Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Vīcēsimum Octāvum
Dē Aprosdionysa, sīve Absurda VII
Persōnae:
Cornēlius Hanīcauī frāter Assendelphānus, Iōannēs Hanīcauī frāter Assendelphānus
Cornēlius Hanīcauī frāter Assendelphānus, Iōannēs Hanīcauī frāter Assendelphānus
Cornēlius
Quis nam ille est, quem hūc venientem prōspiciō? quem procul hūc properantem cōnspicor? Nōn queō illum agnōscere, nimis adhūc longō locōrum intervāllō remōtum. Vidētur hūc ad mē molīrī iter. Sī scīrem eum vel sangvine, vel aliquā singulārī familiāritāte mē contingere, sī scīrem eum vel cōnsangvīnitāte vel aliā necessitūdine mihi familiāriter iūnctum, ferrem illī mē obvium. Molesta sānē rēs est, quod tam hebēs sit oculōrum aciēs, ut parum prōspiciāmus, neque vīsū contingāmus, quae paululum modo absint. Vel omnibus dīvitiīs meīs mercer tantam oculōrum aciem, quanta pollet vel Aquila, vel serpēns Epidaurius, aut quanta voluisse dīcitur Lynceus, et tantam aurium praestantiam atque dexteritātem, ut quicquid ā tribus vel potius trecentīs passuum mīlibus vel in aurem alicuī dīcerētur, id clārē inaudīrem et probē intellegerem. Sed quid foribus resistō? Ingrediar potius. Sī mē quaeritat, quisquis est, scit, crēdō, ubī habitem, mē domī inveniet. Nōn possum tamen mihi temperāre, quīn spectem per fenestram conniventem, et per rīmulam aliquam observem, quō dēstinārit iter, an hūc cursum suum flexūrus sit, an aliō dīrectūrus. Profectō nunc tandem agnōscō. Meusmet ipsius est germānus frāter. Id mea mēns, nesciō quōmodo, augurābātur et praesāgiēbat, esse quempiam quī mē contingeret. Ehem salvum tē advenīre gaudeō frāter. Quō locō rēs tuae sunt?
Iōannēs
Perbonō.
Cornēlius
Quae vērō necessitās impulit, ut nunc tē in pedēs cōnicerēs hōc tempore occupātissimō? cum tibi nunc labōris incumbat quantō vix superesse queās, imō quantō vix sufficiās et pār sīs, etiamsī multōrum corporum et centimānus sīs. Iam enim messis instat. Foenīficium, nī fallor, iāmdudum adest, et foenī iam magna pars, ut cōniciō, sōlī exposita ināruit, et ferē in cumulōs suōs redācta est in foenīlibus. Robus, quem, nī fallor, vulgō sīlīginem appellāmus, trīticum, hordeum, avēna, fabae et pīsa mātūrēscunt, et iamiam dēmetentur, et in horrea importābuntur, ac deinde tribulāriīs flagellīs excussa, et ēventilāta, ēvannātaque ac repūrgāta pāleīs, in cumerās aut grānāria condentur, aut vēnum in nūndīnīs dabuntur.
Iōannēs
Quid hūc ventitāverim, paucīs, adverte, docēbō.
Cornēlius
Nōn est hīc commodus nārrandī locus. Introgrediāmur, et prius ēdāmus, bibāmus, atque animīs obsequāmur. Ubi satis factum fuerit latrāntī stomachō, ubi sat indultum fuerit ventriculō, commodior erit cōnfābulātiō. Quid opus festīnātō? Post abundē supererit temporis ad ea quae habēs nārranda.
Iōannēs
Imō satius, cōnsultius, melius, magisque ex ūsū utrīusque nostrō futūrum vidētur, ut ante omnia referam, quā mē grātiā contulerim hūc, quam ventrī īnseriam.
Cornēlius
Istud mē lubente nōn faciēs. Hodiē nihil, quod grave sit, audīre postulō: nūllīs rēbus arduīs aurēs praebēre volō, neque sēriīs audiendīs mē dabō: sed quod reliquum est diēī, id laetīciae, convīviō, animōrumque remīssiōnī atque refocillātiōnī datum cupiō. Ūnum et alterum nōbīs in coenam ascītum cūrābō amīcum et festīvum congerrōnem, quī nōbīscum ūnā et convīvandō geniōque indulgendō et fābulandō animōs relaxent et recreent. Alioquī ubi nōs dēficeret fābulandī māteria, ubi convīvālibus ultrō citrōque habendīs sermōnibus dēstituerēmur, et exhaustī essēmus, ubi cōnfābulandī atque commentandī nōn suppeteret argūmentum, ubi in fābulandō frīgerēmus, piscium et rānārum īnstar Serīphiānārum, aut mōre Pȳthagōraeōrum sedērēmus taciturnī et mūtī, Harpocrātem reddentēs, ut facere vulgō perhibentur, quī fūnebres excubiās agunt, quī ad fūnus et in lūctū excubant. Quicquid habēs arduī et sēriī, dīfferāmus istud in crāstinum māne, quandō iēiūnō adhūc ventre, et stomachō nūllīs cibōrum oneribus pressō atque saburratō, vegetius ingenium in pectore vīvidiōre vigēbit, vīrēbitque integriōribus et vīribus et sēnsibus quam tempore pōmerīdiānō, quandō cibōrum et pōtuum saburra, nōn modo ventrem sed et mentem gravat. Nam pinguis venter nōn gignit tenuem mentem. Sīn nunc omnia, quōrum grātiā pede hūc tulisti, expedīrēs, in crāstinum māne, sat sciō, fugam meditārēris, atque abitum molīrēris. Quod per mē vix in perendinum diem licēbit, nē videāre nōn grātus vēnisse, neque obviīs exceptus ulnis, quī, ut canis ē Nīlō bibitūrus, vix ā līmine salūtātō frātre, ēvestīgiō iterum āvolārēs. Hēus ancilla, īnstrue mēnsam, et appōne aliquid, quod dēlibēmus antecoenī. Caeterūm in vesperum fac bene lautam et splendidam apparēs coenam. Nunc nōn nisi sēmihōram accumbēmus, et merendam dēgūstābimus, deinde prōdeambulābimus animī grātiā, et stomachī acuendī causā.
Iōannēs
Rogō frāter istīs parce labōribus, abstine mōlestiīs istīs. Equidem nōn cōnsuēvī merendam sūmere. Nōn sum assuētus antecoenīs, ut neque pōcoenīs. Sīc mē cōnsuēfecī, ut neque antemeridianīs neque pōmeridiānīs fungar epulīs. Quīn inambulēmus prīmum aliquantisper in pōmāriō tuō, domumque tuam pervagēmur rursum prōrsum, sursum deōrsum, et perlūstrēmus singula. Novīs aedificiīs mīrum in modum gaudeō et dēlector videndīs.
Cornēlius
Nōndum exaedificāta est domus.
Iōannēs
Quid refert? Saltem vidēbō disposītiōnis artifīcium. Deinde perlūstrātīs omnibus, prōdeambulandī grātiā forās nōs referāmus. Sīc enim, ut melius coenēmus, obsōnābimus famem. Nam optimum condīmentum famēs.
Cornēlius
Stat facere quicquid iubēs.
Iōannēs
Praetereā sī mihi grātum facere vōlēs, vidē nē in coenam nimium obsōnerīs. Nam modicīs sūmptibus et ipse magis gaudeō, et rēs familiāris frūgālius ac melius agētur, auspicātius et plēniōrī cornū locuplētābitur, meliōribus avibus atque fēlīcius cōnstabiliētur. Magnum vectīgal parsimōnia.
Cornēlius
Satis superque vidēbor rem meam cōnstabilīsse, sī quid frātrī ūnicō grātificārī quīverō. Caeterūm praeitō in subdiāle ambulācrum per posticam, ego loquar famulae meae nōnnihil, atque mox cōnsequar.
Iōannēs
Eō prae, sequitor.
Cornēlius
Sequar quamprīmum.