Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Vīcēsimum Quārtum

Aprōsdionysa, sīve Absurda III

Persōnae:
Martius Sylvānus Quempēnās, Iobus Histiopēaeus Roterodāmus
Martius
Quis cōnsistit prō foribus? Quis pulsat forēs?
Iobus
Reclūde, facile vidēris, quī sim.
Martius
Nōn ita reclūditur ostium quibuslibet. Nōn reserāmus cuilibet nostrās aedēs. Haec iānua nōn quibusvis patet. Hūc nōn patet aditus cuīvis. Hīs sēdibus nōn dātur succēdere cuīvis. Nihil hīc seritur nec metitur nisi amīcīs. Nōn coximus quicquam nisi hospitibus et amīcīs.
Iobus
Sum equidem et amīcus, et hospes nōn ignōtus. Fuit mihi semper tēcum multīs ab hinc annīs hospitium vetus, aperī modo, vidēbis atque fatēberis.
Martius
Videor mihi vōcem istam aliquandō audīsse, sed nōn succurrit, cuiusnam sit. Videor agnōscere vōcem, sed nōn venit mihi in mentem, cuius nam sit. Nōtum quempiam vidētur sonāre vōx, caeterum ecquem, nōn possum reminīscī.
Iobus
Pateant modo forēs, mē agnōris facile. Quid (malum) tam diū amīcum, hōc tam asperō et turbulentō caelō, prō foribus, quasi mendīcum aut hominem nihilī, resistere sinīs? Ventus suā inclēmentiā mihi et ōs et mentum et genās ita mordet, ūrit, laniat, ut tantum nōn et truncus nāsō, et cassus auribus videar abitūrus. Ventus ita furit, grassātur, saevit, bacchātur, mihique caput ita percellit, ut propemodum aurēs mihi dēmorsūrus videātur, sēcumque raptūrus et versūrus per aurās. Temporibus meīs tam est īnfesta ventōrum saeva procella, ut perīcliter laniātīs et mūtilīs forsān auribus domum redīre.
Martius
Hem Iobe, tēn' cōnspiciō? Tēn hīsce nunc cōnspicor regiōnibus? Quae necessitās caelō tam ventōsō atque procellōsō tē appulit hūc? Citius mortem hāc tempestāte turbidā quam tē expectāssem.
Iobus
Probus es scīlicet. Mē quidem invītāstī ad Bacchānālia tēcum agitanda, et ad mellītās placentās prō mōre regiōnis nostrae ligūriendās: at pulsantem iam et ingredī postulantem, magis invītus mē admittis, quam sī mors pepulisset ostium, et familiae vestrae vitium, labem, strāgemque factūra vēnisset. Quantumvīs hūc abs tē invītātus, nihilō tibi grātior veniō, quam iīs, quibus semper animus est in patinīs, ēsuriālēs fēriae, aut prīmus diēs parsimōniārum: aut quam Cereī, fīliam Proserpīnam abdūctūrus Plūtō: aut quam capite damnātīs et morte multandīs grāta lūx oritur, quā caput secūrī sint subditūrī: aut quam mercēnāriīs multō adhūc somnō gravātīs, et ā labōre diūturnō abhorrentibus crēpusculum mātūtīnum ad diurnam operam vocāns: aut dēnique quam grāta nox īnstat tenebrās exōsīs.
Martius
Agnōscō culpam. Errātum est ā mē. Fefellit mē mea suspīciō. Prō foribus meīs esse suspicābar aut circumfōrāneum et vagābundum scurram quempiam, aut mendīcum nefārium, quālēs nunc multī id genus sunt: aut circulātōrem parasīticum, aut dēcoctōrem vacerrōsum, aut Mēthysocottabum aliquem, quī ex mediīs ganeīs ērūpisset, aut mīlitem exauthorātum et mīlitārī sacrāmentō solūtum, eumque ad nihil aliud prōmptum, quam ut rūsticōs ad omnem iniūriam expositōs, afflictū, obtrītūque facilēs, vōcis vultūsque atrōcitāte territet atque ēmungat. Cuiusmodī fuerat quīdam prō foribus meīs, ante paulō quam vēnissēs, quī postquam famulam meam multīs onerāsset convitiīs et contumēliīs, ita tandem tumultuābātur et dēbacchābātur, dum nōn admitterētur, ut crēdidissēs eum aditūs iam iam raptūrum, et viam vī factūrum. Nunc itaque tē pulsante suspicābar dēnuō eiusdem farīnae aliquōs ventitāsse, et foribus meīs imminēre, quī blandīs quidem et amīcīs mihi verbīs essent impositūrī, verbaque datūrī, caeterum admissī vim factūrī. Sīn putāssem tē adventāre, potius ēvolāssem tibi obvius ūnum aut alterum mīliāre, tēque obviīs exceptum ulnīs hūc dēdūxissem, quam ut longius nostrō in vestibulō pendēre permīsissem, cum sīs mihi tam grātus acceptusque, quam sī ipse parēns meus Oecoplūsius, quem crēdō iam plūs minus decem annōs hāc lūce caruisse, (utinam aeternā immortālitāte hanc vītam mortālem commūtātam in collēgiō dīvōrum possideat) huic vītae restitūtus, mihi vērus redīret nūncius, et narrāret, quid vel apud superōs vel apud īnferōs rērum agātur. Nē succēnseās igitur, sed nostrīs succēde penātibus ō dulcissime rērum. Affātim tē exhilārātum cūrābimus. Pergraecābimur ūnā. Cuticulam cūrābimus, et geniō indulgēbimus, ita ut huius noctis, locīque, semper, quō ad vīxeris, memor sīs futūrus. In tempore adēs prōfectō, quod gaudeō, tibīque grātulor. Nam commodum, obsōnātīs apparātīsque omnibus in coenam ūsuī futūrīs, famula mea coquendīs sē placentīs accingerāt, cum tū foribus instārēs aperiundīs. Crēdō vel Iovem hospitālem, (ut ethnicē loquar) tam chārum hospitem, vel ipsās Charitēs amīcum tam grātum, candidum, et hūmānum hūc, tam grātō et convīviīs celebrandīs, dēliciīsque fruendīs amīcō tempore advēxisse. Sī quid pollūctī fuerit domī, tuum erit perinde atque meum. Quicquid lautī, opipārī, atque splendidī vel cibī, vel pōtūs, ex cellā pēnuāriā dēprōmī poterit, id nunc exprōmptum et amīcō appositum propīnātumque cūrābō, neque quicquam reconditum servābō. Relēvī quoddam vās cervīsiae Gedānae, tam sēlēctae, ut tālem sīs dictitātūrus tē nunquam gustāsse. Est praetereā mihi aliud quoddam dōlium vīnī, tam rārī et ēximiī, nōn dīcam cuiātis, ipse ubī pītissāris, cēnsor eris, ut prae illō Falernum aut Chium, sīs lōram, nē dīcam nauteam crēditūrus. Id favente Līberō patre ita libābimus, ut postrēma gutta tandem in īmō fundō sit suspīrātūra. Eāmus igitur, quid hīc diū stāmus?
Iobus
Placet omnis condiciō, modo citrā ēbrietātem bibāmus.
Martius
At tantō mihi grātior es, quod sōbrietātem mēcum colās, licet aliter locūtus videar. Obtemperābimus geniō tuō, ut nūllō ā nōbīs gravēre modō, nec pōtāre plūs cōgāre, quam ipse velīs. Culpā magistrā pōtābimus, nec alius magistrī ad mūtuum bibendī certāmen aequātīs haustibus (quod ōdī cane peius et angue) impellentis dictāta perāgēmus. Ūnicuique nostrum (nam cūrābō plūrēs sīmus, aliquot ex vīcīnīs amīcīs hūc ascītūrus) līberum erit, quantum fuerit collubitum pōtāre. Nam et ipse abhorreō ab intemperātīs comessātiōnibus.
Iobus
Mēcum facis. Mihi summa religiō est, pōculīs ita certāre, ut aut inēbriem quenquam, aut ā quōquam inēbrier.
Martius
Piē dīcis. Mihi eadem ista religiō est. Sī quisquam mē mūitet, et pōtū obruere vel sepelīre studeat, certē nōn faciat mihi grātum, immō peius mēcum ēgisse cēnseātur, quam sī clam crūmenam meam compīlāsset.
Iobus
Rēctē putās. Discēdō in sententiam tuam pedibus utrīsque. Nam ēbrietās bona surripit multō pretiōsiōra quam sit aurum aut argentum, mentem et ratiōnem atque valētūdinem sānam. Multō quiētius et trānquillius dormitur, sī sānō et integrō capite cubitum eātur, quam sī capite ēbriō et sauciō.
Martius
Optimē philosophāris. Super hāc rē, sī placet, dabō tibi legendam, quam scrīpsī superiōribus annīs ad quendam amīcum, valdē dēditum ventrī, et addictum ēbrietātī, epistolam. Nam exemplar crēdō mē adhūc habēre prīmā manū scrīptum.
Iobus
Quid nī placeat? Nihil mihi grātius fēceris, quam ut istiusmodī litterātīs mē dēliciīs reficiās.
Martius
Accipe.
Iobus
Lubēns accipiō.
Martius
Sed heus: quid sī legam ego? Forte nōn commoda tibi fuerit prīmā manus lēctū, utpote tumultuāria, incompositā, inconditāque.
Iobus
Perplacet, legitō ipse.
Martius
Sīc habet epistola. Nūper admodum, forte fortūnā vestrātium nōnullīs in forō nostrō versantibus, ac rūrsum prōrsum vagantibus, nesciō cuius reī grātiā, mēque agnōscentibus et compellantibus, quippe quibuscum annō superiōrī tuīs in aedibus laetō excipiēbar convīviō, variīs ultrō citrōque habitīs verbīs, tandem incidit mentiō tuī. Multa igitur super rēbus tuīs, amīcō sānem animō, tuaeque salūtis avidō, scīscitātus didicī Hōrātiānum illud pulcherrimē in tē quadrāre: Mē pinguem et nitidum bene cūrātā cute vīsēs, Cum rīdēre volēs Epicūrī dē grege porcum. Quā dē rē habeō prō nostrā veterī amīcitiā, quae ab ineunte puericiā quondam incepta, simul cum ipsā aetāte accrēvit, nōn nūlla tibi scrībere: quae sī sitientibus ac prōnīs auribus accēperis, sī placidā atque altā mente reposueris, sī dēnique honestīs mōribus, tōtāque vītā expresseris, maximē sint frūgifera, summōque honōrī, atque adeō sempīternae tibi futūra salūtī. Tibi quidem, ut audiō, quemadmodum, prō dolor, et multīs aliīs, pulchrum vidētur geniō semper indulgēre, cūrāre cuticulam, pergraecārī, epischytissāre, Abrōnis et mācerātam ac mōlītam dēlicātamque vītam agere, pontificālibus atque cēreālibus coenīs interesse, Syrācūsānās atque Sybarīticās mēnsēs sectārī, noctēsque diēsque plēnīs certāre pōculīs, atque pinguem aqualiculum prōpēnsō sēsquipede extendere, semperque (ut semel dīcam) bacchānālia vīvere. Mihi vērō, quid autem mihi? immō omnibus germānīs Chrīstī cultōribus vidētur ēbrietās et ventris ingluviēs omnibus fugienda modīs. Nam sī animō haud supīnō sed ācrī sagācīque omnium rērum nātūrās contemplēris, nimīrum intellegēs, nihil esse in rērum nātūrā, quod nōn omnibus vīribus, quō ad potest, suum interitum vītet atque fugiat, et tōtīs cōnātibus suī cōnservātiōnem amet, foveat, ac tueātur. Quis enim nisi mente captus sibi cōnscīscat mortem? quis sēmet perditum eat? Immō quis nōn vel nūdus atque omnibus postpositīs bonīs, sī mors immineat, quam possit ullā viā effugere, longē lātēque fugiat, ut seipsum modo servet incolumem? Tantum prōfectō suī amōrem omnibus animantibus īnseuit nātūra, ut nihil propriā vītā, propriāque salūte sit ullī chārius, utque nōn modo flāgiciōsissimī quīque ac vītae profligātissimae hominēs, quī prō sceleribus hīc extrēmās et ignōminiōsās dant poenās, et post hanc vītam perīclitantur aeternum subīre supplicium: sed etiam sānctissimī quīque quī hanc mortālem vītam sine dubiō sempīternā immortālitāte commūtātūrī dēcēdunt hinc, nātūrāliter animam semper reddere exhorruerint, teste vel ipsō Chrīstō, quī tōtīus bonitātis fōns et orīgō, virtūtisque omnis exemplar, cum sēsē prō nostrā salūte miserīs modīs excarnificandum propīnāret, quā homō erat inhorruerit dīcēns Trīstem sibi suam esse animam ūsque ad mortem. Omnēs enim bonī et salūtis amōre dūcimur, idque quod malum cēnsēmus, eātenus ex animō fugimus, quātenus malum esse rēmur. Quae igitur mentis īnsānia, quis furor nōs exagitat, ut semel omnī salūte prōditā, quae vel bēluīs grāta sit et omnibus excipienda ulnīs, sī agnōverint, tam fūnestae pestī (dīcō ēbrietātem) nōsmet ipsōs dēvōveāmus, quae quicquid ā superīs datum sit bonī, id tōtum labefactet atque eripiat? Quid pestilentius, quid exsecrābilius ēbrietāte, quae cum omnī eō, quod bonum vel sit vel esse crēdātur, tam ātrōx, tam nefārium, tam exitiōsum, tam internecīnum gerit bellum, ut necesse sit vel omne bonum, rēgnante hāc tyrannide, pessum īre, vel dominānte virtūte, ēbrietātem strātam, conculcātam atque profligātam iacēre? Nōn tam ignī aqua, quam bonō virtūtīque est inimīca et īnfesta ēbrietās. Triplicia dīxērunt esse bona, quī rērum nātūrās perscrūtātī sunt: fortūnae, ut sunt honōrēs et dīvitiae: corporis, ut sunt valētūdō, membrōrum agilitās, et fōrmae decus: atque animae, ut sunt, ratiō seu mēns, memoria, virtūs, scientia, et id genus. Hōrum omnium ūna est labēs, ūna pestis, ūna pernicēs, ūna internēciō, ēbrietās. Vīs tibi paucīs perstringam, idque versibus? Ēbrietās sēnsus ratiōnem ēnervuat et artūs, Inquinat occīditque libīdine carnem animamque, Quō nātūra trahit, rapit hūc virtūte carente. Tēcta aperit, rērumque profūsōs reddit egenōs. Prōdiga temporis est, quō nīl praestantius ūsquam. Pertrahit ad scelus, aeternum quod paenitet tē. Testis Alexander, sibi quī chārissimum amīcum Ēbrius occīdit, fermē occīdit ipse dolōre. Fortūnās vel amplissimās ita exhaurit atque ēripit ēbrietās, ut plūrimōs Croesōs atque Crassōs vel Īrō Codrōque pauperiōrēs reddiderit. Rēs ipsa loquitur, et quotīdiāna experientia docet quod dīcō clārius, quam ut sit ullīs paradīgmatis opus, teste dīvīnō ōrāculō Prōverb. 21. Quī diligit ēpulās in egestāte erit, et quī amat vīnum et pinguia, nōn dītābitur. Corporis valētūdinem atque vīrēs ēnervuat et frangit, vīsum obtundit, oculōs lippitūdine dēfōrmat fluidōsque reddit. Audiendī vim atque energiam hebetat: caput vertīginōsum et cerebrōsum efficit: manūs reddit languidās, inermēs, tremulās: pedēs incertōs, īnfīrmōs atque titubantēs: dēnique tōtum hominem dēbilem, ēlumbem, atque exsanguibus stupidīsque membrīs. Animum omnibus suīs viduat dōtibus, virtūtibus exuit, expoliat, prīvat. Ingenium offuscat, et caecīs voluptātum errōribus opplet, memoriae thēsaurum et vigōrem exstinguit, voluntātis impetum aliās rēctum dēbilitat et trānsversum agit, carnem tōtumque hominem pietātis odiō, impietātis et malōrum dēsīderiō imbuit, atque inextīnctae libīdinis foedā libīdine inaccendit. Dēnique sōbrietāte pessundātā aut exulante, vitiōrum agmen omne, crāpulā duce, irrumpat necesse est. Hinc rīxae, hinc pugnae, hinc caedēs, hinc adulteria, hinc fūrta, hinc rapīnae, hinc prōditiōnēs, et omnis vitiōrum colluviēs quasi ā Tartareīs fūribus ēmissa in ūniversum mundum trānseunt. Quid nī enim Tartareum dīxerō, quod nōn suādente sed repugnante nātūrā, sōlī animālium nōs male sānī hominēs nōn sitientēs bibimus? quid autem bibimus? immō tantō nōs luxū ingurgitāmus, ut nōsmetipsōs nimiō pōtū plānē vīvōs obruāmus et sepeliāmus, adeō ut nōbīsipsīs praematūrae mortis saepenumerō caussa sīmus? Atque id forsān īnsānīs quibusdam et Bacchicō furōre percitīs hominibus nōn sat grave et exsecrandum videātur, quod calcanda semel viā lēthī. Sed adde, quod sempīternā quoque morte afficiāmur, sī Bacchī magis quam Chrīstī cultōrēs fuisse dēpraehendāmur. Mentiar, et quōvīs suppliciō dignus videar, sī nōn haec ex dīvīnīs sortibus (ut ethnicō magis quam Chrīstiānō mōre loquar) didicerim, Prō. 23. Cui vae? cuius patrī vae? cui rīxae? cui foveae? cui vulnera? cui suffossiō oculōrum? Nōnne hīs quī commorantur vīnō? et quī student calicibus ēpōtandīs? Ingreditur blandē, sed in novissimō mordēbit ut coluber, et sīcut rēgulus venēna diffundet. Et eris sīcut dormiēns in mediō marī, et quasi sopītus gubernātor āmissō clāvō. Eccl. 27. propter crāpulam multī periērunt. 1. Corinth. 6. Neque ēbriōsī, neque maledīcī, neque rapācēs, rēgnum Deī possidēbunt. Quārē ut tandem vēla contraham, sī tuae salūtī rēctē cōnsultum velīs, quod dēbēs, modo tēmetipsum vērē amēs, ita tē comparābis, ut Sōbrietātem omnis virtūtis alumnam semper amēs, prōsequāre, colās. Ēbrietātem autem et ingluviem probitātis et omnis integritātis pestem ōderis, fugiās, exsecrēris. Valē. Guormāriae. 15. calend. Augustī.
Iobus
Nōn lēgistī, quod sciās, epistolam, tōtam. Multa trānsīlistī.
Martius
Nōn eō īnficiās. Nōn est mihi ad manum, epistolae, ut scrīpta erat, vērum exemplar. Nōn nisi sylvulam quandam in promptū habeō.
Iobus
Saltem percurrissēs tōtam sylvam. Videō multa silentiō tibi praeterita, quae vel ipse lēgerō facile.
Martius
Vīs dīcam quod rēs est? lēctiōnis inceptae paenitēbat mē. Cōgitāvī mēcum, Venit hūc mē vīsūrus longinquā et molestā profectiōne meus Iobus forte fessus, frīgidus, sitibundus, famēlicus. Quid hīc cōnsistimus, et tempus hīsce legendīs conterimus, quae multō commodius post, quandō ventrī factum esset satis, et māiōrī cum frūctū lēgerēmus? Quīn valeant haec. Haec nōn sunt argūmenta, quibus dēclārem meī Iobī adventum mihi esse grātum et chārum.
Iobus
Istud igitur est, quod in mediō legendī cursū tandiū resisterēs atque haesitārēs? Mīrābar quid animō voluerēs.
Martius
Nempe istud. Eāmus ad focum.
Iobus
Legam prius haec Graeca, quae praeteristī, quandō ipse nōn vīs. Heus tantisper mane, perīculum factūrus num bene et legam et intellegam. Sīquidem nunc mihi aliud agentī prīstina forsān studia prō bonā parte excidērunt.
Martius
Legitō, quandō ita iubēs.
Iobus
Theognīs: ὅς δ᾽ἂν ὑπερβάλλῃ πόσιος μέτρον, οὔκετ᾽ ἐκεῖνος τῆς αὑτοῦ γλώσσης κάρτερος, οὔδε νόου, μυθεῖται δ᾽ ἀπάλαμνα, τὰ νήφουσιν γίνετ᾽ αἰσχρά, αἰδεῖται δ᾽ ἔρδων οὐδὲν, ὅταν μεθύῃ, τὸ πρὶν ἐὼν σώφρων, τότε νήπιος. ἀλλὰ σὺ ταῦτα γιγνώσκων, μὴ πῖν᾽ οἶνον ὑπερβολάδην. ἀλλ᾽ ἢ πρὶν μεθύων ὑπανίστασο, μὴ σε βιάσθω γαστήρ, ὥστε κακὸν λάτριν ἐφημέριον. ἄφρονος ἀνδρὸς ἄγαν, ναὶ σώφρονος οἶνος, ὅταν δὴ πίνῃ ὑπὲρ μέτρον, κοῦφον ἔθηκε νόον. Interpretātus es ipse. Alioquī mihi fuerat perīculum faciendum quid possem.
Martius
Reddidī sēnsum utcunque versibus paribus: at singulīs verbīs nōn exāctē numerātīs ac trānsfūsīs.
Iobus
Legam: Sī mēnsūra tibi nōn sit servāta bibendī, Haud memor officiī mēns erit ōsque suī. Efflūet ōre tuō, tēmet quod dēdecorābit, Nec patrāre pudet quidlibet ēbriōlōs: In stultum ēvāsit sapiēns prius. hoc ubī nōris, Cautō opus est, nē plūsquam decet ipse bibās. Symposiō prius excēdās, quam vīna ruant tē, Nē servīre sibi tē gula cōgat iners. Seu sapiēns fueris seu stultus, ob ēbrietātem Omnibus ex aequō mēns levitāte perit. Sī ūsquam alibī, certē in octāvō versū animadvertō nōn annumerāta, neque ad iūstam statēram omnia esse appēnsa verba.
Martius
Rēctē animadvertis, et sciō et fateor. Ex tempore effūsum est, quod vidēs.
Iobus
Legam plūra. Sophoclēs: τί ταῦτ᾽ ἐπαινεῖς; πᾶς γὰρ οἰνωθεὶς ἀνὴρ, ἧσσων μὲν ὀργῆς ἐστι, τοῦ δὲ νοῦ κενός. Φιλεῖ δὲ πολλὴν γλῶσσαν ἐκχέας μάτην, Sīc habuit meum exemplar: at ego malim legere Φιλεῖ δὲ πολλὴν ἐκχέας γλώσσαν μάτην, ἄκων ἀκούειν, οὓς ἑκὼν εἶπεν κακῶν. Addam et versiōnem meō iūdiciō nōn indignam lēctū, quamquam ēlevēs ipse.
Martius
Vel mē tacente, scrīptūra satis loquitur esse sylvam, et extemporāle tōtum, quod et ipse lēgī, et tū modo legis. Stant omnia extrā aciem, nūllō locō, nūllā seriē digesta.
Iobus
Istud videō, attamen nōn paenitenda videntur. Sīc habet interpretātiō: Quid ista praedicās? Quis est ex ēbriīs Quī sit potēns mentis, vel īrae temperāns? Quī soluit ōs īnfrēne ut ēbrius, solet Audīre quae nōlit vicissim sōbrius.
Martius
Ōhae, satis est. Eāmus coenātum, et postquam satisfēcerimus ventrīculō, tum dēmum sī volēs aut hoc absolvere pergāmus, aut aliās Mūsās revocēmus, et litterātīs nōs fābulīs recreēmus.
Iobus
Prōmptus es admodum manibus. Tam pernīciter istud involāstī, ut citius steterim exōnerātīs manibus, quam sēnserim.
Martius
Assīde ad ignem. Prōvīsendum est mihi, ubī maneant pendentēs, quōs invītāvī convīvās. Nam semel atque iterum missō ā pedibus, necdum adventant. Intereā temporis tē calefacitō. Brevis est via: mox hīc aderō. Sylvulam meam sūmptā coenā sī volēs reddam: nē torqueat, quod ita raptim extorserim tuīs manibus.
Iobus
Nihil dubitō. Cūrā, quō cūrātō sit opus.