Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Trīcēsimum Sextum

Dē Officiō in Aede Sacrā sub Sacrīs Obeundō II

Persōnae:
Aemilius Regnerī Aquerslōtenās, Cornēlius Guōlterī Limmenaeus
Aemilius
Quid ita dūrus attentusque vidēris et fronte tetricā cāperātāque, quasi ē Trōphōniī specū reversus? Unde nam venīs?
Cornēlius
Ā lūdī magistrō.
Aemilius
Quid illīc tibi fuit hoc lūdendī tempore negōtiī?
Cornēlius
Exhibendum erat carmen meō Mārte compositum.
Aemilius
Tibi ūnī?
Cornēlius
Nōn sōlī mihi, sed omnibus quī sunt mēcum eiusdem Mūsae aemulī.
Aemilius
Quot numerō estis eiusdem farīnae?
Cornēlius
Plūs minus duodecim.
Aemilius
Crēdideram vōbīs nōndum audītam fuisse artem poēticam.
Cornēlius
Audītur iamdum, et bona pars expedīta est, vērum ad calcem nōndum pervēnimus.
Aemilius
Quī potestis igitur condere versūs, aut pangere carmina, nōndum plēnē cognita ratiōne compōnendī?
Cornēlius
Istud tibi relinquō coniectandum.
Aemilius
Forte quemadmodum avēs implūmēs adhūc aut involūcrēs volātūriunt, vel quemadmodum puerulī ambulātūriunt nōndum condoce factī certō pede sīgnāre humum, et fīrmīs incēdere gressibus.
Cornēlius
Istō eōdem plānē modō. Rem acū tetigistī.
Aemilius
Quōtum tibi factum est iam nunc poētīcēs perīculum?
Cornēlius
Quōtum rogās? vix prīmum.
Aemilius
Venia prīmum experientī. Istud nōn est praeceptōrī persuāsum. Tam exāctē, tam exquīsitē, tam adamussim, tam ad perpendiculum, expendit omnia, quam sī alterōs vel Vergiliōs vel Hōrātiōs suscēpisset excutiendōs.
Aemilius
Forte ex vestrum aliquibus renāscētur Mārō aut Nāsō.
Cornēlius
Ex tē facilius nāscātur Rhīnocerōs nāsūtus, quam ex nōbīs Nāsō. Nōn ex omnī lignō fit Mercurius.
Aemilius
Pulchrē regestum.
Cornēlius
Nōn meminit praeceptor sē fuisse puerulum et aliquandō rūdem huius artis.
Aemilius
Imō meminit, nihil addubītō, sed cōnsultō dissimulat, vestrīs commodīs potius quam affectibus serviēns. Sed age quodnam erat argūmentum?
Cornēlius
Dē miseriā īnferōrum.
Aemilius
Argūmentum Mūsīs dignum. Exhibe mihi specimen aliquod tuae artis. Videam quae prīncipia iēcerit, quibus crepundiīs lūserit ingenium tuum, et quam spem dē sē praebeat. Videam tuī ingeniī tyrōcinium. Cēde mihi tuārum Camoenārum adumbrātārum prīmam manum.
Cornēlius
Quid ursīnum partum videās īnfōrmem, impolitum et incondītum, linguā māternā nōn sat fōrmātum? Nōn dignum est vīsū neque lēctū quod nūgātus sum. Rīdeās affātim, sat sciō, sī videās, quam mōnstrōsum aediderimus foetum.
Aemilius
Ēia videam, nōn rīdēbō.
Cornēlius
Nōn ausim nostrae foeturae mōnstrum exhibere revīdendum. Indulgēbō tibi potius videndum quōmodo praeceptor ipse idem argūmentī ex tempore recoxerit, incūdī reddiderit atque refōrmārit, et nōbīs proposuerit imitandum.
Aemilius
Percupiō istud quidem, at malim prius dēlibem atque dēgustem aliquid tuī poematis.
Cornēlius
Quid hās nūgās, quid hās naeniās, quid haec Mūsārum excrēmenta videās, nōn poematis, sed nē parapoematis quidem, sī sīc dīcere liceat, nōmine digna?
Aemilius
Amābōte, saltem ā līmine salūtem Camoenās tuās, ex unguibus ita leōnem aestimātūrus.
Cornēlius
Quid istuc? mōs gerendus hominī. Audī, recitābō prīncipium.
Aemilius
Audiō.
Cornēlius
Convīviō coelī pulchrum est interesse beātō:
At īnfernālibus miserum est accumbere mēnsīs.
Aemilius
Hā hā hē.
Cornēlius
Nōnne praedīxeram tē rīsūrum audītīs nostrīs ineptiīs? Sed age, quotiēs peccātum est?
Aemilius
Plūs minus ter in arte metricā. Quīn et vōx īnfernālis resipit nesciō quid opicum. Vērum ut sciās laudō prīmam ingeniī tuī foeōtūram. Nōn expectāssem prīmō perīculō tantum artificiī. Sī pergās ingenium colere, in māgnum auguror dextrīs Mūsīs tē ēvāsūrum poētam (nam exercitātiō potest omnia) modo tibi vīta suppeditet satis longa. Id quod timeō nōn futūrum.
Cornēlius
Unde istud augurāris?
Aemilius
Ex duōbus auspiciīs. Prius, quod in vōce convīviī, brevem fēcistī prīmam syllabam vīvendī. Istud mihi auguriō est, vītam tibi fore brevem.
Cornēlius
Bona verba. Malē ōminātīs parcitō verbīs.
Aemilius
Deinde, quod quibus praemātūrum est ingenium, quāle tibi, nōn solet iīs longa suppetere vīta iūxtā Graecōrum prōverbium, Ōdī puerulōs praecōcī sapientiā.
Cornēlius
Lūdōs atque dēliciās facis.
Aemilius
Nunc iam videam, quō praeceptor vestram poēsim recūderit.
Cornēlius
Hem tibi.
Aemilius
Legam:

Quis crēdat quam sit miserābile adīre lacūnās
Īnfernās, nisi līminibus quī vīderit illās
Ipse suīs? fueritque eius pars māgna dolōris?
Horrendīsque interfuerit cruciātibus illīs.
Quod superī tamen āvertant mortālibus ōmen:
Sed tribuant cūnctīs coelestia scandere rēgna.
Namque in Plūtōnis (miserum) penetrālibus ātrī
Squālōre horrendīs, et sōle carentibus omnī,
Exustīs quoque Vulcānī exitiō, et Iovis īrā,
Et prō commissīs, et tempore nēquiter āctō,
Prōque diēbus inūtiliter frūstrāque perāctīs,
Prō ingluviē, prōque impietāte, iniūsticiāque,
Ignibus aeternīs dābitur numquam effugienda
Poena, et inexhaustīs cruciātibus et mīserandīs
Carnificīna modīs (crēde) exercēbitur illīc.
Attamen hoc persuāsum habeō fore nōn graviōra
Supplicia ūlla, nisi aspectū et amōre fruīscī
Numquam dīvīnō, numquam ve accumbere mēnsīs
Coelicolum, et numquam gaudēre sodālitiō illō,
Lūmine dēstituī, semperque habitāre tenebrās:
Supplicia hīs vel proxima sunt, ratiōne magistrā,
Quod spēs nūlla micet, quae mentem unde refocillet,
Numquam etenim tam mōle gravī, tam sorte nefandā
Hīc premimur, quīn spēs hōra sī sit meliōris,
Spē sōlā quanvīs longā mēns exhilarēscat.
At conclāmātum quis est et cum quibus āctum,
Heu quis crēdat, et in cuius mentem subeant hāc,
Quam sit acerba, aliās vel poena levissima vīsa est:
Nam convīvia quis celebret quanvīs vel opīma
Vel dulcissimō āmissōrum numerō et grege plēna,
Quis quanvīs seniō, excubiīs ve, labōre ve frāctus,
Molle cubīle adeat, sī inibi mānsūrus in aevum:
Lībertāte abeundī sī numquam fruitūrus?
Hinc bene coniiciās, mēns dēspērāta salūtis
Supplicia heu quantō sibi cōnficiat graviōra,
Quae intoleranda nimis fuerant, sī spēs quoque adesset.
Temporis āmissī dolor haud minimum cruciābit,
Hīs miserē stimulīs mēns exercēbitur usque,
Flēbile et horrendum miserumque ergastulum ut istud
Ēvādās, sīs perpetuus Virtūtis amātor,
Dīvīnaeque voluntātī fac mōrigerēris.
Sōla etenim Virtūs et vīta fidēliter ācta
Tessera erit, quā admittāre in collēgium olympī.
Cornēlius
Iam habēs nostrārum mūsārum prīmōrdia. Videam age nunc iam et vestrās prīmitiās.
Aemilius
Intercidērunt mihi penitus, ut nē minimum quidem verbum meminerim. Sī volēs concēdam tibi legendam, quōmodo praeceptor ipse nostram prīmam foeōtūram recoxerit.
Cornēlius
Quod erat argūmentum?
Aemilius
Omnia dīvitibus ad vōtum affluere.
Cornēlius
Dā igitur.
Aemilius
Accipe.
Cornēlius
Adverte animum.
Aemilius
Istīc sum.
Cornēlius
Omnia dīvitibus cumulātim suppeditantur,
Et fluit ad vōtum fertur quōcunque voluntās.
Sī stomachō lātrante velint accumbere mēnsae,
Pollūctī inveniunt quod edātur, satque superque
Vīna propīnantur Gāzae, Līca, Chia, Phalerna,
Aut sī splendidius quicquam reperitur in orbe.
Sī libeat dormīre, cubīlia mollia plūmīs
Strāta iacent niveō candōre, ubī līntea splendent,
Quālia cum Iūnōne suā sibi Iuppiter optet.
Semper item grātīs coelō ventōque feruntur
Sī proficīscendum, vel iter quōquam faciendum:
Nam quid opus ventīs bacchantibus, atque furete
Tempestāte movēre pedēs ex aedibus amplīs,
In quibus ipse Tagus scatet, et Pactolus arēnīs
Aurīferīs, plēnōque ūberrima cōpia cornū?
Sīn rērum iubeat vīs māgna iter īnstituendum,
Ā pedibus sat habent, quōs ad Garāmantās et Indōs
Vel mittant ad dīvīsōs tōtō orbe Britannōs,
Nam quid dēficiat nōn dēficiente crūmenā?
Sī afflātī levibus ventīs languentque cubantque,
Affluit undique commoditās, quamcunque voluptās
Dictārit: sat amīcōrum, quibus usque benīgnīs
Ūtantur, sat quī fōmenta parent medicōrum,
Quīque levent morbum, et verbīs solentur amīcīs.
Sīn validī incēdant per pūblica corpore sānō,
Sunt quōcunque ferant gressūs, pretiōque et honōre,
Officiō sē observanturque et ubīque coluntur.
Sī in dubium veniant rēs, et sī līs agitanda,
Plūs multō efficiunt sibi fertilitāte crūmenae
Quam quaevīs facundia prōmoveat Cicerōnis,
Namque omnem loculī possunt explēre lacūnam,
Candida ubī stīpāta sedet quoque flāva monēta.
Usque adeō nihil est, quod nōn sibi dīves abundē
Possideat, nīl quō careat vōtī male compos,
In coelō esse tibi Plūtō aspīrante vidēris.
Aemilius
Parum est audīsse, nisi in memoriae thēsaurum recondita serventur. Dā mihi tua igitur dēscrībenda, ego tibi vicissim dabō mea.
Cornēlius
Accipe, daque vicissim, ac valē.
Aemilius
Valē tū quoque.