Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Vīcēsimum Tertium

Aprōsdionysa, sīve Absurda II

Persōnae:
Martīnus Simōnidēs Amstelredāmus, Martius Sylvānus Quempēnās
Martīnus
An nūllae solvent hinc cymbae crāstinō diē?
Martius
Cūr istud scīscitāris?
Martīnus
Hinc solverō, et domum mē contulerō.
Martius
Ain tū? vēnistī hūc quasi canis ē Nīlō bibitūrus? vēnistī nōn nisi ā līmine mē salūtatūrus? vēnistī, ut vix ingressus meās aedēs, ēvestīgiō rūrsus āvolārēs? Vixdum occupātō locō et captātā sēde, ubī fessus ex itinere acquiēscās, iterum meditāris fugam! Sīc solent, quibus patrātum esset aliquod flāgicium capitāle, et quī capitis ubīque anquīrerentur, nūsquam cōnsistere, nūllō diū manēre locō, quod pāce tuā dīxerim, quī nūllō modō flāgiciōsīs, sed cum cōnsulāribus venīs numerandus. Nam quī superiōribus annīs, cum tū mēcum agerēs, nunc aedilem sacrum, idque nōn semel, nunc senātōrem vestrāe cīvitātis agēbat, nunc iam ad summum cōnsulāre culmen ēvectum esse patrem tuum intellēxī, sine dubiō tē quoque populī suffrāgiō prōvehendum eōdem dignitātis aliquandō, iam nunc auguror.
Martīnus
Bonīs hūc avibus mihi ventum est. Bene sē habent prīncipia. Suāvissimō laudis ēpulō iam mihi pāstae sunt aurēs, sī ita suāviter ventrem quoque pāstūrus es, haudquāquam hinc famēlicus abierō.
Martius
Lūdis atque iocāris haud īnsolēns Martīne, at ego nihil lūdēns loquēbar. Sed valeant haec, nē videar in ōs laudāre. Haeccine est quam mihi fidem dedistī, tē mēcum vel integrum mēnsem haesūrum? Permanē saltem vel duōs diēs. Quid ita festīnās, quasi percitus oestrō, vel āctus scūticā?
Martīnus
Nōn est mihi nunc integrum manēre diū. Aliās plūs ōtiī nactus resistam hīc diūtius.
Martius
Sī semper ita agās, ut quod largiter et prōlixē prōmīserīs, parcē et teniter solvās, quis tibi fidem habeat? crēdāris, quod absit, lubricā et ancipitī fide, quī aliud stāns aliud sedēns. Vērum quandō fierī nōn potest quod volō, id velim quod possum. Feram oportet nōn culpem, quod mūtārī nōn potest. Quandō ita vīs, quod vīs facitō. Quandō haec sacra aliter nōn cōnstant, aequō feram oportet animō.
Martīnus
Prōfectō sī fierī posset, nūsquam gentium mallem, quam tēcum agere vītam. Quīdam crēditōrum meōrum, quī fuit in aere meō iam plūs minus quīnque annōs, et subinde mihi interim fidem dedit, sē iamiam solūtūrum, caeterum vānā mē semper spē lactāvit, et quasi corvum dēlūsit hiantem, nunc iam tandem crāstinum mihi dīxit diem crēditō solvendō. Is itaque sī forte venīret ad diem praestītutum, et prōmissīs suīs stāret, nec mē domī offenderet, habēret nimīrum, quid excūsāret, quō minus solvīsset. Sī uxōrī meae fēcissem huius reī indicium, nōn foret opus mē hinc quamprīmum dīvulsō.
Martius
In promptū cōnsilium est, quid faciāmus.
Martīnus
Ecquid? Expedī, quod habēs cōnsilī. Videāmus an sit ūtile factū.
Martius
Mittam illūc meum ā pedibus, tuam uxōrem istius reī admonitum.
Martīnus
Pulchrē. Maneō itaque.
Martius
Laudō tē.
Martīnus
Quid vīs igitur, ut faciāmus prīmulum?
Martius
Quid aliud quam ut cūrēmus cuticulam, et geniō indulgeāmus?
Martīnus
Istius grātiā nōn erat mihi opus hūc aditō. Istius faciundī fuerat mihi vel domī ad focum meum in hēmicyclō sedentī cōpia affluentissima. Quid erat opus hūc ventō? aut hīc diū remānsō?
Martius
Immō aliud est māiōris mōmentī, tam ex tuā quam ex rē meā futūrum. Vocātus sum, paulō ante quam venīrēs, in aedem sacram, ad inaugurandum īnfantem in Chrīstiānismum, et in mīlitiam Chrīstī concenturiāndum. Īnfāns iam recēns nātus in templum est dēportātus, quī lūstrandus est Chrīstō, datūrus est nōmen Chrīstō, et societātem initūrus cum Chrīstiānīs, inter Chrīstiānōs est referendus, in album Chrīstiānōrum est scrībendus. Is mihi initiandus est prīmīs Chrīstiānae fideī mystēriīs. Is mihi authōrandus est et sacrāmentō Chrīstī astringendus. Is mihi tingendus et lūstrandus est Chrīstiānō baptismāte. Nam ubī prīmum īnfantis huius vītae līmen contigērunt, prīmus nātālis eōrum lūstricus est diēs. Ubī hoc mihi mūnus fuerit obitum, brevī aut expedītum erit, reversus dīcam quid agāmus. Intereā temporis in subdiālem ambulātiōnem, quae pōmārium meum ambit strāta lapidibus, tē recipitō, mēque ōtiōsus aliquantisper expectātō.
Martīnus
Istuccine tuārum est partium? Crēdēbam istud esse subsidiāriī Cūriōnis, nōn maximī.
Martius
Illius est, quem ascīscere voluerint, vel meum, vel meī vicāriī: potissimum vērō meum. Vērīsimile est, nōn esse nunc in promptū, quī meam occupātī fidūciāriam operam nauet. Idcircō ītur ad mē.
Martīnus
Expectent aliquantisper, dum inveniant vicārium tuum.
Martius
Forte susceptōrēs et initiātiōnis arbitrī sunt māiōris auctōritātis, quam quōs deceat diū suspēnsōs et in morā tenēre. Praestat ipse abeam. Interim valē.
Martīnus
Tū quoque.