Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Vīcēsimum Sextum
Aprōsdionysa, sīve Absurda V
Persōnae:
Dominicus Henrīcī Edāmēnsis, Iacōbus Henrīcī Noviomāgus īdem
Dominicus Henrīcī Edāmēnsis, Iacōbus Henrīcī Noviomāgus īdem
Dominicus
Quid nāvās operae? quid mōlīris reī Iacōbe?
Iacōbus
Quod vidēs. Hoc mihi datum est negōciī, ut tōtīus domūs pāvīmentum nitidum excultumque reddam, scōpīs repurgem, quisquiliās ēgeram omnēs, et singula suīs reddam locīs et dīgeram in ōrdinem, nē tumultuāria et cōnfūsa atque indīgesta oculōs ingredientium offendant, et nostram ignāviam arguant.
Dominicus
Ad tē rediit ōrdō istud agendī? Tēn' manent vicēs istae? Istuccine nunc tuārum est partium?
Iacōbus
Sīc aiunt. Ita mihi persuādent.
Dominicus
Diī igitur incepta secundent. Adsint superī tuīs labōribus. Dent tibi mūtuam operam superī. Lēvent superī labōrem istum. Faxint superī nē quid tē gravet labor iste. Subveniant labōrantī tibi cīvēs coelicī. Admīniculentur tibi quī caelum incolunt.
Iacōbus
Dīvīnum ego nunquam indignor auxilium: nunquam abdicō, nunquam repudiō admīniculum. At malim hominēs nunc suās admōliantur manūs mēcumque labōrent. Malim mihi nunc hominēs aliquantulam dent operam, quam quī caelestia rēgna tenent. Videntur mihi longē māiōrēs, nōbiliōrēsque superī, quam quōs in hoc pistrīnum vocem. Nimis indignī sunt superī, quam quī mihi mātulam hīc porrigant. Dīxit quīdam: Nōn vacat exiguīs rēbus adesse Iovī. Dīxerō ego, Nōn decet in nūgīs superōs adhibēre quibusvis.
Dominicus
Attamen ad quidvīs licet implōrāre Tonantem, Sī sint quae faciās nōn inimīca Deō.
Iacōbus
Nōvimus: intereā affulget nūlla auxiliī spēs. Auxiliātrīcem quaerō vidēre manum. Nūlla mihi vōta hanc explent nec verba lacūnam. Cernere ut est, prōmptīs articulīs opus est.
Dominicus
Vīs igitur tē adiuvem? tibi sim admīniculō? tibi opituler? Vīs tibi opem et subsidium feram? tibi suppētiās veniam? tēcum istam operam nāvem? vīs tēcum istud mūneris obeam? Sī sciam tibi fore grātum, lubēns faxim.
Iacōbus
Perquam grātum fuerit. Sī mihi dederis operam tuam, grātissimum mihi fēceris. Hīc sī mihi opem tuleris, vix crēdās, quantō mē tibi beneficiō dēmerueris. Hīc sī tuam mihi operam nāvāveris, nōn vulgārī mē tibi dēvinxeris officiō, summam apud mē grātiam inieris. Quīn et ipse mūtuam aliās tibi quoque operam dabō. Ipse quoque vicissim tibi aliās, quācunque in rē volēs, auxiliābor. Aut sī quid unquam in reddendīs dictātīs assequī nequeās ingeniō, id tibi lubēns ēnucleābō. Operam dabō vicissim, nē lēctiōnis reddendae sīs unquam ignārus. Cūrābō, nē quid in lēctiōne recitandā tē fugiat, tē lateat, tē praetereat unquam. Sī cuiusquam extrāōrdināriī fōrmātōris egeās, mē semper facile et benīgnō ūtēris. Sī quandō lēctiōnis praeceptōrī exhibendae tē quicquam suspēnsum habet, istud tibi dēclārābō. Sī quid in dictātīs reddendīs unquam haereās, istum tibi scrupulum eximam. Omnem tibi nōdum semper in dictātīs exhibendīs solvam, omnem tibi obscūritātem aperiam et illūstrābō. Sī quā tē unquam in dictātīs reddendīs obscūra torqueat sententia, istam tibi vel lūce clāriōrem reddam. Mē authōre in lēctiōnibus reddendīs nihil unquam haerēbis, nūllā difficultāte torquēberis. Quandōcunque mē volēs ūtī magistrō, tam exāctē cūrābō semper teneās dictāta quam tuum ipsius nōmen.
Dominicus
Nihil aequē malim atque docērī, quae ignōrem. Nūllum mihi fuerit grātius dōnum. Nūllō mē beneficiō tibi perinde dēvinxeris et dēmerueris. Nūllō mihi officiō ita grātificēris, atque sī mē bonīs ērudiās et imbuās doctrīnīs. Litterāriae commūnicātiōnī nūllum equidem vel amplissimum praetūlerō dōnum. Sed citrā ambāgēs, ōrdiāmur hanc tēlam, nē prius vocēmur ad Virgineam mātrem hymnīs celebrandam, quam hoc negōciī cōnfēcerimus.
Iacōbus
Rēctē monēs, nōn ausus eram praecipere, nisi prior ipse monuissēs. Missās igitur faciāmus hās verbōrum ambāgēs. Supersedēāmus hīsce fābulīs, et ad opus tandem accingāmur. Auspicēmur, nē tempus nōs dēficiat: nē temporis spatiō exclūdāmur: nē tempore dēstituāmur: nē dēfectī tempore cōgāmur hīs īnfēctīs abīre.
Dominicus
Placet, ut dīxī. Accelerēmus nōs operī. Ēia age rumpāmus morās. Hem tibi in mē nūlla fuerit mora. Nihil equidem moror. Ēn adsum prōmptīs et manibus et pedibus. Tū igitur verrītō sodēs magnum gymnāsium, ego Mūsaeum hoc et procaēstrium sīve procaetōna hunc cum cavēdiō et caēnātiōne excolam et exōrnābō. Certēmus, sī volēs, vel ōrātiōne Dominicā prō victōre dīcendā, quandō nōn licet aere, vel aliō pignōre litterāriō, uter prior sit perfūnctūrus suō mūnere, suum absolūtūrus negōtium.
Iacōbus
Placet condiciō. Accipiō condiciōnem. Vīribus exertīs opus est manibus quoque prōmptīs. Occupet extrēmum scabiēs.
Dominicus
Nunc rapidīs manibus, nunc prōmptīs vīribus ūsus.