Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Trīcēsimum Tertium
Dē Lūdō Pilāriō II
Persōnae:
Ioannēs Timannī Goierānus Amstelredāmēnsis, Dāvid Guilielmī Zūderguoldānus
Ioannēs Timannī Goierānus Amstelredāmēnsis, Dāvid Guilielmī Zūderguoldānus
Ioannēs
Vidēris nunc longē aliō et quidem alācriōrī atque exporrēctiōrī indūtus vultū, quam prīdem. Faciēs tua meram prae sē fert alācritātem atque laetīciam. Nūper autem ūnum et alterum abhinc mēnsem tam caperatā, contrāctā, tetricā, corrugātā, striātā, astrīctā, obductā, nūbilā, trīstīque erās fronte, quam sī cēpās ēdissēs, acētum bibissēs, sināpī vīctitāssēs, aut ex Trōphōniī specū nōbīs rēdissēs. Dīc amābō, quae sit ista metamorphōsis nova? Sī thēsaurum quempiam reperistī, aut loculōs aere refertōs et distentōs, sim ego dīmidiī obsecro particeps, mē precor istīus dīmidiātī participem facitō. Nam meum marsupium ināniīs et ārāneīs iamdum est plēnius quam pecūniīs. Sī tibi dīvitiārum vīs māgna humī dēfossa, aut crūmena bene nummāta est usquam reperta, fac mē dīmidiō vel aliquantulō saltem impertīās. Sī tibi alicunde dextrō Hercule aut virgulā dīvīnā vel obvenit nummōrum cumulus ingēns, vel Pactolus aureīs scatēns arēnīs afflūxit, vel gravis argentō est reperta ascopera, dīmidiā istīus parte, rogō, mē participātō: istam dīmidiātam, amābō tē, participem.
Dāvid
Nōn potest homō semper eōdem esse vultū. Nam ut coelum variat, nunc pluit et clārō nunc Iuppiter aethere fulget, nec nēbulat, nunc ventī bacchantur, et tempestās furit: nunc rūrsus ventī posuērunt et sūdum est atque tranquillum. Quīn et aestātem hyems excipit, et hyemī rūrsus aestās succēdit. Sīc et homō nunc trīstis est, nunc laetus.
Ioannēs
Nōn ita mē tuīs phālerātīs, ō bone, lactābis et circundūcēs dictīs, nec ita amoliēris. Quīn dīc quidnam repereris?
Dāvid
Vīs dīcam?
Ioannēs
Istud nī postulem, nōn rogem. Dīc amābō.
Dāvid
Nēscīs ipse quid sit?
Ioannēs
Quī sciam?
Dāvid
Quasi nesciās. Tē scīre dissimulās. Tē nēscīre simulās. Crētēnsis mare nescit aut metuit.
Ioannēs
Enecās: dīc quid sit, neque mē diū suspendītō.
Dāvid
Brevī invīsēs mātrem tuam, atque ego itidem meam. In patriam enim proficīscēmur hybernās nōbīs comparātūrī vestēs. Ibīque ūnam et alteram lūsitābimus et ōciō indulgēbimus hebdomadam, atque ā lectitandīs librīs fēriābimur. Quid nī igitur exporrīgam frontem, gaudeam, atque triumphēm? Amplius mēnsem huius iam profectiōnis mē tenuit dēsīderium. Novem adhūc aut decem, opīnor, diēs abest haec profectiō. Imō mihi vidētur plūsquam sēsquiannum abesse, tantā expectātiōne crucior, tantōque mātris vīdendae capior dēsīderiō. Iam nunc ad calculum vocāvī nōn modo diēs, sed et hōrās, quot hīc commorābimur adhūc.
Ioannēs
Praestāret quod ad unguem tenērēs, et in numerātō atque prōmptū habērēs, quot sententiās observātū dignās, quot schēmata, vel trōpōs, quot colōrēs, quot phrasēs bene latīnās, dēnique quot vōcēs excultās et ā prōlētāriō ūsū aliēnās tuī tibi propīnārint mūtī magistrī. Abī et aurītum tibi cūra iniciendum cucullum, quālem solent gestāre moriōnēs, ut quī stulticiā parum ab eīs abhorreās.
Dāvid
Malam rem tū potius hinc abī, et ad corvōs. Lōripedem rēctus dērīdeat, Aethiopem albus.
Ioannēs
Quid loqueris ita contumēliōsē? Itan' īrāscī et fervidum esse īrā, ut animī impotēns ignōrēs quid effūtiās?
Dāvid
Bene dictīs sī certāssēs, audissēs bene. Quī quae vult dīcit, quae nōn vult audiet. Tālia dīcentur tibi, quālia dīxeris ipse. Sī nōn male dīxissēs prior, neque audissēs male. ut salūtāstī ita resalūtātus es. Cūr mē bardum, bliteum, ac moriōnem nūncupāstī? Sī quid temerē et stultē vel dīxī, vel ēgī, mihi peccāvī, nōn tibi. Multa aut nōris oportet, priusquam huic stultō verba dēs atque impōnās, priusquam mē circunscrībās et circunveniās, priusquam mihi fūcum faciās, palpum obtrudās atque ōs oblīnās, ante quam mē inēscēs, aut ullā rē ēmungās.
Ioannēs
Quid est, quod tū quereris? Nōn est tibi facta iniūria. Sī quid dīxī, lūdēns et iocāns dīxī, nōn sēriō. Nōn tē contumēliā affēcī, quantā tū mē. Nōn tantam ignōminiam tibi irrogāvī, quantam tū mihi. Nōn tibi tam fuī contumēliōsus et iniūrius, quam tū mihi. Nōn tibi tantam dēdecōris inussī nōtam, quantam tū mihi. Nōminis meī splendōrem offuscāstī. Labem dīgnitātī meae aspersistī. Fāmam meam dēnigrāstī. Gravibus mē probrīs dēdecōrāstī. Mihi exprobrāstī, quod nēmō bonus aut committere, aut sibi ā quōquam opprobrārī sustineat. Exīstimātiōnem meī sinistrīs verbīs laesistī atque lacerāstī. Pessimum mihi probrum obiēcistī. Tālem in mē iēcistī contumēliam, quālem ipse nōlīs ferre. Intolerābile in mē torsistī opprobrium. Nimis amārum iaculātus es in mē fulmen ignōminiae, quāle in tē neque iēcī, neque iēcerim, neque iactum ferās. Honōrī meō tenebrās offūdistī. Nefārium mihi facinus impēgistī. Quod enim mē ad corvōs īre iubēs, quid aliud quam quod mihi crīmen capitāle, nesciō quod, impingis? Quid igitur? mihi nē fūrtī convīcium facis? Men' fūrtī arguīs? Men' fūrem inclāmās? Manticulārium mē aut fūrem crīmināris? Crēdō istud docēbis, aut sī nequīs, quod sine dubiō nequībis, īnfortūnium ferēs. Nōn impūne auferēs. Nōn sīc abībis inultus. Ubī prīmum in patriam venerō, hanc querēlam apud patrem meum dēpōnam, et causam tuam ita agam, ut aliās linguam istam sīs maledicam moderātūrus, et ōs impūrum obthūrātūrus. Pater meus audītā ignōminiā hāc parentem tuum, sat sciō, adībit, et in eum revōmet hanc contumēliam, iste spērō tē excipiet dignīs modīs. Habēbam nōn nihil pulchrī tēcum commentandum, cuius mihi semper in mentem venit, quandōcunque profectiōnis in patriam incessit animum meum cupīdō. Caeterum nunc mē commōvistī adeō, et mentis paene impotem reddidistī, ut nōn succurrat, utque animum meum nōn queam ad id cōgitandum et recolendum īnstituere.
Dāvid
Nē ita ēbulliās īrā, ō bone: nē ita commoveāre et efferuēscās animī impotentiā. Sēdātō et tranquillō sīs animō. Nē stomachēris ita, nē dēbacchēris in mē. Furor iste dēsaeviat. Dēferueat ista sanguinis ēbullitiō. Dētūmeat ista animī commōtiō. Resideat tumor et commōtiō mentis. Dēflagret et exsaeviat īra ista. Parce īrāscī. Temperā īram. Moderāre animō. Quid ita irritāris? Quod dīxī, nōn tam inīquō profectum est ex animō, quam accipis ipse. Secūtus leviter vulgārem loquendī modum, nōn ex animō loquēbar. Neque enim tē dignum mālā cruce cēnseō, quod longē lātēque absit, neque cupiam vel tē, vel quemquam abīre malam rem. Age dīc, sī quid habēs frūgiferum, et audītū dignum.
Ioannēs
Animum reddidistī. Dōnō et remittō quicquid in mē peccātum sit. Dīcam igitur, quandō miserē cupis. Quid enim tibi dēnegem? licet nunc sīmus nōn nihil altercātī, at nōndum refrīxit et intermortuā penitus est prīstina cāritās.
Dāvid
Amābō tē dīc.
Ioannēs
Auscultā.
Dāvid
Istīc sum.
Ioannēs
Cum annīs superiōribus prīmum in patriam proficīscerer, peregrīnātus studiī grātiā paternīs ab aedibus annum ūnum, vix ēloquar quantō dēlibūtus fuerim gaudiō iam paternōs ingressus lārēs. Vidēbar mihi esse in coelō. Sed paucīs post diēbus, cum illīus gaudiī impetus, quō animus lūxuriāverat, dēferbuisset, hīlaritās dēflūxisset, atque laetīciae dēflōruisset vigor, tum dēmum animō mēcum cōgitābam: Bone Deus, quanta erit laetīcia, quantus triumphus, quandō in eam patriam postlīminiō revertēmur, ubī foelīcitās nūllō terminō claudētur, gaudiī nūllus erit fīnis, ubī sempīternā immortālitāte et inexplicābilī atque inexhaustā beātitūdine perfrūemur. Huiuscemodi semper mentem meam subit cōgitātiō, quandō sarcīnae sunt quotannīs colligendae et compōnendae, quandō tālāria sunt induenda, et in patriam est āvolandum.
Dāvid
Pius et religiōsus es quī istiusmodī cōgitēs. Mē quoque posthāc ita comparābō, ut tālia subinde volvam animō.
Ioannēs
Quīn et illud prōverbiī saepenumerō mentī meae obseruātur: Sī tantī vitrum, quantī margarītum?
Dāvid
Quid dīverbiī istud est?
Ioannēs
Sī tantī facimus patriam hanc terrenam, eiusque tantō dēsīderiō tenēmur, quam vel hostis facile mortālis dēpopulētur, vel incendium vāstet, vel dīluvium obruat et exscindat, vel alius cāsus Deōrum īrā immissus dēleat: quantī facienda coelestis patria, et quantō ad illam dēsīderiō aspirandum, quam nūlla vīs inīmica, nūlla pestis incendiī, nūlla dīluviēs, nūllus dēnique cāsus alius prōcellere aut afflāre potest? Atque hinc mihi subit admīrārī subinde nostram somnolentiam an perversitātem dīcam, quibus vitrum plūris est margarītō, plūris fluxa atque cadūca aeternīs, plūris terrēna coelestibus. Sed cōgor abīre. Nōnnūlla mē vocant negōtia, quae mihi ad hanc hōram sunt obeunda, nec tempus hoc dīrimere, aut hōram hanc diffindere possum. Tū igitur sī volēs huiusmodī subinde cōgitātō et ipse.
Dāvid
Faciam. Sed heus.
Ioannēs
Quid est?
Dāvid
Rogō paulisper adhūc resistās. Habeō et ipse quiddam nōn poenitendum, nec indignum audītū, sī modo vacet audīre.
Ioannēs
Hem resistō, dīc.
Dāvid
Quālēs plērique sumus omnēs, eiusdem quoque farīnae iam rē ipsā comperī esse tē.
Ioannēs
Quid mīrum? homō sum, hūmānī nihil ā mē aliēnum putō. Dīc tamen, quid istud?
Dāvid
Omnibus nōbīs probitās laudātur et alget. Itidem tū quoque pulcherrimē disseruistī dē viā ad coelestem patriam affectandā: caeterum quod pāce tuā dīxerim, nōn admodum respondent tuīs dictīs facīnora tua, quod et omnibus nōbīs ūsū venit.
Ioannēs
Quid ita?
Dāvid
Dīcam, sī patienter et placidē volēs audīre.
Ioannēs
Quid nī? Īnsīgniter malum sit oportet quod audīre nōn liceat.
Dāvid
Multa vel audīre vel facere licet quidem semper, at nōn continuō libet.
Ioannēs
Imō libet audīre. Expedī. Nam avocor hinc.
Dāvid
Dīxistī modo, saepe animō tuō obversārī, quantō dēsīderiō patria coelestis sit habenda: vērum quid tam pulchrā cōgitātiōne dignum praestās?
Ioannēs
Quid indignum praestō?
Dāvid
Audiēs, sī modo volēs.
Ioannēs
Quōrsum ambāgēs? dīxī mē velle.
Dāvid
Scīn' quantīs modo flūctibus īrārum aestuāveris, cum audīrēs ūnum ā mē verbum, quod in contumēliam tuī dictum raperēs? scīn' quibus mē minīs territāveris, et quibus mē modīs ā patre meō excipiendum nōn modo spērāveris, sed etiam tē prōcūrātūrum minitātus sīs? Isthōccine est via, quā tenditur et aspīrātur ad superōs?
Ioannēs
Videō, quid sit. Quaerīs expostulātiōnem, quā mē incessās. Valē.
Dāvid
Quandō ita vīs, valē quoque. Ita sumus omnēs, mendācia quibus ab assentātōribus onerāmur, et quasi meritīs laudibus ad coelum efferimur, suspēnsīs et prōnīs auribus, animīsque lubentibus et laetīs audīmus. At vēram lībertātem, quā nostra vitia nostrīs oculīs ad errāta nostra caecutientibus subiciuntur, āversāmur et fugimus. Neque hīc eximendus sum ipse numerō aliōrum, sed plānē rēdigendus in ōrdinem omnium, ut vīnēta egomet caedam mea, cum sōlus sim sine arbitrīs, et ā nēmine exaudiar. Linguam et ipse habeō ad loquendum dē virtūte satis prōmptam, licet sint aliī mē multō prōmptiōrēs et ēloquentiōrēs. Vērum ad virtūtis officium obeundum tam sum claudus, tam mancus, tam ēlumbus, dēnique tam tardus, quam corbitae in tranquillō marī.
Hīc labor, hīc opus est, hīc laus splendōre perennīs,
Hīc immortālis glōria, et ipsa salūs.
Nam virtūte salūs venit, et virtūte beāmur,
Ac virtūte deum cūnctibus īnserimur.
Mētīrī virtūtis opus sermōne loquācī,
Omnibus heu prōmptum est, nōn itidem officiō.