Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Quārtum
Charōn
Persōnae:
Charōn, Genius Alastor
Charōn, Genius Alastor
Charōn
Quid ita properās gestiēns, Alastor(1)?
Alastor
Opportūnē tū quidem, ō Charōn. Ad tē properābam.
Charōn
Quid novae reī?
Alastor
Nūntium ferō, tibi Proserpīnaeque laetissimum futūrum.
Charōn
Effer igitur quod fers, tēque exonerā.
Alastor
Fūriae nōn minus gnāviter quam fēlīciter gessērunt suum negōtium, nūllam orbis partem nōn īnfēcērunt malīs tartāreīs, dissidiīs, bellīs, latrōciniīs, pestīlentiīs, adeō ut plānē iam calvae(2) ēmissīs colubrīs sint, et exhaūstae venēnīs obambulent, quaerentēs quidquid usquam est vīperārum et aspidum, quandō tam glābrae sunt quam ōvum, et pīlum nōn habent in capite, neque quidquam in pectore sūcī efficācis. Proinde tū fac, cymbam ac rēmōs apparēs. Mox enim ventūra est tanta umbrārum multitūdō, ut verear nē nōn sufficiās omnibus trānsmittendīs.
Charōn
Ista nōs nōn fūgerant.
Alastor
Unde rescierās?
Charōn
Ossa(3) pertulerat ante bīduum.
Alastor
Ut illa dea nihil est vēlōcius! Sed quid tū igitur heīc cessās relictā cymbā?
Charōn
Ita nīmirum rēs ferēbat. Hūc profectus sum, ut mihi compārem validam aliquam trirēmem. Nam mea cymba iam vetustāte putris ac sūtilis nōn suffecerit huic operī, sī vēra sunt quae narrāvit Ossa. Quanquam quid opus erat Ossā? Rēs ipsa compellit. Nam naufrāgium fēcī.
Alastor
Nīmirum tōtus distillās; suspicābar tē redīre ā balneō.
Charōn
Imō ēnātāvī ē Stygiā palūde(4).
Alastor
Umbrās ubi relīquistī?
Charōn
Natant cum rānīs.
Alastor
Sed quid narrāvit Ossa?
Charōn
Trēs orbis Monarchās capitālibus odiīs in mūtuum exitium ruere, nec ūllam orbis Chrīstiānī partem immūnem esse ā bellī fūriīs: nam trēs illī reliquōs omnēs pertrahunt in bellī cōnsortium. Omnēs esse tālibus animīs, ut nēmō velit alterī cēdere, nec Dānum, nec Polōnum, nec Scōtum: nec vērō Turcam interim esse in ōtiō, mōlīrī dīra: pestilentiam ubīque saevīre, apud Hispānōs, apud Britannōs, apud Italōs, apud Gallōs. Ad haec novam esse luem ex opīniōnum varietāte nātam, quae sīc vitiāvit omnium animōs, ut nūlla usquam sit sincēra amīcitia, sed frāter frātrī diffīdat, nec uxōrī cum marītō conveniat. Spēs est, hinc quoque nāscitūram ōlim magnificam hominum perniciem, sī rēs ā linguīs et calamīs ad manūs pervēnerit.
Alastor
Haec omnia vērissimē narrāvit Ossa. Nam ipse plūra vīdī hīc oculīs, assiduus comes et adiūtor Fūriārum, quae nūllō tempore magis dēclārārunt sē suō dignās nōmine.
Charōn
Atquī perīculum est, nē quid daemon exoriātur, quī subitō adhōrtētur ad pācem; et sunt mortālium animī mūtābilēs. Nam audiō, apud superōs esse Polýgraphum(5) quendam, quī calamō suō nōn dēsinit īnsectārī bellum, et ad pācem cohortārī.
Alastor
Ille iam prīdem surdīs canit. Ōlim scrīpsit pācis profligātae querīmōniam; nunc eīdem exstīnctae scrīpsit epitaphium. Sunt aliī contrā, quī nōn minus iuvent rem nostram, quam ipsae Fūriae.
Charōn
Quīnam istī?
Alastor
Sunt animālia quaedam pullīs et candidīs palliīs, cinerīciīs tunicīs, variīs ōrnāta plūmiīs; haec numquam rēcēdunt ab aulīs prīncipum: īnstillant in aurem amōrem bellī, hortantur eōdem procerēs ac plēbem: in Ēvangelicīs illīs conciōnibus clāmitant, bellum esse iūstum, sānctum, ac pium. Quōque magis mīrēris hominum fortem animum, clāmitant idem apud utramque partem. Apud Gallōs conciōnantur, Deum stāre prō Gallīs, nec vincī posse quī Deum habeant prōtectōrem. Apud Anglōs et Hispānōs, hoc bellum nōn ā Caesare gerī, sed ā Deō; tantum praebeant sē virōs fortēs: victōriam esse certam. Quod sī quis interciderit, eum nōn perīre, sed recta subvolāre in coelum, sīcut erat, armātum.
Charōn
Et habētur istīs tanta fidēs?
Alastor
Quid nōn potest simulāta religiō? Accedit hūc iuventūs, rērum imperītia, glōriae sitīs, īra, animus, ad id quō vocātur, nātūrā prōpēnsus. Hīs facile impōnitur, nec difficile perpellitur plaustrum suapte sponte prōpēndēns ad ruīnam.
Charōn
Ego istīs animālibus lubēns aliquid bonī fēcerō.
Alastor
Appara lautum convīvium. Nihil potes grātius.
Charōn
Ex malvīs(6), lupīnīs et porrīs. Nam apud nōs nōn alia est, ut scīs, annōna.
Alastor
Imō ex perdicibus, capīs et phāsiānīs, sī vīs esse grātus convīvātor.
Charōn
Sed quae rēs istōs movet, ut tantopere prōmoveant bellum? Aut quid hinc metunt commodī?
Alastor
Quia plūs ēmolūmentī capiunt ē morientibus, quam ex vīvīs. Sunt testāmenta, parentālia, bullae multaque alia nōn aspernanda lucra. Dēnique malunt in castrīs versārī, quam in suīs alveāriīs. Bellum multōs gignit episcopōs, quī in pāce nē terunciī quidem fiēbant.
Charōn
Sapiunt.
Alastor
Sed quid opus est trirēmī?
Charōn
Nihil, sī velim in mediā palūde rūrsus naufrāgium facere.
Alastor
Ob multitūdinem?
Charōn
Scīlicet.
Alastor
Atquī umbrās vehis, nōn corpora. Quantulum autem ponderis habent umbrae?
Charōn
Sint tīpulae(7), tamen tīpulārum tanta vīs esse potest, ut onerent cymbam. Tum scīs, et cymbam umbrātilem esse.
Alastor
At ego meminī vidēre mē, cum esset ingēns turba, nec cymba caperet omnēs, ā clāvō tuō tria mīllia umbrārum pendere nōnnumquam, nec tū pondus ūllum sentiēbās.
Charōn
Fateor, tālēs esse animās, quae paulātim dēmigrārunt ē corpore phthīsī aut hēcticā(8) tenuātō. Cēterum quae subitō revelluntur ē crassō corpore, multum corporeae mōlis sēcum ferunt. Tālēs autem mittit apoplēxia(9), synanchē(10), pestīlentia, sed praecipuē bellum.
Alastor
Nōn opīnor Gallōs aut Hispānōs adferre multum ponderis.
Charōn
Multō minus quam cēterī; quanquam et hōrum animae nōn omnīnō veniunt plūmeae. Cēterum ē Britannis, ē Germānīs bellē pāstīs, veniunt aliquotiēs tālēs, ut nūper perīclitātus sim decem duntaxat vehēns, et nisī iactūram(11) fēcissem, perieram ūnā cum cymbā, vectōribus et naulō.
Alastor
Ingēns discrīmen.
Charōn
Quid intereā cēnsēs fierī, cum accēdunt crassī satrāpae, thrasōnēs et polymachaeroplacidae.
Alastor
Ex hīs quī pereunt in iūstō bellō, nūllōs arbitror ad tē venīre. Nam aiunt eōs recta subvolāre in coelum.
Charōn
Quō subvolent, nesciō: ūnum illud sciō, quotiēs bellum est, tot ad mē veniunt sauciī lacerīque, ut dēmirer, ūllum superesse apud superōs. Nec sōlum veniunt onūstae crāpulā et abdōmine, vērum etiam bullīs et sacerdōtiīs, aliīsque rēbus plūrimīs.
Alastor
At ista nōn dēferunt sēcum, sed nūdae veniunt ad tē.
Charōn
Vērum; sed quae recentēs veniunt, somnia tālium rērum sēcum adferunt.
Alastor
Itane gravant somnia?
Charōn
Gravant cymbam meam; quid dīxī gravant? iam dēmērsērunt. Postrēmō tot obolōs putās nihil habēre sarcinae?
Alastor
Equidem arbitror, sī ferant aēreōs.
Charōn
Proinde certum est mihi, prōspicere dē nāvī, quae sufficiat onerī.
Alastor
Ō tē fēlīcem!
Charōn
Quid ita?
Alastor
Quia propediem dītēscēs.
Charōn
Ob multitūdinem umbrārum?
Alastor
Nae.
Charōn
Sī quidem suās opēs sēcum adferant. Nunc quī in cymbā dēplōrant, sē apud superōs relīquisse rēgna, praesulātūs, abbatiās, aurī talenta innumera, ad mē nihil adferunt praeter obolum. Itaque quod iam annīs ter mīlle mihi corrāsum est, id tōtum est effundendum in ūnam trirēmem.
Alastor
Sumptum faciat oportet, quī quaerit lucrum.
Charōn
Atquī mortālēs, ut audiō, fēlīcius negōtiantur, quī favente Mercuriō(12) dītēscunt intrā triennium.
Alastor
Sed iīdem dēcoquunt nōnnumquam. Tuum lucrum minus, sed certius.
Charōn
Nesciō quam certum: sī quis Deus nunc exoriātur, quī rēs prīncipum compōnat, sors haec tōta mihi perierit.
Alastor
Ista quidem dē rē iubeō, ut mē spōnsōre in utramque aurem dormiās. Intrā decennium tōtum nihil est, quod pācem metuās. Ūnus Rōmānus pontifex sēdulō quidem hortātur ad concordiam; sed laterem lavat(13). Murmurant et cīvitātēs taediō malōrum: cōnferunt susurrōs populī nesciō quī, dictitantēs inīquum ut ob prīvātās īrās aut ambitiōnem duōrum triumve rēs hūmānae sūrsum deōrsum misceantur: sed vincent, mihi crēde, quamlibet recta cōnsilia, Fūriae. Cēterum quid opus erat hāc grātiā petere superōs? An apud nōs nōn sunt fabrī? Certē Vulcānum habēmus.
Charōn
Pulchrē, sī quaeram nāvim aēream.
Alastor
Minimō accersētur aliquis.
Charōn
Ita est, sed deficit nōs māteria.
Alastor
Quid audiō? Nihil illīc silvārum?
Charōn
Etiam nemora, quae fuerant in campīs Elysiīs, absūmpta sunt.
Alastor
In quem tandem ūsum?
Charōn
Exūrendīs ērēticōrum umbrīs; adeō ut nūper coāctī sīmus ē terrae vīsceribus carbōnēs effodere.
Alastor
Quid? an istae umbrae nōn possunt minōre sūmptū pūnīrī?
Charōn
Sīc vīsum est Rhadamanthō.
Alastor
Ubi trirēmem mercātus eris, unde rēmigēs parābuntur?
Charōn
Meae partēs sunt tenēre clāvum; rēmigent umbrae, sī velint trāicere.
Alastor
At sunt quae nōn didicērunt rēmum agere.
Charōn
Apud mē nūllus est eximius(14), rēmigant et Monarchae, rēmigant et Cardināles suam quisque vicem, nōn minus quam plēbeiī tenuēs, sīve didicerint, sīve nōn didicerint.
Alastor
Tū fac dextrō Mercuriō fēlīciter mercēre trirēmem; ego nōn tē remoror amplius. Orcō laetum adferam nūntium. Sed heus heus, Charōn.
Charōn
Quid est?
Alastor
Fac mātūrēs reditum, nē tē mox obruat turba.
Charōn
Imō iam plūs quam ducentā mīllia offendēs in rīpā, praeter illās, quae natant in palūde. Properābō tamen quantum licēbit. Dīc illīs, mē mox adfutūrum.
Footnotes
(1). Alastor: Malus genius, īnfestus daemōn.
(2). Iam calvae: Allūdit ad fābulam Eumenīdum, quae prō comā anguēs nūtrīre dīcuntur.
(3). Ossa: Fāma dea est, apud Homērum.
(4). Ē Stygiā palūde: Aristophanēs fingit, in Stygiā palūde multās esse rānās.
(5). Polýgraphum: Quī multa scrīpsit. Sīc autem seipsum vocat hīc et alibī.
(6). Ex malvīs: Malva et porrum īnferōrum victus est: et lupīnōs sī nōn mācerēs commodē, mīrum quam amārēscant.
(7). Tīpulae: Tīpula vermiculus dē ārāneārum genere levissimus, ut quae suprā aquam currant.
(8). Hēcticā: Febris speciēs paulātim cōnficiēns corpus.
(9). Apoplēxia: Intemperantia māter apoplēxiae.
(10). Synanchē: Latīnīs angīna, itidem caussam habēs plēnitūdinem.
(11). Iactūram fēcissem: Faciunt iactūram nautae, quum ob perīculum ēvītandum exōnerant nāvem, abiectīs etiam quae pretiōsissima sunt.
(12). Favente Mercuriō: Mercurius Deus lucrī et mercātōrum praeses.
(13). Laterem lavat: Lavat laterem, quī inānem operam sūmit. Vidē Chīliadēs.
(14). Eximius: Quī ex aliīs dignitātis grātiā exceptus est.