Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Sextum
Convīvium Fabulōsum
Persōnae:
Polymythus(1), Gelasīnus, Eutrapelus, Astēus, Philytlus, Philogelōs, Euglōttus, Lērochares, Adoleschēs, Lēvīnus
Polymythus(1), Gelasīnus, Eutrapelus, Astēus, Philytlus, Philogelōs, Euglōttus, Lērochares, Adoleschēs, Lēvīnus
Polymythus
Ut nōn decet cīvitātem bene īnstitūtam esse sine lēgibus ac prīncipe, ita nec convīvium oportet ἄναρχον esse καὶ ἄνομον.
Gelasīnus
Istuc vērō perplacet; ut ūnus tōtīus populī nōmine respondeam.
Polymythus
Heus puer, adfer hūc tālōs; hōrum suffrāgiīs dēcernētur rēgnum, cuicunque faverit Iuppiter. Euge, Eutrapelō fāvit Iuppiter. Nōn fuēre sortēs caecae; nōn poterat magis idōneus ēligī, etiamsī per singulās tribūs virītim collēcta fuissent pūncta. Vulgō iactātur prōverbium nōn tam vānum, quam parum Latīnum: Novus rēx, nova lēx. Νομοθέτει γοῦν, ὦ βασιλεῦ(2).
Eutrapelus
Quod fēlīx faustumque sit huic convīviō(3): Prīmum ēdīcō, nē quis heīc prōfertō praeter rīdiculās fābulās. Cui deerit fābula, drachmā multātor; eā pecūniā in vīnum īnsūmitor. Atque in lēgitimīs fābulīs etiam ex tempore cōnficta habentor, modō servētur τὸ πιθανὸν καὶ πρέπον(4). Sī nūllī dēfuerit fābula, duo, quōrum alter lepidissimam, alter frīgidissimam fābulam dīxerit, vīnī pretium penduntō. Convīvātor ā vīnī sūmptū immūnis estō; cibōrum sūmptum ūnus suppeditātō: hūius reī sī quid inciderit contrōversiae, Gelasīnus arbiter ac iūdex estō. Haec sī vōs scīveritis, rāta suntō. Quī lēgī parēre nōluerit, abītō: sīc tamen ut postrīdiē ad compōtātiōnem redīre iūs fāsque sit.
Gelasīnus
Lēgem ā rēge lātam nostrīs suffrāgiīs rātam esse volumus. Sed unde prōficīscētur fābulārum circulus?
Eutrapelus
Unde, nisi ā convīvātōre?
Astēus
Licetne, rēx, dīcere tria verba(5)?
Eutrapelus
An tū crēdis nefāstum esse convīvium?
Astēus
Iūrecōnsultī negant lēgem esse, quae nōn sit aequa.
Eutrapelus
Assentior.
Astēus
At tua lēx aequat optimam fābulam pessimae.
Eutrapelus
Ubi voluptās quaeritur, ibī nōn minus laudis prōmerētur quī pessimē dīxit, quam quī optimē, eō quod nōn minus dēlectet. Velut inter cantōrēs nēmō voluptātī est, nisi quī aut īnsigniter bene cecinerit, aut ēgregiē male. Nōnne plūrēs rīdent auditō coccyce, quam audītā lūsciniā? Heīc mediocritās laudem nōn habet.
Astēus
At cūr plectuntur, quī laudem auferunt?
Eutrapelus
Nē nimia fēlīcitās provocet illīs Nemesin aliquam, sī simul et laudem auferrent et immūnitātem.
Astēus
Per Brōmium, Mīnōs ipse numquam tulit lēgem aequiōrem.
Philytlus
Nūllam ferēs lēgem dē modō bibendī?
Eutrapelus
Dīspectā rē, sequar exemplum Agēsilāī Lacedaemoniōrum rēgis.
Philytlus
Quid is fēcit?
Eutrapelus
Is quum tempore quōdam symposiarchus(6) tālōrum arbitriō dēlēctus esset, rogante architriclīnō(7), quantum cuique vīnī iuberet appōnī: Sī largior, inquit, vīnī cōpia parāta est, datō cuique quantum popōscerit: sī malignior, omnibus ex aequō distribuitō.
Philytlus
Quid sibi voluit Lacōn ille, quum haec dīceret?
Eutrapelus
Hoc agēbat, ut neque tēmulentum, neque rūrsus querulum esset convīvium.
Philytlus
Quī sīc?
Eutrapelus
Quia sunt quī gaudent largius bibere, sunt quī gaudent parcius: reperiuntur et abstēmiī, quālis dīcitur fuisse Rōmulus. Itaque sī nūllī datur vīnum nisi pōscentī, prīmum nēmō compellitur ad bibendum; et tamen nihil dēsīderant, quibus grāta est largior pōtātiō. Ita fit ut nēmō trīstis sit in convīviō. Rūrsus, sī parcior cōpia vīnī distribuitur aequīs portiōnibus in singulōs, satis habent quī bibunt moderātius: neque quisquam in aequālitāte potest obmurmurāre, quandō, quī largius erat haustūrus, aequō animō compōnit sēsē ad temperantiam. Hoc exemplum sī placet, ūtar. Volumus enim hoc convīvium fabulōsum esse, nōn vīnōsum.
Philytlus
Quid igitur bibēbat Rōmulus?
Eutrapelus
Idem quod bibunt canēs(8).
Philytlus
An nōn istud indīgnum rēge?
Eutrapelus
Nihilō magis quam quod rēgēs spīrant āēre cum canibus commūnī: nisi quod illud interest: rēx nōn bibit eandem aquam, quam biberet canis: sed āērem quem efflāvit rēx, haurit canis; et vicissim quem efflāvit canis, haurit rēx. Plūs glōriae tulisset Alexander ille māgnus, sī cum canibus bibisset. Nihil enim pēius rēgī, quī tot hominum mīlibus vigilat, quam vīnolentia. Cēterum Rōmulum abstēmium fuisse, dēclārat apophthegma nōn īnfestīviter ab illō dictum. Etenim quum quīdam, vidēns illum abstinēre ā vīnō, dīxisset, vīnum vīle futūrum, sī omnēs biberent quemadmodum ille; Immō, inquit, tum arbitror fore cārissimum, sī biberent omnēs vīnum quemadmodum ego; bibō enim quantum libet.
Gelasīnus
Utinam heīc adesset noster Ioannēs Botzēmus canōnicus Cōnstantiēnsis, quī nōbīs Rōmulum quendam referret! nam et is abstēmius nōn minus est, quam dīcitur, aliōquī cōmis ac fēstīvus convīva.
Polymythus
Age, sī simul potestis, nōn dīcam sorbēre et flāre, quod Plautus ait esse difficile, sed edere et audīre, quod est perfacile, bonīs avibus auspicābor fābulandī mūnus. Sī parum erit lepida fābula, scītōte Batāvam esse. Opīnor, aliquot vestrum audītum Maccī nōmen.
Gelasīnus
Nōn ita diū est, quod periit.
Polymythus
Is quum vēnisset in cīvitātem quae dīcitur Leydis, ac vellet novus hospes innōtēscere iocō quōpiam, (nam is erat hominī mōs;) ingressus est officīnam calceāriī: salūtat. Ille cupiēns extrūdere mercēs suās, rogat, numquid vellet. Maccō coniiciente oculōs in ocrēās ibī pēnsilēs, rogat sūtor, num vellet ocrēās. Annuente Maccō, quaerit aptās tibiīs illīus; inventās alacriter prōtulit, et, ut solent, indūcit illī. Ubi iam Maccus esset ēleganter ocrēātus, Quam bellē, inquit, congrueret hīs ocrēīs pār calceōrum duplicātīs sōleīs. Rogātus an et calceōs vellet, annuit. Repertī sunt, et additī pedibus. Maccus laudābat ocrēās, laudābat calceōs. Calceārius tacitē gaudēns, succinēbat illī laudantī, spērāns pretium aequius, posteāquam ēmptōrī tantopere placēret merx. Et iam erat nōnnūlla contrācta familiāritās. Heīc Maccus: Dīc mihi, inquit, bonā fidē, numquamne ūsū vēnit tibi, ut, quem sīc ocrēīs et calceīs ad cursum armāssēs, quemadmodum nunc armāstī mē, abierit nōn numerātō pretiō? Numquam, ait ille. Atquī sī forte, inquit, veniat ūsū, quid tū tum facerēs? Cōnsequerer, inquit calceārius, fugientem. Tum Maccus, Sēriōne ista dīcis, an iocō? Plānē sēriō, inquit alter, loquor; et sēriō facerem. Experiar, ait Maccus. En prō calceīs praecurrō, tū cursū sequere. Simulque cum dictō coniēcit sē in pedēs. Calceārius ē vestīgiō cōnsecūtus est, quantum poterat; clāmitāns, Tenēte fūrem, tenēte fūrem. Ad hanc vōcem quum cīvēs undique prōsiliissent ex aedibus, hoc commentō cohibuit illōs Maccus, nē quis manum inīiceret; rīdēns ac vultū placidō, Nē quis, inquit, remorētur cursum nostrum; certāmen est dē cūpā cerevīsiae. Itaque iam omnēs praebēre sēsē certāminis spectātōrēs. Suspicābantur autem, calceārium dolō clāmōrem eum fingere, ut hāc occāsiōne anteverteret. Tandem calceārius cursū victus, sūdāns et anhelus domum rediit. Maccus tulit brabeum.
Gelasīnus
Maccus iste effugit quidem calceārium, at nōn effugit fūrem.
Polymythus
Quam ob rem?
Gelasīnus
Quia fūrem ferēbat sēcum.
Polymythus
Forte tum nōn erat ad manum pecūnia, quam posteā resolvit.
Gelasīnus
Vērum erat āctiō fūrtī.
Polymythus
Ea quidem post intentāta est. Sed iam magistrātibus aliquot innōtuerat Maccus.
Gelasīnus
Quid attulit Maccus?
Polymythus
Quid attulit? rogās? in caussā tam vincibilī? Magis perīclitātus est āctor quam reus.
Gelasīnus
Quī sīc?
Polymythus
Quia gravābat illum āctiōne calumniae, et intendēbat lēgem Rhēmiam(9), quae dictat, ut, quī crīmen intenderit, quod probāre nōn possit, poenam ferat, quam lātūrus erat reus, sī convictus fuisset. Negābat sē contrēctāsse rem aliēnam invītō dominō, sed ultrō dēferente, nec ūllam pretiī mentiōnem intercessisse. Sē prōvocāsse calceārium ad certāmen cursūs; illum accēpisse condiciōnem; nec habēre quod querātur, quum esset cursū superātus.
Gelasīnus
Haec āctiō nōn multum abest ab umbrā asinī(10). Quid tandem?
Polymythus
Ubi satis rīsum est, quīdam ē iūdicibus vocāvit Maccum ad coenam, et numerāvit calceāriō pretium. Simile quiddam accidit Daventrīae mē puerō. Erat tempus illud, quō rēgnant piscātōrēs, frīgent lāniī(11). Quīdam adstābat ad fenestram frūctuāriae(12), sīve Graecē māvultis, ōpōrapōlidis, foeminae vehementer obēsae, oculīs intentīs in ea, quae prōposita vēnum erant; illa ex mōre invītāvit, sī quid vellet: et quum vidēret hominem intentum fīcīs: Vīs, ait, fīcōs? sunt perquam ēlegantēs. Quum ille annuisset, rogat quot lībrās vellet: Vīs, inquit, quīnque lībrās? Annuentī, tantum fīcōrum effūdit in gremium. Dum illa repōnit lancēs, ille sē subdūcit, nōn cursū, sed placidē. Ubi prōdīsset acceptūra pecūniam, vidit ēmptōrem abīre: īnsequitur maiōre vōce, quam cursū. Ille dissimulāns pergit quō coepit īre; tandem multīs ad foeminae vōcem concurrentibus, restitit. Ibī in populī corōnā agitur caussa: rīsus oboritur: emptor negābat sē ēmisse, sed quod ultrō dēlātum fuisset accēpisse: sī vellet experīrī apud iūdicēs, sē comparitūrum.
Gelasīnus
Age, narrābō fābulam tuae nōn admodum dissimilem, fortasse nec īnferiōrem, nisi quod haec nōn habet auctōrem perinde celebrem atque est Maccus. Pȳthagorās tōtum mercātum dīvidēbat in tria hominum genera: quōrum aliī prōdiissent ut venderent, aliī ut emerent: hoc utrumque genus aiēbat sollicitum esse, proinde nec fēlīx: aliōs nōn ob aliud venīre in forum, quam ut spectent quid illīc prōferātur, aut quid agātur: hōs sōlōs esse fēlīcēs, quod vacuī cūrīs grātuītā voluptāte fruerentur. Atque ad hunc modum dīcēbat philosophum versārī in hoc mundō, quemadmodum illī versārentur in mercātū. Vērum in nostrīs emporiīs quārtum hominum genus obambulāre solet, quī nec emunt, nec vendunt, nec ōtiōsī contemplantur, sed observant solicitē, sī quid possint involāre. Atque in hoc genere reperiuntur quīdam mīrē dextrī; dīcās esse Mercuriō favente nātōs. Convīvātor dedit fābulam cum corōnide; ego dābō cum proōmiō. Nunc accipite, quod nūper accidit Antverpiā. Sacrificus quīdam recēperat illīc mediocrem summam pecūniae, sed argenteae. Id impostor quīdam animadverterat. Adiit sacrificum, quī gestābat in zōnā crūmēnam nummīs turgidam: salūtat cīvīliter; narrat, sibi datum negōtium ā suīs, ut vīcī suī parochō mercārētur novum pallium sacrum, quae summa vestis est sacerdōtī rem dīvīnam perāgentī. Rogat, hāc in rē commodāret sibi tantillum operae, ut sēcum īret ad eōs, quī vendunt hūiusmodī pallia, quō vidēlicet ex modō corporis ipsīus sūmeret māius aut minus; nam sibi vidērī statūram ipsīus cum parochī māgnitūdine vehementer congruere. Hoc officium, quum leve vidērētur, facile pollicitus est sacrificus. Adeunt aedēs cuiusdam. Prōlātum est pallium, sacrificus induit, vēnditor affīrmat mīrē congruere. Impostor quum nunc ā fronte, nunc ā tergō contemplātus esset sacrificum, satis probāvit pallium; sed caussātus est, ā fronte brevius quam pār esse. Ibī vēnditor, nē nōn prōcēderet contrāctus, negat id esse palliī vitium, sed crūmēnam turgidam efficere, ut eā parte offenderet brevitās. Quid multa? Sacrificus dēpōnit crūmēnam: dēnuō contemplantur. Ibī impostor āversō sacrificō crūmēnam arripit, ac sēmet in pedēs coniēcit. Sacerdōs cursū īnsequitur ut erat palliātus, et sacrificum vēnditor. Sacrificus clāmat, Tenēte fūrem: vēnditor clāmat, Tenēte sacrificum: impostor clāmat: Cohibēte sacrificum furentem; et crēditum est, quum vidērent illum sīc ōrnātum in pūblicō currere. Itaque dum alter alterī in morā est, impostor effugit.
Eutrapelus
Dignus quī nōn simplicī suspendiō pereat, tantus artifex.
Gelasīnus
Nisi iam pendet.
Eutrapelus
Utinam nōn sōlus, sed ūnā cum illō quī tālibus portentīs favent in perniciem reīpūblicae.
Gelasīnus
Nōn favent grātīs. Catēna est(13), quae dēmissa in terrās pertingit ad Iovem.
Eutrapelus
Ad fābulās redeundum.
Astēus
Ad tē redit ōrdō(14), sī fās est rēgem in ōrdinem cōgere.
Eutrapelus
Nōn cōgar; immō volēns veniam in ōrdinem; aliōquī tyrannus essem, nōn rēx, sī lēgēs, quās aliīs praescrībō, recūsem.
Astēus
Veruntamen aiunt, prīncipem esse suprā lēgēs(15).
Eutrapelus
Istuc nōn omnīnō falsō dictum est, sī prīncipem accipiās summum illum prīncipem, quem tum vocābant Caesarem; deinde sī sīc accipiās, superiōrem lēgibus, quod aliī coāctī utcunque servant, illum suāpte sponte multō cumulātius praestāre. Quod enim animus est corpōrī, hoc est bonus prīnceps reīpūblicae. Quid opus erat addere, bonus, quandō malus prīnceps nōn est prīnceps: quemadmodum spīritus impūrus, quī invāsit corpus hominis, nōn est animus. Sed ad fābulam; et arbitror convenīre, ut rēx rēgiam fābulam adferam. Lūdovīcus, Galliārum rēx, ēius nōminis undecimus, quum rēbus domī turbātīs peregrīnārētur apud Burgundiōnēs, occāsiōne vēnātiōnis nactus est familiāritātem cum Cōnōne quōdam homine rūsticō, sed animī simplicis ac sincērī. Nam hoc genus hominibus dēlectantur monarchae. Ad hūius aedēs frequenter dīverterat rēx ex vēnātū; et, ut plēbēiīs rēbus nōnnunquam dēlectantur māgnī prīncipēs, apud eum māgnā cum voluptāte vescēbātur rāpīs. Mox ubi Lūdovīcus restitūtus iam rērum potīrētur apud Gallōs, submonuit Cōnōnem uxor, ut rēgem veteris hospitiī commonefaceret; adīret illum, et rāpās aliquot īnsignēs illī dōnō adferret. Tergiversātus est Cōnōn, sē lūsūrum operam: prīncipēs enim nōn meminisse tālium officiōrum. Sed vīcit uxor. Dēligit Cōnōn rāpās aliquot īnsignēs; accingitur itinerī. Vērum ipse per viam captus illecebra cibī, paulātim dēvorāvit omnēs, ūnā dumtaxat exceptā īnsigniter māgnā. Ubi Cōnōn prōrēpsisset in aulam, quā rēx erat itūrus, statim agnitus est ā rēge, et accersitus. Ille māgnā cum alacritāte dētulit mūnus; rēx maiōre cum alacritāte accēpit, mandāns cuidam ē proximīs, ut dīligenter repōnerētur inter ea, quae habēret cārissima. Cōnōnem iubet sēcum prāndere: ā prāndiō ēgit Cōnōnī grātiās; et cupiēntī repetere rūs suum iussit prō rāpā numerārī mīlle corōnātōs aureōs. Hūius reī fāma quum, ut fit, per omne rēgis famulitium esset pervagāta, quīdam ex aulicīs dōnō dedit rēgī equum nōn inelegantem. Rēx intellegēns, illum, prōvocātum benīgnitāte quam praestiterat Cōnōnī, captāre praedam, vultū maiōrem in modum alacrī accēpit mūnus, et convocātīs prīmōribus cōnsultāre coepit, quō mūnere pēnsāret equum tam bellum, tamque pretiōsum. Interim, quī dōnārat equum, spēs opīmās animō concipiēbat, sīc cōgitāns: Sī sīc pēnsāvit rāpam dōnātam ā rūsticō, quantō mūnificentius pēnsātūrus est equum tālem oblātum ab aulicō? Quum rēgī velutī dē rē māgnā cōnsultantī alius aliud responderet, diuque vānā spē lactātus esset captātor; tandem rēx: Vēnit, inquit, in mentem, quod illī dōnem: et accersītō ex procēribus quōpiam, dīxit in aurem, ut adferat id, quod reperiret in cubiculō (simulque locum dēsignat) sēricō dīligenter obvvolūtum. Adfertur rāpa: eam, ut erat obvvolūta, rēx suā manū dōnat aulicō, addēns, sibi vidērī bene pēnsātum equum cimēliō(16), quod sibi cōnstitisset mīlle corōnātīs. Digressus aulicus dum tollit linteum, prō thēsaurō reperit, nōn carbonēs, quod aiunt, sed rāpam iam subāridam. Ita captātor ille captus, rīsuī fuit omnibus.
Astēus
Iam sī permittis, rēx, ut plēbēius loquar rēgālia, referam quod ex tuā fābulā vēnit in mentem dē eōdem Lūdovīcō. Nam ut ānsa ānsam, ita fābula trahit fābulam. Quīdam famulus, quum vīdisset pēdīculum rēpentem in veste rēgiā, flexīs genibus, ac sublātā manū, significat, sē nesciō quid officiī praestāre velle. Lūdovīcō praebente sē, sustūlit pēdīculum, et clam abiēcit. Rogante rēge, quid esset, puduit fatērī. Quum īnstāret rēx, fassus est, fuisse pēdīculum. Laetum, inquit, ōmen est; dēclārat enim mē esse hominem, quod hoc genus vermiculōrum pecūliāriter īnfestet hominem, praesertim in adulēscentiā. Iussitque prō officiō numerārī corōnātōs quadrāgintā. Post diēs aliquammultōs alter quīdam, quī vīderat illī fēlīciter cessisse tam hūmile officium, nec animadvertēns, plūrimum interesse, ex animō faciās quid, an arte, similī gestū aggressus est rēgem, ac rūrsus illō sē praebente, simulābat, sē tollere quiddam ē veste rēgiā, quod mox abīceret. Quum urgēret rēx tergīversantem, ut dīceret quid esset, mīrē simulātō pudōre, tandem respondit esse pūlicem. Rēx intellēctō fūcō, Quid, inquit, an tū mē faciēs canem(17)? Iussit tollī(18) hominem, ac prō captātīs quadrāgintā corōnātīs īnflīgī quadrāgintā plāgās.
Philytlus
Nōn tūtum est, ut audiō, cum rēgibus facētiīs lūdere. Quemadmodum enim leōnēs sē nōnnunquam placidē praebent fricantī, iīdem, ubi lubitum est, leōnēs sunt, et iacet collūsor; itidem favent prīncipēs. Sed adferam tuae fābulae fābulam nōn dissimilem, nē rēcēdāmus interim ā Lūdovīcō, cui prō dēlectāmentō erat, corvōs hiantēs fallere. Dōnō accēperat alicunde decem mīlia corōnātōrum. Quotiēs autem prīncipibus obtigit nova pecūnia, vēnantur omnēs officiāriī, et captant aliquam praedae partem; id nōn fugiēbat Lūdovīcum. Quum igitur ea pecūnia exprōmpta esset in mēnsā, quō magis irritāret spem omnium, sīc locūtus est circunstantibus. Quid? an nōn videor vōbīs rēx opulentus? Ubi collocābimus tantam pecūniae vim? Dōnātīcia est, dōnārī vicissim convenit. Ubi nunc sunt amīcī, quibus prō suīs in mē officiīs dēbeō? Adsint nunc, priusquam effluat hīc thēsaurus. Ad hanc vōcem accurrere permultī: nēmō nōn sibi spērābat aliquid. Rēx quum vīdisset aliquem maximē inhiantem, et iam oculīs dēvorantem pecūniam; ad eum conversus, Amīce, inquit, quid tū narrās? Ille commemorābat, sē diū ālūisse falcōnēs rēgiōs, summā fidē, nec sine gravibus impēndiīs: alius aliud adferēbat; suum quisque officium verbīs quantum poterat exaggerābat, idque nōn sine mendāciīs. Rēx omnēs benīgnē audiēbat, et singulōrum ōrātiōnem comprobābat. Haec cōnsultātiō dīlāta est in longum tempus, quō diūtius spē metūque torquēret omnēs. Adstābat inter hōs prīmus Cancellārius; nam et hunc iusserat accīrī. Is cēterīs prūdentior, nōn praedicābat officia sua, sed agēbat spectātōrem fābulae. Ad hunc tandem conversus rēx: Quid, inquit, narrat meus Cancellārius? Sōlus ille nihil petit, nec praedicat officia sua. Ego, inquit Cancellārius, plūs accēpī ā benīgnitāte rēgiā, quam promeruerim: nec ūllā dē rē magis sollicitus sum, quam ut rēgiae in mē mūnificentiae respondeam; tantum abest ut velim flagitāre plūra. Tum rēx: Ūnus igitur, inquit, omnium nōn egēs pecūniā? Nē ēgerem, inquit alter, iam tua praestitit benīgnitās. Ibī rēx versus ad aliōs: Nae ego sum, inquit, rēgum omnium māgnificentissimus, quī tam opulentum habeam Cancellārium. Heīc magis accēnsa spēs est omnibus, futūrum, ut pecūnia cēterīs distribuerētur, quandōquidem ille nihil ambiēbat. Ad hunc modum ubi satis diū lūsisset rēx, coëgit Cancellārium, ut tōtam eam summam domum auferret. Moxque versus ad cēterōs iam moestōs, Vōbīs, inquit, erit alia exspectanda occāsiō.
Philogelōs
Fortasse frīgidius(19) vidēbitur, quod narrātūrus sum; proinde dēprecor dolī malī suspīciōnem fūrtīvē, nē videar dē industrā ambīsse immūnitātem. Adiit eundem Lūdovīcum quīdam, petēns, ut mūnus, quod forte vacābat in eō pāgō in quō habitābat, iuberet in ipsum trānsferrī. Rēx audītā petitiōne expedītē respondit, Nihil efficiēs: vidēlicet amputāns omnem spem impetrāndī quod petēbātur. Petītor item, mox āctīs rēgī grātiīs, dīscessit. Rēx in ipsā fronte collēgēns, hominem esse nōn omnīnō sinistrī ingeniī, suspicānsque, illum nōn intellēxisse, quid respondisset, iubet eum revocārī. Redit. Tum rēx, Intellēxerās, inquit, quid tibi responderim? Intellēxī. Quid igitur dīxī? Mē nihil effectūrum. Cūr igitur agēbās grātiās? Quoniam, inquit, est domī quod agam: proinde māgnō meō incommōdō persecūtūrus eram heīc spem ancipitem: nunc beneficium interpretor, citō negāsse beneficium; mēque lucrātum quidquid eram perditūrus, sī vānā spē lactātus fuissem. Ex eō respōnsō rēx coniectāns hominem minimē segnem, ubi pauca percūnctātus esset, Habēbis, inquit, quod petis, quō mihi bis agās grātiās; simulque versus ad officiāriōs, Expediantur, inquit, huic sine morā diplōmāta, nē heīc diū suō damnō haereat.
Euglōttus
Nōn deest quod referam dē Lūdovīcō, sed malō dē nostrō Maximiliānō. Quī ut nēquāquam solitus est dēfodere pecūniam, ita clēmentissimus erat in eōs, quī dēcoxerant, modō nōbilitātis titulō commendārentur. Ex hoc hominum genere quum cuidam iuvenī vellet opitulārī, mandāvit illī lēgātiōnem, ut ā cīvitāte quādam, titulō nesciō quō, peteret centum mīlia flōrēnōrum. Tālis autem erat titulus, ut sī quid impetrātum esset dexteritāte lēgātī, prō lucrō dūcī posset. Lēgātus extorsit mīllia quīnquāgintā; Caesarī reddidit trīgintā. Caesar laetus īnspērātā praedā, dīmīsit hominem, praetereā nihil inquīrēns. Intereā quaestōrēs et ratiōnālēs olfēcerant, plūs acceptum fuisse quam exhibitum. Interpellant Caesarem, ut accerseret hominem. Accersītus est: venit illīcō. Tum Maximiliānus: Audiō, inquit, tē accēpisse mīllia quīnquāgintā. Fassus est. Nōn exhibuistī nisi trīgintā mīllia. Fassus est et hoc. Reddenda est, inquit, ratiō. Prōmīsit sē factūrum, ac dīscessit. Rūrsus quum nihil esset āctum, interpellantibus officiāriīs, revocātus est. Tum Caesar, Nūper, inquit, iussus es reddere ratiōnem. Meminī, inquit ille; et in hoc sum. Caesar suspicāns, illī ratiōnem nōndum satis esse subdūctam, passus est illum sīc abīre. Quum sīc ēlūderet, officiāriī vehementer īnstābant; clāmitantēs, nōn esse ferendum, ut ille tam palam illūderet Caesarī. Persuāsērunt, ut accersītus iuberētur inibī praesentibus ipsīs exhibēre ratiōnem. Annuit Caesar. Accersītus venit illīcō, nihil tergīversātus. Tum Caesar, Nōnne, inquit, pollicitus es ratiōnem? Pollicitus, respondit ille. Iam, inquit, opus est: en adsunt quī excipient; nec est diūtius tergīversandī locus. Assidēbant officiāriī, parātīs ad id cōdicillīs. Ibī iuvenis sat dextrē, Nōn dētrectō, inquit, ratiōnem, invīctissime Caesar; vērum hūiusmodī ratiōnum nōn sum admodum perītus, ut quī numquam reddiderim: istī quī assīdent, tālium ratiōnum sunt perītissimī; sī vel semel viderō, quemadmodum illī tractent hūiusmodī ratiōnēs, ego facile imitābor. Rogō iubeās illōs vel exemplum ēdere; vidēbunt mē docilem. Caesar sēnsit dictum hominis, quod nōn intellegēbant hī, in quōs dīcēbātur; ac subrīdēns, Vērum, inquit, narrās; et aequum postulās. Ita iuvenem dīmīsit. Subindicābat enim, sīc illōs Caesarī solēre reddere ratiōnem, quemadmodum ipse reddiderat; nīmīrum, ut bona pecūniae portiō penēs ipsōs remanēret.
Lērochares
Nunc tempus est, ut ab equīs, quod aiunt, ad asinōs dēscedat fābula; ā rēgibus ad Antōnium sacrificum Lovāniēnsem, quī Philippō cognōmine Bonō fuit in dēliciīs. Hūius virī feruntur multa vel iūcundē dicta, vel iocōsē facta, sed plēraque sordidiōra. Nam plērōsque lūsūs suōs condīre solitus est unguentō quōdam, quod nōn admodum ēleganter sonat, sed pēius olet. Dēligam ūnum ex mundiōribus. Invītārat ūnum atque alterum bellum homunciōnem forte obviōs in viā. Quum redīsset domum, reperit culīnam frīgidam, nec erat nummus in loculīs; quod illī nēquāquam erat insolēns. Heīc opus erat celerī cōnsiliō. Subdūxit sē tacitus: et ingressus culīnam foenerātōris, quīcum erat illī familiāritās, quod frequenter ageret cum illō, dīgressā famulā, subdūxit ūnam ex ollīs aēneīs ūnā cum carnibus iam coctīs, ac veste tēctam dēferēbat domum: dat coquae: iubet prōtinus effundī carnēs et iūs in aliam ollam fictilem, simulque foenerātōris ollam dēfrīcārī dōnec nitēret. Eō factō mittit puerum ad foenerātōrem, quī dēpositō pignore drachmās duās ā foenerātōre sūmat mūtuō; sed accipiat chirographum, quod testārētur, tālem ollam missam ad ipsum. Foenerātor nōn agnōscēns ollam, utpote dēfrīctam ac nitentem, recipit pīgnus, dat chirographum, et numerat pecūniam; eā pecūniā puer emit vīnum. Ita prōspectum est convīviō. Tandem quum appārārētur prāndium foenerātōrī, dēsīderāta est olla. Heīc iūrgium adversus coquam. Ea quum gravārētur, cōnstanter affīrmāvit, nēminem eō diē fuisse in culīnā praeter Antōnium. Improbum vidēbātur hoc suspīcārī dē sacrificō. Tandem itum est ad illum: explōrātum an apud illum esset olla: nē musca quidem olla reperta. Quid multīs? Sēriō flagitāta est ab illō olla, quod sōlus ingressus esset culīnam, quō tempore dēsīderāta est. Ille fassus est sūmpsisse commodātō ollam quandam, sed quam remīsisset illī, unde sūmpserat. Id quum illī pernegarent, et incāluisset contentiō, Antōnius adhibitīs aliquot testibus, Vidēte, inquit, quam perīculōsum est cum hōrum tempōrum hominibus agere sine chirographō: intenderētur mihi propemodum āctiō fūrtī, nī manum habērem foenerātōris. Et prōtulit syngrāpham. Intellēctus est dolus: fābula māgnō cum rīsū per tōtam regiōnem dissipāta est, ollam oppīgnōrātam ipsī cūius erat. Hūiusmodī dolīs libentius favent hominēs, sī commissī sunt in persōnās odiōsās, praesertim eōs, quī solent aliīs impōnere.
Adoleschēs
Nae tū nōbīs mare fābulārum aperuistī, nōminātō Antōniō: sed ūnam dumtaxat, eamque brevem referam, quam audīvī nūperrimē. Agitābant simul convīvium aliquot bellī, ut dīcunt, homunciōlī, quibus nihil prius in vītā, quam rīdere. Inter hōs erat Antōnius, atque alter item, et ipse celebris hoc genere laudis, ac velut aemulus Antōniī. Porrō quemadmodum inter philosophōs, sī quandō conveniunt, prōpōnī solent quaestiūnculae dē rēbus nātūrae, ita heīc statim nāta est quaestiō, quaenam esset hominis pars honestissima. Alius dīvīnābat oculōs, alius cor, alius cerebrum, alius item aliud: et suae quisque dīvīnātiōnis ratiōnem adferēbat. Antōnius iussus dīcere sententiam, dīxit, ōs sibi vidērī partem omnium honestissimam; et addidit caussam nesciō quam. Tum alter ille, nē quid ipsī convenīret cum Antōniō, respondit, eam partem quā sedēmus, sibi vidērī honestissimam. Quum id vidērētur omnibus absurdum, attulit hanc caussam, quod is dīcerētur vulgō honōrātissimus, quī prīmus cōnsīderet: hoc honōris competere partī, quam dīxisset. Applausum est huic sententiae, et rīsum est affātim. Placuit homō sibi dē hoc dictō; vīsusque est in eō certāmine victus Antōnius. Dissimulāvit Antōnius, quī nōn ob aliud dētulerat ōrī prīmam honestātis laudem, nisi quod scīret, illum velut aemulum suae glōriae dīversam partem nōminātūrum. Post diēs aliquot quum rūrsus uterque vocātus esset ad idem convīvium, ingressus Antōnius offendit aemulum cum aliīs aliquot cōnfābulāntem, dum adōrnātur coena: et āversus ēmīsit clārum ventrīs crepitum ante faciem alterīus. Ille indīgnātus, Abī, inquit, scurra; ubīnam didicistī mōrēs istōs? Tum Antōnius, Etiam indīgnāris? inquit. Sī tē salūtāssem ōre, resalūtāssēs: nunc tē salūtō parte corporis, vel tē iūdice, omnium honestissimā, et scurra vocor. Sīc recuperāvit prius āmissam glōriam Antōnius. Dīximus omnēs; nunc superest ut prōnūntiet iūdex.
Gelasīnus
Id faciam, sed nōn prius quam suum quisque cyathum ēbīberit. En auspicor. Sed lupus in fābulā.
Polymythus
Haud levum ōmen adfert Lēvīnus Panagathus.
Lēvīnus
Quid āctum est inter tam lepidōs congerrōnēs?
Polymythus
Quid aliud? Certātum est fābulīs, dōnec lupus intervenīrēs.
Lēvīnus
Hūc igitur adsum, ut perficiam fābulam, volō vōs omnēs crās apud mē prāndere prāndium theologicum.
Gelasīnus
Scythicum(20) prōmittis convīvium.
Lēvīnus
Αὐτὸ δείξει(21). Nisi fatēbīminī hoc fuisse vōbīs quōvīs fabulōsō convīviō iūcundius, nōn recūsō dare poenās in coenā. Nihil iūcundius, quam quum sēriō tractantur nūgae.
Footnotes
(1). Polymythus fābulōsus. Gelasīnus, rīdiculus. Eutrapelus, facētus. Astēus, urbānus. Philythlus, amāns nugārum. Philogelōs, amāns rīsum. Euglōttus, bene linguāx. Lērochares, quī gaudet nugīs. Adoleschēs nugātor.
(2). Id est, statūe lēgēs igitur ō rēx.
(3). Quod fēlīx: Ab hāc solennī precātiōne solēbant ōlim auspicārī quī rem sēriam agēbant apud populum.
(4). Id est, verīsimile et decōrum.
(5). Tria verba: Dīxit prō paucīs. Quod alter lūdēns torquet ad diēs nefāstōs, in quibus iūstitium erat, nec licēbat praetōrī dīcere tria verba, dō, dīcō, addīcō. Sīc Ovidius: Ille nefāstus erit, per quem tria verba silentur.
(6). Symposiarchus: Prīnceps convīviī.
(7). Architriclīnō: Quī cūrat cibōs appōnendōs ac pōtum. Ōlim convīvium trēs spondās habēbat.
(8). Quod bibunt canēs: Canis nātūrā abhorret ā vīnō.
(9). Lēgem Rhēmiam: Quae ad poenam taliōnis vocat calumniātōrem.
(10). Ab umbrā asinī: Vide Chiliades.
(11). Frīgent lāniī: Circumlocūtiōne notāvit quadrāgēsimam.
(12). Frūctuāriae: Quae vendit frūctūs arbōrum.
(13). Catēna est: Alludit ad catēnam argenteam Homerī. Vidētur subindicāre, quod ex tālibus impostōribus aliquid lucrī veniat ad praefectōs, et hinc ad prīncipēs.
(14). Ōrdō: Īdest, vicēs: cōgere in ōrdinem, est facere cēterīs aequalem.
(15). Prīncipem esse suprā lēgēs: Quod prīncipī placuit, per prīncipis genium, ad prīncipis statuam: haec dē Caesare intellēgēbantur. Imperātōris nōmen mīlitāre est: Rēgis nōmen erat Rōmānīs invīsum: Prīncipis nōmen erat amābilius.
(16). Cimēliō: Κειμήλιον Graecīs est pretiōsum aliquid, quod servandī caussā sēpōnitur apud Homērum. Vulgō dīcimus clēnōdia.
(17). Canem: Nam hoc animal maximē īnfestātur ā pūlicibus.
(18). Tollī: Sublīmem in humerōs, ut vapulāret.
(19). Frīgidius: Dē hoc vocābulō Budaeus vīdendus in encōmiō linguae graecae, quī interpretātur absurdum nec plausū excipiendum: cui facētum et plausibile oppōnitur.
(20). Scythicum: Id est trīste.
(21). Id est, ipsa rēs indicābit. Vide prōverbium.