Colloquia Familiaria - Colloquium Quadrāgēsimum Tertium

Alcūmistica

Persōnae:
Philecous, Lālus(1)
Philecous
Quid est novae reī, quod sīc Lālus apud sēsē rīdet, ac pene in cachinnōs solvitur, subinde signāns sē cruce? Interpellābō fēlīcitātem hominis. Salvē multum, amīcissime Lāle. Vidēre mihi admodum fēlīx.
Lālus
Atquī fēlīcior erō, sī tē impartiam hoc gaudiō.
Philecous
Fac igitur quam prīmum mē beēs.
Lālus
Nostī Balbīnum?
Philecous
Senem illum ērudītum, ac vītae etiam laudātae?
Lālus
Sīc est, ut dīcis, sed nūllus est mortālium, quī sapit omnibus hōrīs, aut quī sit undiquāque perfectus. Habet hoc vir ille inter multās ēgregiās dōtēs naevī; iam ōlim īnsānit in artem, quam vocant alcūmisticam.
Philecous
Haud tū quidem naevum narrās, sed īnsignem morbum.
Lālus
Utcunque est, ille totiēs dēlūsus ab hoc hominum genere, tamen dūdum mīrificē passus est sibi darī verba.
Philecous
Quō pactō?
Lālus
Adiit illum sacerdōs quīdam, salūtāvit honōrificē, mox sīc exorsus est: Doctissime Balbine, mīrābere fortassis, quod ignōtus sīc interpellem tē, quem sciō numquam nōn sānctissimīs studiīs occupātissimum. Annuit Balbīnus, quī mōs est illī; nam verbōrum est mīrē parcus.
Philecous
Prūdentiae narrās argūmentum.
Lālus
Vērum alter prūdentior sīc pergit: Ignōscēs tamen huic meae importūnitātī, sī cognōris caussam, cūr tē adierim. Dīc, inquit Balbīnus, sed paucīs, sī potes. Dīcam, inquit ille, quantō poterō compendiō. Scīs, vir omnium doctissime, esse varia mortālium fāta: ego nesciō, utrō in numerō mē pōnam, fēlīcium an īnfēlīcium. Etenim sī meum fātum alterā ex parte contemplor, videor mihi pulchrē fēlīx, sī ex alterā, nihil mē īnfēlīcius. Urgente Balbīnō ut rem cōnferret in compendium, Fīniam, inquit, doctissime Balbine. Id erit mihi facilius apud virum, cui tōtum hoc negōtium sīc nōtum est, ut nūllī nōtius.
Philecous
Rhētorem mihi dēpingis, nōn alcūmistam.
Lālus
Mox audiēs alcūmistam. Ā puerō mihi, inquit, contigit haec fēlīcitās, ut artem omnium maximē expetēndam discerem illam: inquam, tōtīus philosophiae medullam alcūmisticam. Ad nōmen alcūmisticēs nōnnihil experrēctus est Balbīnus, gestū duntaxat: cēterum gemitū iussit ut pergeret. Tum ille: Sed ō mē miserum, inquit, quī nōn inciderim in eam viam, quam oportuit. Cum Balbīnus rogāsset, quāsnam viās dīceret, Scīs, inquit, optimē (quid enim tē fugit, Balbine, virum undiquāque doctissimum?) duplicem esse hūius artis viam: alteram, quae dīcitur longātiō, alteram, quae dīcitur curtātiō. At mihi malō quōdam fātō accidit in longātiōnem incidere. Balbīnō scīscitante, quod esset discrīmen viārum: Impudentem mē, inquit, quī haec apud tē loquar, cui sciam haec omnia sīc esse nōta, ut nūllī nōtiōra. Itaque supplex hūc ad tē accurrī, ut misertus nostrī, dignēris impartīre nōbīs viam illam fēlīcissimam curtātiōnis. Quō perītior es hūius artis, hoc potes minōre negōtiō commūnicāre nōbīs. Nōlī tantum Deī dōnum cēlāre frātrem dolōre peritūrum. Ita tē Iēsus Chrīstus semper maiōribus locuplētet dōtibus. Cum hīc nōn faceret obtestāndī fīnem, Balbīnus fatērī coāctus est, sē prōrsus ignōrāre, quid esset longātiō aut curtātiō: iubet expōnat ipse vim hārum vōcum. Tum ille: Quamquam, inquit, sciō, mē loquī perītiōrī, tamen, quandō ita iubēs, faciam. Quī tōtam aetātem in hāc arte dīvīnā contrīvērunt, duābus ratiōnibus vertunt rērum speciēs: alterā, quae brevior est, sed plūsculum habet perīculī; alterā, quae longior est, sed eādem tūtior. Ego mihi videor īnfēlīx, quī hāctenus sūdārim in eā viā, quae meō animō nōn arrīdet; neque quemquam nancīscī potuī, quī alteram, cūius amōre depereō, vellet indicāre. Tandem Deus immīsit in mentem, ut tē adīrem, virum nōn minus pium quam doctum. Doctrīna tibi praestat, ut facile possīs dare quod petō: pietās commovēbit, ut velīs opitulārī frātrī, cūius salūs tibi in manū est. Nē longum faciam, cum hūiusmodī sermōnibus veterātor ille āmōvisset ā sē suspīciōnem fūcī, fidemque fēcisset, sibi viam alteram esse perspectissimam: iam prīdem prūriēbat Balbīnō animus. Tandem nōn temperāns sibi, Valeat, inquit, illa curtātiō, cūius ego nē nōmen quidem unquam audīvī, tantum abest ut teneam: dīc mihi bonā fidē, longātiōnem tenēs exāctē? Phy, inquit ille, ad unguem; sed displicet longitūdō. Cum Balbīnus rogāsset, quantum temporis requīrētur: Nimium, inquit, tōtus pene annus; sed interim tūtissima est. Nē labōrā, inquit Balbīnus, etiamsī tōtō bīenniō sit opus, modō fīdās artī tuae. Ut rem in pauca cōnferam, convēnit inter eōs, ut negōtium aggredērentur clam in aedibus Balbīnī: hāc lēge, ut ille suppeditāret operam, Balbīnus sūmptum, lucrum ex aequō ac bonō dīvidērētur, quamquam impostor modestus ultrō tōtum lucrum, quod prōvēnisset, Balbīnō dēferēbat; utrinque iūrātum est dē silentiō, quod faciunt quī mystēriīs initiantur. Iam illīcō numerātur pecūnia, unde artifex mercārētur ollās, vītra, carbonēs, reliquaque, quae ad īnstruendam officinam pertinent. Ibī noster alcūmista suāviter in scorta, āleam et compōtātiōnēs dēcoquit(2) eam pecūniam.
Philecous
Hoc nīmīrum est vertere rērum speciēs(3).
Lālus
Urgente Balbīnō, ut rem aggredērētur: An nōn tenēs, inquit, illud: Dīmidium factī, quī bene coepit, habet? Māgnum est bene praeparāre mātēriam. Tandem coepit adōrnārī fornax. Heīc rūrsus erat opus novō aurō, velut illecebra ventūrī aurī. Sīquidem ut piscis nōn capitur absque escā, ita aurum alcūmistīs nōn prōvenit, nisi pars aurī admisceātur. Intereā Balbīnus tōtus erat in supputātiōnibus, subdūcēbat enim, sī ūnica pareret quīndecim, quantum esset lucrī reditūrum ex unciīs bis mīlle: tantum enim dēcrēverat īnsūmere. Cum hanc quoque pecūniam dēcoxisset alcūmista, iamque mēnsem ūnum atque alterum multum operae simulāsset circā follēs et carbonēs, rogantī Balbīnō, ecquid prōcēderet negōtium, prīmum obmūtuit: urgentī tandem respondit, Sīcut solent rēs praeclārae, quae semper difficilēs habent aditūs. Caussābātur, errātum in emendīs carbonibus: quernōs enim emerat, cum abīegnīs esset opus, aut colūrnīs. Ibī perierant aureī centum: nec eō sēgnius reditum est ad āleam. Data nova pecūnia, mūtātī carbonēs. Iamque maiōre studiō rēs coepta est, quam anteā; quemadmodum in bellō mīlitēs, sī quid secus accidit quam vellent, virtūte sarciunt. Cum mēnsēs iam aliquot ferbuisset officīna, et exspectārētur foetus aureus, ac nē mīca quidem aurī esset in vāsīs (iam enim et illud omne dēcoxerat alcūmista) inventa est alia caussātiō, nīmīrum vītra, quibus ūsus fuerat, nōn fuisse temperāta sīcut oportuit. Etenim ut nōn ex quōvīs lignō Mercūrius fingitur(4), ita nōn quibuslibet vītreīs cōnficitur aureum. Quō plūs erat impēnsum, hoc minus libēbat dēsistere.
Philecous
Sīc solent āleatōrēs(5), quasi nōn multō satius sit hoc perdere, quam tōtum.
Lālus
Sīc est. Dēierābat alcūmista, numquam sibi sīc impositum fuisse, nunc errōre dēprehēnsō cētera fore tūtissima, et hoc dispēndiī māgnō cum foenore sartūrum sēse. Mūtātīs vītreīs, tertia īnstaurāta est officīna. Admonēbat alcūmista, rem fēlīcius successūram, sī Virginī mātrī, quae, ut scīs, Parāliīs colitur, mitteret aliquot aureōs dōnō, artem enim esse sacram, nec absque favōre nūminum rem prosperē gerī. Id cōnsilium vehementer placuit Balbīnō hominī piō, ut quī nūllum praetermitteret diem, quīn perāgeret rem dīvīnam. Suscēpit religiōsam profectiōnem alcūmista, nīmīrum in proximum oppidulum, atque illīc vōtīvam pecūniam dēcoxit in gāneīs. Reversus domum, nūnciat, sibi summam esse spem, negōtium ex animī sententiā successūrum, adeō dīvam virginem vōtīs suīs vīsam annuere. Ubi multō iam tempore sūdātum esset, ac nē mīca quidem aurī nāscerētur usquam, expostulantī Balbīnō respondit, sibi nihil umquam tāle accidisse in vītā, totiēs artem expertō; nec satis posse coniectāre, quid esset in caussā. Quum diū dīvīnātum esset, tandem illud vēnit in mentem Balbīnō, num quō diē praetermīsisset audīre sacrum, aut dīcere precēs hōrāriās, quās vocant: nam nihil succēdere hīs omissīs. Ibī impostor, Rem, inquit, ācū tētigistī. Mē miserum, semel atque iterum id admissum est per oblīviōnem, et nūper ā prōlīxō convīviō surgēns, oblītus sum dīcere salūtātiōnem Virginis. Tum Balbīnus, Nōn mīrum, inquit, sī rēs tanta nōn succēdit. Recipit artifex, sē prō praetermissīs sacrīs duōbus duodecim audītūrum, et prō ūnicā salūtātiōne decem repositūrum. Cum alcūmistam prōdigum subinde dēfēcisset pecūnia, nec suppeterent petendī caussae, tandem hanc technam commentus est: rediit domum admodum exanimātus, ac vōce lāmentābilī, Periī, inquit, funditus, Balbine, periī, āctum est dē capite meō. Obstupuit Balbīnus, et tantī malī caussam avēbat cognōscere. Subodōrātī sunt, inquit, aulicī quod ēgimus; nec aliud exspectō, quam ut mox dēdūcar in carcerem. Ad hanc vōcem expalluit etiam sēriō Balbīnus. Nam scīs, apud nōs(6) capitāle esse, sī quis alcūmisticam exerceat absque prīncipis permissū. Pergit ille: Nōn, inquit, metuō mortem; utinam illa contingat, metuō quiddam crūdēlius. Rogantī quid hoc esset: Rapiar, inquit, aliquō in turrim; illīc per omnem vītam cōgar hīs labōrāre, quibus nōn libet. An ūlla mors est, quae nōn potior esse dēbeat, quam tālis vīta? Ibī rēs ventilāta est cōnsultātiōne. Balbīnus, quoniam callēbat artem Rhētoricam, pulsāvit omnēs statūs, sī quā perīculum vītārī posset. Nōn potes, inquit, īnficiārī crīmen? Nēquāquam, ait ille. Inter rēgiōs satellitēs rēs sparsa est, et habent argūmenta, quae dīluī nōn possint. Nē dēfendī quidem factum poterat ob lēgem mānifestam. Cum multīs in medium adductīs, nihil vidērētur firmī praesidiī, tandem alcūmista, cui iam opus erat praesentī pecūniā: Nōs, inquit, Balbine, lentīs cōnsiliīs agimus; atquī rēs poscit praesēns remedium. Iam arbitror adfutūrōs, quī mē abiciant in malam rem. Dēnique cum nihil occurreret Balbīnō, tandem alcūmista, Nec mihi quidquam occurrit, inquit, nec quidquam superesse videō, nisi ut fortiter peream, nisi forte hoc placet, quod ūnum superest, ūtile magis quam honestum, nisi quod dūrum est tēlum necessitās. Scīs, inquit, hoc hominum genus avidum esse pecūniae, eōque facilius corrumpī posse, ut sileant. Quamvīs dūrum sit illīs furcīferīs dare quod prōfundant, tamen, ut nunc rēs sunt, nihil videō melius. Idem vīsum est Balbīnō, ac numerāvit aureōs trīgintā, quibus redimeret silentium.
Philecous
Mīram Balbīnī līberālitātem mihi praedicās.
Lālus
Immō in rē honestā citius dentem extūdissēs ab eō, quam nummum. Sīc prōspectum est alcūmistae, cui nihil erat perīculī, nisi quod nōn habēret quod daret amīcae.
Philecous
Dēmīror, Balbīnō in tantō nihil esse nāsī.
Lālus
Heīc duntaxat nāsō caret, in cēterīs nāsūtissimus. Rūrsus novā pecūniā īnstruitur fornax, sed praemissā ad Virginem mātrem precatiūnculā, ut coeptīs favēret. Iam tōtus exierat annus, dum, illō nunc hoc nunc illud caussante, lūditur opera, et perit impēnsa. Interim exstitit cāsus quīdam rīdiculus.
Philecous
Quisnam?
Lālus
Alcūmista furtīvam cōnsuētūdinem habēbat cum uxōre cuiusdam aulicī. Marītus conceptā suspīciōne coepit hominem observāre. Tandem cum illī nūnciātum esset, sacrificum esse in cubiculō, praeter exspectātiōnem rediit domum, pulsat ostium.
Philecous
Quid factūrus hominī?
Lālus
Quid? nihil suāve: aut occīsūrus erat, aut exsectūrus. Ubi marītus īnstāns minītārētur, sē vī effrāctūrum ostium, nī aperīret uxor, māgnopere trepidātum est, et circumspicitur praesēntāneum aliquod cōnsilium. Nec erat aliud, quam quod ipsa dabat rēs. Abiēcit tunicam, ac per fenestram angustam dēiēcit sēsē, nōn absque perīculō, nec sine vulnere, ac fūgit. Scīs, tālēs fābulās illīcō spargī. Itaque permānāvit et ad Balbīnum. Neque id fore nōn dīvīnārat artifex.
Philecous
Heīc itaque medius tenētur.
Lālus
Immō fēlīcius ēlāpsus est hinc, quam ē cubiculō. Audī technam hominis. Nihil expostulābat Balbīnus, sed nūbilō vultū satis indicābat, sē nōn ignōrāre, quod vulgō ferēbātur. Nōverat ille Balbīnum esse virum pium, in nōnnūllīs pene dīxerim superstitiōsum. Et quī tālēs sunt, in quamvīs māgnō peccātō facile condōnant supplicī. Itaque datā operā iniicit mentiōnem dē successū negōtiī, querītāns nōn perinde succēdere ut solet, aut vellet, addēbat, sē vehementer mīrārī, quid esset in caussā. Ibī per occāsiōnem commōtus Balbīnus, quī aliōquī vidēbātur dēstināsse silentium, et erat quī facile commovērētur: Nōn est, inquit, obscūrum quid obstet, peccāta obstant, quō minus succēdat quod ā pūrīs pūrē tractārī convenit. Ad hanc vōcem artifex prōcubuit in genua, subinde tundēns pectum et vultū vōceque lacrimābilī: Vērissimum, inquit, dīxistī, Balbine, peccāta, inquam, obstant, sed mea peccāta, nōn tua. Nōn enim pudēbit mē turpitūdinem meam apud tē, velut apud sacerdōtem sānctissimum, cōnfitērī. Vicerat mē carnis īnfirmitās, pertrāxerat mē Satanās in laqueōs suōs. Et ō mē miserum! ē sacrificō factus sum adulter. Nōn tamen omnīnō periit hoc mūnus, quod mīsimus Virginī mātrī. Perieram certō exitiō, nī illa succurrisset. Iam marītus effrīngebat forēs, fenestra erat arctior quam ut possem ēlābī. In tam praesentāneō perīculō vēnit in mentem sānctissimae Virginis, procidī in genua, obtestātus sum, sī grātum fuisset mūnus, ut opitulārētur. Nec mora, repetō fenestram (sīc enim urgēbat necessitās) et satis amplam reperī ad effugium.
Philecous
Crēdidit ista Balbīnus?
Lālus
Crēdidit, immō etiam ignōvit, et admonuit religiōsē, nē sē praebēret ingrātum beātissimae Virginī. Numerāta est rūrsus pecūnia dantī fidem, sē posthāc rem sacram pūrē tractātūrum.
Philecous
Quis tandem fīnis?
Lālus
Perlonga est fāma, sed ego paucīs absolvam. Dum ēiusmodī commentīs diū lūsisset hominem, neque mediocrem pecūniārum vim ab eō extorsisset, tandem vēnit illō quī nebulōnem ā puerō nōverat. Is facile dīvīnāns illum īdem agere apud Balbīnum, quod nusquam nōn ēgerat, clam aggreditur illum, expōnit quālem artificem domī suae fovēret, monet, ut quam prīmum ablēget hominem, nī māllet ipsum aliquandō compīlātīs scrīniīs fugere.
Philecous
Quid heīc Balbīnus? Vidēlicet cūrāvit hominem conīciendum in carcerem?
Lālus
In carcerem? Immō numerāvit viāticum, obtestāns per omnia sacra, nē, quod accidisset, effūtīret. Et sapuit, meā quidem sententiā, quī hoc māluērit, quam esse fābula convīviōrum et forī, deinde venīre in perīculum cōnfiscātiōnis. Nam impostōrī nihil perīculī, artis tantum tenēbat, quantum asinus quīvīs; et in hoc genere favōrābilis est impostūra. Quod sī fūrtī crīmen intentāsset, ā suspendiō tūtum reddēbat ūnctiō, neque quisquam lūbēns grātīs alat tālem in carcere.
Philecous
Miserēsceret mē Balbīnī, nisi ipse gaudēret dēlūdī.
Lālus
Nunc mihi properandum est in aulam, aliās referam hīs etiam multō stultiōra.
Philecous
Cum vacābit, et audiam lūbēns, et fābulam fābulā pēnsābō.

Footnotes

(1). Lalus: Loquax, Philecous, avidus audiendī.
(1). Dēcoquit: Dēcoquere est nēquiter prōfundere. Inde dēcoctōrēs.
(2). Vertere rērum speciēs: Nam id prōfitentur alcūmistae. Quī prōfundit, in id vertit, quō fruitur.
(3). Ut nōn ex quōvīs: Simile prōverbiāle.
(4). Sīc solent: Iūxtā illud poetae: Sīc nē perdiderit, nōn cessat perdere lūsor, Et revocat cupidās ālea saepe manūs.
(5). Apud nōs: Plīn. lib. 30. cap. 1. refert Britannōs mīrē īnsānīsse in Māgiam, ūsque ad ipsīus aetātem. Sunt adhūc quī in alcūmisticā parum sōbriī sunt: quamquam lēx capitālis appōsita est.