Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Vicesimum

De affectibus animi superandis VI

Persōnae:
Aemīlius Aquerslōtēnās, Cornēlius Arnoldī Rīpānus
Aemīlius
Quid illīc turbae est? quae rērum cōnfūsiō in lūdō? Quid lūdus noster literārius tam est tumultuōsus? Cūr tantus fit strepitus in lūdō? quid ita perstrepunt in gymnasiō? Quid ita tumultuantur? quid ita cursitant rūrsum prōrsum, nec eōdem manent locō? quid ita strepitant in lūdō literāriō? Quid ita strepit omnis lūdus murmure caecō? Quid uāstō murmure perstrepit schola? Iactantur uōcēs dēnsae et cōnfūsae, clāmōrēs obscūrī uoluuntur, contentiōnēs agitantur, fābulae passim et ubīque seruntur, mīror, quid ita? Cūr schola personat ita tumultuantium cōnfūsīs clāmōribus tōta? Quae noua rērum faciēs? Nōn solent ita discurrere atque nunc.
Cornēlius
Nescīs praeceptor abest.
Aemīlius
uter praeceptōrum? gymnasiarcha, an hypodidascalus? prīmārius praeceptōrum, an secundārius? prīmicerius magistrōrum an secundicerius? prīmītius professor, an subcenturiō?
Cornēlius
Nōn est nunc nisi ūnus magister. Herī abiit alter, neque in illius locum quisquam suffectus est adhūc, quod sciam.
Aemīlius
Nōn sunt hōc saeculō inuentū et parātū facilēs bonī praeceptōrēs. Sed quō profectus est lūdī magister?
Cornēlius
Edamum ad Mēnardum Enchūsānum Cūriae Edamēnsis gubernātōrem prīmārium.
Aemīlius
Ad curiōnem māximum inquis?
Cornēlius
Inquam.
Aemīlius
Quid āctūrus illīc?
Cornēlius
Equidem nesciō, nisi quod parēs cum paribus facilimē congregantur.
Aemīlius
Quem relīquit suī officiī succidāneum? quem suī mūneris lēgātum? quem uicārium? Quis fīdūciāriam eius operam obtinet? Cui fīdūciāria docendī prōuincia interim dāta est?
Cornēlius
Nicolāō Iacobaeō Roterōdāmō, adulēscentī prō suā aetāte undecunque doctissimō.
Aemīlius
Doctissimum esse sciō, et suffīcientissimum ad docendī mūnus obeundum, caeterum ad puerīlēs mōtūs atque tumultūs compēscendōs, ad turbam sēdandam, ad lītēs aut iūrgia compōnenda, nōn perinde accommodum, quod eum nōn ita reuereantur, ut ipsum lūdī moderātōrem prīmītium.
Cornēlius
Vērum est. Mīror tamem cūr eum nōn perinde obseruēmus atque ipsum prīncipem lūdī magistrum, cum sit ērudītiōne et ēloquentiā nōn uulgārī, praestetque mōribus ēximiīs, omniumque imitātiōne dignīs.
Aemīlius
Id uitiō fit quōrundam lascīuōrum et refrāctāriōrum, quod minus eum uenerēmur quam pār sit.
Cornēlius
Nōn facile est tantam sibi comparāre auctōritātem, quantam ipse lūdī nostrī dictātor obtinet. Atque hinc est cūr ita tumultuēntur.
Aemīlius
At nōs abstineāmus fābulīs et tumultibus, nē malīs et proteruis fenestram aperiāmus peccandī līberius.
Cornēlius
Rēctē monēs. Eāmus ad suōs quisque mūtōs magistrōs, quibuscum familiāritātem habeāmus. Valē.
Aemīlius
Valē quoque. Valēbimus autem sī gnāuiter studeāmus.
Cornēlius
Prōcul dubiō. Nam istius ergō uenimus hūc.