Colloquia Familiaria - Colloquium Trīcēsimum Quīntum
Adolēscentis et Scortī
Persōnae:
Lucrētia, Sophrōnius(1)
Lucrētia, Sophrōnius(1)
Lucrētia
Euge mī lepidissime Sophrōnī, tandem nōbīs redditus es? Nam mihi vidēris abfuisse saeculum. Prīmā fronte vix tē agnōscēbam.
Sophrōnius
Quam ob rem, mea Lucrētia?
Lucrētia
Quia prō imberbī nōbīs rediistī barbātulus. Quid reī est, meum corculum? Nam vidēre solit torvior.
Sophrōnius
Cupiō tēcum seorsum colloquī familiārius.
Lucrētia
Au, au, nōn sōlae sumus, mea mentula?
Sophrōnius
Sēcēdāmus in locum secrētiōrem.
Lucrētia
Age concēdāmus in cubiculum interius, sī quid libet.
Sophrōnius
Nōndum hic locus mihi vidētur satis secrētus.
Lucrētia
Unde iste novus pudor? Est mihi mūsēion(2), ubi repōnō mundum meum, locus adeō obscūrus, ut vix ego tē vīsūra sim, aut tū mē.
Sophrōnius
Circumspice rīmās omnēs.
Lucrētia
Rīma nūlla est.
Sophrōnius
Nūllus est in propinquō, quī nōs exaudiat?
Lucrētia
Nē musca quidem, mea lūx. Quid cūnctāris?
Sophrōnius
Fallēmus hēic oculōs Deī?
Lucrētia
Nēquāquam: ille perspicit omnia.
Sophrōnius
Et angelōrum?
Lucrētia
Illōrum oculōs nōn licet effugere.
Sophrōnius
Quī fit igitur, ut nōn pudeat hominēs id facere cōram oculīs Deī ac testibus sānctīs angelīs, quod pudēret facere in cōnspectū hominum?
Lucrētia
Quid hoc novae reī est? vēnistī hūc conciōnātūrus? indue cucullam Franciscānam, cōnscende suggestum et audiāmus tē, barbātule.
Sophrōnius
Nec istud gravārer facere, sī tē queam ab istō vītae genere revocāre, nōn sōlum turpissimō, vērum etiam miserrimō.
Lucrētia
Quam ob rem, ō bone? victus alicunde parandus est: sua quemque alit ars; hoc est nostrum opificium, hic fundus(3) noster.
Sophrōnius
Optārim, mea Lucrētia, ut excussa paulisper istā animī tēmulentiā, rem ipsam mēcum cōnsīderēs.
Lucrētia
Servā conciōnem tuam in aliud tempus; nunc vīvāmus(4), mī Sophrōnī.
Sophrōnius
Tū quaestūs grātiā facis quidquid facis.
Lucrētia
Nōn multum aberrāstī ā scopō.
Sophrōnius
Nihil dēcēdet tuō lucrō; dabō quadruplum, ut auscultēs tantum.
Lucrētia
Dīc quae volēs.
Sophrōnius
Prīmum illud mihi respondē: habēsne quae tibi male volunt?
Lucrētia
Nōn ūnam.
Sophrōnius
Et quās tū vicissim ōdistī?
Lucrētia
Ut merentur.
Sophrōnius
Proinde sī possīs illīs facere rem grātam, facerēsne?
Lucrētia
Citius miscērem illīs toxicum.
Sophrōnius
Atquī cōgita nunc, an illīs quidquam potuerīs facere grātius, quam quod vident, tē vīvere hanc vītam dēdecorōsam ac miserrimam. Quid autem potērās facere molestius iīs, quī tibi bene volunt?
Lucrētia
Sīc erat fātum meum.
Sophrōnius
Iam quod esse solet omnium difficillimum iīs, quī dēportantur in īnsulās, aut relēgantur ad extrēmōs orbis barbarōs, hoc tū tibi tuāpte sponte sūmpsistī.
Lucrētia
Quidnam est istud?
Sophrōnius
An nōn sponte renūntiāstī omnibus affectibus, Patrī, Mātrī, frātribus, sorōribus, Amitae, Māterterae, cēterīsque quōscumque tibi nātūra coniūnxit? Nam et illōs tuī pudet, nec tū sustinēs in illōrum venīre cōnspectum.
Lucrētia
Immō fēlīciter commūtāvī affectūs meōs: prō paucīs enim nunc habeō plūrimōs, quōrum tū es ūnus, mihi frātris locō semper habitus.
Sophrōnius
Mitte iocōs, ac rem ipsam, ut habet, expende sēriō. Quae tam multōs habet amīcōs, ea nūllum habet amīcum, mihi crēde, Lucrētia. Nam quī ad tē commeant, nōn habent tē prō amīcā, sed prō mātulā potius. Vide quō tē ipsa dēiēceris, misera. Chrīstus tē tam cāram habuit, ut suō sanguine redēmerit, ut tē coelestis haerēditātis cōnsortem esse voluerit: et tū tē facis cloacam pūblicam, ad quam commeant quīlibet sordidī, impūrī, scabiōsī, suamque spurcitiam in tē repurgant. Quod sī nōndum eius leprae contāgium, quam vocant scabiem Hispānicam, attigit tē, nōn diū poterīs effugere. Quod sī fiat, quid tē īnfēlīcius, etsī cētera essent secunda, putā rēs et fāma? quid aliud eris, quam vīvum cadāver? Mātrī gravābāris esse mōrigera; nunc servīs lēnae turpissimae. Parentis audīre monita taedēbat; hēic saepe tibi vapulandum est ab ēbriīs et īnsānīs scortātōribus. Pigēbat aliquid operis facere domī, quō victum quaererēs; hēic quōs tumultūs, quae pervigilia sustinēs!
Lucrētia
Unde nōbīs hic conciōnātur novus?
Sophrōnius
Iam mihi et illud fac cōgitēs. Iste fōrmae flōs, quī tibi conciliat amātōrēs, brevī dēflūxerit. Quid tum faciēs, misera? Quod sterquilīnium tē fuerit abiectius? Fiēs ex meretrīce lēna. Nōn omnibus contingit ista dīgnitās: et sī contingat, quid scelerātius, aut quid diābolicae malitiae vīcīnius?
Lucrētia
Vēra sunt, mī Sophrōnī, propemodum, quae dīcis, omnia. Sed unde tibi ista nova sānctiōnia, quī soleās esse nūgātor omnium nūgācissimus? Nēmō tē ūnō frequentius aut intempestīvius hūc commeābat. Audiō, tē fuisse Rōmae.
Sophrōnius
Fuī.
Lucrētia
Atquī inde solent redīre dēteriōrēs. Quō pactō tibi dīversum accidit?
Sophrōnius
Dīcam: quia nōn eōdem animō modōque Rōmam adiī. Cēterī ferē ideō eunt Rōmam, ut redeant dēteriōrēs: et ad eam rem ibi suppetunt affātim occāsiōnēs. Ego cum probō virō profectus sum, cūius hortātū prō lagēnā libellum mēcum attulī, Novum Testāmentum ab Erasmō versum.
Lucrētia
Ab Erasmō? Āiunt, illum esse sēsquihaerēticum.
Sophrōnius
Num et hūc pervēnit illīus virī nōmen?
Lucrētia
Nūllum celebrius apud nōs.
Sophrōnius
Vidistīn' hominem?
Lucrētia
Numquam; sed optārim vīdisse, dē quō tam multa audīvī mala.
Sophrōnius
Fortassis ā malīs.
Lucrētia
Immō ā virīs reverendīs.
Sophrōnius
Ā quibus?
Lucrētia
Nōn expedit dīcere.
Sophrōnius
Quam ob rem?
Lucrētia
Quia sī tū effutīrēs, et rēs permānāret ad illōs, meō quaestuī nōn minima portiō dēcēderet.
Sophrōnius
Nē metue; lapidī dīxeris.
Lucrētia
Admove aurem(5).
Sophrōnius
Inepta, quid opus est admōtā aure, cum sīmus sōlī? an, nē Deus exaudiat? Prō deum immortālem! videō tē piam meretrīcem quae mendicōs sublevēs(6) eleēmōsynā.
Lucrētia
At ego ex istīs mendicīs plūs capiō lucrī, quam ex vōbīs dīvitibus.
Sophrōnius
Spoliant mātrōnās bonās, ut effundant in meretrīcēs malās.
Lucrētia
Sed perge dē librō.
Sophrōnius
Faciam et praestat. Ibi mē docuit Paulus, quī nescit mentīrī, quod nec scorta, nec scortātōrēs rēgnī coelestis haerēditātem cōnsequentur. Hoc ubi lēgissem, sīc coepī cōgitāre apud mē: modica rēs est, quam exspectō ex haerēditāte paternā; et tamen mālim renūntiāre scortīs omnibus, quam ā Patre exhaerēdārī: quantō magis cavendum est, nē mē exhaeredet Pater coelestis? Et adversus exhaerēdantem aut abdicantem Patrem aliquod praesidium porrigunt hūmānae lēgēs: adversus exhaerēdantem Deum nihil est suffrāgiī. Itaque mihi prōtinus interdīxī omnem scortōrum ūsum.
Lucrētia
Sī quidem possīs continēre.
Sophrōnius
Bona continentiae pars est, ex animō continentem esse velle. Postrēmō superest extrēmum malī remedium, uxor. Rōmae in poenitentiāriī sinum tōtum Augiāe(7) stabulum effūdī: is multīs prūdenter hortātus ad pūritātem animī et corporis, ad sacram lēctiōnem, ad crebrās precēs, ad vītae sōbrietātem, prō poenā nihil aliud indīxit, quam ut flexīs genibus ad summum altārem dīcerem psalmum, Miserēre meī deus: et, sī mihi suppeteret pecūnia, darem egentī cuipiam, carolīnum ūnum. Admīrantī mihi quod prō tot scortātiōnibus tantillum poenae īnflīgeret, satis facētē respondit: Fīliī, inquit, sī vērē poenitet, sī vītam commūtās, nihil moror poenam: sīn pergēs, ipsa libīdō tandem abs tē plūs satis poenārum exiget, etsī sacerdōs nōn indicat. Mē vide lippum, tremulum, incurvum: at ōlim tālis eram, quālem tē hāctenus fuisse praedicās. Sīc ego resipuī.
Lucrētia
Ergō, ut videō, perdidī meum Sophrōnium.
Sophrōnius
Immō lucrīfēcistī. Nam ante perierat, nec sibi amīcus, nec tibi. Is nunc tē vērē amat, ac tuam sitit salūtem.
Lucrētia
Quid igitur suādēs, mī Sophrōnī?
Sophrōnius
Ut quamprīmum tē subdūcās ab istā vītā. Adhūc puella es, quod contrāctum est labis, potest ēluī. Aut nube marītō; nōs aliquid ad dōtem cōnferēmus: aut cōnfer tē in collēgium aliquod sacrum, quod lāpsās recipit: aut commūtātō locō dēdās tē in familiam alicūius honestae mātrōnae. Ad hōrum quodlibet offerō tibi operam meam.
Lucrētia
Amābō tē, mī Sophrōnī, circumspicitō, sequar tuum cōnsilium.
Sophrōnius
Sed interim hinc tē submōvetō.
Lucrētia
Huī tam citō?
Sophrōnius
Cūr nōn potius hodiē quam crās, sī dīlātiō damnum habet, mora perīculum?
Lucrētia
Quō mē vertam?
Sophrōnius
Collīgēs omnem mundum tuum; eum trādēs mihi vesperī: famulus clam dēferet ad fidēlem mātrōnam: aliquantō post ego tē prōdūcam, velutī dēambulāndī grātiā: apud eam mātrōnam latitābis meō sūmptū, dōnec tibi prōspexerō, id fīet brevī.
Lucrētia
Age mī Sophrōnī, trādō mē tōtam in tuam fidem.
Sophrōnius
Gaudēbis ōlim factō.
Footnotes
(1). Sophrōnius] Continēns, temperāns.
(2). Mūsēion] Mūsēion prō secrētiōre cubiculō dictum est.
(3). Hic fundus] Id est, reditūs. Nam frūctūs annuōs reddit fundus.
(4). Vīvāmus] Prō gaudeāmus, sīve laetī agāmus.
(5). Admove aurem] Est hoc ūsū receptum, ut rēs sīlendās etsī duo sōlī sint in agrō, tamen quī loquitur dīcat vōce submissiōre, quum nihil sit opus.
(6). Mendicōs sublevēs] Vidētur sīgnificāsse nesciō quid, dē monachīs mendicitātem professīs.
(7). Augiāe stabulum] Vidē prōv dē diū collēctīs sordibus.