Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum Sextum

Conciō sive Mernardus

Persōnae:
Hilārius, Lēvīnus
Hilārius
Deum immortālem, cuiusmodī portenta gignit alitque terra! Usque adeō nihil pudēre virōs Sēraphicōs? Exīstimant, opīnor, sēsē apud fungōs, nōn apud hominēs loquī.
Lēvīnus
Quid sēcum murmurat Hilārius? Cōmponit, opīnor, versiculōs.
Hilārius
Quam libēns illī blaterōnī ōs impūrum obturāssem olerō!
Lēvīnus
Compellābō hominem. Quid agis, Hilārī, parum hilāris?
Hilārius
Optimē tēmet offers, Lēvīne, in quem hanc pectoris aegrītūdinem ēvomam.
Lēvīnus
In pelvim ēvomās malim, quam in mē. Sed quid est malī? et unde nōbīs prōdīs?
Hilārius
Ē conciōne sacrā.
Lēvīnus
Quid hominī poētae cum sacrīs conciōnibus?
Hilārius
Ā sacrīs nōn abhorreō: sed in hanc incidī ita sacram, ut Vergilius aurī famem appellāvit sacram. At tālēs rabulae sunt caussa, ut rārius audiam ecclēsiastēs.
Lēvīnus
Ubi habita est conciō?
Hilārius
In summō templō.
Lēvīnus
Ā prāndiō? id temporis ferē dormitant hominēs.
Hilārius
Utinam illī loculentō dormīssent omnēs, vix dignō quī conciōnētur apud ānserēs.
Lēvīnus
Obstreperum est animal ānser: ferunt tamen patriarcham Franciscum aliquandō conciōnātum apud sorōrēs aviculās, ā quibus magnō silentiō sit audītus. Sed age, etiamne sabbatō sit conciō?
Hilārius
Fit in honōre dīvae Virginis mātris. Nam diē Dominicō Chrīstus praedicātur. Decet autem ut priōrēs teneat māter.
Lēvīnus
Quod erat thema?
Hilārius
Ēnarrābat canticum Virginis.
Lēvīnus
Argūmentum vulgātissimum.
Hilārius
Nimīrum aptissimum ecclēsiastae. Nam suspicor illum hoc ūnum thema didicisse; quemadmodum aiunt, invenīrī sacerdōtēs, quī nūllam liturgiam(1) callent, nisi prō dēfūnctīs ūnicam.
Lēvīnus
Dīcātur igitur ille, conciōnātor dē Magnificat; aut, sī māvīs, Magnificātitius. Sed cuiusmodī tandem avis erat, aut quibus ōrnāta plūmīs?
Hilārius
Vulturī nōn dissimilis.
Lēvīnus
Quā tandem ex corte?
Hilārius
Franciscānā.
Lēvīnus
Quid audiō? ex tam sānctō sodālītiō? Fortassis ex illōrum dēgenere genere, quī dīcuntur Gaudentēs, colōre fuscō, calceīs integrīs, cingulō candente: nec horrent, contremīscō referēns, nūdīs digitīs contrēctāre pecūniam.
Hilārius
Imō ē grege sēlēctissimō istōrum, quī gaudent Observantēs nōminārī, colōre cinericiō, cingulīs canābeīs, calceīs fenestrātīs, quīque citius occīderent hominem, quam nūdā cute pecūniam attingerent.
Lēvīnus
Nīl mīrum est, in rōsāriīs nāscī cynorrhodum(2). Sed quis tālem histriōnem indūxit in hoc proscēnium?
Hilārius
Istuc magis etiam dīcerēs, sī vīdissēs persōnam tragicam. Corpore erat vāstō, buccīs rubentibus, ventre prōminente, lateribus gladiātōriīs: dīxissēs āthlētam esse. Et quantum ego dīvīnāre queō, biberat in prāndiō plūs quam ūnum vīnī sextārium.
Lēvīnus
Unde tanta vīnī cōpia nōn tractantī pecūniam?
Hilārius
Ex aulā Rēgis Ferdinandī singulō quoque diē dabāntur illī sextāriī quattuor.
Lēvīnus
Ō male collocātam benīgnitātem! Fortassis erat doctus.
Hilārius
Praeter effrōntem improbitātem, et linguam effraenem nihil habēbat.
Lēvīnus
Quae rēs igitur sīc imposuit Ferdinandō, ut bovem addūceret ad cērōma(3)?
Hilārius
Ut numerō dīcam, pietās et rēgia bonitās. Commendātus erat, ille dēmittēbat caput in dextrum humerum.
Lēvīnus
Sīc Chrīstus pendet in cruce. Sed erat conciō frequēns?
Hilārius
Quī potuit esse īnfrequēns Augustae, in templō celeberrimō, et in tot monarchiārum conventū, quōs Carolus Caesar ex ūniversā Germāniā, ex Italiā, ex Hispāniīs, ex Angliā eō contrāxerat? Quīn et ērūditī complūrēs aderant in ipsā conciōne, praesertim ex aulā rēgum.
Lēvīnus
Dēmīror sī porcus ille quidquam adferre potuit dignum tālī auditōriō.
Hilārius
At multa sē digna prōtulit.
Lēvīnus
Quae tandem? obsecrō. Sed prius tē quaesō ut mihi nōmen hominis ēdās.
Hilārius
Nōn expedit.
Lēvīnus
Quam ob rem, Hilārī?
Hilārius
Nōn libet tālibus grātum facere.
Lēvīnus
Au! grātificātur quī trādūcit?
Hilārius
Illīs prō summō beneficiō est, quōcumque modō innotēscere.
Lēvīnus
Saltem mihi nōmen ēditō tacitūrō.
Hilārius
Merdardum vocant.
Lēvīnus
Merdardum illum probē nōvī. Nimīrum is ipse est, quī nūper in convīvium Erasmum nostrum appellāvit diabolum.
Hilārius
Rem tenēs. Sed quod in convīviō dīxit, tametsī nōn omnīnō dīxit impūnē, quī cīviliōrēs erant imputābant tēmulentiae, et vīnō cēnsēbant īnscrībendum.
Lēvīnus
Sed quid excūsātiōnis attulit obiūrgātus?
Hilārius
Negāvit, sē dīxisse ex animō.
Lēvīnus
Quī potuit ex animō, cui nihil erat mentis aut animī?
Hilārius
Sed mihi ac doctīs omnibus vīsum est intolerābile, quod pūblicitūs, quod eō in locō, quod apud tālēs audītōrēs, quod in tam celebrī monarchārum conventū, Merdardus suās merdōsās pūrulentiās effūderit.
Lēvīnus
Aveō scīre, quid dīxerit.
Hilārius
Multa stolidissimē dēbacchātus est in Erasmum nostrum, quōrum haec erat summa. Hīs, inquit, temporibus exstitit quīdam novus doctor Erasmus; lapsa est lingua, asinus volēbam dīcere: simulque populus interpretātus est, quid Germānicē sonāret asinus.
Lēvīnus
Rem mīrē facētam narrās.
Hilārius
Itane facētam? imō fatuam potius.
Lēvīnus
An nōn tibi facētum vidētur, tālem asinum quemquam omnīnō vocāre asinum, nēdum Erasmum? Ūnum illud sciō, sī Erasmus ipse praesēns fuisset, nōn potuisset ā rīsū temperāre.
Hilārius
Profectō nōn minus refert asinum animī stupōre, quam colōre vestis.
Lēvīnus
Neque arbitror, in tōtā Arcadiā esse ūllum asinum usque adeō asinum, quīn hic dignior sit, quī foēnō pāscātur, quam ille.
Hilārius
Prōrsus inversus est Apulēius. Ille sub asininā speciē regēbat hominem; hic sub hominis speciē regit asinum.
Lēvīnus
At tālēs asinōs hodiē mulsō et placentīs(4) sagināmus; ut mīrum nōn sit sī mordent quemlibet, et calcibus ferant.
Hilārius
Is, inquit, doctor asinus audet corrigere Magnificat, cum id canticum sit ā Spīritū sānctō prōditum per ōs sacrātissimae Virginis.
Lēvīnus
Agnōscō παροιμίαν ἀδελφικὴν(5).
Hilārius
Atquī id verbīs exaggerābat, quasi summa esset admissa blasphēmia.
Lēvīnus
Mihi nunc cor metū palpitat. Quid erat crīminis?
Hilārius
Aiēbat, Erasmum prō eō quod Ecclēsia canit, Quia respēxit Dominus humilitātem ancillae suae, vertisse, Quia respēxit vīlitātem ancillae suae: eaque vōx odiōsius sonat Germānicē quam Latīnē.
Lēvīnus
Quis autem nōn fateātur esse blasphēmiam exsecrābilem, sī quis sacrātissimam Chrīstī mātrem, etiam angelicā dignitāte celsiōrem, appellet vīlem ancillam?
Hilārius
Age; quid sī quis appellet Apostolōs servōs inūtilēs?
Lēvīnus
Parārem blasphēmō fasciculōs.
Hilārius
Quid sī quis eximium illum Paulum appellet indignum apostolī nōmine?
Lēvīnus
Clāmārem: ad ignem.
Hilārius
Atquī sīc Apostolōs suōs loquī docuit ille doctor ūnus irrefūtābilis Chrīstus: Cum omnia fēceritis, quae praecepta sunt vōbīs, dīcite, servī inūtilēs sumus. Et huius praeceptī nōn immemor Paulus dē sē praedicat, Minimus sum omnium Apostolōrum, atque adeō indignus Apostolī titulō.
Lēvīnus
Vērum ubi dē sē praedicant tālia hominēs piī, modestia(6) virtūs est, quā nūlla Deō grātior; sī quis alius idem praedicet dē illīs praesertim in dīvōrum cōnsortium relātīs, gravis sit blasphēmia.
Hilārius
Pulchrē nōdum secuistī. Proinde sī Erasmus adōrandam illam Virginem dīxisset vīlem ancillam dominī, nēmō nōn faterētur esse dictum impiē. Cēterum quoniam ipsa ad istum modum dē sē loquitur, et in illius cēdit glōriam et nōbīs salūtāre modestiae exemplum exhibētur, ut, quoniam, quidquid sumus, mūnificentiā Deī sumus, quō quisque māior est, hoc sē gerat summissius.
Lēvīnus
Hāctenus quidem inter nōs convenit. Vērum istī cum corrigere dīcunt, sentiunt corrumpere, sīve falsāre. Illud itaque videndum, an vīlitātis verbum Graecae vōcī, quam Lūcās posuit, respondeat.
Hilārius
Istam ipsam ob caussam ā conciōne mox ad cōdicem cucurrimus.
Lēvīnus
Exspectō vēnātum.
Hilārius
Verba quae Lūcās afflātū Spīritūs sānctissimī digitīs suīs exārāvit, sīc habent: ὅτι ἐπέβλεψεν ἐπὶ τὴν ταπείνωσιν τὴς δούλης αὐτοῦ. Ea sīc reddidit noster Erasmus: Quia respēxit ad humilitātem ancillae suae. Tantum addit praepositiōnem, quam Lūcās nōn omīsit: nec eam respuit Rōmānī sermōnis ēlegantia, nec ad sēnsum est ōtiōsa. Sīc enim loquitur Terentius in Phormiōne: Respice ad mē. In Annotātiōnibus tamen admonet, Terentium potius dīxisse, Adspice ad mē: quam Respice ad mē.
Lēvīnus
Interest igitur aliquid inter respicere et adspicere?
Hilārius
Nōn ita multum, sed tamen nōn nihil. Respicit, quī flexō collō adspicit quae ā tergō sunt: Adspicit quī simpliciter intuētur: velut apud Terentium Phaedria adspicit Thaidem domō prōdeuntem: Tōtus, inquiēns, Parmeno, tremō horreōque, postquam adspexī hanc. At huius frāter Chaerea sīc loquitur: Cum hūc respiciō ad virginem. Nam ad senem sēsē flexerat: eō absolūtō reflexit corpus ad virginem. Interdum tamen ūsurpant Respicere, prō eō quod est ratiōnem sīve cūram habēre, sīve reī cuiuspiam imminentis, sīve praesentis. Ita Satyricus:
Respicere extrēmae iussit spatia ultima vītae.
Mors enim velut ā tergō immīnēns sequitur, ad quam reflectimus oculōs, quotiēs eam animō reputāmus. Et Terentius: Respice senectūtem tuam. Proinde quī alibi intentus nōn habet cūram līberōrum, dīcitur illōs nōn respicere. Rūrsus quī discussus aliīs cūrīs, cōgitātiōnem hūc vertit, ēleganter respicere dīcitur. At Deus ūnicō intuitū contuētur ūniversa, praesentia, praeterita et futūra: et tamen in scrīptūrā nōbīscum hūmānō mōre loquitur. Aversārī dīcitur eōs, quōs reprobat: respicere, quōs aliquandiū velutī neglēctōs dignātur suō favōre. Vērum hoc magis expressit Lūcās, sī dīxisset ἀπέβλεψεν: nunc lēgimus, ἐπέβλεψεν. Sed utrum legās, minimum refert ad sēnsum.
Lēvīnus
At vidētur ōtiōsa praepositiō repetīta.
Hilārius
Certē sīc et Latīnī loquuntur. Accessit ad mē. Appulit animum ad scrībendum. Heīc mihi praepositiō nōn vidētur ōtiōsa. Nam respicere potest, quī in tergum flectit oculōs cāsū quōpiam, in nūllam rem certam intendens intuitum: at cum audīs: Respēxit ad mē, exprimitur pecūliāris favor volentis huic aut illī succurrere. Item adspicimus interdum cāsū obvia, quōrum nōbīs nūlla cūra est, imō quae vidēre nōlīmus. At quisquis ad aliquem adspicit, pecūliāriter attentus est ad id, quod intuētur. Ad haec, multa simul adspicimus, sed nōn ad multa. Spīritus itaque sānctus, volēns nōbīs exprimere singulārem ergā sānctissimam virgunculam favōrem, sīc per illius ōs locūtus est: Quia respēxit ad humilitātem ancillae suae. Āvertis oculōs ab ēlātīs, suōque iūdiciō magnīs, et obtūtum suum flexit ad eam, quae in oculīs suīs erat īnfima. Nec enim dubium est, quīn multī fuerint doctī, potentēs, dīvitēs, nōbilēs, quī spērābant messiam ex ipsōrum stirpe prōditūrum: sed illōs aspernātus Deus, clēmentissimī favōris oculōs flexit ad virginem fāmā obscūram, opibus tenuem, fabrō nūptam, nē sobole quidem ūllā dīvitem.
Lēvīnus
Nōndum audiō quidquam dē vīlitāte.
Hilārius
Ea vōx sycophantae fuit, nōn Erasmī.
Lēvīnus
At in annotātiōne forsitan meminit vīlitātis.
Hilārius
Nēquāquam. In vōcem ταπείνωσιν tantum hoc modestissimē notat. Ut intelligās, inquit, parvitātem, nōn animī virtūtem, fitque sēnsus: Etsī sim īnfima ancilla, tamen nōn est āversātus mē Dominus.
Lēvīnus
Haec sī vēra sunt ac pietātis plēna, quid est quod obrudant onāgrī?
Hilārius
Latīnae vōcis ignōrantia parit hōs tumultūs. Humilitās apud veterēs ēmendātius loquentēs nōn dēclārat virtūtem animī, quae pugnat cum arrogantia, dīciturque modestia, sed conditiōnis abiēctiōrem sortem: quō sēnsū ignōbilēs, tenuēs, idiōtās, et contemptōs, humilēs dīcimus, quasi humī repentēs. Quemadmodum igitus magnātibus loquentēs dīcimus, Rogō ut tua celsitūdō nōbīs hāc in rē faveat: ita quī dē sē loquentēs sua volunt ēlevāre, dīcere solent, Quaesō ut humilitātem nostram tua hūmānitāte sublēvēs. Nam prōnōminum prīmogenitōrum emphasis interdum habet nesciō quid arrogāns. Quod genus est illud, Ego dīcō, ego perficiam. Bisariam itaque puella modestissima simul et suam sortem extenuāvit, et Nūminis in sē mūnificentiam extulit, nōn contenta sē ipsam ancillam dīcere, sed addidit humilem ancillam et īnfimae sortis. Quemadmodum, iuxtā prōverbium, servus prae servō est; ita et inter ancillās alia est alia praestantior, nimīrum prō dignitāte fūnctiōnis. Honestior enim comptrīx quam lōtrīx.
Lēvīnus
At mīror, Merdardum nōn agnōvisse sermōnis fōrmam, cum ipse frequenter audīverim Franciscānōs ita loquentēs, Mea parvitās agit tibī grātiās prō lautā refectiōne.
Hilārius
Quīdam nōn multum aberrārent, sī dīcerent, mea prāvitās. Cēterum quoniam Graeca vōx ταπεινοφροσύνη quiddam amplius exprimere vidētur, quam Latīna, modestia, Chrīstiānī māluērunt humilitātem dīcere quam modestiam: hoc est, māluērunt significantius loquī, quam ēlegantius. Modestus enim is dīcitur, quī modice dē sē sentit, nihil sibi praeter meritum arrogāns. At ταπεινοφροσύνης laus nōn competit nisi in eum, quī minus sibi arrogat quam habet.
Lēvīnus
At perīculum est, nē dum modestiam amplectimur, incidāmus in vānitātem.
Hilārius
Quī sīc?
Lēvīnus
Nam sī vērum dīxit Paulus, Nōn sum dignus vocārī Apostolus; et sī vērē sē dīxit Maria ancillam humilem, hoc est, īnfimae sortis; perīclitantur dē mendāciō, quī utrumque tam magnificīs efferunt laudibus.
Hilārius
Nihil hīc, ō bone perīculī: cum nōs laudibus vehimus piōs ac piās, praedicāmus in illīs Deī beneficentiam; cum ipsī sēmet abiciunt, respiciunt vīrēs ac merita sua, sī dēsit favor nūminis. Nec statim mendācium est, sī quis sibi nōn vindicat quae habet: sī loquitur ex animō, fortassis error dīcī potest, mendācium dīcī nōn potest. At hunc errōrem in nōbīs amat Deus.
Lēvīnus
At Paulus, quī sē negat esse dignus Apostolī titulō, alibi magnificē dē sē praedicat, commemorāns sua facīnora: Plūs, inquit, omnibus labōrāvī; et quī vidēbantur esse aliquid, nihil mihi contulērunt: cum sānctissima Virgō tāle nihil dīxisse legātur.
Hilārius
Sed ista facīnora Paulus appellat suās īnfirmitātēs, quibus illūstrāta est Deī potentia, eamque commemorātiōnem vocat īnsipientiam, ad quam sit adāctus pseudapostolōrum improbitāte, ob quōs fuit illī necesse sibi vendicāre auctōritātem apostolicam, nōn quod ipse dēlectārētur hūmānā glōriā, sed quod expedīret Evangeliō, cuius dīspēnsātiō fuerat illī crēdita. In Virgine Mātre nōn fuit eadem ratiō: nōn enim illī commissum erat mūnus praedicandī Evangeliī. Tum et sexum, et virginem, dēnique Iēsū mātrem, decēbat summus pudor, summaque modestia. Nunc veniō ad huius errōris frōntem. Quī Latīnē nesciunt, putant humilitātem nihil aliud dēclārāre, quam īnsignem modestiam; cum interdum referātur ad locum, aut conditiōnem, nōn ad animī virtūtem; interdum sīc referātur ad animum, ut vitium sonet.
Lēvīnus
Etiamne in sacrīs litterīs?
Hilārius
Maximē. Ēn tibi locum apud Paulum ad Coloss. cap. 2: Nēmō vōs sēdūcat volēns in humilitāte et religiōne Angelōrum. Nec heīc est ἐν ταπεινώσει quae vōx est in canticō Virginis, sed ἐν ταπεινοφροσύνῃ. Locus habet nōnnihil obscūritātis, fateor: sed mihi vidētur germānus sēnsus quem accūrātius doctī adferunt: Nē sītis tam humilī, tamque abiectō animō, ut, cum semel dēdicāveritis vōs ipsōs Chrīstō salūtis ūnicō auctōrī, patiāminī vōbīs persuādērī, ab Angelīs spērandam esse salūtem, quōs quīdam sibi fingunt appāruisse. Sītis excelsō animō, ut, etsī vērē Angelus quispiam ē coelō veniēns praedicet vōbīs aliud evangelium, quam quod Chrīstus trādidit, sit vōbīs exsecrābilis, velut Angelus impius et Chrīstī adversārius. Multō minus convenit vōs esse tam dēmissīs animīs, ut istōrum fictīs appāritiōnibus patiāminī vōs abdūcī ā Chrīstō. Ab ūnō Chrīstō spērāre salūtem, religiō est; ab Angelīs aut dīvīs idem exspectāre, superstitiō est. Paulus igitur vult, humilis abiectīque animī esse, ab illō sublīmī Chrīstō ad commentitiās Angelōrum appāritiōnēs dēscīscere: dēmissī ingeniī est, quōrumlibet suāsū circumagī. Vidēs heīc ταπεινοφροσύνην in vitium ūsurpātum esse?
Lēvīnus
Quīdnī videam?
Hilārius
Rūrsus in eōdem capite: Secundum praecepta et doctrīnās hominum, quae sunt ratiōnem quidem habentia sapientiae in superstitiōne et humilitāte. Heīc iterum ταπεινοφροσύνη vitium sonat.
Lēvīnus
Palam est.
Hilārius
Atquī I. Pet. 5 ūsurpātur prō virtūte quae contrāria est superbiae, τὴν ταπεινοφροσύνην ἐγκομβώσασθε prō quō nōs lēgimus humilitātem īnsinuāte. Rūrsum ad Phil. 2 τῇ ταπεινοφροσύνῃ ἀλληλους ἡγούμενοι ὑπερέχοντας ἑαυτῶν, id est, Per animī modestiam ūnusquisque alium sē praestantiōrem exīstimet.
Lēvīnus
Docuistī ταπεινοφροσύνην ūsurpārī in utramque partem, cum apud Latīnōs modestia nōn ūsurpētur nisi in laudem. Vērum potesne docēre, ταπείνωσιν accipī prō modestia?
Hilārius
Nihil absurdī, sī quis ad istum modum ūsurpet. Nam et animō tribuere submissiōnem aut dēmissiōnem prō modestia, nihil vetat. Cēterum, an in dīvīnīs litterīs ita positum reperiātur nesciō.
Lēvīnus
Vidē num apud Dīvum Iacōbum ita sit ūsurpātum: Gloriētur autem frāter humilis in exaltātiōne suā; dīves autem in humilitāte suā.
Hilārius
Istō quidem locō est ἐν ταπεινώσει nōn ταπεινοφροσύνῃ. Quod sī contendās, heīc humilitātem accipī prō modestia, cōnsequēns est, ut exaltātiōnem accipiāmus prō superbiā: ac prōtinus gemina exīstet absurditās. Nam ut modestus nōn est, quī dē suā modestia gloriātur ac iactitat sēsē, ita bis arrogāns est, quī dē suā superbiā gloriātur.
Lēvīnus
Quid igitur sibi vult Apostolus?
Hilārius
Commendat aequālitātem inter Chrīstiānōs. Pauper dīcitur humilis ob fortūnam abiēctiōrem, dīves dīcitur sublīmis, ūtique iuxtā mundum, ob fortūnae splendōrem. Hic dīves sē dēmittit ad sortem pauperum, et pauper ērigitur ad aequālitātem dīvitum. Uterque habet quod gloriētur: alter gaudet, suīs opibus sublevāre pauperum inopiam, alter glōrificat Chrīstum, quī eam mentem īnspirārit dīvitibus.
Lēvīnus
Sed interim dīves ille modestiae laudem habet.
Hilārius
Fortasse; sed nōn ideō prōtinus ταπείνωσις significat modestiam. Sunt enim quī vēnantēs laudem ab hominibus multa pauperibus erogant. Quīn potius uterque modestus est, sī modō adsit sincēra pietās: dīves, dum nōn gravātur ob Chrīstum aequārī pauperī, pauper, dum ob honōrem sibi habitum nōn īnsolēscit, sed Chrīstō grātiās agēns in illō gloriātur. Illud extrā contrōversiam est ταπείνωσιν in dīvīnīs librīs frequentissimē ūsurpārī prō dēmissiōne sīve dēiectiōne, quae fit per afflīctiōnem, aut conditiōnis īnfirmitātem. Ita Paulus Philip. 3. Refōrmābit corpus humilitātis nostrae, ταπεινώσεως. Item Psal. 9. Vidē humilitātem dē inimīcīs meīs, ταπείνωσιν. Rūrsum 118. Haec mē cōnsōlāta est in humilitāte meā, ἐν ταπεινώσει, nimīrum in afflīctiōne. Huius generis loca sunt complūra, quae longum sit heīc referre. Quemadmodum igitur μεταφορικῶς ταπεινὸς dīcī posset ὁ ταπεινόφρων, quī modestō sit animō minimēque ēlātō: ita nihil prōdigiī fuerit, sī quis ταπείνωσιν dīcat ταπεινοφροσύνην, nōs dē scrīptūrae ūsū loquimur. Cēterum quī contendunt in canticō Mariae ταπείνωσιν sonāre modestiam animī, quīn eādem operā sīc interpretantur quod lēgimus Genes. 29? Vīdit Dominus humilitātem meam, ταπείνωσιν. Lia nōn iactat suam modestiam, sed quod ob dēfōrmitātem minus esset cordī marītō, humilitātem appellat. Eundem ad modum Deuter. 26. Et respēxit humilitātem et labōrem atque angustiam. An nōn heīc ταπείνωσιν appellat afflīctiōnem?
Lēvīnus
Unde igitur istīs in mentem incidit, ut humilitātem in canticō interpretentur animī modestiam?
Hilārius
Nihil aliud videō caussae, nisi quod multī Theōlogī neglēxerint et linguārum perītiam, et Latīnī sermōnis studium, ūnā cum prīscīs ecclēsiae doctōribus, quī sine hīsce praesidiīs ad plēnum intelligī nōn queant: praetereā quod difficillimum sit revellere, sī quid pēnitus īnsēderit animō. Porrō videās quōsdam tantum scholasticīs placitīs tribuere, ut malint ad ea dētorquēre scrīptūram, quam ad scrīptūrae rēgulam opīniōnēs hūmānās corrigere.
Lēvīnus
At illuc absurdius est, quam quod narrant dē rēgulā Lesbiā(7).
Hilārius
Bēda monachus nōn admodum gravis auctor, quotiēs ab aliēnīs recēdit vestīgiīs, ex occāsiōne dictae humilitātis meminit dē superbiā. At Theophylactus scrīptor Graecus, quī sua ferē ex probātissimīs Graeciae scrīptōribus hausit, negat heīc ταπείνωσιν accipī posse prō virtūte.
Lēvīnus
Ad istud probāndum quid opus est auctōritāte, cum ipse sēnsus commūnis respuat eam interpretātiōnem?
Hilārius
Rēctē dīxistī. Nam cum modestia sit quodammodo colophon(8) ac tūtātrīx omnium virtūtum, immodestia est, sī quis eam dē sē praedicet. Fatēmur quidem in sānctissimā Virgine virtūtem hanc fuisse summam et incomparābilem (Chrīstum semper excipiō), sed hoc ipsō ob modestiam laudābilior est, quod eam ipsa nōn laudat, sed agnōscēns suae conditiōnis humilitātem, mystēriī magnitūdinem adscrībit misericordiae dīvīnae. Maria, inquiunt, per modestiam meruit fierī māter Deī.
Lēvīnus
Dōnēmus hoc aliquā ex parte vērum esse: vērum quae tandem modestiae speciēs est puellam hoc dē sē praedicāre?
Hilārius
Quīn et ipse canticī tenor dēclārat illam dē suā indignitāte loquī; eōque sīc ōrditur: Magnificat anima mea Dominum. At quī dīcit, meruī fierī māter Deī per modestiam, sē magnificat, nōn Dominum. Mox subicitur: Ecce enim ex hoc beātam mē dīcent omnēs generātiōnēs. Ecce significat rem subitam et inexspectātam. Nōn exspectat autem summum honōrem, quī sē nūllō honōre dignum iūdicat. Nec fēlīcitās dīcitur, sī contingat quod meritīs dēbēbātur. Flaccus enim negat, sē hoc nōmine fēlīcem appellandum, quod ā Mecaenāte in amīcōrum numerum adoptātus esset.
Lēvīnus
Quamobrem?
Hilārius
Quia iūdiciō fuit ascītus, nōn grātuītō favōre, Mecaenās hoc illī tribuit, quod eius virtūtibus dēbērī iūdicārat. Eōdem pertinet quod sequitur: Quia fēcit mihi magna quī potēns est, et sānctum nōmen eius. Nōn dīxit, fēcit mihi magna, quia mē dignam iūdicāvit, sed quia potēns est, et facit quaecumque vult, et ex indignīs facit suō favōre dignōs; et ideō sānctum nōmen eius: sānctum dīxit glōriōsum. Quantum autem nostrīs meritīs arrogāmus, tantum dētrahimus dīvīnī nōminis glōriae. Nam iuxtā Paulum, illius potentia per nostram imbēcillitātem perficitur. Mox in eō versū: Dēposuit potentēs dē sēde, et exaltāvit humilēs nōn est ταπεινόφρονας, sed ταπεινούς hoc est contemptōs iuxtā mundum, ut oppōnātur potentibus. Hunc versiculum iuxtā Prophēticae ēloquūtiōnis mōrem dēclārat sequēns, Ēsuriēntēs implēvit bonīs, et dīvitēs dīmīsit inānes. Quōs modō dīxerat humilēs, heīc appellat ēsuriēntēs, hoc est, tenuēs; quōs modō potentēs, heīc dīvitēs vocat. Proximō versū fit mentiō misericordiae sēsē per omnēs orbis nātiōnēs perfundentis. In extrēmō versū praedicat fidem Deī in prōmissīs, Sicut locūtus est, et c. Tōtō canticō praedicātur glōria, hoc est, potentia, bonitās, et vēritās Deī: nūlla est meritōrum mentiō.
Lēvīnus
Sed ut potentiam ac dīvitiās comitātur superbia, ita paupertās docet modestiam.
Hilārius
Nōn equidem īnficior, istuc interdum accidere: sed videās plērumque pauperēs arrogantissimōs, sī negās, obiciam Merdardōs multōs. Vērum dēmus esse, quod nōn est perpetuum: nōn iam agitur quālis fuerit sacrātissima Iēsū māter, sed quālia dē sē praedicārit in hoc canticō.
Lēvīnus
Dēmīror istōrum pervicāciam, quī totiēs monitī, frequenter etiam irrīsī, nōn resipiscant.
Hilārius
Quotiēs monitī sunt, dēclāmātiōnem esse fictī thēmatis tractātiōnem, ad exercendam dictiōnis facultātem adhibērī solitam? et tamen illīs dēclāmātiō nihil aliud est quam sacra conciō. Quotiēs inclāmātum est illīs, coelibem esse quisquis uxōrem nōn habet, etiam sī sexcentās alat concubīnās? et tamen coelibātus istīs nihil aliud est, quam continentia et castitās. Idem ūsū venit dē humilitāte, aliīsque similibus quam plūrimīs.
Lēvīnus
Unde stupor tam pertināx?
Hilārius
Dē Merdardīs respondeō. Nōn dēdērunt ā puerō operam litterīs; nec est illīs praeceptōrum aut librōrum cōpia, et sī quid istiusmodī facultātis obtigit, malunt abdōminī impendere. Sacrōsānctam illam vestem exīstimant abundē sufficere et ad pietātis et ad ērūditiōnis opīniōnem. Postrēmō putant, nōnnūllam esse religiōnis partem, sī cum suō Franciscō nē Latīnē quidem loquī sciant.
Lēvīnus
Profectō plūrimōs nōvī, quī ista ex parte bellē referant īnstitūtī suī prīncipem, quī caperōnem dīxit prō galerō, opīnor et vestīmentibus prō vestibus. At Franciscus cōnstanter recūsāvit presbyterī honōrem, quod idem, opīnor, fēcit Benedictus et Dominicus. Nunc istī cum suīs vestīmentibus nōn abhorrent ā galerō cardīnālitiō.
Hilārius
Quid ais? Imō nē ā corōnā quidem triplicī, et humilēs illī pauperis Franciscī fīliī porrigunt calceōs suōs summīs orbis monarchīs ōsculandōs.
Lēvīnus
Iam sī fuisset facta vīlitātis mentiō, quid erat piāculī?
Hilārius
Nihil sī vīlem intelligās quī parvō aestimātur apud hominēs, aut quī sibi vidētur contemptibilis. Sed quid opus excūsāre quod dictum nōn est?
Lēvīnus
Nōn puduit Merdardum ad istum mentīrī modum? Idque in fānō tam celebrī, in frequentissimā monarchārum synodō, cōram tot ērūdītīs virīs, quōrum plērīque Erasmicās lūcubrātiōnēs ēvolverant?
Hilārius
Puduit, ais? Imō sibi vīsus est scurra rem palmāriam ac triumphō dignam facere. Hoc est quārtum Merdardōrum vōtum, longē tribus illīs religiōsius, nihil omnīnō pudēre.
Lēvīnus
Istius profectō plērīque sunt observantissimī.
Hilārius
Nec erat simplex mendācium. Prīmum Mariae canticum, ut est ā Lūcā scrīptum, manet intāctum. Quī vērō corrigere dīcitur, quī nihil mūtat? Deinde vōx humilitātis immūtāta nōn est, nec ūlla usquam vīlitātis mentiō. Postrēmō nōn corrigit canticum, quī bonā fide reddit quod scrīpsit Lūcās, sed explicat.
Lēvīnus
Videō triplex mendācium effrōnte scurrā dignum.
Hilārius
Manē. Nōndum audīstī, quod est omnium impūdentissimum.
Lēvīnus
Etiamne amplius?
Hilārius
Vōciferābātur, doctōrem illum asinum fuisse prīncipem, auctōrem et antesignānum ūniversī tumultūs, quō nunc concutitur orbis Chrīstiānus.
Lēvīnus
Quid ais?
Hilārius
Huic imputandum quod tot sectīs discīnditur ecclēsia, quod sacerdōtēs spoliāntur decīmīs, quod contemnuntur episcopī, quod sacrōsānctae Pontificis Maiestātī passim oppēditur, quod agricolae vetus gigantum(9) exemplum īnstaurārunt.
Lēvīnus
Ista pūblicitūs?
Hilārius
Magnīs clāmōribus.
Lēvīnus
Atquī longē secus exīstimant, quī Erasmī librōs attentius intrōspiciunt. Hōrum plūrimī fatentur, sē ex illius lūcubrātiōnibus hausisse vērae pietātis sēmina. Tōtum hoc incendium per monachōs ortum, per eōsdem hūc usque incanduit, quod nōn aliter nunc quoque conantur extinguere, quam sī oleum, quod aiunt, addant camīnō.
Hilārius
Vidēs ὡς κάκιστον θηρίον ἐστὶν ἡ γαστήρ(10).
Lēvīnus
Rem acū tetigistī. Illī nimīrum expedit, in populō Chrīstiānō superstitiōnis esse quam plūrimum, pietātis quam minimum. Sed quid conciō? Ferēbatne Cūmānum asinum, tam īnsolenter rūdentem ē suggestō?
Hilārius
Quīdam mīrābāntur, quid accidisset hominī. Quī stomachī erant impatientiōris surgēbant, atque ē templō abībant, submurmūrantēs, Vēnimus hūc audītūrī laudēs dīvae Virginis, et hic tēmulentus nōbīs ēvomit merās sycophantias. In hīs erant etiam nōn paucae mulierēs.
Lēvīnus
Atquī solet hoc genus mīrē dēditum esse istī sodālītiō.
Hilārius
Vēra praedicās, sed coepērunt et foeminae sapere. Ērūditī quotquot aderant, plērīque ringī, nōnnūllī etiam subsībilāre.
Lēvīnus
Nōn cūrat asinus sībila: oportuit tālem rabulam putridīs ōvīs aut ruderibus ē suggestō dēturbāre.
Hilārius
Nōn dēerant, quī hoc illō dignum exīstimārent, sed cohibēbat illōs locī reverentia.
Lēvīnus
Sed locī religiō nōn dēbet hīs opitulārī, quī locum scelere profanārunt: velutī quī in templī septīs occīdunt hominem, nōn aequum est ut illīc habeant asylum, itidem quī in sacrīs conciōnibus et locī religiōne, et populī patientia stolidē abūtitur, huic nōn oportet esse praesidiō, quod ipse suā temeritāte profanāvit. Laudātus est ā prīscīs ille, quī eum nōn habuit prō cōnsule, cui ipse nōn esset senātor: nec pār est, ut populus eum habeat prō Ecclēsiastā, cui ipse nōn conciō.
Hilārius
Metuunt fulmen episcopōrum: Sī quis īnstīgante diabolō(11) et c., nōstī lēgem.
Lēvīnus
Sed prius in tālēs rabulās episcopī dēbēbant vibrāre fulmen.
Hilārius
Metuunt et illī.
Lēvīnus
Quōs?
Hilārius
Illōs ipsōs rabulās.
Lēvīnus
Quam ob rem?
Hilārius
Ob hoc ipsum, quod rabulae sunt.
Lēvīnus
Apostolī nōn metuēbant rēgum et praesidum mināe; et istī metuunt ūnum mendīcum?
Hilārius
Sed ob hoc ipsum magis formīdandī, quod mendīcī sunt: quod ēripiātur nōn habent, quō laedant habent. Abī tū sōdēs ad vespārum aut crabrōnum nīdum aliquem, et ūnam quamlibet ex illīs digitō continge! ea rēs sī tibi bene successerit, reditō ad mē, et episcopōs ignāvōs appellātō, quī refugiant ūnum mendīcum īrritāre. Rōmānum Pontificem nōnne potentissimī Chrīstiānae dītiōnis monarchae reverentur, fortassis et metuunt?
Lēvīnus
Nec mīrum: est enim Chrīstī vicārius.
Hilārius
At Alexander sextus, vir nec stultus nec indoctus, fertur ita loquī solitus, sē malle ē summīs monarchīs aliquot offendere, quam ūnum quemlibet frāterculam ex ordine mendicantium.
Lēvīnus
Ōmitte Pontificēs. Cum istius sceleris rūmor ad aurēs Prīncipum, quī tum Augustae erant, dīmanāsset, nōn est sūmptum dē homine supplicium?
Hilārius
Indignē tulērunt omnēs, sed praecipuē rēx Ferdinandus, et huius soror Maria, foeminōrum huius saeculī decus, Bernardus Cardīnālis Tridentīnus, Balthasar Episcopus Cōnstantiēnsis. Obiūrgātus est graviter ecclēsiastēs, sed ā nūllō ācrius quam ā Ioānne Fabrō, Episcopō Viennēnsī.
Lēvīnus
Quid obiūrgātiō? Asinus nōn sentit nisi fūstem.
Hilārius
Praesertim sī in ventrem ingerās. Sed quid illī stolidō fēcissent prīncipēs, longē graviōribus cūrīs occupātī?
Lēvīnus
Certē submōvissent ā conciōnandī mūnere, et suam illī benīgnitātem subtrāxissent.
Hilārius
At artifex ille pūs suum in ipsam conciliī dissolūtiōnem distulerat, quum iam aliōquī foret abeundum.
Lēvīnus
Istō quidem pactō dīcuntur abīre cacodaemonēs ingentī foetōre relictō.
Hilārius
Itaque dīmissus est ā rēge Ferdinandō sed bene pāstus. Nam obiūrgātiō nē tantillum quidem dētrāxit hominis obēsitātī.
Lēvīnus
Franciscus dīcitur conciōnātus sorōribus avibus; iste dignus vidētur quī conciōnētur frātribus asinīs ac suibus. Sed quō sē contulit?
Hilārius
Quō nisi ad suōs grēgālēs? ā quibus exceptus est ōvātiōne ob rem strēnuē fēlīciterque gestam, et inter pōcula, prō, Iō triumphē, cantātum est, Tē Deum laudāmus.
Lēvīnus
Dignissimus est iste Merdardus, quī fūnem in collō gestet, potius quam in lumbīs. Sed quid imprecēmur istī stolidō gregī, quī tālēs fovet pecudēs?
Hilārius
Vix inveniās, quod illīs imprecēris malum gravius, quam ipsī accērsunt sibi. Siquidem hīs ratiōnibus maximē trādūcunt sēsē, et in bonōrum omnium cōniciunt odium, efficācius quam quisquam possit hostis. Sed nōn est Chrīstiānae mentis cuiquam imprecārī male, illud potius optandum, ut clēmentissimus rērum fōrmātor et refōrmātor (quī ex Nabūchodonosor homine fēcit bovem, et rūrsus ex bove fēcit hominem, quīque asinae Balaam dedit hominis linguam) omnēs Merdardī similēs vertat in melius, dētque illīs et mentem et linguam virīs Evangelicīs dignam.

Footnotes

(1). Liturgiam: Sīc missae sacrum vocat. Est autem liturgia propriē nōn sacrificium sed quodvīs officium.
(2). Cynorrhodum: Rosa canina foetidē olēns.
(3). Bovem addūceret: Hoc est, ad id ad quod inūtilis est. Cērōma unguentum dīcitur, quō ōlim ungēbantur centaurī. Bōs autem ad certāmina inūtilis est.
(4). Mulsō et placentīs: Quī dēlicātīs pāscuntur, ut plūrimum petulantiōrēs sunt et ferōciunt.
(5). Id est, prōverbium frāterculōrum.
(6). Modestia virtūs: Modestia virtūs est, quō quis nec arroganter nec superbē dē sē sentit, sed modicē.
(7). Lesbiā rēgulā: Vidē prōverbium.
(8). Colophon: Fīnis, perfectiō.
(9). Gigantum: Gigantēs ōlim Deōs coelō exigere cōnātī sunt. Rūsticī autem suōs nōbilēs nōn aliter ac Deōs suspiciunt, quōs tamen proximō tumultū in ordinem cōgere et dē locō dēicere tentārunt.
(10). Id est, ut pessima bēstia est venter. Et illōs quī aliōquīn omnia ventrīs grātiā faciunt, linguā abūtentēs, Graecī γλωσσογάστορες appellant.
(11). Sī quis īnstīgante et c.: Canon est in Dēcrētīs, quō excommunicantur, quī in Monachōs et sacerdōtēs manūs iniēcerint.