Colloquia Familiaria - Colloquium Sexāgēsimum

Amīcitia

Persōnae:
Ephōrius(1), Ioānnēs
Ephōrius
Saepenumerō mēcum admīrārī soleō, quem deum in cōnsilium(2) adhibuerit nātūra, quum in omnī rērum genere miscēret amīcitiās et inimīcitiās(3) quāsdam arcānās nec ūllīs caussīs ēvidentibus probābilēs, nisi quod hoc spectāculō vidētur fuisse dēlectāta, quemadmodum nōs ex commissīs(4) gallīs gallīnāceīs et coturnīcibus voluptātem capimus.
Ioānnēs
Nōndum satis percipiō quid velīs dīcere.
Ephōrius
Dīcam igitur, sī vīs, crassiōre Minervā. Scīs serpentum(5) genus esse inimīcum hominī.
Ioānnēs
Sciō vetus inter illōs et nōs esse dissidium et irrēconciliābile, futūrumque dōnec meminerimus illius inauspicātī(6) pōmī.
Ephōrius
Nōstī lacertam?
Ioānnēs
Quid nī?
Ephōrius
Ītalia magnās(7) habet et viridēs. Hoc animal nātūrā et hominī amīcum est et serpentibus inimīcum.
Ioānnēs
Unde hoc dēprehenditur?
Ephōrius
Ubicumque prōspicit homō, ibi congregantur lacertae, oblīquātō capite diū contemplantēs hominis faciem; sī expuās, ēlambunt salīvam(8) ōre redditam; vīdī et puerōrum mictum exorbentēs. Quīn et puerōrum manibus tractantur impūne atque etiam laeduntur, et admōtae ōrī gaudent salīvam lambere. Cēterum sī comprehēnsae inter sē committantur, dictū mīrum, quam in sēsē saeviant; nec appetunt committentem. Sī quis in agrīs ambulet per viam cavam, nunc hinc, nunc illūc strepitū dīmōtī rūbī admonent hominem; īnsuētus crēderet serpentem esse; ubi dispexeris, lacertae sunt oblīquātō capite contemplantēs, dōnec cōnsistās, sī pergās, sequentēs. Rūrsus aliud agentem admonent. Dīcerēs eās lūdere vehementerque dēlectārī hominis adspectū.
Ioānnēs
Mīra narrās.
Ephōrius
Quōdam diē vīdī praegrandem et mīrē viridem in ōstiō cavī(9) dēcertantem cum serpente. Prīmum mīrābāmur, quid esset reī, nam serpēns nōbīs nōn erat cōnspicuus. Italus admonēbat in antrō esse hostem. Paulō post venit ad nōs lacerta velut ostendēns sua vulnera ac remedium flāgitāns, sēque tantum nōn(10) tangī patiēbātur; quotiēs autem restābāmus, restābat et illa nōs contemplāns. Serpēns alterum latus paene tōtum ērōserat et ex viridī rubrum fēcerat.
Ioānnēs
Mihi sī adfuissem, libuisset ulcīscī lacertae vicem.
Ephōrius
At hostis iam sē in profundum antrum abdiderat, post aliquot tamen diēs pāvimus oculōs(11) nostrōs vindicta.
Ioānnēs
Gaudeō profectō. Sed quō pactō?
Ephōrius
Forte inambulābāmus per eundem locum. Serpēns ē fonte vīcīnō biberat, erat enim aestus prōdigiōsus(12), adeō ut nōs quoque aquae inopiā perīclitārēmur. Commodum occurrit ex agrīs puer nātus annōs trēdecim, eius domus fīlius, in quā tum metū pestilentiae rūsticābāmur, gestāns rāstrum(13), quō foenum dēmessum cōnferunt agricolae; simul ut serpentem vīdit, exclāmat.
Ioānnēs
Metū fortasse.
Ephōrius
Nēquāquam, imō gaudiō; velut īnsultāns dēprehēnsō hostī. Ferit rāstrō, serpēns sē contrahit, ille nōn facit feriendī fīnem, dōnec contrītō(14) capite serpēns in longum(15) porrigitur. Nam hoc nōn faciunt, nisi morientēs. Inde est quem(16) frequenter audīstī apologum dē cancrō, quī serpentem hospitem occīdit; ubi porrēctum videt, sīc, inquit, vīvum incēdere oportuit.
Ioānnēs
Ō factum bene. Quid tum?
Ephōrius
Puer arreptum rāstrō suspendit ē frūtice suprā antrum. Ibī diēbus aliquot vīdimus frondēs sanie tīnctās. Eius rūris agricolae prō compertō nōbīs aliud quoddam mīrābile referēbant. Agricolae nōnnunquam fessī obdormiunt in agrō, atque illīc interdum habent urceum(17) lactis, in cibī simul et pōtūs ūsum. Serpentēs summopere(18) lacte capiuntur. Itaque nōn rārō fit, ut in vās illābantur. Eī malō parātum habent remedium.
Ioānnēs
Quod, obsecrō?
Ephōrius
Summum testae ōs alliō(19) circumlinunt. Is odor dēterret serpentēs.
Ioānnēs
Quid igitur sēnsit(20) Horātius, quum scrīberet allium venēnum cicūtīs nocentius, quum sit ut ais adversus venēna remedium?
Ephōrius
Sed audī, quod est dūrius; interdum clanculum adrēpentēs in ōs patēns dormientis cōniciunt sēsē et in stomachum sēse convolvunt.
Ioānnēs
An nōn prōtinus exanimātur homō tālem nactus hospitem?
Ephōrius
Nōn, sed afflīctissimē vīvit, nec est ūllum malī levāmen, nisi ut lacte aliīsque grātissimīs serpentī cibīs alant hospitem.
Ioānnēs
Nihil remediī adversus tantum malum?
Ephōrius
Comēsum affātim allium.
Ioānnēs
Nōn mīrum igitur, sī messōrēs(21) gaudent alliō.
Ephōrius
Et aliās medētur dēlassātis(22) labōre et aestū. Vērum in hoc discrīmine nōn rārō lacerta, quamvīs pusilla, servat hominem.
Ioānnēs
Quī potest?
Ephōrius
Ubī sēnsit serpentem īnsidiārī(23), circumcursat per collum et faciem hominis, nec fīnem facit, dōnec prūrītū scalptuque unguium excitētur. Porrō quī expergisc itur, cōnspectā in propinquō lacertā, mox intelligit hostem alicubī esse in īnsidiīs ac circumspiciēns dēprehendit.
Ioānnēs
Mīra nātūrae vīs.
Ephōrius
Iam nūllum est animal inimicius hominī, quam crocodīlus, quī saepenumerō tōtōs hominēs dēvorat et arte(24) malitiā adiuvat, haustā aquā lubrīcāns sēmitās, quibus dēscendunt ad Nīlum aquam haustūrī, quō collāpsōs dēvoret. Neque tē fugit delphīnum etiam in dīversō elementō nātum φιλάνθρωπον(25) esse.
Ioānnēs
Audīvī(26) fābulam dē adāmātō puerō celebrem, celebriōrem(27) autem dē Ariōne.
Ephōrius
Quīn et in vēnātū(28) mūgilum piscātōrēs delphīnōrum ministeriō vice canum ūtuntur, quī acceptā praedae portiūnculā recēdunt. Quīn et castīgārī sēsē patiuntur, sī quid in vēnātū dēlīquerint. In marī vērō frequenter nāvigantibus apparent, gaudiō gestientēs et in summīs undīs lūsitantēs. Interdum adnantēs ad nāvim, nōnnunquam et tēnsa vēla trānsilientēs. Adeō dēlectātur hominum cōnsuētūdine. Vērum ut hominum est studiōsus delphīnus, ita crocodīlō capitālis est hostis. Ēgreditur mare et in Nīlum, in quō rēgnat crocodīlus, audet venīre cōngressūrus cum dentibus, unguibus et squāmīs ferrō etiam impenetrābilibus armātā bēluā, ipse nec ad morsum satis īnstrūctus, quippe ōs habēns(29) ad pectus vergēns. Sed impetū fertur in hostem, ac iam illī proximus repente submittit sēsē, ērēctīsque in tergō pinnīs, mollia ventris perscindit, aliās invulnerābilis.
Ioānnēs
Mīrum est quodque animal statim agnōscere hostem suum, etiam numquam anteā vīsum, scīreque et cūr impetātur, et quā laedī aut sēsē tuērī possit, quum hoc hominī sit negātum, quī nē rēgulum(30) quidem horrēret, nisi admonitus malōve doctus.
Ephōrius
Scīs equum animal obsequiīs hominum nātum. Huic capitāle dissidium est cum ursō, hominī noxia bēstia. Agnōscit hostem numquam vīsum, ac prōtinus sē parat ad pūgnam.
Ioānnēs
Quibus armīs pūgnat?
Ephōrius
Arte potius quam vīribus. Trānsilit ursum, et in ipsō saltū posteriōrēs calcēs impingit in caput. Atque ursus interim unguibus scalpit equīnī ventris mollia. Aspis hominī venēnum est immedicābile, cum hāc belligerātur ichneumōn(31). Idem exitiālis hostis crocodīlō. Similis affectus est elephantīs(32) ergā hominem, nam et viātōrem simpliciter errantem clēmenter redūcunt in viam, et agnōscunt amantque doctōrem suum. Feruntur et exempla dēvōtī amōris ergā certōs hominēs. Siquidem ūnus adamāvit in Aegyptō mulierculam corōllās vendentem, Aristophanī grammaticō cāram. Alius Menandrum Syrācūsānum adulēscentem sīc amāvit, ut dēsīderium illius quotiēs nōn vidēret inediā testātus sit. Sed nē haec quae plūrima commemorantur referre pergāmus, quum Bocchus rēx in trīgintā quōsdam saevīre dēcrēvisset, eōs totidem elephantīs obiēcit, stīpibus alligātōs. Quumque immissī essent quī inter elephantōs prōcursantēs eōs lacesserent, numquam efficere potuērunt, ut sē rēgiae crūdēlitātis ministrōs praeberent. Atque huic animantī φιλανθρώπῳ bellum exitāle est cum dracōnibus(33) Indicīs, quī feruntur esse maximī, ut frequenter in pūgnā pereat uterque. Porrō dracō inimīcus est hominī, etiam nōn lacessītus. Simile dissidium est aquilae cum dracōnibus minōribus, quum hominī sit innoxia, imō quum ferātur etiam amātōriōs(34) ignēs sentīre ergā certās puellās. Eidem avī bellum internecīnum est cum cyminde(35), id est nocturnō accipitre. Elephantus ōdit etiam mūrem, animal hominī quoque molestum, eōque abhorret ā pābulō in quō mūrem cōnspexerit. Nec caussa liquet cūr ōderit. Nam hīrudinem meritō horrent, quod ea in pōtū haustā gravissimē discrucientur. Iam vix ūllum animal amīcius hominī quam canis, nec inimicius quam lupus, ut quod aspectū quoque vōcem(36) adimat. Et inter haec summa discordia est, quemadmodum ovium generī lupus īnfestissimus, quod tōtum pendet ā prōvidentiā hominum, quōrum praecipua cūra est tuērī animal innoxium et alendō hominī nātum; in lupum vērō velut in pūblicum hūmānī generis hostem armantur omnēs, praesertim canum commīlitiō, quae rēs etiam prōverbiō fēcit locum: nōn magis(37) parcēmus quam lupīs. Lepus marīnus(38) immedicābile est hominī venēnum, sī quis imprūdēns gustāverit; at rūrsus hominis contactus mors est lepōrī. Panthera saeva est in hominem, et tamen adeō terrētur ab hyēnā, ut nē congredī quidem sustineat. Hinc nārrant, sī quis quid sēcum gestet dē coriō hyēnae, ā pantherā nōn appetī, tam sagāx est nātūrae sēnsus. Addunt et illud, sī pellēs utriusque bēluae suspendās invicem ex adversō, pantherīcae pilōs dēfluere. Arāneus hominī domesticum est animal, exitiāle(39) vērō serpentī, adeō ut forte cōnspicātus sub arbore serpentem aprīcantem fīlō sē lībret et acūleum mediae īnfīgat frontī tam ācrī vulnere, ut serpēns dolōre rotāns sēsē in gyrum tandem ēmoriātur. Accēpī ab iīs quī spectārunt simile dissidium esse arāneō cum būfōnibus, sed būfōnem ictum sibi plantāgine(40) admorsā medērī. Audiēs fābulam Britannīcam. Scīs illīc conclāvium solum cōnsternī scīrpīs virentibus. Monachus quīdam fasciculōs aliquot scīrpōrum in cubiculum congesserat, sparsūrus quum esset commodum. Is quum ā prāndiō supīnus dormīret, būfō ingēns ērēpsit, et ōs dormientis obsēdit, īnfīxīs supernō atque īnfernō labrō quattuor pedibus. Dētrahere būfōnem certa mors erat, nōn amovērī quiddam erat morte crūdēlius. Quīdam suāsērunt, ut monachus ad fēnestram dēferrētur supīnus, in quā ingēns arāneus habēbat tēlam. Mox arāneus, hoste cōnspectō, fīlō sē lībrat et būfōnī spīculum īnfīgit ac fīlō sē recēpit in tēlam. Intumuit būfō, sed nōn est āvulsus. Repetitur ab arāneō, magis intumuit, sed vīxit. Tertiō ictus abdūxit pedēs ac mortuus dēcidit. Hanc grātiam arāneus retulit hospitī suō.
Ioānnēs
Mīra narrās.
Ephōrius
Addam quod nōn lēgī, sed hīs oculīs cōnspexī. Simius suprā modum horret testūdinem. Huius reī quīdam dedit nōbīs specimen Rōmae. Puerō suō in verticem imposuit testūdinem et pīleō contexit. Dein prōdūcit ad simium. Illicō simius gaudēns īnsilit in humerōs puerī vēnātūrus pediculōs, sublātō pīleō reperit testūdinem. Mīrum erat spectāculum quantō cum horrōre resilierit bēstia, quam expāverit, quam timidē respexerit an sequerētur testūdō. Additum est aliud specimen: alligāvimus testūdinem catēnae ā quā revinctus erat simius, ut effugere nōn posset, quīn saltem aspiceret; incrēdibile dictū quantopere fuerit discrūciātus, tantum nōn metū exanimābātur, interdum āversus posteriōribus pedibus dēpellere tentāvit haerentem bēstiam. Tandem quidquid erat in alvō(41) aut vēsīcā oneris reiēcit. Secūta est ex eō pavōre febris, ut nōbīs fuerit solvendus ā catēnā et aquā vīnō temperātā refōcilandus.
Ioānnēs
Atquī nihil est, quod sibi ā testūdine metuat simius.
Ephōrius
Fortassis aliquid est quod nōs fugit, nātūrae cognitum. Nam cūr acanthis ōderit asinum caussa in promptū est, quod ille sē affricat spīnīs, in quibus nīdulātur avicula, et flōrēs eius dēpāscitur. Tantus autem terror habet acanthidem, ut sī quandō procul asinum rūdentem audiat, ōva dēiiciat, pullī ē nīdō decidant metū. Nec patitur hostem impūnem.
Ioānnēs
Sed quā tandem in rē acanthis laedit asinum?
Ephōrius
Rōstrō(42) fodit illius hulcera, fūstibus et oneribus facta, pungit et mollia nārium. Potest item aliquid caussae dīvīnārī, cūr inter vulpēs et milviōs mūtua sit simultās, quod avis rapāx alterius cātulīs īnsidiētur, fortasse vulpēs vicissim illius pullīs, quae caussa dissidiī est inter sōrīcēs(43) et ardeolās. Eadem ferē ratiō est inter aesalōn(44), parvam aviculam, et vulpem. Nam aesalōn ōva corvōrum frangit. Eadem īnfestātur ā vulpibus et vicissim illās īnfestat, cātulōs eārum vellicāns. Quod ubī vīderint corvī, vulpibus velut adversus commūnem hostem suppētiās ferunt. At vix dīvīnāre liceat, quam ob caussam inter sē ōderint olōrēs(45) et aquilae, corvus et chlōriō(46), cornīx et noctua, aquila et trochilus, nisi hoc male habet aquilam, quod ille rēx(47) avium vocētur. Cūr male convenit cum noctuā cēterīs minōribus avibus, mustēlae cum cornīce, turturī cum pyrālī(48), ichneumōnibus vēspīs cum phalangīs arāneīs, anātibus cum gaviīs, harpae(49) cum triōrche(50) accipitre, thoibus cum leōnibus? Praetereā cūr sōrīcēs formīcōsam horrent arborem? Unde tam irrēconciliābile bellum inter scarabeum et aquilam? nam apologus ex ipsā animantium nātūrā cōnfictus est. Unde est quod iuxtā Olynthum in certō terrae spatiō nōn vīvant scarabēī, sī īnferantur? Et inter aquātilia quam ob caussam mūgil et lupus mūtuō(51) odiō flāgrant, sīcut conger et mūraena, caudās inter sē praerōdentēs? Polypum in tantum horret locūsta piscis, ut sī eum iuxtā vīderit, metū ēmoriātur. Sīc quaedam animantia mīrē iungit arcānus quīdam benevolentiae affectus, velutī pāvōnēs(52) cum columbīs, turturēs cum psittacīs, merulās cum turdīs, cornīcēs cum ardeolīs, quī sibi vicissim auxiliantur adversus vulpium genus, harpam et milvium adversus triōrchyn accipitris genus commūnem hostem. Balaenīs mūsculus(53) piscis exiguus praenātāns mōnstrat viam, nec appāret quam ob rem illī velit inservīre. Nam quod crocodīlus(54) faucēs porrigit trochilō aviculae, amīcitia dīcī nōn potest, quum utrumque animal suō dūcātus commodō: crocodīlus gaudet sibi pūrgārī dentēs et scabendī voluptātem amplectitur: avicula cibum quaerit, vēscēns piscium reliquiīs inter dentēs haerentibus. Cōnsimilī ratiōne corvus inequitat dorsō suis. Inter anthum et aegithum(55) tam pertināx est odium, ut negent sanguinem illōrum posse miscērī. Quemadmodum nārrant aliārum avium pennās absūmī, sī aquilīnīs misceantur. Accipiter est īnfestus columbīnō generī, sed hās dēfendit tinnunculus(56) avicula, cuius cōnspectum et vōcem mīrum in modum horret accipiter. Nec hoc latet columbās. Ubicumque tinnunculus reconditus est, ab eā sēde nōn migrant, fīdūciā prōtectōris. Quis caussam coniiciat, cūr aut bene velit generī columbīnō tinnunculus, aut cūr tinnunculum horreat accipiter? Atque ut interdum animalculum minimum praesidiō est ingentī bēluae, ita contrā ā minūtissimīs exitium est maximīs. Est pisciculus scorpiī effigiē, magnitūdine arāneī piscis. Is sub pinnā affīgit sēsē acūleō thynnīs interdum magnitūdinem delphīnī superantibus, tantō dolōre, ut nōnnunquam in nāvēs insiliant; idem facit mūgilibus. Quid est cūr leō, animal cūnctīs tremendum, expāvēscat(57) gallī gallīnāceī cantum?
Ioānnēs
Nē sim in hoc convīviō prōrsus asymbolus(58), referam quod ōlim hīs oculīs vīdī in aedibus Thomae Mōrī, clārissimī apud Anglōs virī. Alēbat domī simium praegrandem: tum forte, quō revalēsceret ā vulnere, solūtus obambulāre sinēbātur. In extrēmō hortī erant inclūsī cunīculī, quibus īnsidiābātur mustēla. Id simius procul quiētus et ōtiōsus spectābat, dōnec vidēret cunīculīs nihil esse perīculī. Cēterum posteāquam mustēla labefactāsset(59) caveam ā mūrō revulsam iamque perīculum esset, nē cunīculī ā tergō nūdātī praedae essent hostī, accurrit simius, et cōnscēnsā trabe quādam, caveam retrāxit in locum prīstinum tantā arte, ut homō nōn posset dexterius. Ex quō perspicuum hoc animantium genus simiīs esse cārum. Ipsī cunīculī nōn intellegēbant suum perīculum, sed hostem suum per cancellōs ōsculābantur. Simius opitulātus est perīclitantī simplicitātī.
Ephōrius
Omnibus cātulīs minōribus dēlectantur simiī gaudentque fovēre sinū et complectī. Sed pius ille simius dignus erat aliquō pietātis praemiō.
Ioānnēs
Habuit.
Ephōrius
Quod?
Ioānnēs
Repperit illīc frustum pānis ā puerīs, ut opīnor, prōiectum. Id arreptum comēdit.
Ephōrius
Vērum mihi vidētur mīrābilius hoc genus sympathiās(60) et antipathiās, sīc enim Graecī vocant amīcitiae et inimīcitiae nātūrālēs affectūs, etiam in rēbus animā aut certē sēnsū carentibus dēprehendī. Omittō iam dīcere dē fraxinō, cuius nec umbram quamvīs in longum porrēctam ferunt serpentēs, adeō ut sī locum(61) in gyrum circumdēs ignī, serpēns citius in flammam eat quam ad arborem fugiat. Nam huius generis exempla sunt innumera. Ērūcae(62), quum membrānīs inclūsae occultō nātūrae opificiō trānsfīgurantur in papiliōnēs, mortuīs simillimae videntur nec ad contactum quidem sēsē movent, nisi trānseunte arāneō. Hominis prementis digitum nōn sentiunt et sentiunt levissimī animantis leviter incēdentis pedēs. Ibi dēmum vīvit.
Ioānnēs
Sentit hostem capitālem nōndum nātum īnsectum. Istī nōn omnīnō dissimile est, quod nārrant dē ferrō(63) caesīs, ad quōs sī cēterī accēdant, nihil accidere novī; sīn is quī necāvit, continuō prōfluere sanguinem, velut ex recentī vulnere; atque hoc indiciō ferunt frequenter prōditum caedis auctōrem.
Ephōrius
Nec est vānum quod audīstī. Sed nē persequāmur fābulās Dēmocrīticās(64), nōnne comperimus experīmentīs tantum esse dissēnsiōnis inter quercum et oleam(65), ut utraque in alterius scrobe posita ēmoriātur? Quercuī autem tam male convenīre cum iuglande, ut in propinquō posita extinguātur, tametsī iuglāns cūnctīs ferē satīs et arboribus noxia est. Rūrsus quum vītis clāviculīs suīs omnia complectī soleat, sōlam brassicam(66) refugit et, perinde quasi sentiat, in dīversam partem sēsē vertit. Quis admonet vītem hostem esse in propinquō? Est enim brassicae succus vīnō contrārius, eōque solet ēdī adversus ēbriētātem. Nec dēest brassicae suus hostis. Siquidem opposita cyclamīnō et origānō exārēscit. Similis affectus est inter cicūtam et vīnum(67), cicūta hominī venēnum est, cicūtae vīnum. Quod est illud arcānum commercium inter lī lium et allium, ut in propinquō nāscentia mūtuō sibi grātificentur? Nam alliō plūs est vigōris, et līliī flōrēs suāvius olent. Quid heīc memorem dē coniugiīs arbōrum, quārum foeminae sterilēscunt, nisi in propinquō sit mācula? Oleum sōlī calcī miscētur, quum utraque rēs pariter ōderit aquam. Pix attrahit oleum, quum utrumque sit pingue. Argentō vīvō innatant omnia, exceptō aurō. Id sōlum ad sē trahit et complectitur. Quis ille nātūrae sēnsus, ut adamas, quamlibet dūrīs resistēns, sanguine hīrcinō mollēscat? Quīn et inter ipsa venēna dissidia videās. Scorpius sī forte repat per acōnītum, pallēscit ac torpēscit. Eidem adeō noxia est herba, cui nōmen cerastis, ut quī sēmen modō eius tractārit digitīs, impūne contrectet scorpium. Sed hārum rērum quae sunt innumerae cōnsīderātiō ad reī medicae professōrēs pertinet. Quaenam est illa vīs vel amīcitiae vel dissidiī inter chalyb em et māgnetem, ut māteria nātūrā gravis ad lapidem currat et inhaereat, velut ōsculō, et ab eōdem citrā contactum refugiat? Iam quum aqua sē facile misceat rēbus omnibus, maximē sibi, tamen sunt quae tanquam odiō mūtuō mixtūram refugiunt, velut(68) amnis quī in Fūcīnum lacum invectus supermeat, in Lārium Addua, in Verbānum Tīcīnus, in Benācum Mincius, in Sevīnum Ollius, in Lēmanum Rhodanus, ē quibus nōnnūllī multōrum mīllium trānsitū, hospitālēs suās aquās tantum, nec largiōrēs quam intulēre, ēvehunt. Tigris īnfluit in lacum Arethūsam ac per eum velut hospes fertur sīc, ut nec color nec piscēs nec aquārum nātūra misceātur. Ad haec quum cētera ferē flūmina properent in mare prōcurrere, quaedam tamen velut exōsa mare prius quam eō perveniant, abdunt sēsē in terram. Simile quiddam vidēmus et in ventīs. Auster hominī pestilēns est, huic contrārius Boreās salūbris. Alter nūbēs contrahit, alter dissipat. Iam sī qua fidēs astrōlogīs, sunt et sīderibus quīdam amīcitiae et inimīcitiae affectūs. Quaedam amīca hominī, quaedam īnfesta. Rūrsus sunt quae hominī adversus nocentium vim opitulantur. Adeō nihil est in ūllā nātūrae parte, quod nōn per haec dissidia concordiāsque et noxam et remedium hominī suppeditet.
Ioānnēs
Fortasse et ultrā coelōs quiddam dēprehendere liceat. Etenim sī Magīs crēdimus, ūnumquemque mortālium duo comitantur geniī, alter amīcus, alter malevolus.
Ephōrius
Nōbīs, amīce, satis est ad coelum usque pervenisse, etsī nōn hoc quoque septum trānsiliāmus. Redeāmus ad bovēs et equōs.
Ioānnēs
Nae tū praeclārum facis saltum.
Ephōrius
Illud nōbīs magis admīrandum est, quod in eādem prōrsus animantium speciē dēprehendāmus amōris et odiī vestīgia, nūllā ēvidente caussā. Sīc enim nōbīs persuādēre cōnantur equisōnēs et būbulcī: in eīsdem pascuīs aut eōdem in stabulō bōs bovem, equus equum gaudet habēre vīcīnum, quī alium nōn ferat. Equidem arbitror similēs esse affectūs in omnī animantium genere praeter sexūs favōrem. Sed in nūllō genere ēvidentius quam in homine, siquidem in plūrimīs manifēstum est, quod dē suō in Volusium affectū profitētur Catullus: Nōn amō tē, Volusī, nec possum dīcere quāre. Hoc tantum possum dīcere, nōn amō tē. Vērum in adultīs fortasse dīvīnet alius aliam caussam; in puerīs, quī sōlō nātūrae sēnsū dūcuntur, quid est illud, quod sīc hunc illī tantō amōre conciliat, rūrsus alium ab hoc tantō dissidiō separat. Ipse quum puer essem nātus annōs plūs minus octō, incidī in quendam meae aetātis aut fortassis annō maiōrem, prōdigiōsae vānitātis, adeō ut ad omnem occāsiōnem ex tempore mōnstrōsa quaedam cōnfingeret. Occurrēbat mulier: vidēs, inquit, hanc? Videō. Cum hāc deciēs concubuī. Trānsībāmus ponticulum angustum iuxtā mōlam. Ubi vīdit mē horrēscentem ad cōnspectum aquae ob profunditātem nīgrantis: In hanc, inquit, aquam aliquandō prōlāpsus sum. Quid ais? Illīc repperī cadāver hominis, accinctum crumēnā, in eā erant annulī trēs. Quum nūllus esset mentiendī fīnis, sīc puer horruī puerum, ut viperam minus, nūllā certē ratiōne, quum tālibus mendāciīs aliī dēlectārentur, sed tantum arcānō nātūrae sēnsū. Neque vērō id fuit temporārium, imō et hodiē sīc horreō nātūrā vānōs, ut cōnspectīs illīs sentiam tōtum corporis habitum commovērī. Tāle quiddam in Achille notat Homērus(69), quum profitētur mendācēs sibi aeque odiōsōs, atque ipsās īnferōrum portās. Hoc ingeniō quum nātus sim, tamen hoc contrā fātō nātus videor, ut per omnem vītam mihi cum mendācibus et impostōribus fuerit rēs.
Ioānnēs
At nōndum videō scopum, quō tōtus hic sermō cōnfertur.
Ephōrius
Expediam paucīs. Sunt quī fēlīcitātem petant ā magicīs artibus, sunt quī ab astrīs, ego nūllam certiōrem ad fēlīcitātem viam arbitror invenīrī posse, quam sī quisque abstineat ab eō vītae genere ā quō nātūrae sēnsū tacitō abhorret, ad id sē cōnferat quō prōpēnsus est, exclūde turpia. Item ab eōrum cōnsuētūdine sē subdūcat cum quōrum geniīs sentit suō geniō nōn convenīre, et hīs sē cōpulet ad quōs arcānō nātūrae fertur affectū.
Ioānnēs
Id sī fiat, inter paucōs erit amīcitia.
Ephōrius
Chrīstiāna cāritās sē dīlatat ad ūniversōs, familiāritās autem cum paucīs habenda est. Et quī nūllum quamvīs malum laedit, gāvīsūrus etiam sī resipiscat, satis, opīnor, Chrīstiānē dīligit omnēs.

Footnotes

(1). Ephōrīnus: Nōmen persōnae ab ἐφορᾷν, id est, dīligenter contemplārī et cum singulārī cūrā observāre. Sic dum iste animālium nātūram, vim et potentiam dīligenter contemplandō observat, nōn immeritō Ephōrīnus appellātur.
(2). Quem Deum in: Nōn adhibēmus in cōnsilium, nisi quōs prūdentiōrēs aut rērum perītiōrēs arbitrāmur: nihil autem Deō prūdentius, et cōnsultius. Est autem haec fōrma loquendī perelegāns, quotiēs nōs admirārī novitātem aut mīrificum reī ēventum significāmus, quod subinde apud poētās diī in cōnsilium ab Heroibus adhibeantur.
(3). Amīcitiās et inimīcitiās: Allusum forsitan est ad Empedoclis physicī dēcrētum, quī prīncipia mundī φιλίαν καὶ νεῖκος, hoc est, amīcitiam et inimīcitiam cōnstituit.
(4). Ex commissīs gallīs: Committere significat in certāmen et contentiōnem mittere, quemadmodum dīcimus gladiātōrēs commissōs, quī in certāmen dēscendunt. Plīnius testātur gallīnāceum contentiōsum animal, et proeliīs maximē alī.
(5). Scīs Serpentum: Adeō inimīcum est, ut salīvam hominis tolerāre nōn possit, sed mox, sī conspergātur, fugiat, authōre Plīniō.
(6). Inauspicātī pōmī: Inauspicātum est, quod bonīs auspiciīs nōn geritur: sīc pōmum illud, propter quod ex dīvīnā portiōne ad hūmānam miseriam cecidimus per prīmigeniēs nostrōs parentēs, meritō inauspicātum dīcitur.
(7). Ītalia magnās: Magnās inquit et viridēs, quod nostrātēs palmae, aut ad summum pedis longitūdinem nōn excēdant.
(8). Salīvam lambere: Ex hāc rē satis cōnstat amīcās humānō generī lacertās, quōrum scīlicet salīvam bibunt, ut quae omnibus venēnātōrum maximē adversātur.
(9). In ōstiō cavī: Cavum frequentius substantīvē neutrō genere invenītur, prō forāmine terrestrī, seu lustrō et cubīlī serpentum.
(10). Tantum nōn: Ā Graecīs sūmptum, μονονουχί, id perinde valet quasi dīcās propemodum.
(11). Pāvimus oculōs: Pāscimus oculōs eā rē, quam libenter īnspicimus. Nihil autem grātius obtingere potest, quam sī videāmus nocentem aut obnoxium afflīctum dare poenās.
(12). Prōdigiōsus: Tam vehemēns et praeter solitum maior, ut etiam aliquid prōdigere mīrāculī causā posse videātur.
(13). Rāstrum: Eiusmodī rustica īnstrūmenta Varrō Rāstellōs appellat, serrās nimīrum levēs, quibus homō per foenisecta festucās ābrādit.
(14). Contrītō capite: Nam, ut Plīnius trādit, serpentis caput etiamsī cum duōbus evaserit digitīs, nihilōminus vīvit.
(15). Serpēns in longum: Vergīlī us in Geōrgicīs rūsticōs in serpentibus necandīs iubet, nē antea caedendī fīnem faciant, quam videant serpentis nōn tortuōsum, sed porrēctum.
(16). Inde est quem: Apologum recēnset Aesōpus: Cancer, inquit, cum serpente initā societāte simul versābātur. Cancer autem saepius adhortābātur serpentem, ut versūtiam dolōsque malōs dēpōneret: quod ille quum negligeret, Cancer serpentem comprimendō enēcāvit. Cum vērō iam expīrantem in longum porrēctum vīdisset, Sīc, inquit, et anteā tē simplicem rēctumque fuisse oportēbat.
(17). Urceum lactis: Vās est aquārium urceus, nec exiguum, nōn ad hauriendam aquam aut portandam sed ad cōnservandam diūtius.
(18). Serpentēs summopere: Hinc Lycophrōn serpentēs appellāvit bēstiās lactīvorās, quod nātūrālī quōdam appetītū lac praecipuē sorbēre gaudeant.
(19). Alliō circumlinunt: Gravis odor alliī serpentēs fugat, ut docet Nicander in Alexipharmacīs.
(20). Quid igitur sēnsit: Horātius in Ēpodō Ode tertiā: nōn aliam poenam parricīdae statuit, quam ut degustet allium, quod hoc cicūtīs, id est, venēnō sit nocentius.
(21). Sī messōrēs gaudent: Horātius mīrātur messōrēs tam horrendum cibum ferre posse: Ō dūra, inquit, messōrum īlia, quae allium venēnum magis quam cibum concoquitis.
(22). Dēlassātis labōre et aestū: Id vidētur ā Virgiliō acceptum, ubi Thestylis messōribus suīs rapidō fessīs aestū Allia serpillumque herbās contundit olentēs.
(23). In īnsidiīs esse: Id est, īnsidiārī. Metaphorā ā rē mīlitārī.
(24). Arte malitiam: Subiicit mox versūtiam: vel hoc referendum ad id, quod cōnspectō homine lachrymās dīcitur emittere, quō facilius nihil tāle metuentēs dēvōret.
(25). Id est, hominis studiōsum, amīcum, faventem hominī. Sīc Plīnius, Delphīnus, inquit, amīcum hominī animal.
(26). Audīvī fābulam: Huius fabūlae, et plūrium huiusmodī mentiō est apud Plīnium capite dē Delphīnīs: et Cornēlius Nepōs in epistolīs, et Oppiānus librō tertiō rēcensent quoque similēs.
(27). Celebriōrem dē Ariōne: Hanc Gellius floridā dictiōne ex Hērodotō dēscrīpsit: et Plīnius cap. eōdem. Est autem hoc animal nōn modo hominī amīcum, sed quicquid mūsicā sonōritāte aurēs dēmulcēre potest, huic gaudet adesse.
(28). Quīn et in vēnātū: Hōc Plīnius eōdem capite in stagnō Laterna appellātō, Nemausiensis agrī, in prōvinciā Narbōnēnsī, et in Tassicō sinū fierī trādit.
(29). Ōs habēns ad: Sic Plīnius, Multum illī infrā rōstrum os, ac mediō paene in ventre.
(30). Rēgulum: Rēgulus Basilīscum etiam significat, factō nōmine ab etymologiā Graecā; nē quis opīnētur rēgulum avem hostem esse nostrum.
(31). Ichneumōn: Ichneumōna, quod cum serpentibus, crocodīlō et aspide perpetuam inimīcitiam exercet, Graecī aliquot authōrēs ὀφιόμαχον appellant.
(32). Elephantīs: Haec omnia dē elephantīs trādit Plīnius.
(33). Cum dracōnibus minōribus: Habet et ista Plīnius omnia.
(34). Amātōriōs ignēs sentīre: Id circā Sēstōn urbem contigisse scrībit Plīnius.
(35). Cum Cyminde: Plīnius capite dē accipitribus author est. Vērum Homērus Cymindin, nōn accipitrem, sed noctuam vidētur appellāsse.
(36). Vōcem adimant: Lege Chiliādēs: Lupī illum vidēre priōrēs, et Donātum in Terent. Adelph. Lupus est in fābulā.
(37). Nōn magis tē parcēmus: Ex Aristōphane et illius interprete hoc adagium ēnarrātum est ab autōre, quod scīlicet ōlim apud Attīcōs lēx fuerat dē interficiendīs lupīs.
(38). Lepus marīnus: Hoc Plīnius trādidit lib. 32, cap. 1. Dē Pantherīs et Hyenīs eadem docet.
(39). Exitiāle vērō: Hoc ipsum Plīnius scrībit l. 10. c. 74.
(40). Plantāgine admorsā: Aiunt aliquandō monachum in arāneum et būfōnem concertantēs incidisse, et būfōnem ictum sibi plantāgine gustātā medērī. Inde compertum habuit, plantāginem contrā venēna multum facere.
(41). In alvō: Simius nōn aliā rē metum indicat, quam prōiectīs excrēmentīs: hinc vulgāre nostrātium prōverbium: Verendum nē prae metū tē commaculēs īnstar simiī.
(42). Rōstrō fodit: Id Plīnius Aegythō avī adscrībit. Asinus, inquit, spīnētīs sē scabendī causā atterēns nīdōs Aegythī dissipat.
(43). Sōrīcēs et ardeolās: Quoniam, inquit Plīnius, altera alterius cātulīs īnsidiātur.
(44). Aesalōn: Aristotelēs hanc avem inter accipitrēs refert.
(45). Olōrēs et aquilae: Fortassis nōn aliā ex causā mūtuum hārum avium odium orītur, quam quod cygnī sibi dē aquilā metuunt, ut hostis ab hoste sibi cavet.
(46). Chlōriō: Quī Graecīs, χλωρίων: Theodōrus vireōnem, ā viridī colōre interpretātus est, avis tōta viridis.
(47). Quod rēx avium vocētur: Trochilus Graecīs τρόχιλος ā mōbilitāte et cursitandō nōmen habet. Aristotelēs aquilam cum trochilō pūgnāre scrībit, quod Trochilus senātor et rēx vocētur.
(48). Turturī cum pyrālī: Dē hīs omnibus lege Plīnium lib. 10. cap. 74. unde haec dēsūmpta sunt.
(49). Harpae: Hanc esse Latīnam avem Graecōrum docent Lexica, in quōrum etiam commentāriīs prōditum est, ipsam quotiēs venēnō icta fuerit, sibi hederā succurrere.
(50). Triōrchye: Triōrchys et τριόρχης, triōrchēs, avis ā numerō testium nōmen habet. Est dē genere accipitrum, Plīnius.
(51). Mūtuō odiō: Hoc quoque Plīnius. Sed et Oppiānus meminit librō tertiō.
(52). Pāvōnēs columbīs: Plīnius librō decimō, cap. 74.
(53). Balaenīs mūsculus: Quae dē mūsculō Plīnius et aliī referunt, hoc Oppiānus lamnae pisciculō cuidam āscrībit. Hunc vocat balaenārum ὁμοστόλον, hoc sonat itineris comitem.
(54). Crocodīlus: Lege Ammiānum lib. 22. Diodōrum Sīculum, et Aristotelem lib. 9. cap. 6. histor.
(55). Inter anthum et aegithum: ἄνθος Graecīs, Latīnīs flōrem sonat: hic autem quae illīs Anthus, nostrīs "Flōrus" appellātur. Aquātilis est, colōre variegātō speciōsōque.
(56). Ubicumque tinnunculus: Hanc rem ita Columella lib. 8. trādidit. Genus accipitris tinnunculum vocant rūsticī, quī ferē in aedificiīs nīdōs facit.
(57). Expāvēscat gallī cantum: Hoc Plīnius habet, et Plutarchus in commentāriō dē differentiā inter odium et invidiam. Dīvus Ambrōsius dīcit utique, quod leō vereātur gallum, sed praecipuē album.
(58). Nē sim asymbolus: Asymbolus dīcitur, quī nihil ad symbola cōnfert. Trānslātum ā concoenātiōnibus: nam symbolum pignus collātītium in coenam significat.
(59). Labefactāsset: Elegāns verbum, quod prō corrumpere, vitiāre, et destruere pōnitur.
(60). Sympathiās et antipathiās: Συμπαθεῖν Graecīs significat compatī: eum autem affectum atque impulsum συμπάθειαν appellant, hoc est, mūtuam quandam rērum cognātiōnem et voluntātem. ἀντιπάθεια vērō ēcontrā repūgnantem affectum, et rērum inter sē, vel potius contrā sē, differentiam significat.
(61). Sī locum circundēs: Hoc Plīnius sē expertum dīcit.
(62). Ērūcae: Auctor est Plīnius lib. 11. cap. 32.
(63). Ferrō caesīs: Caesōs in hōc loquendī genere nōn tantum percussōs, sed caesōs, id est, occisōs nōtat. Ferrum generāle prō omnibus armīs ferreīs quibus corpus vulnerātur.
(64). Fābulās Dēmocrīticās: Dēmocritus post Pȳthagoram philosophum magiam professus, mīrābilēs commentātiōnēs relīquit, in quibus dē nātūrae secrētiōribus fābulōsissima quaevis dēscrīpta relīquit.
(65). Quercum et oleam: Dē hīs omnibus sequentibus recurre ad indicēs Plīniī.
(66). Sōlam brassicam: Causam fābulōsam fingunt Graecī, quam recēnset Aristophanis interpres. Lycurgus vītēs dēmetere in animum indūxerat: hunc comprehēnsum Bacchus vītibus alligāvit: sed is dum lachrymās effunderet, ex illīs brassica ēnāta est: atque hinc esse aiunt, quod etiamnum male conveniat vitī et brassicae.
(67). Cicūtae vīnum: Nec hoc mīrandum, quum illa sit omnium herbārum et forte etiam venēnōrum frīgidissima; vīnum merō ēgregie calidum ā Physicīs prōditur.
(68). Velut amnis: Omnia apud Plīnium et Solīnum.
(69). Homērus: Versūs Homerī sunt Īliad. I. Εχθρὸς γάρ μοι κεῖνος ὁμῶς ἀΐδαο πύλησιν, ὃς χ' ἕτερον μὲν κεύθει ἐνὶ φρεσὶν, ἄλλο ὸ βάζει. Nōn aliter flagrāns odiō est mihi iānua Dītis, Atque hī quī celat aliud quam lingua loquātur.