Colloquia Familiaria - Colloquium

Apotheōsis Capniōnis

Persōnae:
Pompilius, Brassiānus
Pompilius
Unde nōbīs petasātus(1)?
Brassiānus
Ē Tubingā.
Pompilius
Nihilne istīc reī novae?
Brassiānus
Equidem dēmīror, ūsque adeō mortālēs omnēs tenērī sitī quādam rērum novārum. At ego Lovāniī Camelum(2) quendam audīvī conciōnantem, fugiendum quicquid esset novum.
Pompilius
Vōcem camelō dignam. Dignus erat homō, sī tamen homō fuit, quī nunquam mūtet veterēs calceōs, aut putre sublīgār, semper vescātur putribus ōvīs, nec aliud, bibat quam vappam.
Brassiānus
At īdem, nē sīs īnscius, nōn ūsque adeō dēlectātur rēbus veteribus, ut mālit iūs prīdiānum quam recēns.
Pompilius
Sed omissō camelō, dīc, sī quid adfers novī.
Brassiānus
Adferō quidem, sed, ut ille aiēbat, malum.
Pompilius
Atquī isthuc ipsum olim erit vetus. Ita fierī necesse est, ut, sī omnia vetera sint bona, omnia nova mala, quaecunque nunc bona sunt, fuerint olim mala, et quae nunc sunt mala, sint olim futūra bona.
Brassiānus
Ita vidētur iūxtā dēcrētum Camelī. Immō cōnsequitur, ut quī olim adulēscēns fuit malus fatuus, quia recēns, īdem nunc sit bonus fatuus, quia senuit.
Pompilius
Sed age, prōme quidquid est.
Brassiānus
Ēgregius ille trilinguis ērudītiōnis phoenix, Ioannēs Reuchlīnus, vītā dēfūnctus est.
Pompilius
Rem certam narrās?
Brassiānus
Certiōrem quam vellem.
Pompilius
Sed quid isthuc malī, relictā posterīs honestissimī nōminis immortālī memoriā, ab huius vītae malīs dēmigrāre in cōnsortium beātōrum?
Brassiānus
Quis isthuc tibi indicāvit?
Pompilius
Rēs ipsa. Nec enim potest aliter morī quī sīc vīxit.
Brassiānus
At magis etiam isthuc dīcerēs, sī sciās quod ego.
Pompilius
Quidnam, obsecro?
Brassiānus
Nōn est fās referre.
Pompilius
Quam ob rem?
Brassiānus
Quia quī crēdidit, stipulātus est arcānī silentium.
Pompilius
Eādem lēge committe et mihi: recipiō tibi silentium optimā fidē.
Brassiānus
Quamquam ista fidēs mē iam saepenumerō fefēllit, tamen age, committam: praesertim quum rēs sit eius generis, ut expediat etiam, esse nōtam bonīs omnibus. Est Tubingae quīdam īnstitūtī Frānciscānī, vir omnibus habitus eximiae sānctimoniae, praeterquam ipsī.
Pompilius
Māgnum dīcis argūmentum vērae sānctimoniae.
Brassiānus
Agnōscerēs hominem, et fatērēris vērum, sī nōmen ēderem.
Pompilius
Quid sī dīvīnem?
Brassiānus
Licet.
Pompilius
Admove aurem.
Brassiānus
Quid opus, quum sīmus sōlī?
Pompilius
Ita mōs est.
Brassiānus
Is ipse est.
Pompilius
Est homō certissimae fideī. Mihi Sibyllae folium(3) erit, quicquid ille dīxerit.
Brassiānus
Audī igitur tōtum dialōgum bonā fidē. Aegrōtābat noster Reuchlīnus, satis quidem perīculōsē, sed ita, ut bona spēs esset, fore, ut revalēsceret, vir dignus, quī nunquam senēsceret, aegrōtāret, aut morerētur. Māne vīsēbam meum Frānciscānum, ut animī meī molestiam ōrātiōne suā lenīret. Nam aegrōtābam ūnā cum aegrōtante amīcō, quem amābam ut patrem.
Pompilius
Phy(4); quis illum ūsquam nōn amāvit, nisi vir pessimus?
Brassiānus
Hīc Frānciscānus meus, Brassiāne, inquit, ēmove pēnitus ex animō moerōrem omnem: Reuchlīnus noster dēsiit aegrōtāre. Quid? inquam, an subitō revaluit? nam ante bīduum nōn admodum laeta prōmittēbant medicī. Tum ille, revaluit, inquit, sed ita, ut posthāc nōn sit illī formīdanda valētūdō adversa. Nōlī flēre, (nam vidēbat ērumpentēs lacrimās,) prius quam audiās rem omnem. Sex diēs sunt, quod hominem nōn īnvīseram, sed tamen quotīdiānīs precibus illīus salūtem Dominō commendābam. Hodiernā nocte quum mē ā mātūtīnīs hymnīs in strātō composuissem, blandus quīdam minimēque gravis somnus obrēpsit.
Pompilius
Nesciō, quid laetī mihi praesāgit animus.
Brassiānus
Nōn est tibi laeva mēns. Vīsus sum mihi, inquit, cōnsistere ad ponticulum quendam, per quem trānsitus erat in prātum quoddam longē amoēnissimum. Adeō blandiēbātur oculīs grāminum et frondium plūs quam smarāgdinus viror; sīc arrīdēbant incrēdibilī colōrum varietāte flosculōrum stellulae; sīc spīrābant omnia, ut, quod erat prātōrum citrā rīvum, quō dīrimēbātur fēlīcissimus ille campus, nec vīvere, nec virēre vidērētur, sed mortua, inamoena, putidaque omnia. Atque interim dum tōtus sum in eō spectāculō, commodum praeterierat Reuchlīnus; praeteriēns Hebraicē precātus est pācem. Iam medium pontis trānsierat, priusquam sentīrem: parantem accurrere, respiciēns vetuit. Nōndum fās, inquit. Quīntō abhinc annō nōs sequeris. Interim eōrum quae aguntur, testis ac spectātor assistitō. Hīc ego: Nūdus erat, inquam, Reuchlīnus, an vestītus? sōlus, an comitātus? Vestium, inquit, nihil habēbat, praeter ūnam candidissimam: Damascēnam esse dīxissēs, candōre mīrē lūcidō. Pōne sequēbātur puer incrēdibilī speciē, ālātus: suspicābar illīus esse genium bonum.
Pompilius
Sed nūllusne comitābātur genius malus?
Brassiānus
Immō aliquot, ut Frānciscānus ille arbitrābātur. Procul, inquit, ā tergō sequēbantur avēs aliquot pennīs, cētera nigrīs, nisi quod explicātū ālārum gilvās vērius, quam candidās plūmās ostenderent. Picae, inquit, vidērī poterant colōre et vōce, nisi quod singulae sēdecim picās aequārent māgnitūdine corporis, nihilō minōrēs vulturibus, crīstam gestantēs vertice, rostrīs et unguibus aduncīs, ventre prōminente. Harpyiae vidērī poterant, sī trēs modō fuissent.
Pompilius
Quid mōliēbantur istae fūriae?
Brassiānus
Procul, inquit, obstrepēbant herōī Reuchlīnō, et impetitūrae vidēbantur, sī licuisset.
Pompilius
Quī minus licuit?
Brassiānus
Quia versus Reuchlīnus, obiectā manū crucis imāginem exprimēns: Abīte, inquit, quō dignum est, malae pestēs. Satis sit vōbīs negōtium facessere mortālibus: in mē, iam immortālibus adscrīptum, nihil habet iūris vestra dēmentia. Vix ea dīxerat, inquit Frānciscānus, mox abierant foedissimae volucrēs, sed relictō foetōre, ad quem collātum olētum(5) vidērī posset samsūcinum(6), aut foliātum(7). Dēierābat sē citius vel ad īnferōs dēscēnsūrum, quam sustinēret iterum afflārī tālī thymiāmate(8).
Pompilius
Male sit illīs pestibus.
Brassiānus
Sed audī cētera, quae narrāvit mihi Frānciscānus. Dum haec intentus contemplor, inquit, iam pontī vīcīnus erat dīvus Hierōnymus, quī Reuchlīnum hīsce verbīs compellābat: Salvē, collēga sānctissime. Datum est hoc mihi negōtium, ut tē exceptum dēdūcam in cōnsortium coelitum, quod tuīs sānctissimīs labōribus dēstinā vit dīvīna benīgnitās. Simulque vestem prōtulit, quā Reuchlīnum induit. Tum ego: Dīc, inquam, mihi, quō cultū, quāve speciē vidēbātur Hierōnymus? Eratne tam senīlis, quam illum pingunt: aut cucullam habēbat, aut galerum ac pallium cardīnālitium, aut leōnem comitem? Ad haec ille: Nihil, inquit, istiusmodī. Speciēs erat amoena, quae sīc aetātem testābātur, ut nihil habēret squallōris, dīgnitātis plūrimum. Quōrsum autem illīc opus erat comite leōne, quem illī pictōrēs adiūnxērunt? Vestem gerēbat ad talōs ūsque dēmissam; crystallum dīcerēs pellūcidum. Eiusdem erat fōrmae, quam Reuchlīnō trādidit. Tōta undique picta erat linguīs triplicī colōrum varietāte. Quaedam pyropon(9) prae sē ferēbant, nōnnullae smarāgdum, tertiae sapphīrum. Pellūcēbant omnia, nec mediocrem grātiam addēbat ōrdō.
Pompilius
Coniciō id fuisse īnsigne trium linguārum, quās calluērunt.
Brassiānus
Nōn est dubium. Nam et fimbriae, ut aiēbat, trium linguārum litterīs triplicī colōre dīstīnctīs vīsēbantur īnscrīptae.
Pompilius
Num incomitātus aderat Hierōnymus?
Brassiānus
Incomitātus, inquis? Tōtus ille campus obsidēbātur myriadibus Geniōrum; nec aliter opplēverant aerem tōtum, quam vidēmus in sōlis radiīs volitāre minūta corpuscula, quae vocant ἄτομα(10), sī tamen ā rē tam humilī hūc dūcenda est comparātiō. Neque coelum vidēre licuisset, neque campum, nisi pellūcērent omnia.
Pompilius
Euge, Reuchlīnō grātulor. Quid deinde factum est?
Brassiānus
Hierōnymus, inquit, honōris grātiā complexus dextrum Reuchlīnum, dēdūxit in medium prātum. Ibi collis erat in mediō prōminēns. In huius vertice uterque alterum blandō osculō complexus est. Atque intereā vastō hiātū coelum superne didūxit sēsē; maiestātem quandam inēnarrābilem exhibēns, sīc ut ad eam speciēm cētera paene sordērent, quae tamen anteā vidēbantur esse mīrifica.
Pompilius
Nōn possīs aliquam imāginem nōbīs dēpingere?
Brassiānus
Quī possim ego, quī nōn vīdī? Is quī vīdit, negāvit sē ūllīs vōcibus vel somnium reī posse dēpingere: tantum hoc aiēbat, sē vel milliēs morī parātum, sī liceat iterum eō spectāculō quamlibet exiguō momentō fruī.
Pompilius
Quid tandem?
Brassiānus
Ex hiātū coelī dēmissa est ingēns columna igne pellūcidō, sed amoēnō: per eam in complexū duae sānctissimae animae subvectae sunt in coelum, chorīs angelicīs tantā melodiā dēlinientibus omnia, ut Frānciscānus neget, sē unquam eius voluptātis meminisse posse, quīn ērumpant lacrymae. Secūta est mīra frāgrantia. Ubi somnus relīquit hominem, sī tamen ille somnus dīcendus est, erat dēmentī similis; nōn crēdēbat, sēsē esse in cellulā suā; requīrēbat pontem ac prātum suum; nec aliud loquī nec aliud cōgitāre poterat. Seniōrēs eius collēgiī, ubī sēnsērunt rem nōn esse fābulōsam, (nam compertum est, eādem hōrā terrīs excessisse Reuchlīnum, quā vīsiō virō illī sānctissimō appāruit;) concordibus animīs ēgērunt grātiās Deō, quī benefacta piōrum praemiīs amplissimīs remunerātur.
Pompilius
Quid igitur superest, nisi ut sānctissimī virī nōmen adscrībāmus calendāriō sānctōrum?
Brassiānus
Id ego factūrus eram, etiam sī nihil tāle vīdisset Frānciscānus: et quidem aureīs litterīs, proximē dīvum Hierōnymum.
Pompilius
Ēmoriar, nisi īdem factūrus sum in cōdice meō.
Brassiānus
Pōnētur et in meō larāriō(11) aureus inter dīvōs(12) sēlectōs.
Pompilius
Stābit et in meō vel gemmeus, sī suppetat animō facultās.
Brassiānus
Pōnētur et in bibliothēcā Hierōnymō proximus.
Pompilius
Addētur et meae.
Brassiānus
Immō sī grātī volent esse, īdem facient omnēs, quī colunt et amant linguās ac bonās litterās, praesertim sacrās.
Pompilius
Dignus est vidēlicet. Sed nihil tē movet ille scrupulus, quod nōndum relātus est in numerum dīvōrum auctōritāte Rōmānī Pontificis?
Brassiānus
Quis canōnizāvit(13) (sīc enim vocant) dīvum Hierōnymum? quis Paulum? quis Virginem mātrem? Utrōrum memoria sānctior apud piōs omnēs? hōrum quōs īnsignis pietās, quōs ingeniī, vītaeque monumenta commendant affectibus omnium; an Catharīnae Senēnsis, quam in dīvārum numerum retulisse fertur Pius, eius nōminis secundus, in grātiam ōrdinis et urbis?
Pompilius
Vēra praedicās. Ille dēmum vērus cultus est, quī sponte coelō dignīs meritīs dēfūnctōrum exhibētur, quōrum beneficia perpetuō sentiuntur.
Brassiānus
Quid igitur! Putās tū huius virī mortem dēplōrandam? Diū vīxit, sī quid ea rēs facit ad fēlīcitātem hominis. Relīquit nunquam intermorītūra virtūtis suae monumenta. Benefactīs cōnsecrāvit nōmen suum immortālitātī. Nunc exemptus malīs coelō fruitur, et cum Hierōnymō cōnfābulātur.
Pompilius
At multa passus est in vītā.
Brassiānus
Sed plūra passus est dīvus Hierōnymus. Fēlīcitās est, ob bona patī ā malīs.
Pompilius
Fateor certē: ob optima ā pessimīs multa perpessus est Hierōnymus.
Brassiānus
Quod olim fēcit Satanās per Scrībās et Pharisaeōs in Dominum Iēsum, hoc et nunc facit per Pharisaicōs quōsdam in optimōs quōsque virōs, ac dē genere mortālium suīs vigiliīs bene merentēs. Nunc ille metit optimam messem prō semente, quam fēcit. Interim nostrae partēs erunt, illīus memoriam habēre sacrōsānctam; illīus nōmen ferre laudibus; ac subinde illum salūtāre verbīs huiusmodī: Ō sāncta anima, sīs fēlix linguīs, sīs fēlix linguārum cultōribus, fāvetō linguīs sānctīs, perditō malās linguās, īnfectās venēnō gehennae.
Pompilius
Ita faciam; ac sēdulō praedicābō cēterīs, ut īdem faciant. At nōn dubitō, multōs futūrōs, quī precatiūnculam aliquam dēsīderent, quandōquidem hoc receptum, quā sānctissimī herōis memoriam celebrent.
Brassiānus
Hoc dīcis, quod istī Collēctam appellant?
Pompilius
Scīlicet.
Brassiānus
Hanc parāveram et ante mortem.
Pompilius
Recitā, quaesō.
Brassiānus
Amātor hūmānī generis Deus, quī dōnum linguārum, quō quondam Apostolōs tuōs ad Ēvangēliī praedicātiōnem per Spīritum tuum sānctum coelitus īnstrūxerās, per ēlēctum famulum tuum Iohannem Reuchlīnum mundō renovāstī: dā, ut omnibus linguīs omnēs ubīque praedicent glōriam fīliī tuī Iēsū, ut cōnfundās linguās pseudoapostolōrum, quī coniūrātī substruunt impiam turrim Babel, tuam glōriam obscūrāre conantēs, dum suam student attollere: quum ūnī tibi dēbeātur omnis glōria, cum Iēsū Fīliō tuō, Dominō nostrō, et Spīritū sānctō, in aeterna saecula, Āmēn.
Pompilius
Ēlegāns profectō et pia precātiō: dispeream nisi mihi quotīdiē dīcētur. Et nunc occursum mihi fēlīcem dūcō, quī rem tam laetam ex tē didīcerim.
Brassiānus
Istō gaudiō diū fruere, ac valē.
Pompilius
Valē tū quoque.
Brassiānus
Valēbō, sed nōn coquus(14).