Colloquia Familiaria - Colloquium Quīnquāgēsimum Quīntum
Ars nōtōria(1)
Persōnae:
Dēsidērius Erasmus, Erasmus
Dēsidērius Erasmus, Erasmus
Dēsidērius Erasmus
Quōmodō succēdunt tua studia, Erasmī?
Erasmus
Mūsīs, ut appāret, parum faventibus: sed fēlīcius succēderent, sī quiddam abs tē queam impetrāre.
Dēsidērius Erasmus
Nihil nōn impetrābis, modō sit in rem tuam; dīc tantum quid reī sit.
Erasmus
Nōn dubitō, quīn nihil sit artium reconditārum quod tē fugiat.
Dēsidērius Erasmus
Utinam vēra praedīcēs!
Erasmus
Audiō artem esse quandam nōtōriam, quae hoc praestet, ut homō minimō negōtiō perdiscat omnēs disciplīnās līberālēs.
Dēsidērius Erasmus
Quid audiō? Vidistī cōdicem?
Erasmus
Vīdī, sed vīdī tantum, quod nōn esset doctōris cōpia.
Dēsidērius Erasmus
Quid continēbat liber?
Erasmus
Variās animantium formās, dracōnum, leōnum, leopardōrum, variōsque circulōs, et in hīs dēscrīptās vōcēs partim Graecās, partim Latīnās, partim Hēbraicās, aliāsque barbaricārum linguārum.
Dēsidērius Erasmus
Intrā quot diēs pollicēbātur titulus disciplīnārum cognitiōnem?
Erasmus
Intrā quattuordecim.
Dēsidērius Erasmus
Magnifica sānē pollicitātiō; sed nōstine quemquam per istam artem nōtōriam ēvāsisse doctum?
Erasmus
Nēquāquam.
Dēsidērius Erasmus
Neque quisquam alius vīdit umquam aut vīsūrus est, nisi posteāquam vīderimus aliquem per alchūmisticam ēvāsisse dīvitem.
Erasmus
Equidem optārim artem esse vēram.
Dēsidērius Erasmus
Fortasse quod pigeat litterās tantīs sudōribus emere.
Erasmus
Scīlicet.
Dēsidērius Erasmus
Atquī sīc vīsum est superīs. Opēs istās vulgārēs, aurum, gemmās, argentum, palātia, rēgnum, nōnnumquam largiuntur ignāvīs et immerentibus: sed quae vērae sunt opēs, ac propriē nostrae sunt, voluērunt parārī labōribus. Nec oportet nōbīs vidērī molestum labōrem, quō rēs tanta parātur, quum cernāmus plūrimōs hominēs per horrenda discrīmina, per nōn aestimandōs sudōrēs ēlūctārī ad rēs temporāriās et plānē vīlēs, sī ad ērūditiōnem cōnferantur: nec tamen semper assequuntur quod ambiunt. Et habent studiōrum labōrēs multum admixtum mellis, sī paullulum in eā prōcesseris. Iam in tē bonā ex parte situm est, ut magnum taediōrum partem amputēs.
Erasmus
Quōnam pactō?
Dēsidērius Erasmus
Prīmum, ut animum indūcās amāre studia. Deinde, ut ea mīrēris.
Erasmus
Quibus ratiōnibus hoc fiet?
Dēsidērius Erasmus
Contemplāre, quam multōs dītārint, quam multōs ad summam dignitātem auctōritātemque prōvēxerint litterae: simulque tēcum cōnsiderā, quantum intersit inter hominem et pecudem.
Erasmus
Probē monēs.
Dēsidērius Erasmus
Deinde cicūrēs ingenium tuum oportet, ut possit sēcum cōnsistere, atque hīs dēlectārī, quae ūtilitātem adferunt potius quam voluptātem. Nam quae per sē sunt honesta, etsī initiō nōnnihil habent molestiae, tamen assuētūdine dulcēscunt: ita fiet, ut et minus fatīgēs praeceptōrem, et ipse facilius percipiās, iuxtā dictum Isocraticum, aureīs litterīs in frontispiciō cōdicis tuī pingendum: Ἐὰν ᾖς φιλομαθὴς, ἔσῃ πολυμαθής(2)
Erasmus
Satis adest celeritātis in percipiendō, sed mox effluit quod perceptum est.
Dēsidērius Erasmus
Itaque pertūsum mihi narrās dolium.
Erasmus
Haud multum aberrās ā scōpō. Sed quid remediī?
Dēsidērius Erasmus
Obturanda est rīma, nē perfluat.
Erasmus
Quibus rēbus?
Dēsidērius Erasmus
Nōn muscō neque gypsō, sed dīligentiā. Quī vōcēs ēdiscit nōn intellēctā sententiā, mox oblīvīscitur; nam verba, ut inquit Homērus, πτερόεντα(3) sunt, facileque āvolant, nisi sententiārum pondere lībrentur. Prīma igitur cūra sit, ut rem pēnitus intelligās, dein subinde tēcum versēs ac repetās, et in hoc cicūrandus est, ut dictum est, animus, ut quotiēs opus est, cōgitātiōnī possit īnsistere. Nam sī cui mēns est adeō silvestris, ut in hoc cicūrārī nōn possit, haudquāquam est idōnea litterīs.
Erasmus
Isthuc quam sit difficile, plūs satis intelligō.
Dēsidērius Erasmus
Quisquis enim habet animum adeō volūbilem, ut nūllī cōgitātiōnī possit immorārī, nec diū potest audīre loquentem, nec īnfīgere memoriae quod didicit. Plumbō potest aliquid imprimī, quod maneat in locō; aquae aut argentō vīvō, quoniam assiduē fluitant, nihil potest imprimī. Quod sī possīs in hoc ingenium tuum mansuefacere, quum assiduē versēris inter ērūditōs, quōrum cōnfābulātiōnēs cotīdiē tam multa prōferunt digna cognitū, minimō labōre discēs quam plūrima.
Erasmus
Profectō sīc est.
Dēsidērius Erasmus
Nam praeter sermōnēs convīviōrum, praeter quotīdiāna colloquia, statim ā prāndiō audīs octō lepidissima dicta, ex probātissimīs auctōribus sēlēcta, totidem ā cēnā. Iam mihi supputā quantam haec summam cōnficiant in singulōs mēnsēs et annōs.
Erasmus
Magnificam, sī possim meminisse.
Dēsidērius Erasmus
Ad haec, quum nihil audiēs nisi bene Latīnē loquentēs, quid obstat quō minus intrā paucōs mēnsēs ēdiscās Latīnē, quum illitterātī puerī Gallicam aut Hispānicam linguam discant exiguō temporis spatiō?
Erasmus
Sequar tuum cōnsilium experiarque, num possit hoc ingenium Mūsārum iugō mansuēscere.
Dēsidērius Erasmus
Ego aliam artem nōtōriam nōn nōvī, quam cūram, amōrem, assiduitātem.
Footnotes
(1). Ars nōtōria: Quā rem aliquam cognōscimus: sīc, opīnor, vocat artem memorātīvam.
(2). Id est, sī fuerīs discendī cupidus, multa addiscēs.
(3). Id est, ālāta. Hūc alludit noster poēta: Et volet ēmissum semel irrevocābile verbum.