Colloquia Familiaria - Colloquium Vīcēsimum Quīntum

Convīvium Profānum

Persōnae:
Chrīstiānus, Augustīnus, Erasmus, Petrus, Mīdās, Theodōrīcus, Dromō, Convīvae, Puellae
Chrīstiānus
Salvē multum, iūcundissime Augustīne.
Augustinus
Salvē tantundem, mī hūmānissime Chrīstiāne. Fēlīx sit tibi huius diēī exortus. Prosper sit tibi hīc diēs. Quid tandem agitur?
Chrīstiānus
Suāviter, ut nunc rēs nostrae sunt. Et cupiō omnia, quae vīs.
Augustinus
Meritō tē amō. Amō tē. Amandus es. Benignē dīcis. Cōmis es. Habeō grātiam.

Īrāscor tibi, formula

Chrīstiānus
At ego nōnnihil tibi succēnseō. At ego tibi subirāscor. Vērum ego tibi sum subirātus. Atquī ego sum in tē stomachōsior. Atquī nōnnihil est, vel habeō, quod tibi succēnseam.

Quā dē causā? formula

Augustinus
Quidnam est istud, obsecro? Quid ita? Quam ob rem tandem, ōro? Quid admīsī sceleris? Quid commeruī? Prōmereor bona, aut laudem: commereor mala, aut poenam: illud in bonam, hoc in malam partem sūmitur. Dēmeremur eum, quem nōbīs beneficiō reddimus obnoxium.

Quia nōn cūrās mē

Chrīstiānus
Quod nūlla meī tibi cūra sit. Quod nihil nōs respicis. Quod tam rārō nōs revīsās. Quod nihil nōs cūrēs. Quod mē plānē neglegis. Quod nostrī cūram vidēris abiēcisse.
Augustinus
At nihil est causae, cūr succēnseās. At praeter meritum meum. At immeritō succēnsēs. Neque enim meā culpā accidit, quod tē rārius vīsam. Dabis veniam occupātiōnibus meīs, per quās mihi nōn licet totiēns, quotiēns cupiō, tē revīsere.
Chrīstiānus
Ita dēmum tibi ignōscam, sī hodiē apud mē coenēs. Eā condiciōne pūrgātus mihi eris, sī vesperī ad coenam veniās.
Augustinus
Haud inīquās pācis lēgēs praescrībis, Chrīstiāne; quāre haud invītus faciam. Equidem faciam volēns. Istud quidem fēcerō perlubenter. Haud gravātē faciam. Hīc sānē nōn mē praebēbō difficilem. Nihil hāc rē fēcerō libentius. Animō faciam lubentī.
Chrīstiānus
Laudō tuam facilitātem, et hāc in rē, et in cēterīs omnibus.
Augustinus
Sīc soleō amīcīs obsequī, praesertim nōn inīqua petentibus. Rīdiculum: an tū mē recūsātūrum putābās oblātum, quod ultrō etiam erat rogandum?

Nē fallās mē, formula

Chrīstiānus
Age, at cavē nē mē dēlūseris. Cavē fallās. Cavē spem frūstrā foveam. Cavē lūseris exspectantem. Cavē mihi verba dederis. Vidē nē mē frūstrā habeās. Vidē nē mē vānā spē lactēs.
Augustinus
Nihil opus iūreiūrandō. In cēterīs, in aliīs time perfidiam, hāc in rē nōn fallam. Sed heus tū, cavē quicquam parāveris praeter quotīdiāna: meā causā diem fēstum nōlō.(1) Scīs mē convīvam minimē edācem, bibācem multō minus. Nōstī enim mē convīvam nōn multī cibī, sed iocī plūrimī.
Chrīstiānus
Cūrābitur dīligenter. Ego tē Pӯthagōricā coenā(2) excipiam, aut fortasse frūgāliōre.
Augustinus
Immō Diogenicā, sī mē dēlectāre volēs.
Chrīstiānus
Certē Platōnicā coenā tē excipiam, in quā multum sit litterātārum fābulārum, cibī minimum, cuius voluptās dūret etiam in posterum diem: aliōquī, quī prōlixē fuerit acceptus, fortassis eō diē suāviter afficitur, sed postrīdiē dolet caput, crūdus est stomachus. Apud Platōnem quī coenābat, ūnam voluptātem capiēbat ex apparātū facilī, fābulīsque philosophicīs: alteram postrīdiē, quod nec capitis gravedinem, nec stomachī crūditātem sentīret. Ita prandēbat etiam suāviter ex condīmentō coenae prīdiānae.
Augustinus
Placet, fiat ut monēs.
Chrīstiānus
Tū vidē omnēs cūrās tuās, ac rūgās etiam istās domī relinquās. Hūc praeter nūgās et rīsum nihil adferās, et, ut inquit Iuvenālis: Prōtinus ante meum, quicquid dolet, exue līmen
Augustinus
Quid? litterās mēcum venīre nōn vīs? Mūsās meās mēcum addūcam, nisī quid aliter cēnsēs.
Chrīstiānus
Tetricās Mūsās ūnā cum negōtiīs domī claudās. Blandās Camoenās omnēs, deinde salēs tuōs, dicteria, scommata, facētiās, lepōrēs, rīdicula omnia tēcum addūcitō.
Augustinus
Ita fiet. Exporrigēmus frontem. Bellōs homunciōnēs agēmus. Rīdēbimus affatim. Cūrābimus cutem.(3) Indulgēbimus geniō. Geniāliter coenābimus. Epicūreōs agēmus. Bonum vultum faciēmus, et erimus bonī sociī; inēlegantium ēlegantiae sunt, quī suam habent linguam sibi peculiārem.
Chrīstiānus
Quō nunc properās?
Augustinus
Ad generum meum.
Chrīstiānus
Quid illūc? Quid eō? Quid illō?
Augustinus
Audiō, nesciō quid turbae inter eōs nātum, ut redigam eōs in grātiam, ut redūcam in concordiam, ut pācem inter eōs compōnam.
Chrīstiānus
Benignē facis, quamquam nihil tē opus esse arbitror. Nam ipsī inter sē melius hoc bellum composuerint.
Augustinus
Fortassis et indūtiae iam indictae sunt; noctū dē pācis lēgibus agētur. Sed numquid mē aliud vīs?
Chrīstiānus
Vocābō tē per puerum meum.
Augustinus
Ubi volēs, domī erō. Bene valē.
Chrīstiānus
Bene sit tibi. Fac hīc ad quīntam hōram adsīs. Heus Petre, accerse ad coenam Augustīnum, quī mihi hodiē, ut scīs, coenam condīxit.
Petrus
Eō. Salvē, poēta. Coena iamdudum parāta est; tē herus exspectat domī; ubi volēs accēdās.
Augustinus
Veniō. Salvē mī Chrīstiāne.
Chrīstiānus
Bene factum, quod vēnistī. Gaudeō tē advēnisse. Grātulor mihi, quod vēnistī. Nōndum quīnta sonuit, crēdō.
Petrus
Immō iamdudum praeterita est. Haud longē sexta abest. Instat hōra sexta. Mox sextam audiēs.
Augustinus
Parvī refert, an post quīntam vēnerim, nec nē, modō nē post coenam. Nam post fēstum venīre, miserum est. At quōrsum tantus apparātus? Quōrsum tot epulae? Num mē lupum exīstimās?(4) Num tibi lupus videor? Num mē vulturem putās?
Chrīstiānus
Nōn vulturem, sed tamen nec cicādam, ut rōre vīvās.(5) Nihil est lūxus. Munditiēs mihi semper placuit, sordēs dētestor. Nec Apitius(6) mihi placet, nec Diogenēs. Praestat aliquid superesse, quam dēesse. Sī praeter cicer nihil appōnerētur, et fūlīgō forte illāpsa in ollam, condīret legūmen, quid tum ēderētur? Nec omnia sapiunt omnibus. Itaque mihi placet moderāta varietās.
Augustinus
Nōn tū metuis lēgēs sūmptuāriās?(7)
Chrīstiānus
Immō peccāvī frequenter in dīversum. Nihil nōbīs opus lēge Fanniā. Satis nōs docet frūgālitātem ipsa tenuitās.
Augustinus
Haud ita convenerat. Longē aliter pollicitus es.
Chrīstiānus
Age, inepte, nec ipse conventa servās. Convenerat enim, nē quid praeter nūgās inferrēs. Quīn haec missa faciāmus. Lavēmus ac discumbāmus. Heus tū, puer, cape guttum ac patinam, linteum ex umerō suspende, ministrā aquam; quid cessās? Lavā, Augustīne.
Augustinus
Lavā tū prior.
Chrīstiānus
Bona verba: hoc annō perpetuō illōtus coenāre mallem.
Augustinus
Rīdiculum: nōn honōrātiōrī, sed turpiōrī ante aliōs lavandum est: lavā igitur, ut immundior.
Chrīstiānus
Tū es urbānus plus satis. Es urbānior, quam sat sit, quam pār est. Quōrsum attinet ista urbānitās? Huiusmodī caerēmōniās ineptās mulierculīs relinquāmus, quae nunc et ab aulicīs fastīdiuntur, unde tamen ōlim prōfectae sunt. Lavētis ternī aut quaternī simul. Nē terāmus tempus huiusmodī mōrīs. Ego nūllī dēsignābō locum; sūmat sibi quisque, quem volet. Quī dēlectātur ignī, hīc commodius accumbet. Quī offenditur lūce, dēligat hunc angulum. Quem dēlectat prōspectus, hīc sedeat. Agite; satis mōrārum. Accumbite. Ego domī sum; vel stāns coenābō, sī lubeat, vel obambulāns. Cessātis? At interim coena corrumpitur.
Augustinus
Vīvāmus nunc, cūrēmusque cuticulam. Sīmus nunc Epicūreī. Nihil nōbīs cum fronte Stoicā. Valeant cūrae. Absit omnis līvor, exulet obtrectātiō. Sit mēns laeta, frōns hilaris, sermō lepidus.
Chrīstiānus
Quīnam sunt istī Stoicī atque Epicūreī, Augustīne?
Augustinus
Stoicī(8) philosophōrum quoddam genus est trīste, sevērum, iēiūnum, quī hominis summum bonum honestō nesciō quō mētiuntur. Epicūreī, hīs longē dīversī, fēlīcitātem hominis voluptāte terminant.
Chrīstiānus
Tū igitur cuius es tandem? Stoicus, an Epicūreus?
Augustinus
Zēnōnem laudō, at Epicūrum vīvō.
Chrīstiānus
Quod tū iocō dīcis, Augustīne, id sēriō factitant hodiē nōn paucī, palliō tantum et barbā philosophī.
Augustinus
Immō istī vel asōtōs(9) superant lūxū.
Chrīstiānus
Heus, Dromō, adēs hūc. Tuō mūnere fungere; cōnsecrā coenam.
Augustinus
Quicquid appositum est, et quicquid appōnētur, fēlīx ac sācrum esse iubeat, quī suā benīgnitāte pāscit ūniversa. Āmēn.
Chrīstiānus
Appōne epulās. Quid cūnctāmur capum hunc discerpere? Quid trepidāmus hunc gallum lacerāre?
Augustinus
Ego Herculem praestābō, ac belluam hanc cōnficiam. Utrum māvīs dē ālā, an dē poplitibus?
Chrīstiānus
Utrum vīs; nihil meā refert.
Augustinus
In hoc genere ālīs prīmae partēs tribuuntur; in cēterīs poplitēs lautiōrēs putat vulgus.
Chrīstiānus
Tū multum labōris meā causā capis. Tū permultum labōrem meā causā sūmis. Tū omnibus ministrās; ipse nihil ēdis. Ego tibi hanc ālam ministrābō; at eā lēge, ut dīmidium mihi restituās.
Augustinus
Itane agitur? At istud est tibi ministrāre, nōn mihi. Tibi servā: ego enim sum impudentior, quam cuī ministrārī quicquam dēbeat.
Chrīstiānus
Probē facis.
Augustinus
Ēhō, tū lupō cibum ministrās? Vulturem invītās?
Chrīstiānus
At iēiūnās, nōn coenās.
Augustinus
Immō mē ūnō nihil edācius.
Chrīstiānus
Immō mendācius nihil. Proinde agitō, ac sī domī sīs tuae.
Augustinus
Istud iam plānē mihi persuāsī. Istud iam in animum indūxī. Sīc stat sententia. Cōnsilium est, istud facere.
Chrīstiānus
Quid tibi hoc vīnum placet? Quid hoc villī dēlectat?
Augustinus
Mihi quidem perplacet. Mē certē vehementer iuvat. Mē satis dēlectat. Mē nōn mediocriter iuvat.
Chrīstiānus
Utrum māvīs? rubrum, an candidum?

Nōn refert, quō sit colōre

Augustinus
Equidem utrōque iuxtā(10) dēlector. Nihil refert, quō sit colōre, modō sapor placeat. Nōn labōrō, quantum oculīs placeat vīnum, modō palātum iuvet. Nihil mē movet aspectus, sī sapor placeat. Parvī refert, quō sit colōre, quem habeat colōrem, sī sapiat bene. Nōn cupiō oculōs pāscere, sī palātō satisfacere queat, modō palātum iuvāre possit. Nihil moror colōrem, modō grātus sit sapor.
Chrīstiānus
Crēdō. Atquī sunt coenāticae philosophiae(11) cum prīmīs perītī, quī negant, vīnum esse probandum, nisi quod placeat quattuor sēnsibus: oculīs, colōre: nāribus, odōre: palātō, sapōre: auribus, fāmā et nōmine.
Augustinus
Rīdiculum; quid fāma condūcit ad pōtum?
Chrīstiānus
Tantum, ut multī nōn stupidī palātī vehementer probārint villum Lovaniō vernāculum quum crēderent, esse Bēlnēnse.(12)
Augustinus
Fortasse iam largā pōtātiōne palātum obsurduerat.
Chrīstiānus
Immō nōndum attigerant pōculum. Tamen iūdicium tuum audīre cupiō, hominis hīs in rēbus perītissimī.
Augustinus
Album nostrātēs rubrō praeferunt, quod rubrum paulō sit acerbius, et alterum exilius quidem, sed illud mītius, et, ut arbitror, salūbrius.
Chrīstiānus
Habēmus et subrubrum, et flāvum, et purpureum. Hoc mustum est hōrnum.(13) Hoc bīmum est, sī quem capit vetustās. Habēmus et quadrīmum: sed iam vāpēscit ac dēsipīscit seniō. Aetāte vigor ēvānuit.
Augustinus
Lūcullī(14) dīvitiās audiō.
Chrīstiānus
Heus puer, ubi cessās? Nōs hīc plānē neglegis: nōn vidēs, quanta sit hīc siccitās? Quid sī hoc rērum statū incendium contingeret, quō restinguerēmus? Datō singulīs plēnōs cyathōs. Augustīne, quid habēs, quod parum es hilaris? Quid accidit tibi, quod sedēs trīstior? Quid est tibi, quod minimē gaudēs? Aut dolēs, aut carmina condis. Tū nunc Chrӯsippum(15) agis; Mēlissā tibi opus est.
Augustinus
Quam hīc mihi fābulam narrās?
Chrīstiānus
Chrӯsippus adeō fertur intentus fuisse suīs argūtiīs logicīs, ut ad mēnsam etiam fame peritūrus fuerit, nisi ancilla Mēlissa cibum in ōs ingessisset.
Augustinus
Ille vērō indignus erat, quī servārētur. Sed sī tē offendit tacitūrnitās, placetque convīvium vocālius, est, quō id efficiās.
Chrīstiānus
Meminī. Rēctē admonēs: līberālius bibendum: largius, cōpiōsius, merācius oportet bibere.

Rem attigistī

Augustinus
Rem acū tētigistī. Rēctē iūdicās. Scopum attigistī. Nam, foecundī calicēs(16) quem nōn fēcēre disertum.
Chrīstiānus
Perdoctē tū quidem, Augustīne, ut omnia; sed quoniam in sermōnem vīnārium, quandō in mentiōnem incidimus vīnōrum, libet interrogāre, quōnam cōnsiliō veterēs illī Bacchum, quem vīnī auctōrem vidērī volēbant, poētārum Deum(17) dīxerint. Quid enim illī tēmulentō Deō(18) cum poētīs, Mūsārum virginum cultōribus?
Augustinus
Quaestiō, ita mē Bacchus amet, pōculīs digna: vērum quōrsum tuae quaestiōnēs spectent, satis intelligō.
Chrīstiānus
Quōrsum, amābō?
Augustinus
Astūtē dē vīnō disputātiōnem iniicis gallicā technā, quam didicisse Parīsiīs tē suspicor, nīmirum quō minus interim absūmātur vīnī. Abī, virum tē iūdicō; nōn frūstrā in tantā scholā versātus es.
Chrīstiānus
Accipiō tua dicta; referam paria scommata, ubi erit commodum. Sed ad rem.
Augustinus
Dissolvam, ubi biberō: sīquidem absurdum fuerit, siccō palātō dē quaestiōne vīnōsā disputāre. Praebibō tibi; Chrīstiāne. Propīnō tibi hunc scyphum dīmidiātum.
Chrīstiānus
Accipiō abs tē libenter. Sit salūtī. Prōsit.
Augustinus
Iam accingor ut mē missum faciās. Ego meō mōre praeposterē faciam. Quod Bacchō pueritiae effigiem tribuerint, id habet mystēriī, quod vīnum pōtum cūrās et sollicitūdinēs animīs nostrīs eximīt, hilāritātemque quandam indūcit. Quāre senibus quoque ipsīs iuventam quandam reddere vidētur, dum et hilāriōrēs facit et fōrmōsiōrēs: id quod Horātius, quum multīs in locīs, tum praecipuē hīs versibus apertē testātur: Ad mare quum vēnī, generōsum et lēne requīrō, Quod cūrās abigat, quod cum spē dīvite manet In vēnās animumque meum, quod verba ministret, Quod mē Lūcānae iuvenem commendet amīcae. Nam quod huic poētās dīcārunt Deō, id sīgnificātum voluisse suspicor, quod vīnum et ingenium excitat, et facundiam ministrat, quae duo poētae sunt aptissima. Unde frīgent carmina, quae scrībuntur aquae pōtōribus. Est quidem igneus suāpte nātūrā Bacchus, sed adhibitīs Nymphīs(19) redditur temperantior. Habēs quod quaerēbās?
Chrīstiānus
Nihil umquam audīvī vērīsimilius dīcī ab homine poētā. Dignus es, quī bibās gemmā.(20) Heus puer, tolle hanc patinam, atque appōne cētera.
Augustinus
Puerum habēs admodum inurbānum.
Chrīstiānus
Est veterātor nēquissimus.
Augustinus
Cūr nōn īnstituis aliō pactō?
Chrīstiānus
Difficile est canem vetulum lōrīs assuēscere. Difficillimum est veterātōris mūtāre mōrēs. Vetulus canis nōn facile assuēscit lōrō. Mē quidem dignus est. Dignum patellā operculum.

Sī cognōscerem, quid tē oblectet, tibi ministrārem. Formula.

Augustinus
Dēcerperem tibi quidpiam, sī palātum tuum tenērem. Ministrārem tibi, sī gula tua mihi satis cōgnita esset. Appōnerem tibi, sī, quid potissimum iuvāret, scīrem. Sī nōssem ingenium palātī tuī, essem tibi strūctor. Equidem tantundem palātō, quantum animō, sapiō.
Chrīstiānus
Palātum habēs ērudītissimum. Nihil tuō palātō doctius. Nec eō tē putō īnferiōrem, dē cuius singulārī perītiā testātur Satӯricus: Ostrēa callēbat prīmō dēprendere morsū, Et semel aspectī dīcēbat lītus echīnī.
Augustinus
Et tū mihi, Chrīstiāne, ut pār parī referam, ipsum audīvisse Epicūrum, aut in scholā Catiānā(21) īnstitūtus vidēris. Quid enim tua gula aut sapientius, aut fastīdiōsius?
Chrīstiānus
Sī ōrātōriam, aequē artem ut culīnāriam callerem, nec Cicerō ipse mē vinceret.
Augustinus
Equidem sī alterutrā carendum esset, culīnāriam, quam rhētoricam, mallem.
Chrīstiānus
Subscrībō tuō iūdiciō: graviter, acūtē, vērēque iūdicās. Quid enim ōrātōrum cōnfert loquācitās, nisi quod aurēs ōtiōsās inānī voluptāte dēmulcet? Culīnāria tum palātum, tum ventrem, tum tōtum hominem, quantus est, pāscit ac reficit. Concēdat laureā linguae, inquit Cicerō: at utraque concēdat culīnae. Numquam mihi Stoicī illī māgnopere placuērunt, quī, omnia ad suum nesciō quod honestum referentēs, cutis ac palātī nūllam ratiōnem habendam putant. Dīcī nōn potest, quantō Diogene sapientior Aristippus mihi fuisse vidētur.
Augustinus
Ego Stoicōs cum suīs iēiūniīs contemnō. Epicūrum, magis laudō ac probō, quam Diogenem illum Cynicum, quī crūdīs oleribus, ac simplicī aquā victitābat. Quāre nihil mīror, sī Alexander, rēx fortūnātissimus, sē Alexandrum, quam Diogenem esse, māluit.
Chrīstiānus
Nec ego sānē, quamlibet vīlis homunciō, cum Diogene meam philosophiam commūtārem: fortassis et Catius tuus facere recūsāret. Melius nostrī temporis philosophī sentiunt, quī contentī Stoicōrum mōre disputāre, vīvendō ipsum etiam Epicūrum vincunt. At ego quidem rem in prīmīs praeclāram philosophiam putō, sī parcē adhibeātur. Nimium philosophārī nōn laudō. Est enim rēs perquam iēiūna, sterilis, atque trīstis. Ubi in calamitātem aut aegrītūdinem incidī, tum dēmum ad philosophiam, tanquam ad medicam, cōnfugiō. Ubi convaluī, rūrsum illī valē renūnciō.
Augustinus
Tuam ratiōnem probō. Bellē philosophāris. Salvē igitur, philosophe nōn ē Stoā, sed ē culīnā.
Chrīstiānus
Quid tandem habēs, Erasmī, quod parum sīs hilaris? Quid sibi vult corrugāta frōns? quid silentium? An mihi succēnsēs, quod tē frūgāliōre coenā accēperim?
Erasmus
Immō tibi sum īrātus, quod tantum impendiī meā causā sit factum. Interminātus erat Augustīnus, nē suā causā diem fēstum facerēs: vīs nōs posthāc redīre numquam. Nam tālem coenam dare solent iī, quī ūnam duntaxat dare cōnstituissent. Quōs tandem convīvās vidēris accēpisse? Nōn amiculīs, sed satrapis coenam parāsse vidēris. An nōs hellūōnēs esse crēdis? Hoc nōn est dare coenam, sed trīduānam sātūritātem.
Chrīstiānus
Etiam tū pergis esse Dēmēa? Crās, ut lubet, disputā: hodiē Mītiōnem tē praebēās, ōrō. Dē impendiō crās sobriī disputābimus; nunc nil nisi merās nūgās audīre libet.
Augustinus
Chrīstiāne, utrum dē būbulīs an dē ovīllīs carnibus māvīs?
Chrīstiānus
Būbulīs quidem magis dēlector, at ovīllās magia salūtārēs arbitror. Ita ingenium est hominum, ut perniciōsissima quaeque appetant vehementissimē.
Augustinus
Gallī suīllās carnēs mīrum in modum amant.
Chrīstiānus
Gallī amant, quae parvā cōnstant.
Augustinus
Hāc ūnā in rē Iūdaeus sum: nam nihil aequē ōdī atque carnēs suīllās.
Chrīstiānus
Nec iniūriā; quid enim īnsalūbrius? Ego in hoc nōn cum Gallīs, sed cum Iūdaeīs sentiō.
Erasmus
At ego ovīllās pariter amō, et suīllās; sed dīversā ratiōne. Nam ovīllīs, quod amem, libenter vēscor: suīllās prae amōre nōn attingō, nē quid offendam.
Chrīstiānus
Bellus homō es, Erasmī, ac fēstīvus. Equidem mīrārī mēcum soleō, unde tanta in palātīs hūmānīs dīversitās. Nam, ut Horātiānō carmine ūtar: Trēs mihi convīvae prope dissentīre videntur, Pōscentēs variō multum dīversa palātō.
Erasmus
Quamquam, ut ait Cōmicus, quot hominēs, tot sententiae, et suus cuique mōs; tamen nēmō mē addūxerit, ut crēdam, plūs ingeniīs inesse varietātis, quam palātīs. Ita vix duōs reperiās, quōs eadem iuvent. Permultōs vīdī, quī būtӯrī ac cāseī nē olfactum quidem ferrent. Sunt, quibus carnēs nauseae sint: alius ēlīxīs, aliās assīs abstinet. Multī aquam vīnō praeferunt. Et, quod incrēdibile est, vīdī hominem, quī nec pāne, nec vīnō ūterētur.
Chrīstiānus
Et quibus tandem miser illō victitābat? Quibus vēscēbātur?
Erasmus
Cēterōrum nihil fastīdiēbat, nōn carnēs, nōn piscēs, nōn olera, nōn pōma.
Chrīstiānus
Vīs, ut istud tibi crēdam?
Erasmus
Sī lubet.
Chrīstiānus
Crēdō, at eā lēge, ut vicissim mihi mentientī fidem sīs habitūrus.
Erasmus
Age faciam: modō verēcundē mentiāris.
Chrīstiānus
Quasi vērō sit quicquam tuō commentō impudentius.
Erasmus
Quid dīcet frōns tua, sī hominem tibi commonstrēm?
Chrīstiānus
Macilentum quempiam ac monogrammum(22) esse oportet.
Erasmus
Immō dīcerēs athletam.
Chrīstiānus
Polӯphēmum potius.
Erasmus
Hoc tibi mīrum vidērī dēmīror, quum multī sint, quibus piscēs ventō dūrātī sint pānis locō: nōnnūllīs hoc praestent herbārum rādīcēs, quod nōbīs pānis.
Chrīstiānus
Crēdō; sed perge mentīrī.
Erasmus
Quendam in Italiā, quum illic agerem, vidēre meminī, quī nūllō neque cibō, neque pōtū adiūtus, somnō sagīnābātur.
Chrīstiānus
Ut nihil pudet! Nōn possum illud Satӯricum nōn dīcere: Tunc immēnsa cavī spīrant mendācia follēs.
Chrīstiānus
Tū poētāris. Tū nunc poētam agis. Nam, mentīris, dīcere, mihi religiō est.
Erasmus
Mentiar, sī nōn Plīnius,(23) auctor certissimus, scrīpsit, ursum quattuordecim diēs sōlō somnō mīrum in modum sagīnārī: quō tamen ita altē premitur, ut nē vulneribus quidem queat excitārī. Immō, quō magis mīrēris, addam quod Theophrastus scrībit, per id tempus ursōrum carnēs coctās quoque, sī asserventur, revīvīscere.
Chrīstiānus
Vereor, nē Parmenō ille Terentiānus ista nōn contineat. Mihi facile fidem facis. Ministrārem tibi dē cervīnīs carnibus, sī satis essem urbānus.
Erasmus
Unde tibi nunc vēnātiō? Unde fērīna?
Chrīstiānus
Mīdās, homō hominum, quī vīvunt, līberālissimus, nostrīque amantissimus, mihi mīsit dōnō: dōnō quidem, sed sīc, ut ego minōris emam saepenumerō.
Erasmus
Quī sīc?
Chrīstiānus
Quia famulīs plūs dandum, quam darētur in macellō vendentī.
Erasmus
Quae rēs cōgit hoc facere?
Chrīstiānus
Tyrannus omnium violentissimus.
Erasmus
Quis iste?
Chrīstiānus
Mōs.
Erasmus
Profectō tyrannus iste frequenter inīquissimās lēgēs obtrūdit mortālibus.
Chrīstiānus
Idem suō mōre nūdius tertius hunc cervum vēnātus est. Quid tū, quī soleās istius studiī esse amantissimus?
Augustinus
Equidem hoc studiō plānē relictō, iam praeter litterās nihil vēnor.
Chrīstiānus
At mihi videntur litterae quōvīs cervō fugāciōrēs.
Augustinus
Duōbus tamen potissimum canibus assequimur, admīrātiōne scīlicet, atque improbitāte labōris. Nam et admīrārī plūrimum discendī ardōrem ministrat; et, ut fācundissimus poēta scrīpsit, Labor omnia vīcit improbus
Chrīstiānus
Amanter admonēs, Augustīne, ut solēs: proptereā nōn dēsistam, nōn conquiēscam, nōn dēfatīgābor, dōnec cōnsequar.
Augustinus
Carnēs cervīnae sunt nunc admodum tempestīvae. Meminit Plīnius(24) dē hoc animante quiddam admīrābile.
Chrīstiānus
Quidnam obsecro?
Augustinus
Quotiēs arrēxēre aurēs, ācerrimī esse audītūs: at contrā quum remīsēre, surdōs.
Chrīstiānus
Istud ipsum mihi saepenumerō ēvenit. Nam sī quandō fīat sermō dē recipiendīs aureīs, nihil tam aurītum. Hīc enim cum Pamphilō illō Terentiānō aurēs arrigō. Ubi dē numerandō verba fiunt, illicō dēmittō.
Augustinus
Laudō tē; facis, ut tē decet.
Chrīstiānus
Vīs dē hīs leporīnīs clūnibus?
Augustinus
Tibi sūmitō.
Chrīstiānus
An dē tergō māvīs?
Augustinus
Hoc animal praeter ilia et clūnēs nihil habet appetendum.
Chrīstiānus
Vīdistine umquam leporem candidum?
Augustinus
Saepenumerō. Plīnius in Alpibus candidōs reperīrī scrībit, quibus hibernīs mēnsibus nivem prō cibātū esse, sit crēditum. An vērum sit, Plīnius ipse viderit. Quodsī leporis cutem candidam reddit nix, stomachum habeat candidum necesse est.
Chrīstiānus
Mihi vērīsimile nōn fit.
Augustinus
Accipe, magis admīrandum, at fortasse tibi nōn inaudītum. Idem utramque vim singulīs inesse testātur, maris et foeminae, ac foemellās sine mare aequē gignere. Istud ipsum multī asseverant, praesertim vēnandī studiōsī.
Chrīstiānus
Est ita, ut dīcis. Sed hōs cunīculōs, sī placet, tentēmus, quia pinguiusculī sunt ac tenerī. Ministrārem illī Nymphae, sī propius assīderem. Augustīne, istius tibi vīcinae cūram age, sī libet: callēs enim, quō gestū sit ministrandum istīs Veneribus.
Augustinus
Teneō quid dīcās, nāsūte.
Chrīstiānus
Quid? Tē anserīnae carnēs dēlectant?
Augustinus
Mē quidem nōn mediocriter iuvant, ut sum minimē fastīdiōsus. At hīc anser, nesciō quō pactō, nihil mē iuvat: nihil enim in vītā vīdī siccius: siccior est pūmice, aut etiam novercā Furiī(25) illius, in quem Catullus multum iocātur. Līgneus mihi vidētur. Et mehercule, quantum suspicor, veterānus mīles immodicīs excubiīs sēsē mācerāvit. Aiunt enim anserem inter omnia animālia longē esse vigilantissimum. Et profectō, nisi coniectūra fallor, hīc anser ex eōrum numerō est, quī, canibus ūnā cum excubitōribus somnō sopītīs, Rōmānum ōlim Capitōlium dēfendērunt.
Chrīstiānus
Vērīsimile (ita mē Deus amet) dīcis: nam ex eō saeculō relictum arbitror.
Augustinus
Haec quoque gallīna aut parcum sagīnātōrem habuit, aut amāvit, aut certē zēlotypa vīxit, quō quidem morbō hoc animantis genus māximē labōrat. Hīc capus longē melius pinguit. Vidē, cūrae quid faciant. Quod sī ex Theodōricō nostrō Gallō facerēmus capum, multō citius pinguēsceret.
Theodōrīcus
Nōn sum gallus.
Augustinus
Fateor, nōn es Gallus Cybelēs, neque gallus gallīnāceus, at forte Gallus gallāceus.
Chrīstiānus
Quid hoc verbī est?
Augustinus
Hoc aenigma tibi coniectandum relinquō: ego Sphingem praestiti, tū Oedipus estō.
Chrīstiānus
Dīc mihi bonā fide, Augustīne; nūlla tibi cum Gallīs umquam fuit necessitūdō? Nihilne affīnitātis tibi cum Gallīs contrāxistī? Nūllum fuit commercium?
Augustinus
Nihil, nihil sānē.
Chrīstiānus
Tantō es nēquior.
Augustinus
Sed cum Gallābīs nōnnihil.
Chrīstiānus
Libetne dē iecore anserīnō?(26) Quod apud veterēs in dēliciīs cum prīmīs habēbātur.
Augustinus
Nōn sum reiectūrus, quod ā tuā manū vēnerit.
Chrīstiānus
Nōn est, quod exspectēs Rōmānās dēliciās.
Augustinus
Quās?
Chrīstiānus
Carduōs, cochlēās, testūdinēs, colubrōs, fungōs, bolētōs, tubera.
Augustinus
Istīs omnibus ego vel rapam praeferam. Līberālis es, benignus es, Chrīstiāne.
Chrīstiānus
Hās perdicēs nēmō attingit, nē columbōs quidem. Crās est diēs iēiūniī ab Ecclēsiā indictī; adversus hanc ēsuriem mūnīte vōs. Onerate saburra nāvim adversus imminentem tempestātem. Bellum instat; īnstruite ventrem commeātū.
Augustinus
Utinam isthūc verbī tacuissēs, hilāriōrēs surrēxissēmus ā coenā. Miserōs nōs reddis ante tempus.
Chrīstiānus
Quid ita?
Augustinus
Quia minus anguem ōdī, quam piscēs.
Chrīstiānus
At nōn tū sōlus.
Augustinus
Quis hoc taediī nōbīs invēxit?
Chrīstiānus
Quis commonstrāvit aloēn, absӯnthium(27) et scammōnium dare in remediīs?
Augustinus
Sed ista dantur aegrōtīs.
Chrīstiānus
Sīc haec dantur nimium rēctē valentibus. Aliquandō praestat aegrōtāre, quam plūs satis valēre.
Augustinus
At mihi vidētur minus oneris ōlim impositum Iūdaeīs. Equidem ab anguillīs et porcīs facile temperārim, modō liceat capīs et perdicibus explērī.
Chrīstiānus
In plērīsque nōn rēs, sed animus nōs discernit ā Iūdaeīs. Illī manum abstinēbant ā certīs cibīs, velut ab immundīs et animum inquīnātūrīs. Nōs quum intellegāmus omnia munda esse mundīs, tamen carnī lascīvientī, velut equō ferōcientī pābulum subdūcimus, quō magis dictō sit audiēns spīrituī. Nōnnunquam immoderātum suāvium rērum ūsum abstinentiae molestia castīgāmus.
Augustinus
Audiō: sed eādem operā dēfendī posset circumcīsiō praeputiī. Moderātur et illa coitūs pruritum, et cruciātum adfert. Sī omnēs itidem abhorrērent ā piscibus atque ego, vix ā parricīdā tam atrōx supplicium exigerem.
Chrīstiānus
Quōrundam palātō grātior est piscium, quam carnium ēsus.
Augustinus
Congruunt igitur hīs, quī gulae serviunt, nōn valētūdinī.
Chrīstiānus
Equidem audīvī quondam apud Aesōpōs(28) et Apitiōs praecipuum lūxum in piscibus fuisse.
Augustinus
Quī conveniunt igitur dēliciae cum suppliciō?
Chrīstiānus
Nōn omnibus sunt mūraenae,(29) aut scarī, aut acipēnserēs.
Augustinus
Ergō tenuēs sōlī discruciantur, quibus satis male est, etiam quum vēscī licet carnibus. Fit enim nōn rarō, ut quum licet vēscī per Ecclēsiam, nōn liceat per crūmēnam.
Chrīstiānus
Dūrum mehercle interdictum.
Augustinus
Quod sī interdictus carnium ēsus dīvitibus vertitur in dēliciās; et, sī pauperibus saepe nōn licet vēscī carnibus, etiam quum licet, ac nē piscibus quidem, quī ferē cārius emuntur; cuī igitur bonō erit interdictum?
Chrīstiānus
Omnibus: nam tenuibus, cochlēīs aut rānīs licēbit vēscī, aut cepe, porrumve arrōdere. Mediocres dētrahent nōnnihil quotīdiānīs ōpsōniīs. Quod sī quid dīvitēs dēliciābuntur hāc occāsiōne, suae gulae imputent, nōn incūsent ecclēsiae cōnstitūtiōnem.
Augustinus
Pulchrē dīxtī, sed interim ā tenuibus, quī summīs sudōribus alunt familiam, et procul absunt ab amnibus ac lacubus, exigere carnium abstinentiam, est indīcere famem, aut βουλιμίαν(30) magis. Atquī sī quid Hōmerō(31) crēdimus, longē miserrimum mortis genus est, perīre fame.
Christianus
Sīc vīsum est Homerō caecō: at apud Chrīstiānōs miser nōn est, quī bene moritur.
Augustinus
Estō sānē: sed tamen dūrum est, ā quōquam exigere, ut moriātur.
Christianus
Nec hoc animō pontificēs interdicunt ēsum carnium, ut intereant hominēs, sed ut vel afflīgantur moderātē, sī dēlīquerint, vel subductō laetiōre pābulō, corpora minus ferōciant adversus spīritum.
Augustinus
Isthuc ipsum efficiet moderātus carnium ēsus.
Christianus
Sed in tantā corporum varietāte certus carnium modus praescrībī nōn potest, cibī genus potest.
Augustinus
Sunt et piscēs, quī multum addant alimentī: sunt carnēs, quae minimum.
Christianus
Sed in genere plūs alunt carnēs.
Augustinus
Age, dīc mihi sī quō tibi foret iter, utrum mallēs equum alacriōrem ac sublascīvum, an morbidum, quī subinde collābēns sessōrem dēiiciat in terram?
Christianus
Quōrsum istud?
Augustinus
Quia piscium ēsus corruptīs hūmōribus corpora nostra reddit māgnīs morbīs obnoxia, ut iam spīrituī nōn possint subservīre.
Christianus
Quibus morbīs?
Augustinus
Podagrae, febrī, leprae, morbō rēgiō.
Christianus
Quī scīs?
Augustinus
Crēdō medicīs: id malim, quam experīrī.
Christianus
Id fortassis in paucīs accidit.
Augustinus
Equidem arbitror in plūribus. Porrō, quoniam animus agit per organa māteriālia corporis, quae malīs aut bonīs hūmōribus afficiuntur, vitiātīs īnstrūmentīs nōn potest, ut vult, exerere vim suam.
Christianus
Sciō, medicīs māgnopere damnātum esse piscium ēsum: sed secus vīsum est maiōribus nostrīs, quibus obtemperāre religiōsum est.
Augustinus
Religiōsum erat et ōlim, nōn violāre sabbatum: sed prius erat, servāre hominem sabbatō.
Christianus
Suae quisque salūtī cōnsulat.
Augustinus
Immō, sī Paulō volumus auscultāre, nēmō quae sua sunt, quaerat, sed quisque, quae alterīus.
Christianus
Sed unde hic novus theologus in convīviō? Unde novus hic ac subitus magister noster?
Augustinus
Quia mihi male convenit cum piscibus.
Christianus
Quid igitur? An nōn abstinēs ā carnibus?
Augustinus
Abstineō, sed obmurmurāns, nec sine meō māgnō malō.
Christianus
Cāritās omnia suffert.
Augustinus
Vērum; sed eadem quam minimum exigit. Sī suffert omnia cūr nōn ferunt nōs hīs vēscī cibīs, quōs indulsit lībertās ēvangelica? Cūr hī, ā quibus Chrīstus totiēs amōrem suī stīpulātus est, patiuntur tot hominum et corpora perīclitārī morbīs capitālibus, et animās aeternae damnātiōnis perīculō, ob rem nec interdictam ā Chrīstō, nec per sē necessāriam?
Christianus
Ubi aliud suādet necessitās, cessat hūmānae cōnstitūtiōnis vigor, cessat et voluntās nomothetae.(32)
Augustinus
At nōn cessat offendīculum īnfīrmōrum. Nōn cessat scrūpulus meticulōsae cōnscientiae. Postrēmō nōn satis cōnstat, quibus līmitibus fīniātur ista necessitās. An quum coeperit ichthyophagus(33) agere animam? Sērō moriēntī porriguntur carnēs. An quum tōtum corpus habet epialus?(34) Nōn tantī erat cibōrum dēlēctus.
Christianus
Quid igitur tū vellēs praescrībī?
Augustinus
Sciō, sī quis mihi crēdat ecclēsiasticae reī dictātūram.
Christianus
Quid isthuc verbī est?
Augustinus
Sī summus essem Pontifex, hortārer omnēs ad perpetuam vītae sobriētātem, sed praecipuē sub diem fēstum. Cēterum iūs facerem cuique vēscendī quibus vellet, prō corporis salūbritāte, dum moderātē et cum grātiārum āctiōne: daremque operam, utī hoc, quod dētraherētur observātiōnibus huiusmodī carnālibus, accrēsceret ad studium vērae pietātis.
Christianus
Nīmīrum istud meā quidem sententiā tantī est, ut tē faciāmus Pontificem.
Augustinus
Rīdēs: sed tamen cervīx haec sufficeret vel triplicī corōnae(35) sustinendae.
Christianus
At interim vidē, nē ista scrībantur inter articulōs Parīsiēnsium.
Augustinus
Immō quicquid dictum est, scrībētur in vīnō, sīcutī pār est dicta inter pōcula. Sed satis iam theologiae in convīviō. In coenā sumus, nōn in Sorbonā.(36)
Christianus
Quid vetat dīcī Sorbonam, ubi bene sorbētur?
Augustinus
Sorbeāmus(37) igitur, nōn disputēmus, nē nōbīs ā sorbīs dīcātur Sorbona, sed ā sorbendō.
Christianus
Agite, hospitēs hūmānissimī, quaesō ut coenulam nostram, licet tenuem, aequī bonīque cōnsulātis. Praebēte vōs hilarēs ac lubentēs, quamvīs convīvium tenue sit et frūgāle: ego, vestrā facilitāte frētus, familiāriter vōs vocāre sum ausus. Et est sānē vester mihi adventus cōnspectusque nōn modō grātissimus, vērum etiam iūcundissimus.
Convivae
Coena tua, Chrīstiāne optime, multīs modīs ēlegāns lautaque nōbīs vidētur. Quod excūsās, id ūnum habet accūsandum. Nam māgnificentior fuit, quam sat est. Sīquidem hoc convīvium opipārum in prīmīs ac lautum iūdicārim, quod prīmum simplicibus epulīs, deinde hilaritāte, rīsū, iocīs, salibus sit conditum: quae omnia nostrō convīviō nōn dēfuērunt. Vērum dē conviārum numerō hīc mihi quiddam in mentem venit, quōs neque pauciōrēs tribus, neque plūrēs novem esse oportēre scrīpsit Varrō. Trēs enim sunt Charitēs,(38) id est, Grātiae, hūmānitātis ac benevolentiae praesidēs: et novem sunt Mūsae, honēstiōrum studiōrum ducēs. At hīc decem convīvās esse videō, virginibus exceptīs.
Augustinus
Nihil convenientius accidere potuit. Nōs sumus Varrōne ipsō paulō sapientiōrēs. Nam trēs puellās lepidissimās, tanquam trēs Charitēs adhibuimus. Deinde, quia ā novem Mūsārum chorō Apollō abesse numquam crēdendus est, iūre decimum adīēcimus convīvam.
Christianus
Poēticē dīxistī. Sī mihi laurus adesset, laureā corōnā caput tuum cingerem, fīerēsque poēta laureātus.
Augustinus
Sī malvā corōnātus essem, malvātus. Tantum honōris mihi nōn arrogō. Honor hīc māior est, quam ut mihi conveniat. Haud equidem tālī mē dignor honōre.
Christianus
Vultisne singulī tantundem meā causā facere, quantum vestrā sum factūrus?
Convivae
Volumus, ac lubentēs quidem.
Chrīstiānus
Ēbibētis igitur ōrdine suum quisque calicem; ā mē exemplum capiētis. Tibi hoc prīmum propīnō, Mīdā.
Midas
Accipiō abs tē libenter. Prō quō vulgus, praestolor, dīcit. Equidem nōn recūsō. Nihil tuā causā recūsābō.
Chrīstiānus
Tū deinde cēterīs propīnā.
Midas
Erasmī, praebibō tibi dīmidiātam pateram.
Erasmus
Precor, ut sit tibi bonō. Sit tibi bonum atque commodum. Prōsit tibi. Prōficiat, dūrius dīcitur.
Chrīstiānus
Sed cuī cessat patera? Cūr nōn obambulat? Dēfēcit nōs vīnum? Ubi sunt oculī tuī, furcifer?(39) Volā, adfer eiusdem generis sextāriōs duōs.
Puer
Erasmī, salvē; quīdam prō foribus tē conventum expetit.
Erasmus
Quisnam est?
Puer
Mōrī famulum sē dīcit; herum eius ex Britanniā advenisse: cupere, ut sē vīsās, quandōquidem prīmā lūce iter parat in Germāniam.
Erasmus
Chrīstiāne, subdūcātur ratiō: nam mihi quidem abeundum.
Chrīstiānus
Ratiōnem, Erasmī, doctissime, huius coenae ego cōnfēcerō. Nōn est, quod calculum frūstrā terās: grātiam habeō, quī dignātus sīs, nostrō adesse convīviō. Sed avocārī tē, molestum est, nōndum perāctā fābulā.
Erasmus
Quid superest, nisi ut dīcam, Valēte et plaudite?
Chrīstiānus
Age, bonī cōnsulēmus, quandō tū nōn ab equō ad asinōs, sed ab amīcīs ad amīcissimōs properās.
Erasmus
Ego pariter tibi grātiās agō, quod prō tuā hūmānitāte ad hoc convīvium longē suāvissimum mē vocāris. Valēte, sodālēs optimī. Bibite nōn sēgniter, et vīvite suāviter.
Chrīstiānus
Heus Dromō. Sedētis iamdudum ōtiōsī omnēs. Libetne cuiquam quicquam amplius?
Convivae
Nihil omnīnō. Strēnuē mūnus nostrum administrāvimus.
Chrīstiānus
Tolle igitur haec, ac bellāria appōne. Mūtā quadrulās atque orbēs. Tolle cultrum meum, quī humī dēcidit. Pira vīnō perfunde. Adsunt mōra praecoqua, etiam domī nostrae nāta.
Convivae
Tantō erunt suāviōra, quod vernācula.
Chrīstiānus
Ēn prūna(40) cērea, ēn Damascēna, rārum apud nōs spectāculum. Ēn mītia māla. Ēn mālī novum genus, cuius mātrem ego hīsce manibus cōnsēvī. Nucēs castāneae, omne dēliciārum, quās hortī nostrī benignē effundunt, genus.
Augustinus
Sed flosculī dēsunt.
Chrīstiānus
Istī Gallicī(41) sunt apparātūs, quī māgnificentiam eam potissimum amant, quae minimō cōnstat. Nōbīs nōn est ea mēns aut ingenium.
Augustinus
Nōn apud Gallōs tantum reperiēs, quibus ea placent, quae minimō cōnstant.
Chrīstiānus
Sed heus tū, Augustīne, num tū crēdis, tē hīc immūnem bibisse? Egone tē meīs immūnem tīnxerō pōculīs? At interim propīnātōrī tuō dīmidium scyphī dēbēs.
Augustinus
Is iamdudum mē missum fēcit. Is mihi huius dēbitī grātiam fēcit.
Chrīstiānus
Unde ille sibi vendicat tantum auctōritātis? Vix Rōmānus pontifex hoc vinculī relaxet. Nōstī prīscam convīviōrum lēgem, Ἢ πῖθι, ἢ ἄπιθι.(42)
Augustinus
Remittendī iūrisiūrandī iūs habet, cuī factum est, et cuius intererat servārī.
Chrīstiānus
Sed omnium conviārum interest, servārī lēgēs inviolābilēs.
Augustinus
Age, quandō haec est Germānōrum religiō,(43) exsorbēbō, quod reliquum est. Sed quid tibi reī mēcum est?
Chrīstiānus
Impendium reddās oportet ūnus nōmine omnium. Quid expalluistī? Nē verēre; perfacile poteris. Fac quod saepe fēcistī, ut aliquā ēlegentiā doctiōrēs ā coenā surgāmus: neque enim clam tē est, veterēs illōs in secundīs mēnsīs hilariōra quaedam disputāre solitōs. Age igitur: quibus et quot modīs haec ōrātiō potest ēnūntiārī, indignum auditū?

Indignum auditū, formula

Augustinus
Dīxtī pulchrē per posterius supīnum. Auditū minimē est dignum. Indignum est audīrī. Haud dignum est, quod audiātur. Est, ut audiātur, indignum. Levius est, quam quod audīrī dēbeat. Vix operae pretium est referre. Nōn tantī est, ut audiātur. Ineptius est, quam quod audiātur. Nōn est operae pretium narrāre.
Chrīstiānus
Quot modīs haec sententia vertī potest. Māgnō mihi cōnstat?

Variandī ratiō hanc ōrātiōnem: māgnō mihi cōnstat

Augustinus
Hīs verbīs: impendō, īnsūmō, impertiō, cōnstat, ut: Multum in tē docendō īnsūmpsī labōris. Plūrimum eā in rē operae īnsūmpsī. Nōn minus pecūniae quam cūrae in eam rem impendī. Nōn parum īnsūmpsī pecūniae, temporis permultum, labōris plūrimum, ingeniī nōnnihil. Multum lūcubrātiōnis impendī. Multīs vigiliīs haec rēs mihi cōnstat, multō sūdōre, multā operā, plūrimō labōre, sūmptū ingentī, pecūniā māgnā. Plūris mihi cōnstat, quam crēdās. Minōris mihi cōnstat uxor, quam equus meus.
Chrīstiānus
At quid sibi vult, Augustīne, quod verbō istī, Cōnstat, modō ablātīvum, modō genitīvum cāsum appōnis?
Augustinus
Quaestiōnem perūtilem ac lātē patentem mōvistī. Vērum nē convīvās loquācitāte meā premam, paucissimīs absolvam. Sed cupiō singulōrum hāc dē rē audīre sententiam, nē cuiquam, ut dīxī, sim molestus.
Chrīstiānus
Quīdnī cupiant īdem vel puellae?
Augustinus
Illae sānē nihil aliud quam audient. Accingor igitur, grammaticā bene fortūnante. Scīs, verba emendī ac vendendī aliaque esse cōnsimilī sīgnificātū, quibus appōnantur hī genitīvī, solidī, tantī, quantī, plūris, minōris, tantidem, quantivīs, quanticunque; at ita, sī substantīva nōn appōnantur: quae sī accēdant, utraque in ablātīvum cāsum vertuntur. Quodsī pretium certum appōnātur, pōnēs in ablātīvō. Sī per adiectīvum substantīvē positum, in ablātīvō pōnēs, nisi per adverbia loquī mālīs.
Chrīstiānus
Quaenam verba sunt, dē quibus praecipis?
Augustinus
Haec, ferē sunt, emō, mercor: redimō, id est, aut captum, aut perditum: vendō, venundō: revendō, i. e. rursus vendō, quod mihi venditum erat. Vēneō, id est, vendor: cuius praeteritum vēnīvī vel vēniī, supīnum vēnum: hinc vēnālis. Ab illō, id est, vendō, vendibilis mānat. Mereō, prō īnserviō et stīpendium faciō. Comparō, id est, emō vel committō. Commūtō, mūtō, permūtō. Cambīre penitus barbarum in hoc sēnsū. Aestimō, taxō, indicō prō aestimō, cēnseō. Liceor, licēris: licitor, licitāris: addīcō. Distrahor, id est, circumferor ut vēneam. Mētior prō aestimō aut taxō. Cōnstat, prō emitur. Condūcere, locāre. Foenerō, ad foenus dō. Foeneror, ad foenus accipiō. Pācīscor, pactus sum; pangō, pēpigī, id est, pactum faciō.
Chrīstiānus
Dā exemplum.

Vendendī et emendī formulae

Augustinus
Quantī istum agrum in singulōs annōs locās? Respondēbimus: vīcēnīs lībrīs francicīs. Huī, nimiō locās. Immō locāvī ōlim multō plūris. At ego tantī nōn condūcam. Sī condūxeris minōris, peream. Immō iam vīcīnus tuus Chrēmēs agrum obtulit, ac rogat. Quantī? Tantidem, quantum tū petis. At multō meliōrem. Mentīris. Faciō, ut solent, quī licentur. Tū ipse tantī possidē. Quid licēris, vel licitāris, cum nihil sīs emptūrus? Quanticunque addīxeris, solvam optimā fide.

Alterum exemplum

Augustinus
Congrum istum, Syra, quantī vendis? Decem obolīs. Nimiō, turpissima. Immō minimō; nūlla tibi vendet minōris. Ēmoriar, sī nōn tantī mihi cōnstat, aut certē nōn multō minōris. Mentīris, venēfica, quoniam duplō vīs vendere, aut triplō. Et centuplō, sī queam: sed fatuōs nōn inveniō. Quid sī liciter tē ipsam? Quantī aestimās tē? Ut lubet. Quantī mē licēris? Quantī indicās tē? Dīc, quantī tē taxās? Quantī tē ipsum īnscrībis? Decem scūtātīs.(44) Huī, tantī? Ehō, an tū minōris mē aestimās? Ego ōlim nōn semel plūris in ūnam noctem sum conducta. Crēdō: at nunc nōn paulō minōris aestimō, quam piscem. Abī in malam rem, ganēō; tantidem tē aestimō, quantī tū mē. Quī tē tērunciō emerit, nimiō emerit. Aut plūris ēmar; aut nōn vendar. Sī māgnō venīre cupis, larvā tibi opus est: nam rūgae istae nōn sinunt, ut cārius vendāris. Eī, quī tantī mē nōlit, nōn sum vēnālis. Ego nē culmō quidem tē emerō. Cōnstitī plūris.

Tertium exemplum

Augustinus
Auctiōnī hodiernae interfuī. Ain' tū? Licitātus sum vectīgālia. Quantī tandem? Decem mīllibus.(45) Huī, tantī? Nē mīrēris; erant, quī multō plūris licitārentur, paucī, quī minōris. Cuī tandem addicta sunt vectīgālia? Chrēmetī, uxōris tuae summō et māximō amīcō. Sed dīvīna, quantī sunt addicta. Decem. Immō quīndecim. Deus bone, ego mihi hominem ipsum cum tōtā familiā dīmidiō addictum nōlim. At ille uxōrem tuam duplō emptam cupit. Animadvertistine in hīs ōrātiōnibus, ubicunque adsit substantīvum pretiī, id in ablātīvō pōnī, cēterīs aut in genitīvō positīs, aut in adverbium mūtātīs? Comparātīvum numquam audīstī sine substantīvīs, exceptīs illīs duōbus, plūris et minōris. Sunt et alia verba, dē quibus sumus locūtī, nōn admodum dissimilia, sum, faciō, habeō, dūcō, aestimō, pendō, quae īdem ferē sīgnificant: fīō itidem. Iūnguntur autem hīs ferē genitīvīs, multī, parvī, māgnī, plūris, plūrimī, minōris, minimī, māximī, tantī, quantī, floccī, pīlī, nihilī, naucī, huius, et sī qua sunt hīs similia.
Chrīstiānus
Dā exempla.

Aestimandī formula

Augustinus
Scīs, quantī tē semper fēcerim. Tantī fīēs apud hominēs, quantī virtūtem faciēs. Praeceptōrēs meōs semper fēcī plūrimī. Aurum hāc tempestāte māgnī vēnditur, litterae nihilī sīve prō nihilō dūcuntur. Aurum minōris habeō, quam crēdās. Tuās minās floccī faciō. Prōmissa tua dūcō minimī. Nōn pīlī tē faciō. Sī tantī sapientia penderētur, quantī pecūnia, nēmō aurō egēret. Plūris apud nōs fit aurum sine sapientiā, quam sapientia sine aurō. Hoc plūris tē habeō, quod doctus sīs. Minōris hīc fīēs, quod mentīrī minimē calleās. Hī multī fiunt, quī nigrum in candida vertunt. Hoc mihi plūris es, quod litterās amās. Tantī apud omnēs eris, quantum possidēbis. Tantī ubīque habēberis, quantum habēbis. Nōn quantī habeāris, sed quantī sīs, interest. Tantī Chrīstiānum meum faciō, quantī alium nēminem. Inveniuntur et alia verba cum hīs genitīvīs et ablātīvīs, quae nātūrā suā nōn sīgnificant emptiōnem, aut aliud simile. Petrus ōsculum puellae scūtātō ēmit. Sit illī faustum; nōlim ego bāsiāre tantī. Quantī lūditis? Quantī coenāstis? Quōsdam sexcentīs sēstertiīs coenāsse legimus: at Gallī saepenumerō liardō coenītant. Faustus quantī docet? Parvō: at plūris, quam Dēlius. Quantī igitur? Ūndēvīgintī aureīs. Nōn discam mentīrī tantī. Phaedria apud Terentium et rem, et seipsum perdidit. At nōlim ego amāre tantī. Quidam māgnō dormiunt. Dēmosthenēs plūris siluit, quam aliī loquēbantur. Aequī bonīque cōnsulās ōrō. Est et aliud verbōrum genus, quae accūsātīvum ūnā cum genitīvō aut ablātīvō cāsum exigunt, quae sunt: Accūsō, id est, obiciō crīmen, aut culpō, etiam absentem. Incūsō, culpō extrā iūdicium. Arguō, reprehendō. Īnsimulō, impingō suspīciōnem culpae. Postulō, in iūs vocō. Accersō, dēferō, damnō, condemnō, prōnūnciō, illum esse in culpā. Admoneō, commonefaciō.
Chrīstiānus
Exemplī causā.

Accūsandī formula

Augustinus
Scīpiō accūsātus est ambitūs, aut dē ambitū. Arguis mē impudentiae, ipse impudentissimus. Lepidus postulātus est repetundārum. Accersitus est capitis. Sī hominem īnsimulābis avāritiae, male audiēs. Admonetō eum prīstinae fortūnae. Mortālēs ipsō vocābulō suae condiciōnis admonentur. Commonefacitō Lepidum prōmissī. Sunt plēraque, quae accūsātīvum geminum admittant. Doceō tē litterās. Exōrat tē veniam. Dēdocēbō tē istōs mōrēs. Poposcit mē mūtuum. Hīc eius reī mihi admonendus es, quod in hīs secundum accūsātīvum etiam passīva obtinent, in aliīs genitīvus manet. Ā mē doctus est litterās. Postulant mē fūrtī. Postulor fūrtī. Accūsās mē sacrīlegiī. Accūsor sacrīlegiī. Sciō, tē nōndum explētum. Sciō, animō tuō nōndum esse satisfactum. Quandō enim tantus ēlegentiārum hellūō satiētur? Sed convīvīs parcendum est, quōs haec nōn omnēs perinde dēlectant. Ā coenā inter deambulandum, id quod ratiōnī dēerit, persolvemus, nisi quid aliud cēnsēs.
Chrīstiānus
Fiat ex tuā sententiā. Agāmus grātiās benīgnitātī dīvīnae, deinde paulisper deambulātūrī.
Midas
Pulchrē dīcis. Nihil enim hoc vespertīnō coelō amoēnius, nihil salūbrius.
Chrīstiānus
Petre, adesdum. Tolle suō quaeque ōrdine, ac vīnum cyathīs īnfunde.
Petrus
Iubesne agī grātiās?
Chrīstiānus
Age.
Petrus
Graecē māvīs, an Latīnē?
Chrīstiānus
Utrōque modō.
Petrus
Grātiās agimus tibi, pater coelestis, quī tuā ineffābilī potentiā condidistī omnia, tuā īnscrūtābilī sapientiā gubernās ūniversa, tuā inexhaustā bonitāte cūncta pascis ac vegetās: largīre fīliīs tuīs, ut aliquandō tēcum bibant in rēgnō tuō nectar illud immortālitātis, quod prōmīsistī ac praeparāstī vērē dīligentibus tē, per Iēsum Chrīstum. Āmēn.
Chrīstiānus
Dīc eadem Graecē, nē cēterī, quod dīcās, intelligant.
Petrus
Εὐχαριστοῦμέν σοι, πάτερ οὐράνιε, ὁ τῇ ἀῤῥήτῳ σου δυνάμει κτίσας τὰ πάντα, ὁ τῇ ἀνεξερεύνητῳ σου σοφίᾳ κυβερνῶν ἁπαξάπαντα, ὁ τῇ ἀνεξάντλητῳ σου χρηστότητι ἕκαστα τρεφόμενός τε καὶ αὐξάνων. Χαρίζου τοῖς υἱοῖς σου τὸ μετὰ σοῦ ποτὲ πιεῖν τὸ τῆς ἀθανασίας νέκταρ, ὃ ὑπέσχου καὶ ἡτοίμασας τοῖς ἀληθῶς ἀγαπῶσί σε, διὰ Ἰησοῦ Χριστοῦ, τοῦ υἱοῦ σου, τοῦ κυρίου ἡμῶν, τοῦ μετά σου ζῶντος, καὶ βασιλεύοντος ἐν ἑνότητι τοῦ πνεύματος ἁγίου, εἰς τοὺς αἰῶνας. Ἀμήν
Chrīstiānus
Habeō vōbīs, hospitēs candidissimī, grātiam, quī ad hoc convīvīolum venīre dignātī sītis; ōrō aequī bonīque cōnsulātis.
Convivae
Nōs vicissim grātiam referre volumus, nōn tantum habēre. Proinde nē multīs agantur grātiae. Quīn potius surgāmus et exspatiēmur.
Augustinus
Dūcāmus nōbīscum virginēs; nam eō minus molesta erit deambulātiō.
Chrīstiānus
Rēctē sentis. Nē dēsint nōbīs flosculī, sī forte locus flōrēs nōn habēbit. Utrum māvīs nostrīs in hortīs mōre poēticō(46) rēptāre, an forīs ad amnem exspatiārī?
Augustinus
Habent quidem hortī tuī amoēnitātis permultum, vērum eam voluptātem mātūtīnīs deambulātiōnibus servā. At sōle inclīnātō amnium aspectus oculōs mīrum in modum iuvat.
Chrīstiānus
Antecēde igitur, Augustīne, ut poētā dignum est: latus tuum claudam.
Augustinus
Bone Deus, quantum comitum, quantam pompam nōbīscum dūcimus! Dīcī nōn potest, Chrīstiāne, quantum mihi placeam. Satrapēs mihi videor.
Chrīstiānus
Age, nunc prōmissum praestā. Solve, quod recēpistī.
Augustinus
Quid mē potissimum vīs dīcere?
Chrīstiānus
Ego quondam in Polliōnis ōrātiōne cum multa, tum illud imprīmīs solēbam admīrārī, quod tam facile, tam crebrō, tam venustē ōrātiōnem verteret: quae rēs nōn modo singulāris ingeniī, vērum etiam multī ūsus mihi vidētur.
Augustinus
Haud iniūriā istud in Polliōne admīrātus es, Chrīstiāne. Ille enim tum hāc in rē dīvīnam quandam vim obtinet, quam quidem illī cum ingeniī dexteritāte quādam, tum plūrimō et dīcendī, et legendī, et scrībendī ūsū contigisse opīnor, potius quam ratiōne aliquā, aut praeceptiōne.
Chrīstiānus
At ego ratiōnem aliquam istius reī, sī fierī potest, exspectō.
Augustinus
Ita, ut dīxī, rēs habet. Vērum quia tē tantopere videō velle, quantum poterō, mōrem geram, eāsque ratiūnculās, quās in Polliōnis ōrātiōnibus mihi vīsus sum animadvertere, ut poterō, reddam.

Brevis dē cōpiā praeceptiō

Augustinus
Accingor. Prīncipiō rēs ipsa pūrīs, ēlēctīs ac Latīnīs verbīs efferenda est: quod ipsum posse, nōn mediocris artificis est. Sunt enim permultī, quī nesciō quō modō cōpiam et varietātem ōrātiōnis affectant, cum nē semel quidem rem possint aptē explicāre. Istī, tanquam semel balbutīsse sit parum, balbūtiem suam aliīs atque aliīs modīs reddunt balbiōrem, tanquam ipsī sēcum certāmen suscēperint, ut, quam barbarissimē dīcī possit, dīcant. Itaque ineptī synōnyma quaedam congerunt, adeō interdum inter sē dissidentia, ut ipsa mīrentur, quō pactō convēnerint. Quid enim absurdius, quam hominem pannōsum, cuī nē ūna quidem, quam sine pudōre possit induere, sit vestis, eum tamen subinde suōs pannōs mūtāre, ac mendicitātem suam prō opibus ostentāre? At nihilō minus rīdiculī videntur istī varietātis affectātōrēs, quī cum barbarē semel dīxērunt, repetunt idem multō barbarius, dēmum iterum atque iterum indoctius. Hoc est nōn ōrātiōne, sed soloecismīs abundāre. In prīmīs igitur, ut dīxī, rēs ipsa aptīs atque ēlēctīs verbīs est explicanda. Deinde mūtātōriīs verbīs ūtendum, sī qua, quae idem efficiant, reperiantur: reperiuntur enim permulta. Dēmum ubi propria dēficient, trānslātītiīs erit ūtendum, sī modō verēcunda sit trānslātiō. Ea quoque ubi dēerunt, sī per āctīva dīxistī, ad passīva revertendum erit, quae nōbīs totidem ōrātiōnēs reddunt, quot ex āctīvīs cōnstābant. Posteā verba, sī licēbit, aut in nōmina verbiālia, aut in participia conmūtābimus. Postrēmō, ubi modō adverbia in nōmina, modō nōmina in aliās atque aliās partēs commūtāverimus, per contrārium dīcēmus: aut affirmātīvam ōrātiōnem in negātīvam commūtābimus, aut retrōrsum: aut certē, quod prōnūnciātīvē dictum, per interrogātiōnem efferēmus. Nunc exemplī causā hanc sententiam sūmāmus: Litterae tuae māgnopere mē dēlectārunt.

Litterae

Augustinus
Epistola, epistolium, scrīpta, schedae, litterulae.

Māgnopere

Augustinus
Mīrum in modum, mīrīs modīs, maiōrem in modum, mīrandum in modum, suprā modum, plūrimum, nōn mediocriter, summopere, māximopere.

Augustinus
Animum meum, pectus meum, oculōs meōs, cor meum, Chrīstiānum.

Dēlectārunt

Augustinus
Voluptāte affēcērunt, recrēāvērunt, exhilārāvērunt, voluptātī fuērunt, oblectārunt, voluptāte perfūdērunt, mellitissimae fuērunt, iūcundissimae, etc. Habēs mātēriam; tuum erit compōnere. Experiāmur igitur. Faciāmus perīculum.
Chrīstiānus
Tuae litterae māgnopere mē dēlectārunt. Tua epistola mīrificē nōs exhilārāvit.
Augustinus
Verte āctīvum in passīvum, alia erit faciēs, ut: Dīcī nōn possit, quam tuīs sim scrīptīs exhilārātus.

Item per alia verba idem efficientia

Augustinus
Tuīs ex litterīs incrēdibilem cēpī voluptātem. Ex epistolā Celsitūdinis tuae plūrimum voluptātis accēpī. Nōn mediocrem laetitiam tua mihi scrīpta attulērunt. Gaudiō tua mē scrīpta, quantus eram, perfūdērunt. Hīc nōn ita licēret mūtāre in passīva, nisi in illō postrēmō, perfūsus gaudiō, quod ūsitāte dīcitur; capiēbātur ā mē voluptās; allātum est gaudium, nōn perinde ūsitāte dīxeris.

Per afficiō

Augustinus
Singulārī voluptāte litterae tuae mē affēcērunt.

Mūtā in passīvum

Augustinus
Tuīs scrīptīs incrēdibilī sum affectus voluptāte. Nōn parum gaudiōrum tuum nōbīs epistolium peperit.

Per Sum et nōmina adiectīva

Augustinus
Tuae mihi litterae multīs modīs iūcundissimae fuērunt. Fuit tua illa epistola sānē quam grātissima.

Per nōmina substantīva

Augustinus
Ineffābilī voluptātī tua nōbīs epistola fuit. Incrēdibilī iūcunditātī fuērunt tuae litterae.

Commūtā in negātiōnem

Augustinus
Tua scrīpta nōn mediocri laetitiae fuēre. Nihil in vītā tuīs litterīs accidit iūcundius. Quanquam hāc ratiōne aliquotiēs iam ūsī sumus, quae nōn est neglegenter praetereunda. Nam quotiēs multum, plūrimum, singulāriter, sīgnificāre volumus, per contrārium verbum idem efficiēmus: ut, vehementer tē amat Henrīcus. Haud vulgāriter tē amat. Multum mē iuvat vīnum. Haud parum iuvat. Est vir singulārī ingeniō. Est vir ingeniō nōn vulgārī. Est homō doctrīnā admīrandā. Est homō nōn contemnendā doctrīnā. Thōmās est summō apud suōs locō nātus. Nōn īnfīmō locō nātus. Augustīnus ēloquentissimus fuit. Nōn inēloquēns fuit. Carneadēs ōrātor fuit nōbilis; nōn ignōbilis, nōn obscūrus. Et id genus similia, quae numquam nōn ūsū veniunt: sed admonuisse rem clārissimam satis est. Nec tē lateat, bifāriam nōs huiusmodī ōrātiōnum genere ūtī, modestiae causā, praesertim sī dē nōbīs ipsīs loquāmur: tum etiam amplificandī grātiā. Nam nōn ingrātum, prō valdē grātō: nōn vulgāriter, prō singulāriter, rēctē et venustē dīcimus.

Modestiae causā

Augustinus
Ego litterīs meīs nōnnūllam doctrīnae sum opīniōnem cōnsecūtus. Semper cūrāvī, ut in litterāriā glōriā nōn postrēmās partēs tenērem. Dē amplificātiōne superiōra sunt exempla; nunc ad nostra revertāmur. Nihil tua epistola umquam ēvēnit grātius: Nūlla rēs maiōri umquam voluptātī fuit, quam tua scrīpta. Nūlla umquam ex rē tantundem cēpī voluptātis, quantum ex tuīs litterīs amantissimīs. Hoc modō singulae ōrātiōnēs superiōrēs poterunt variārī per interrogātiōnem. Quid tuīs litterīs in vītā iūcundius esse potuit? Quid epistola illa tua nōbīs ēvēnit dulcius? Quid ita oblectāvit umquam, ut proximae tuae litterae? Hoc modō rursum singulās ferē ōrātiōnēs variāre licēbit.
Chrīstiānus
Quid deinde fiet?
Augustinus
Iam paulō līberius tōtam ōrātiōnem vertēmus, ut ūnam dictiōnem plūribus verbīs circumloquāmur.
Chrīstiānus
Dīc exemplī causā.
Augustinus
Quod modō per nōmen incrēdibile, modō per adverbium incrēdibiliter, dictum erat, ūnam dictiōnem aliquot verbīs commūtābimus. Litterīs cōnsequī nequeam, quantum tuīs litterīs sim dēlectātus. Et mihi scrīptū, et tibi crēditū perdif ficile fuerit, quantae iūcunditātī tua mihi scrīpta fuerint. Explicāre prōrsum nequeō, quam sim tuīs litterīs gāvīsus. Et item in īnfīnītum. Rursum aliō pactō. Nam hāctenus et per negātiōnem, et per interrogātiōnem, postrēmō per īnfīnītās ōrātiōnēs variāvimus. Nam per subiūnctīvās sīve condiciōnālēs variābimus hoc modō: Moriar, sī umquam quicquam fuit tuīs litterīs aut optātius aut dulcius. Peream, sī ūlla rēs maiōrī voluptātī fuit, quam tuae litterae. Ita mē Deus amet, ut nihil in vītā tuīs litterīs accidit iūcundius. Et item alia multa in hunc modum excōgitāre licēbit.
Chrīstiānus
Quid deinde?
Augustinus
Nunc ad trānslātiōnēs, similitūdinēs et exempla fugiendum est.

Trānslātiō est in hīs

Augustinus
Accēpī litterās tuās, quae mellītae fuērunt. Nihil nisi merae dēliciae tua mihi scrīpta videntur. Mera voluptās sunt tuae litterae. Et huiusmodī plūrima. Sed cavendum, nē obsolētīs aut dūriōribus trānslātiōnibus ūtāmur, quāle est illud:(47) Iuppiter hībernās cānā nive cōnspuit Alpēs. Et quāle est illud: Coena tuōrum scrīptōrum mē suāvissimīs epulīs refēcit

Comparātiō ā similī

Augustinus
Tua scrīpta omnī vel ambrosiā, vel nectare suāviōra fuēre. Litterae tuae quōvīs melle mihi fuēre dulciōrēs. Epistola hūmānitātis tuae et siliquam(48) omnem, et mel Atticum, et saccharum omne, nectar ambrosiamque deōrum longē superāvit. Hīc quicquid dulcēdine nōbilitātum est, in medium addūcī potest.

Ab exemplō

Augustinus
Numquam addūcar, ut crēdam, Hērō Leandrī suī litterās aut maiōre voluptāte, aut plūribus ōsculīs accēpisse, quam tuās accēpī. Vix crēderim, aut Scīpiōnem ēversā Carthāgine, aut Paulum Aemilium captō Perseō māgnificentiōrem ēgisse triumphum, quam ego, simul ac suāvissima tua scrīpta tuus mihi tabellārius reddidit. Huiusmodī tum ex fābulīs, tum ex historiīs īnfīnīta possunt invenīrī. Ē physicā vērō sūmuntur rērum similitūdinēs, quārum quamplūrimārum nātūrās memoriter tenēre necesse est. Nunc sī libet, in aliā sententiā tentēmus. Numquam, dum vīvam, tuī erō immemor. Semper, dum vīvam, tuī meminērō. Quoad vīvam, numquam mē tuī capiet oblīviō. Prius vīvere dēsinam, quam tuī meminisse.

Per comparātiōnem

Augustinus
Sī umbram corpus poterit effugere, et hic animus tuī quibit oblīvīscī. Tuī memoriam nē Lēthaeus(49) quidem amnis poterit abolēre. Praetereā per ἀδύνατον(50) aut, mōre poēticō, per contrāria: Dum iuga montis aper, fluviōs dum piscis amābit. Ante levēs ergō pāscentur in aethere cervī, etc. quae nōn est multī negōtiī excōgitāre. Vērum nē immodicī videāmur, hīs in praesentiā contentī sīmus. Aliās, sī volēs, cōpiōsius hāc dē rē colloquēmur.
Chrīstiānus
Ego tē, Augustīne, iam plānē exhaustum putābam: sed tū praeter exspectātiōnem novum thēsaurum indicāstī, quem sī pergās explicāre, nox ante occupāverit, quam tibi eādem dē rē dēsint verba.
Augustinus
Sī ego hoc mediocri et doctrīnā et ingeniō praestō, quantum Cicerōnem ipsum(51) valuisse crēdis, quī cum Rosciō histriōne certāsse legitur? Sed sōl nōs relinquit. Hūmēscit coelum, praestat imitārī aviculās, tēctōque ac lectō nōs condere. Proinde valē, mī Chrīstiāne suāvissime, in crāstinum.
Chrīstiānus
Tū itidem bene valeās, Augustīne omnium doctissime.
(1). Diem fēstum facere: prōverbium.
(2). Pӯthagōricā coenā: Quandō Pythagorici oleribus et bellariis tantum vēscēbantur, factum ut tenuem impendiō cēnam Pӯthagōricam vocārēmus.
(3). Cūrābimus cutem: Prōverbia sunt, Cuticulam cūrāre, Bacchānālia vīvere, Indulgēre geniō.
(4). Lupum: id est vorācī appellātīvum locō appellātīvī.
(5). Rōre vīvās: Vide prōverbium Rōre pāscitur.
(6). Apitius: Nepōtum omnium ut Plīnius inquit altissimus gurgēs.
(7). Lēgēs sūmptuāriās: Dē lēgibus sūmptuāriīs lege Gellius lib. 2 cap. 24, Festus Pompeius in dictiōne Centēnāria cēna, Plīnium lib. 10 cap. 50, Macrobium lib. 3 Saturnāliōrum cap. 17.
(8). Stoicī: Porticus Athēnīs unde dictī Stoicī (ā Stoā).
(9). Asōtōs: Asōtī populus lūxū perditus, ex rē nōmen habēns: Graecīs enim Asōtus dīcitur intemperāns parumque sobrius.
(10). Iuxtā: Iūxtā adverbium sonat aequē.
(11). Coenāticae philosophiae: Catius indūcitur apud Horātium coenāticā philosophiā ad unguem doctus.
(12). Bēlnēnse: Vulgō Beānum vocant.
(13). Hōrnum: Huius annī.
(14). Lūcullī: Trium Rōmānōrum dīvitiae nōbilitāte sunt Lūcullī Crassī Varrōnis.
(15). Chrӯsippum: Simile occultum, vel etiam artō ἀντονομαστικῶς proprium prō appellātīvō.
(16). Foecundī calicēs: Comprobātiō ā testimōniō.
(17). Poētārum Deum: Bacchus cūr poētārum Deus.
(18). Tēmulentō Deō: Appellātīvum locō propriī ab effectīs vīnī.
(19). Adhibitīs Nymphīs: Hoc est, dīlūtus.
(20). Gemmā: ἔλλειψις id est ē gemmā συνεκδοχικῶς, sūmtā parte praestantiōre prō tōtō pōculō gemmīs ōrnātō.
(21). In scholā Catiānā: Catius Epicūreus fuit et cēnārum auctor. Vide Horātium lib. 2 Sermōnum.
(22). Monogrammum: Monogrammī dīcuntur hominēs praetenuēs ac pūsillī ā pictūrīs in quibus ūnicā līneā nōtantur homūnculī velut procul apparentēs. Plīnius lib. 8 cap. 36.
(23). Plīnius: Meminit Plīnius lib. 8 cap. 32.
(24). Plīnius: Plīnius eōdem lib. cap. 55.
(25). Furiī: Catullus in epigrammāte cuius initium Furī cuī neque servus &c.
(26). Iecore anserīnō: Vide Plīnium lib. 10 cap. 22.
(27). Aloēn, absӯnthium: Herbae pharmaca amāritūdinis nōtae.
(28). Aesōpōs: Aesōpī, Apitiī lūxus multōrum litterīs nōbilitātus est; festīviter autem mūtātō numerō lūxuriōsōs vocant Aesōpōs Apitiōs, effēminātōs dīcimus Sardanapālōs.
(29). Mūraenae: Mūraena, Scarus, Acipēnser piscēs sunt ōlim cārissimī et dēliciīs dīvitum habitī.
(30). Βουλιμίαν: Est ingēns famēs. Λιμός enim famēs, et quasi syllaba auget Bovēs, quāsī tōtō verbe ēsuriāt aliquis.
(31). Hōmerō: Odyssēa μ.
(32). Nomothetae: id est rēgis auctōris. Νομοθέτης.
(33). Ichthyophagus: id est quī vēscātur piscibus. Est porinde nōmen habēns.
(34). Epialus: Epialus febris genus est vehemēns omnīs causae, sīc dicta Epialus quasi placidē assiliens, quemadmodum Fūriae Eumenidēs quum nūllī bene velint.
(35). Triplicī corōnae: Pontificis diadēma triplicī corōnā īnsignītum est.
(36). Sorbonā: Gymnasium Parīsiēnse.
(37). Sorbeāmus: Sorbum: Pōmī genus ā acerbitāte constrīngēns faucēs, ut quaedam occīdant etiam.
(38). Charitēs: Vide Gellium lib. 3 cap. 18.
(39). Furcifer: inde prōverbium. Omnis servus ferē monosӯlabus.
(40). Prūna: Ā Damascō monte nōn ab oppidō. Graecīs βράβυλα etiam dīcuntur.
(41). Gallicī: Gallōrum māgnificentia in convīviīs.
(42). Ἢ πῖθι, ἢ ἄπιθι: id est aut bibe aut abī.
(43). Religiō: mōs religiōsē observātus.
(44). Scūtātīs: Scūtātus est Schilt, numisma īnferiōris Germāniae.
(45). Decem mīllibus: Frequēns apud Latīnōs in numerāriīs summīs dēfectus. Decem mīllibus subaudī nummīs aut dēnāriīs aut simile.
(46). Mōre poēticō reptāre: Alludit ad carmen Horātiī in Epist. ad Tibullum: An tacitum sylvās inter rēptāre salūbrēs.
(47). Et quāle: Apud Fūrium dē quō Gellius lib. 13 cap. 11.
(48). Siliquam: Siliqua frūctus praedulcis, sed malus stomachō. Arbor Graecīs κόμαρος, Latīnīs arbutus vocātur; frūctus nōn absimilis quantitāte mespilō, sed rubicundus est.
(49). Lēthaeus amnis: Quem poētae interpretantur īnfērum oblīviōnum fontem.
(50). Ἀδύνατον: impossibile, quod fierī nequit. Hōrum cōpiam Ovidius sōlus sufficere potest.
(51). Cicerōnem ipsum: Quantum Cicerōnem: lege Macrobium lib. 3 Saturnāliōrum cap. 14.