, sī mē dēfēcerint facultātēs.
Timotheus
Sed permittisne nōbīs hīc in tuō rēgnō līberē loquī!
Eusebius
Immō līberius quam sī domī vestrae sītis.
Timotheus
Nōn probās in templīs sumptūs immodicōs; et hās aedēs multō minōris aedificāre poterās.
Eusebius
Equidem arbitror, hās intrā mundīciem cōnsistere, aut, sī māvīs, ēlegantiam: certē absunt ā lūxū, nī fallor. Aedificant magnificentius, quī mendicātō vīvunt. Et tamen hī ipsī hortī meī quālēsquālēs sunt, vectīgal pendunt egenīs: et quōtidiē sumptibus aliquid dētrahō, in mē meōsque frūgālior, quō possim esse in pauperēs mūnīficentior.
Timotheus
Sī istum animum obtinerent omnēs, permultī melius habērent, quōs nunc egestās gravat indignōs: et ex adversō multī minus essent obēsī, dignī quōs egestās doceat sōbrietātem ac modestiam.
Eusebius
Fortasse sīc rēs habet. Sed vultisne, ut haec īnsipida bellāria rē quāpiam suāvī condiāmus?
Timotheus
Plūs satis est dēliciārum.
Eusebius
At ego hinc dēprōmam, quod nē satūrī quidem fastīdiātis.
Eusebius
Cōdex est Ēvangēliōrum, ut, quod lautissimum habeō, vōbīs dēprōmam in fīne convīviī. Recitā, puer, ab eō locō, ubi proximē dēstitistī.
Puer
Nēmō potest duōbus dominīs servīre: aut enim ūnum odiō habēbit, et alterum dīliget: aut ūnum sustinēbit, et alterum contemnet. Nōn potestis Deō servīre, et mammonae. Ideō dīcō vōbīs, nē sollicitī sītis animae vestrae, quid mandūcētis, neque corporī quid induāminī. Nōnne anima plūs est quam ēsca, et corpus plūs quam vestīmentum?
Eusebius
Redde cōdicem. In hōc locō mihi Iēsus Chrīstus vidētur bis īdem dīxisse. Etenim prō eō quod prius dīxit, odiō habēbit, mox pōnit, contemnet: et prō eō quod prius posuerat, dīliget, mox vertit, sustinēbit: commūtātīs persōnīs exīstit eadem sententia.
Timotheus
Nōn satis assequor quid velīs.
Eusebius
Dēmonstrēmus igitur ratiōne mathēmaticā, sī vidētur. In priōre parte prō ūnō pōne A, prō alterō B: rursus in posteriōre prō ūnō pōne B, prō alterō A, versō ōrdine. Aut enim A odiō habēbit, et B dīliget: aut B sustinēbit et A contemnet. Nōnne hīc palam est, A bis odiō habērī, et B bis dīligī?
Timotheus
Perspicuum est.
Eusebius
Atquī haec coniūnctiō, aut, praesertim repetīta, habet emphasis sententiae contrāriae, aut certē dīversae. Alioquī nōnne absurdē dīcerētur, Aut Petrus mē vincet, et ego cēdam, aut ego cēdam, et Petrus mē vincet.
Timotheus
Lepidum, ita mē Deus amet, sophisma.
Eusebius
At tum dēmum mihi vidēbitur lepidum, sī hoc ex vōbīs didīcerō.
Theophilus
Animus somniat ac parturit mihi nesciō quid: sī iubētis, quicquid est, prōferam in medium, vōs eritis vel ōnīropolī
(56), vel obstetrīcēs.
Eusebius
Quamquam vulgō malī ōminis habētur somniōrum meminisse in convīviō, et parum sit verēcundum, cōram tot virīs foetum ēnītī, tamen nōs istud somnium, sīve māvīs partum animī tuī, libenter excipēmus.
Theophilus
Mihi vidētur in hōc sermōne rem commūtārī potius, quam persōnam. Et hanc vōcem, ūnum et ūnum, nōn referrī ad A et B, sed utraque pars refertur ad utrumlibet, ut, utrumcunque dēlēgerīs, eī iam oppōnātur, quod significātur per alterum. Quāsī dīcās: aut exclūdēs A, et admittēs B: aut A admittēs, et exclūdēs B. Hīc vidētis, manente persōnā, rem esse trānslātam. Atque hoc ita dictum est dē A, ut nihil referat, sī īdem ēnunciēs dē B, hōc pactō: aut B exclūdēs, et admittēs A: aut admittēs B, et exclūdēs A.
Eusebius
Sānē argūtē tū quidem problēma nōbīs explicuistī, neque quisquam mathēmaticus melius dēpinxisset in pulvere.
Sophronius
Illud mē magis movet, quod prohibet esse sollicitōs dē crāstinō, quum Paulus ipse labōrārit manibus, victūs parandī causā, atque īdem ācriter increpet ōtiōsōs, et ex aliēnō vīvere gaudentēs, admonēns ut labōrent, ac manibus operentur, quod bonum est, ut sit, unde tribuant aliquid necessitātem patientī. An nōn piī sānctīque labōrēs sunt, quibus marītus tenuis alit uxōrem sibi cārissimam, dulcēsque līberōs?
Timotheus
Ista quaestiō, meā sententiā, variīs modīs dissolvī potest. Prīmum, ut ad illa tempora potissimum pertineat: Apostolīs ob Ēvangēliī praedicātiōnem lātē vagantibus eximenda erat sollicitūdō victūs undecunque suppedītandī, quibus nōn vacābat opera mānuāria cibum quaerere, praesertim quum nūllam artem scīrent, praeter piscātiōnem. Nunc alia ratiō temporum est, et ōtium amplectimur omnēs, labōrem fugimus. Altera dissolvendī ratiō est: Chrīstus nōn interdīxit industriam, sed sollicitūdinem. Et sollicitūdinem intelligit iūxtā vulgārem hominum affectum, quī nūllā dē rē magis anxiī sunt, quam dē parandō victū, ut omnibus rēbus omissīs, hoc sōlum agant, huic ūnī cūrae sint addictī. Id propemodum iūdicat ipse dominus, quum negat eundem duōbus dominīs servīre posse. Servit enim, quī tōtō pectore addictus est. Praecipuam igitur cūram vult esse Ēvangēliī prōpagandī, nōn sōlam. Ait enim: Prīmum quaerite rēgnum Deī, et haec adicientur vōbīs. Nōn dīcit sōlum, quaerite, sed, prīmum quaerite. Cēterum in vōce Crāstinī putō hyperbolēn esse, quum significet, in longinquum; quī mōs est avārīs huius mundī, ut posterīs etiam anxiē parent et quaerant.
Eusebius
Accipimus tuam interpretātiōnem: sed quid sibi vult, quod ait: Nē sollicitī sītis animae vestrae, quid edātis. Corpus veste tegitur, at nōn edit anima.
Timotheus
Animam, ut opīnor, hīc vītam appellat. Ea perīclitātur, sī cibum subdūxerīs: nōn item, sī vestem dētrāxerīs, quae magis datur pudōrī, quam necessitātī. Et sī quem afflīgit nūditās, nōn statim occidit: at inēdia certissima mors est.
Eusebius
Nōn satis videō, quō modō cohaereat cum hāc sententiā, quod adiēcit: Nōnne anima plūs est quam ēsca? et corpus plūs est quam vestīmentum? Nam sī vīta māgnī pretiī est, tantō magis advigilandum nē pereat.
Timotheus
Hoc argūmentum nōn adimit nōbīs sollicitūdinem, sed auget.
Eusebius
At nōn hoc sentit Chrīstus, quod interpretāris, sed hōc argūmentō nōbīs addit fidūciam dē patre. Sī pater benignus grātīs et dē suō dedit id quod cārius est: etiam adiiciet id quod vīlius est. Quī dedit animam, nōn negābit alimōniam: quī dedit corpus, adiiciet alicunde vestem. Illīus igitur benīgnitāte frētī, nōn est, quod discrūciēmur sollicitūdine cūrāque rērum īnfirmārum. Quid igitur superest, nisi ut ūtentēs hōc mundō, tanquam nōn ūtāmur, tōtam cūram ac studium nostrum trānsferāmus in amōrem rērum coelestium, atque rēiectō mammonā, immō tōtō Satanā cum omnibus suīs praestigiīs
(57), ūnī Dominō tōtō et alacrī pectore serviāmus, quī nōn dēstituet fīliōs suōs. Sed interim nūllus attingit bellāria. Hīs certē cum gaudiō vēscī licet, quae nōn māgnā cūrā nōbīs domī prōveniunt.
Timotheus
Abundē satisfactum est corpusculō.
Eusebius
Vellem equidem et animō.
Timotheus
Atque ūberius etiam animō.
Eusebius
Haec igitur tolle, puer, ac labrum appōne. Lavēmus, amīcī; ut sī quid forte commissum est in hōc convīviō, pūrgātī canāmus hymnum Deō. Perficiam, sī vidētur, quod coeperam ex Chrȳsostomō.
Eusebius
Glōria tibi, domine; glōria tibi, sāncte; glōria tibi, rēx; quoniam dedistī nōbīs ēscās. Implē nōs gaudiō et laetitiā in Spīritū sānctō, ut inveniantur in cōnspectū tuō acceptābilēs; nec pudēfiāmus, quandō reddēs ūnicuique secundum opera sua.
Timotheus
Profectō pius et ēlegāns est hymnus.
Eusebius
Hunc dīvus Chrȳsostomus nōn dēdignātur etiam interpretārī.
Eusebius
In Matthaeum, homiliā LVI.
Timotheus
Nōn omittam quīn hodiē legam. Sed illud ūnum interim ex tē cupiō discere. Cūr ter optāmus Chrīstō glōriam, idque triplicī cognōmine, dominī, sānctī, et rēgis?
Eusebius
Quoniam illī dēbētur omnis glōria. Sed nōbīs triplicī nōmine potissimum est glōrificandus. Quod suō sacrōsānctō sanguine redēmerit nōs ā tyrannide diabolī, sibīque asseruerit; unde et dominum illum vocāmus. Deinde, quod nōn contentus grātīs condōnāsse nōbīs omnia peccāta, per spīritum suum contulit nōbīs et iūstitiam suam, ut sectēmur ea, quae sunt sānctimoniae. Atque ob id sānctum eum vocāmus, quod sit sānctificātor omnium. Postrēmō, quod ab eōdem spērāmus praemium rēgnī coelestis, ubi ille iam sedet ad dextram Deī patris; et hinc nōbīs rēx dīcitur. Atque hanc tōtam fēlīcitātem illīus ergā nōs grātuītae bonitātī dēbēmus, quod prō dominō, vel tyrannō potius, diabolō, dominum habēmus Iēsum Chrīstum: prō immūnditiā et sordibus peccātōrum, innocentiam ac sānctimoniam: prō gehennā, gaudia vītae coelestis.
Timotheus
Pia profectō sententia.
Eusebius
Quoniam nunc prīmum vōs hīc accēpī convīviō, nōn dīmittam vōs absque xeniīs
(58), sed tālibus, quālis fuit apparātus. Heus, puer; prōfer apophoreta
(59) nostra. Sīve sortīrī placet, sīve sibi quisque mālit dēligere, minimum refert; eiusdem ferē pretiī sunt omnia, hoc est, nūllīus. Nōn enim sunt sortēs Hēliogabalī, ut huic obveniant equī centum, illī totidem muscae. Sunt libellī quattuor, horologia duo, lucernula, et thēca cum calamīs Memphīticīs
(60). Haec arbitror magis convenīre vōbīs, quam opobalsamum, aut dentifricium, aut speculum, sī vōs nōvī satis.
Timotheus
Adeō bella sunt omnia, ut nōbīs difficilis sit ēlēctiō: ipse magis prō tuō arbitrātū distribuitō; sīc grātius etiam erit quicquid obtigerit.
Eusebius
Hīc libellus in membrānīs habet proverbia Salomōnis; sapientiam docet, et aurō pīctus est, quod aurum habeat sapientiae symbolum. Hoc dābitur cānō nostrō, ut, iūxtā doctrīnam ēvangēlicam, habentī sapientiam dētur sapientia, et exuberet.
Timotheus
Certē cūrābitur, ut minus egeam.
Eusebius
Sophrōniō congruet horologium, hūc ex extrēmā Dalmatiā profectum, ut vel sīc commendem mūnusculum meum. Nōvī enim, quam ille sit parcus temporis, quam nūllam omnīnō portiōnem reī pretiōsissimae sinat abīre sine frūctū.
Sophronius
Immō pigrum admōnēs dīligentiae.
Eusebius
Hīc libellus habet in membrānīs Ēvangēlium secundum Matthaeum: gemmā tegī merēbātur, nisi nūllum esset illī scrīnium aut thēca cārior, quam pectus hominis. Illic igitur reconditō, Theophile, quō magis hoc sīs, quod dīceris.
Theophilus
Efficiam, nē prōrsus male collocāsse videāris tuum mūnus.
Eusebius
Hīc sunt epistolās Paulī, quās tū libenter tēcum circumfers, Eulalī, quī Paulum semper habēre soleās in ōre: nec habērēs in ōre, nisi esset in pectore: posthāc commodius erit etiam in manibus oculīsque.
Eulalius
Isthuc nōn est dare mūnus, sed dare cōnsilium. Porrō bonō cōnsiliō nūllum est mūnus pretiōsius.
Eusebius
Lucernula conveniet Chrȳsoglottō, anagnōstae
(61) īnsatiābilī, et, ut M. Tullius inquit, librōrum hellūōnī māximō.
Chrysoglottus
Bis habeō grātiam: prīmum prō mūnere nōn vulgāriter ēlegantī: deinde quod somniculōsum admōnēs vigilantiae.
Eusebius
Thēca calāmāria dēbētur Theodidactō, fēlīcissimē πολυγράφῳ
(62). Atque hōs ego calamōs fēlīcissimōs esse iūdicō, quibus celebrābitur glōria dominī nostrī Iēsū Chrīstī, tālī praesertim artifice.
Theodidactus
Utinam et pectus suppedītāre possīs, quemadmodum suppedītās īnstrūmenta.
Eusebius
Hīc cōdex habet aliquot Plūtarchī libellōs dē mōribus, sed sēlēctōs, et ā quōdam Graecae litterātūrae perītissimō nōn īnscītē dēscrīptōs; in quibus tantum reperiō sānctimoniae, ut mihi prōdigiī simile videātur, in pectus hominis ethnīcī tam ēvangēlicās potuisse venīre cōgitātiōnēs. Hīc dābitur Ūrāniō iuvenī, et φιλέλληνι
(63). Superest horologium; id cēdat nostrō Nephaliō, parcissimō temporis dīspēnsātōrī.
Nephalius
Habēmus grātiam, nōn sōlum prō mūnusculīs, vērum etiam prō testimōniīs. Nam isthuc nōn tam est distribuere xenia, quam ēlogia
(64).
Eusebius
Immō ego vōbīs habeō grātiam duplicī nōmine. Prīmum, quod nostram exīlitātem bonī cōnsulitis. Deinde, quod ērudītīs iūxtā ac piīs sermōnibus refēcistis animum meum. Ego vōs, quōmodō acceptōs dīmittam, nesciō; certē vōs relinquam melior ac doctior. Sciō vōbīs nōn esse cordī fīstulās, aut mōriōnēs, ac multō minus āleam. Quāre sī vidētur fallēmus hōrulam spectandīs reliquīs rēgiae meae mīrāculīs.
Timotheus
Isthuc ērāmus abs tē flagitātūrī.
Eusebius
Apud bonae fideī prōmissōrem nōn est opus flagitātōre. Hanc aulam aestīvam opīnor vōs iam satis contemplātōs. Habet triplicem prōspectum, et, quōquō versum dēflectās oculōs, occurrit viror hortōrum grātissimus. Vitrēīs fenestrīs volūbilibus, sī videātur, licet exclūdere coelum, sī nebulīs aut ventīs sit incommodius; licet et dēnsīs valvīs, forīs admōtīs, ac tenuibus intus, exclūdere sōlem, sī quid offendat aestus. Hīc quum prandeō, videor in hortō prandēre, nōn in domō. Nam et parietēs vīrentēs suōs habent īnspersōs flosculōs. Sunt et pictūrae nōn invenustae. Hīc Chrīstus suprēmam compōtātiōnem agitat cum ēlēctīs discipulīs. Hīc nātālitia celebrat Hērōdēs fūnestō convīviō. Hīc Ēvangēlicus ille dīves epulātur splendidē, mox dēscēnsūrus ad īnferōs. Lazarus repellitur ā foribus, mox excipiendus sinū Abrahae.
Timotheus
Hoc argūmentum nōn satis agnōscimus.
Eusebius
Cleopatra
(65) est cum Antōniō lūxū decertāns: iam ūniōnem ēbibit, alterī manum admōvit dētrāctura. Hīc pugnant Lapithae. Hīc Alexander Magnus hastā trānsverberat Clītum. Haec exempla nōs admonent sōbrietātis in convīviō, et ā crāpulā lūxūque dēterrent. Nunc adeāmus bibliothēcam, nōn illam quidem multīs īnstrūctam librīs, sed exquīsitīs.
Timotheus
Locus hīc plānē dīvīnitātem quandam prae sē fert, adeō nitent omnia.
Eusebius
Hīc vidētis praecipuam partem opum meārum. Nam in mēnsā nihil vīdistis nisi vitreum ac stanneum; nec est in tōtā domō vās ūllum argenteum, praeter ūnum pōculum inaurātum, quod ob amōrem eius, quī dōnō dedit, religiōsē servō. Haec sphaera pēnsīlis tōtum orbem pōnit ob oculōs. Hīc in parietibus singulae regiōnēs fūsiōre spatiō dēpictae sunt. In reliquīs parietibus vidētis īnsignium auctōrum imāginēs. Nam omnēs dēpingere, fuerat īnfīnītum. Chrīstus prīmum habet locum, porrēctā manū sedēns in monte. Capitī imminet pater, dīcēns: Ipsum audīte. Spīritus sānctus expānsīs ālīs multā lūce complectitur illum.
Timotheus
Opus, ita mē Deus bene amet, Apelle dignum.
Eusebius
Adiūnctum est bibliothēcae mūsēion
(66) quoddam angustum, sed ēlegāns, quod submōtā tabulā ostendit foculum, sī quid offenderit frīgus. In aestāte vidētur solidus pariēs.
Timotheus
Hīc mihi gemmea videntur omnia. Est et mīra odōris grātia.
Eusebius
Hoc mihi praecipuē studiō est, ut niteat domus, et bene oleat. Utraque rēs minimō cōnstat. Habet bibliothēca suum ambulācrum pēnsīle, spectāns in hortum; et huic adhaeret sacellum.
Timotheus
Locus nūmine dignus.
Eusebius
Nunc adeāmus illa tria ambulācra, quae imminent iīs, quae vīdistis ad hortum domesticum spectantia. In hīs superiōribus utrōque prōspectus est, sed per fenestrās, quae possunt occlūdī, praesertim in hīs parietibus, quī nōn spectant hortum interiōrem, quō domus sit tūtior. Hīc ad laevam, quia plūs est lūcis, et pariēs rārīs fenestrīs interruptus, ōrdine dēpicta est tōta vīta Iēsū ex narrātiōne quattuor Ēvangēlistārum, ūsque ad missum Spīritum sānctum, et prīmam praedicātiōnem Apostolōrum ex Āctīs. Additae sunt et locīs notae, ut agnōscat spectātor, iūxtā quod stāgnum, aut in quō monte rēs gesta sit. Additī sunt titulī, paucīs verbīs subnotantēs tōtum argūmentum: velut illud, quod dīcitur ā Iēsū, Volō, mundāre. Ex adversō respondent figūrae et vātīcinia Veteris Testāmentī, praesertim ē Prophētīs et Psalmīs, quī nihil aliud habent, quam Chrīstī vītam, et Apostolōrum, aliter narrātam. Hīc nōnnunquam obambulō mēcum fābulāns, et animō contemplāns illud ineffābile cōnsilium Deī, quō per fīlium suum restituere voluit genus hūmānum. Nōnnunquam adest uxor comes, aut amīcus quispiam, quī rēbus piīs dēlectētur.
Timotheus
In hāc domō cuī posset obrepere taedium?
Eusebius
Nūllī, quī didicerit sēcum vīvere. In summā ōrā pictūrae, velut extrā ōrdinem, addita sunt capita Pontificum Rōmānōrum cum suīs titulīs. Ex adversō capita Caesarum, ob memoriam historiae. In utrōque cornū prōminet pēnsīle cubiculum, ubi liceat interquiēscere, et unde spectāre licet pōmārium, et avīculās nostrās. Hīc in extrēmō angulō prātī vidētis aliud aedificiolum, ubi coenāmus nōnnunquam aestīvīs mēnsibus et ubi cūrātur, sī quem forte ē familiāribus corripuerit morbus ob contāgium formīdābilis.
Timotheus
Quīdam negant huiusmodī morbōs esse vītandōs.
Theophilus
Cūr ergō vītant foveam, aut venēnum? An hoc minus timent, quia nōn vident? Nec basilīscī venēnum vidētur, quod afflat oculīs. Ubi rēs poscat, nōn dubitem prō necessāriīs venīre in vītae discrīmen. Sine causā subīre vītae perīculum, temeritās est: aliōs in vītae perīculum addūcere, crūdēlitās. Sunt et alia quaedam nōn iniūcunda spectātū: ea mandābō uxōrī, ut ostendat. Manēte hīc vel tōtum trīduum, et hanc domum putāte esse vestram. Pāscite oculōs, pāscite animōs. Nam mē negōtia quaedam aliō vocant. Est equitandum in pāgōs aliquot vīcīnōs.
Timotheus
Ob rem pecūniāriam?
Eusebius
Ego tālēs amīcōs nōn relinquerem pecūniae grātiā.
Timotheus
Fortassis vēnātiō parāta est alicubi.
Eusebius
Plānē vēnātiō est: sed aliud venor, quam aprōs aut cervōs.
Eusebius
Dīcam. In ūnō pāgō dēcumbit amīcus quīdam nōn sine perīculō vītae. Nam corporī metuit medicus, ego magis metuō animae illīus; sīquidem mihi vidētur parum rēctē compositus ad ēmigrandum, sīcut dignum est Chrīstiānō. Huic aderō meīs hortātibus, ut, sīve moriātur, sīve revalēscat, bonō ipsīus fiat. In alterō dissidium ācre nātum est inter duōs, nōn malōs quidem illōs, sed tamen pervīcācis ingeniī virōs. Quod sī exasperētur, vereor nē plūrēs sēcum trahat in cōnsortium simultātis. Adnītar tōtīs vīribus, ut hōs redigam in grātiam. Nam utrīque sum veterī necessitūdine iūnctus. Haec sunt quae venor. Quod sī vēnātiō successerit ex animī sententiā, simul hīc celebrābimus ἐπινίκια
(67).
Timotheus
Pia vēnātiō. Precāmur, ut tibi prō Dēliā Chrīstus aspīret.
Eusebius
Hanc praedam ego mālim, quam obvenīre mihi haerēditāte bis mīlle dūcātōs.
Eusebius
Nōn nisi tentātīs omnibus: quāre certum tempus nōn possum praescrībere. Vōs interim meīs perinde ac vestrīs fruāminī, et valēte.
Timotheus
Dominus Iēsus tē fēlīciter dēdūcat ac redūcat.