Colloquia Familiaria - Colloquium Quinquāgēsimum Prīmum
Ἀστραγαλίσμος, sīve tālōrum lūsus
Persōnae:
Cārolus, Quirīnus
Cārolus, Quirīnus
Quirīnus
Disce, inquit Catō, sed ā doctīs. Cupiō itaque, mī Ūtenhōvī, tē magistrō discere, quamobrem prīscī illī religiōnis antīstitēs ēdīxerint, ut clēricī tālāribus tūnicīs ūterentur, hoc est, usque ad tālōs dēmissīs.
Cārolus
Duābus, opīnor, dē caussīs. Prīmum verēcundiae grātiā, nē quid nūdī patēret oculīs. Nam olim nec hoc cāligārum genus fuit repertum, quod nunc ab īlibus usque ad īmōs pedēs corpus tegit, neque subligāribus aut fēmorālibus vulgō ūtēbantur. Eādem dē caussā turpe est fōeminīs, breviōribus ūtī vestīmentīs, quō magis cōnsultum sit sexūs pudōrī. Deinde ut nōn sōlum mōribus, vērum etiam habitū differrent ā populō, in quō ut quisque est profānissimus, ita brevissimīs tūnicīs ūtī gaudet.
Quirīnus
Nōn dissimile vērī est quod narrās. Cēterum ex Aristotele Plīniōque didicī, nūllī hominum esse tālōs, sed tantum quadrupedibus, nōn tamen omnibus, sed bisulcīs plērīsque, nec rūrsus nisi hīs in tibiīs posteriōribus. Unde igitur vestis dīcī tālāris potest, quam gestat homō, nisī fuērunt hominēs olim quadrupedēs, iuxtā fābulam Aristophanis?
Cārolus
Imō, sī crēdimus Oedipō, et quadrupedēs et tripedēs et bipedēs inveniuntur hominēs; nec rārō nōbīs ē bellō redeunt unipedēs, interdum apodēs(1): sed quod ad tālī vocābulum attinet, rēctius mīrēris, sī legās Horātium, quī fābulīs quoque tālōs attribuit. Sīc enim, opīnor, scrībit in Arte poëticā:
Sēcūrus, cadat, an rēctō stet fābula tālō.
Quirīnus
Poëtīs licet, ut libet, loquī: apud quōs Tmōlus habet aurēs, et nāvēs(2) loquuntur, et saltant quercūs.
Cārolus
Quīn et Aristotelēs tuus hoc tē docēre poterat, esse tālōs dīmidiātōs, quōs ille vocat ἡμιαστραγάλους, quālēs trādit esse lyncum generī. Addit, leōnibus inesse quiddam vice tālī, sed ānfrāctuōsum, quod ille vocat λαβυρινθῶδες, Plīnius vertit tortuōsum. Dēnique ubicumque committuntur ossa ossibus ad flexūs commoditātem, cava prōminentibus inter sē respondent, utrīnque lubricā cartilāgine commūnitīs, ac velut incrūstātīs partibus, nē mūtuō attrītū sēse laedant, ut idem docet Aristotelēs. In hīs ferē est aliquid, quod ā tālī similitūdine pariter et ūsū nōn discrēpat; velut in īmā tibiā iuxtā calcāneum, ubi tōtīus pedis flexus est, prōminet quiddam tālō simile, quod Graecī σφυρὸν appellant. Rūrsus in flexūrā genū quod, nī fallor, ἰσχίον appellant, quidam vertebrum. Simile quiddam vidēmus in coxendicibus, in humerīs; postrēmō in commissūrīs digitōrum, pedis, ac manūs. Quod nē tibi mīrum videātur, Graecī trādunt ἀστραγάλου vocābulum apud probātōs auctōrēs tribūtum etiam ossibus, quibus spīna connectitur, praesertim in cervīce. Citant enim hoc carmen:
Εκ δέ μοι αὐχὴν ἀστραγάλων ἐάγη(3)
Quoniam autem Aristotelēs trādit, priōrēs tibiās animantī datās ad celeritātem, et ob id carēre tālīs; posteriōrēs ad stabilitātem, quod in eam partem vergat pondus corporis, quemadmodum ad rōbur iīs, quae calcibus feriunt: Flaccus dum sīgnificāre vult, fābulam nōn ēiectam, sed ad fīnem usque perāctam, dīcit illam stētisse fīxō tālō: nec aliter tribuit fābulae tālum, quam nōs librō tribuimus calcem, et volūminī umbilīcum.
Quirīnus
Nae tū probē grammaticum agis.
Cārolus
At quō magis id crēdās, Graecī litterātōrēs ἀστράγαλον dīcī volunt ā στρέφω et ᾱ particulā prīvātīvā, quod minimē flectātur, sed immōbilis sit. Quanquam aliī malunt ἀστράγαλον, interiectā litterā ρ, dictum prō ᾱστράγαλον, quod lubricā volubilitāte stāre nesciat.
Quirīnus
Ad istum modum licet plūra dīvīnāre. Simplicius erat dīcere, Nesciō.
Cārolus
Nōn usque adeō vidēbitur absurda dīvīnātiō, sī cōgitēs quantam habeat cālīginem vōcum prīmītīva orīgō: tum in rē nūllam esse contrārietātem: quod appārēbit, sī propius īnspiciās. Volūbilis est tālus, sed ita volūbilis, ut eam partem, cui īnnectitur, reddat ad standum fīrmiōrem: deinde os ossī cōnnectit, nē facile luxārī queat.
Quirīnus
Tū vel sophistam agere possīs, quantum videō, sī libeat.
Cārolus
Sed nihil est, Tālesī, quod nōs torqueat etymologia vōcis. Nam quod hodiē Graecī vocant ἀστράγαλον, prīscī, quōrum est Callīmachus dīxērunt ἄστριον, cuius hoc refertur hēmīstichium; Δέκα δ᾽ ἄστρια αἴνυτο λύτρον(4), unde quemadmodum ἀστραγαλίζειν, ita et ἀστρίζειν dīcēbant tālīs lūdere.
Quirīnus
Quāle est igitur illud, quod propriē tālum vocant?
Cārolus
Est id quō nunc lūdunt puellae, olim puerōrum erat lūsus, quemadmodum nucēs. Dē quō est illud Graecōrum: Ἀμφ᾽ ἀστραγάλοισι χολωθεὶς(5), quum īram levī dē caussā susceptam indicant. Rūrsus Horātius in Ōdīs: Nec rēgna vīnī sortīre tālīs. Item in Sermōnibus: Tē tālōs, Aule, nucēsque, etc. Postrēmō dictum illud Lacedaemoniī, nī fallor, Puerōs esse fallendōs tālīs, virōs iūreiūrandō. Hunc tālum negant in ūllō animante invenīrī, quod sit μώνυχον, hoc est, ungulā solidā, exceptō asinō Indicō ūnicornō: aut quod sit πολυσχιδὲ, hoc est, pede in multōs digitōs ungulāsve fissō; quod genus sunt leō, panthēra, canis, simius, homō et avis, aliaque permulta. Quae vērō δίχηλα sunt, hoc est, ungulā bisulcā, plēraque tālum habent, idque, ut rēctē dīcēbās, in posteriōribus crūribus. Ūnī hominī duplicī dē caussā tālī nōn sunt; prīmum quia bipes, deinde quia quīnīs digitīs fissōs habet pedēs.
Quirīnus
Ista frequenter audīvī. Cēterum pervelim mihi situm ac fōrmam tālī dēscrībī. Nam istud lūsūs genus etiam puellīs hodiē fastīditum est: sed āleam, chartās, aliōsque masculōs lūsūs affectant.
Cārolus
Nōn mīrum, quum affectent et theologiam. Vērum etiam sī mathēmaticus sim, aut pīctor, aut etiam plastēs, nōn possim tibi melius tālī fōrmam exhibēre, quam ipsō tālō: nisi māvīs, ut tibi dēscrībam per litterās, ut illī solent.
Quirīnus
Habēsne tālum?
Cārolus
Ēn tibi ōvillum ē dextrō crūre. Vidēs quatuor dumtaxat latera, quum in cubō et āleā seu tesserā sint sex; in ambitū quatuor, in summō et īmō duo.
Quirīnus
Sīc est.
Cārolus
In tālō, quoniam summa pars et īma curvātur, nōn sunt nisi quatuor latera: quōrum ūnum vidēs velut in dorsum intūmēscere.
Quirīnus
Videō.
Cārolus
Quod est ē regiōne, cavum habēre. Illud Aristotelēs vocat πρανὲς, id est, prōnum; hoc ὕπτιον, id est, supīnum. Velut in congressū uxōris et marītī, quum dant operam līberīs, mulier supīna est, vir prōnus; et manus, sī vola spectet terram, prōna est; sī invertās, supīna. Quanquam ōrātōrēs et poëtae nōnnumquam hīs verbīs abutuntur, quod ad hanc rem nihil attinet.
Quirīnus
Isthuc quidem ēleganter oculīs subiēcistī. Inter reliqua duo latera quid est discrīminis?
Cārolus
Alterum modicē cavātum est, ut ossī, cui īnnectitur, congruat: alterum propemodum nihil habet concāvī, minusque armātum est cartilāgineā tūnicā, sed tantum nervō et pelle tegitur.
Quirīnus
Videō.
Cārolus
Prōnum latus nihil habet nervōrum, sed supīnae partis concāvō adhaeret nervus, quemadmodum dextrī lateris summō, laevī īmō.
Quirīnus
Pulchrē narrās; sed unde dīgnōscam dextrum ā sinistrō?
Cārolus
Rēctē admonēs. Nam perperām docuī, nisi dextrī crūris tālum intellegās. Dīcam igitur melius simulque, quod volēbās, situm indicābō. Tālus est in ipsā suffrāgine crūris īnfrā coxam.
Quirīnus
Complūrēs arbitrantur iuxtā pedem esse.
Cārolus
Errant. Is quī propriē dīcitur tālus, est in suffrāginibus, quās Graecī καμπὰς vocant, sed crūrum, ut dīxī, posteriōrum. Inter pedem tuum et genū tibia est.
Quirīnus
Sīc opīnor.
Cārolus
Post genū καμπή.
Quirīnus
Assentior.
Cārolus
Nam quī flexus est hominī in brāchiīs, idem est quadrupedibus in crūribus posteriōribus; simiam excipiō sēmihominem. Itaque quod genū est in crūribus, id cubitus est in brāchiīs.
Quirīnus
Animadvertō.
Cārolus
Itaque flexus flexuī respondet.
Quirīnus
Illud dīcis, crūrum posteriōrum et priōrum.
Cārolus
Tenēs. In eā igitur suffrāgine, quae respondet suffrāginī, quae est post genū, stat tālus ērēctus, quum stat quadrupēs, cuius summa et īma pars lēniter incurvātur, quanquam nōn prōrsus eōdem modō. Nam superior replicātur in cornua quaedam, quās Aristotelēs appellat κεραίας, Theodōrus vertit antennās(6), iuxtā quās sē summittit prōnum latus: īma tāle nihil habet.
Quirīnus
Plānē videō.
Cārolus
Illud ergō latus, quod spectat tibiās priōrēs, Aristotelēs vocat supīnum: quod illī adversum est, prōnum. Rūrsum sunt duo latera, quōrum alterum intus spectat tibiam posteriōrem, putā laevam aut dextram, alterum spectat forās. Quod intrōrsum spectat, Aristotelēs appellat κῶλον, quod forās, ἰσχίον.
Quirīnus
Prōrsus oculīs rem videō. Iam superest ut nōbīs indicēs, quae fuerit olim tālīs lūdendī ratiō. Nam quī lūsus nostrā memoriā dīcitur in ūsū fuisse, nihil convenit cum iīs, quae comperimus apud prīscōs auctōrēs dē hoc lūdendī genere.
Cārolus
Ac sānē fierī potest, ut quemadmodum hodiē chartīs ac tesserīs ad variās lūdendī fōrmās abūtimur, ita nōn fuerit eādem apud veterēs tālīs lūsitandī ratiō.
Quirīnus
Probābile est quod dīcis.
Cārolus
Theodōrus Gāza, sīve, ut aliī malunt appellāre, Thessalonicēnsis, vertēns Aristotelīs librum dē historiā animālium secundum, ait tālī latus, quod forās trānsversum spectat, Canem vocārī, quod intrōrsum ad alterum crūs, Venerem. Cēterum hoc quidem dē suō addidit. Nam Aristotelēs haec tantum pōnit: Τὸ μὲν πρανὲς ἔξω, τὸ δὲ ὕπτιον εἴσω, καὶ τὰ μὲν κῶλα ἐντὸς ἐστραμμένα πρὸς ἄλληλα, τὰ δὲ ἰσχία καλούμενα ἔξω, καὶ ταῖς κεραίας ἄνω. Cēterum quandō cōnstat ab aliīs, Veneris iactum appellārī, quotiēs ex quatuor tālīs nūllus est, quī summam faciem habet cum aliō congruentem, dēmīror quid secūtus Theodōrus ūnum latus appellet Venerem. Erasmus noster, quem commūnem habēmus amīcum, huiusmodī observātiōnum nōn admodum cūriōsus, in prōverbiīs aliquot ex auctōritāte veterum indicat quaedam dē lūdō tālōrum; velut in prōverbiō, Nōn Chius, sed Cōus, refert, Cōum et Seniōnem eundem esse quem Graecī ἑξίτην dīcunt. Idem trādit in prōverbiō, Chius ad Cōum, (addēns Chium eundem esse cum cane) Cōī iactum fuisse fēlīcem, Canis īnfēlīcem, teste Persiō
Quid dexter seniō ferret,
Scīre erat in vōtīs, damnōsa canicula quantum
Rāderet.
Itidem Propertius:
Semper damnōsī subsiliuēre canēs.
Et Ovidius librō dē Trīstibus secundō damnōsōs canēs appellat. Addit ex Mārtiāle, Seniōnem vidērī per sē fēlīcem; cēterum īnfēlīcem fierī, sī accēdat Canis. Sīc enim loquitur:
Seniō nec nostrum cum cane quassat ebur.
Iam Veneris iactum esse ut rārum, ita fēlīcissimum, indicat Mārtiālis in Apophōretīs:
Quum steterit vultū nūllus tibi tālus eōdem,
Mūnera mē dīcēs māgna dedisse tibi.
Tot autem tālīs lūdēbātur, quot quisque habet latera. Nam tesserīs nōn plūs tribus lūdī solet. Sed propius ad lūdendī ratiōnem facit, quod scrībit Suētōnius in Octāviō Augustō, recitāns ex illīus quādam ad Tiberium epistolā haec: Inter coenam lūsimus γεροντικῶς et herī et hodiē. Tālīs enim iactātīs ut quisque canem aut seniōnem mīserat, in singulōs tālōs singulōs dēnāriōs in medium conferēbat, quōs tollēbat ūniversōs quī Venerem iēcerat.
Quirīnus
Docuistī, fēlīcissimum esse iactum, quum omnēs tālī quatuor ostenderint dīversum latus, quemadmodum in tesserārum lūdō fortūnātissimus est, quī dīcitur Mīdās; at nōndum dēclārāstī, hunc iactum dīcī Venerem.
Cārolus
Illud expediet tibi Lūciānus, ita loquēns in Cupīdinibus: Καὶ βαλὼν μὲν ἐπὶ σκοποῦ, μάλιστα δὲ εἴ ποτε τὴν θεὸν αὐτὴν εὐβολήσειε μηδενὸς ἀστραγάλου πεσόντος ἴσῳ σχήματι προσεκύνει, τῆς ἐπιθυμίας τεύξεσθαι νομίζων(7). Loquitur autem illīc dē Venere.
Quirīnus
Sī falsus est Theodōrus, duo tantum latera suīs vocābulīs dēsignantur.
Cārolus
Fortassis alicuius auctōritātem ille secūtus est, quae nōs fugit: quod apud auctōrēs compertum est, afferimus in medium. Nam sunt quī meminerint dē numerō Stēsichōriō in tālīs, quem putant ogdoadem esse: item dē Euripideō, quī continēbat quadrāgintā.
Quirīnus
Restat ut lūsūs lēgēs praescrībās.
Cārolus
Nōn arbitror, puerōs iīsdem ūsōs lēgibus, quibus sē ūsum fuisse scrībit Octāvius. Nec probābile est, hoc lūdendī genus quod commemorat, fuisse pūblicum. Id sī fuisset, satis erat dīxisse, Inter coenam lūsimus tālīs. Sed mihi subindicāre vidētur novam lūdendī condiciōnem inter illōs repertam, velut aptam senibus, minimeque torquentem animōs sollicitā cōgitātiōne, quemadmodum faciunt hodiē complūrēs lūsūs, ut lēvius sit intendere studiīs.
Quirīnus
Prōfer, obsecrō tē, reliquōs tālōs, ut experīāmur.
Cārolus
Sed deest nōbīs turrīcula(8) volvendīs tālīs, deinde tabula.
Quirīnus
Suffēcerit haec mēnsa ad quālecumque specimen exhibendum. Prō turrīculā suffēcerit cyathus aut pileum.
Cārolus
Imō complexus cavārum manuum. Iactus saepius ostendit supīnam partem, quam prōnam, et prōnam saepius, quam seniōnem aut canem.
Quirīnus
Vidētur.
Cārolus
Sī inter quatuor tālōs extiterit ūnus canis, expōnēs nummum; sī duo, duōs; sī trēs, trēs; sī quatuor, quatuor. Item quotiēs iēceris seniōnem, totiēs recipiēs ūnum ē nummīs.
Quirīnus
Quid sī seniōnem cum cane?
Cārolus
Sī vīs, uterque nummum addet, neuter tollet; cui prīmum obtigerit Venus, is auferet acervum.
Quirīnus
Quid sī tālus ostendat partem supīnam aut prōnam?
Cārolus
Is iactus erit irrītus, et aut tū iactum repetēs, aut iaciendī iūs ad mē dēvolvētur.
Quirīnus
Placet dēvolūtiō.
Cārolus
Nunc appōne sortem.
Quirīnus
Experīāmur absque perīculō.
Cārolus
Vīs tū tantam artem discere grātīs?
Quirīnus
Vērum impār certāmen est inter artificem et rudem.
Cārolus
Atquī spēs lucrī et damnī metus reddet tē attentiōrem.
Quirīnus
Quantī certābimus?
Cārolus
Sī vīs citō dītēscere, centum ducātīs.
Quirīnus
Utinam sint quōs dēpōnam. Tūtius paulātim dītēscere. Ēn tibi solidum assem.
Cārolus
Age, addēmus pusillum pusillō, quemadmodum monet Hesiodus; sīc quoque fiet ingēns acervus. Convolve ac mitte. Fēlīx auspicium: canem habēs; appōne nummum et posthāc agnōsce damnōsum latus. Dā tālōs.
Quirīnus
Fēlīcius auspicium: treīs habēs canēs; appōne.
Cārolus
Īnsidiātur tibi fortūna. Mitte, sed circumvolūtōs, ō bone. Labor irrītus, prōnum habēs et supīnum. Succēdō, trāde tālōs.
Quirīnus
Ō factum bene, rūrsum treīs videō canēs.
Cārolus
Μὴ πρὸ τῆς νίκης ἐγκώμιον(9). Illectat, inquam, tē fortūna. Sed heus tū, ad hunc quidem modum ēdoctus sum. At meā sententiā secus lūsit Octāvius.
Quirīnus
Quō modō?
Cārolus
Quī canem iēcerat, appōnēbat dēnārium, ut dīximus; quī seniōnem, nihil quidem auferēbat, sed alter pōnēbat.
Quirīnus
Quid sī plūrēs seniōnēs exīssent?
Cārolus
Totidem nummōs alter addēbat. Bene cumulātum acervum semel tollēbat Venus. Et illud addās licēbit: cui nec seniō obtigerit nec canis, nihil aliud quam mittendī vicem perdet.
Quirīnus
Nōn recūsō.
Cārolus
Mihi vidētur et hoc ēlegantius: sī tertiō quisque iactū dēfungātur, quī tālōs tenet, et mox alterī trādat vicēs.
Quirīnus
Placet, sed quota Venus fīniet lūdum?
Cārolus
Tertia, sī vidētur. Deinceps līberum erit dē integrō pācīscī; siquidem tum rārō, tum paucīs favet Venus. Nunc aggredīāmur bonīs avibus.
Quirīnus
Fiat, sed praestat occlūdere forēs, nē nostrae culīnae rēgīna videat nōs puerōrum mōre ineptientēs.
Cārolus
Imō senīliter potius. Adeōne loquācem habēs famulam?
Quirīnus
Tam fūtilem, ut, sī dēsint hominēs quibus narret quicquid domī geritur, longō sermōne gallīnīs narret ac fēlibus.
Cārolus
Heus puer, claude ostium et obde pessulum, nē quis subitus interveniat spectātor, quō liceat ad satiētātem usque lūdere.
Footnotes
(1). Apodēs: Sine pedibus. Aviculae item sunt dē genere hirundinum apodēs dictae.
(2). Nāvēs: Argō fuisse vōcālem auctōrēs sunt poëtae, quī Argonauticam scrīpsērunt. Orpheus et Amphiōn saxa et arborēs citharā movisse dīcuntur.
(3). Εκ δέ μοι αὐχὴν ἀστραγάλων ἐάγη: Id est, effrācta mihi cervīx est extrā tālōs.
(4). Δέκα δ᾽ ἄστρια αἴνυτο λύτρον: Id est, decem vērō tālōs cēpit praemium.
(5). Ἀμφ᾽ ἀστραγάλοισι χολωθεὶς: Id est, ob tālōs īrātus.
(6). Antennās: Hoc est, atque illud quidem, quod prōnum est, forās quod vērō supīnum, intus, et cēla quidem intus ex adversī inter sē: ischia autem quae vocat, forās: suprā vērō antennae.
(7). Καὶ βαλὼν μὲν ἐπὶ σκοποῦ...: Id est, et iactāns quidem ad scopum, maximē vērō sī quandō ipsam deam fēlīciter iactāsset, nūllō scīlicet tālōrum aequālī figūrā cadente, adōrābat, arbitrātus sē dēsīderiō suō frūitūrum.
(8). Turrīcula: Quam etiam pyrgum vocant. Horat. Mitteret in pyrgum tālōs.
(9). Μὴ πρὸ τῆς νίκης ἐγκώμιον: Id est, nē ante victōriam encōmion. Vide prōverbium.