Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Trīcēsimum Secundum
Dē Lūdō Pilāriō I
Persōnae:
Nicolaus Iācobī Amstelredāmus, Andrēās Aulī Guīcānus, Petrus Houius Mechlīniānus, Sibrandus Stammius Amstelredāmus
Nicolaus Iācobī Amstelredāmus, Andrēās Aulī Guīcānus, Petrus Houius Mechlīniānus, Sibrandus Stammius Amstelredāmus
Nicolaus
Nōn semel mē prōvocātum istī ad certāmen pilārium, idque minimō, ut mihi vīdisse vīsus sum. Men' ita pusillī
crēdis animī, ut tēcum in arēnam istam dēscendere nōn ausim? Licet tū quidem istam quotīdiānō ūsū plēnius mē
calleās, nihil tamen dētrectō, nihil tergiversor, nihil subterfugiō. Tū crēdis canthērium in fossā, quod
dīcitur: at ego fortūnā suffrāgante, mē comparābō ut equum, quod aiunt, in plāniciem ēvocāsse videāris.
Efficiam, posthāc nē quemquam vōce lacessās.
Andrēās
Effice quod volēs, nec mihi deerunt manūs. Sī tibi machaera est, et nōbīs urbīna est domī. Age age sī qua
tibi fīdūcia animī, hūc adēs, experiāmur uter plūs polleat arte hāc. Ego sum animī fīdentissimus, tū modo
vidē nē labāris animō, tū fac animō cōnstēs.
Nicolaus
Ā mē ōciōsus estō. Obiciam tibi hydram, quam vix Herculēīs labōribus cōnficiās. Dabō tibi negōtium nōn levī
brāchiō obeundum.
Andrēās
Prīncipiō hoc tēcum pācīscor, ut neque chirothecās indūtus, neque rēticulō prōdeās armātus, neque pilam in
tēctum mittās, neque in āream hoc certandī genere trītam dēscendās.
Nicolaus
Hominem animī praestantem, et mīrum scīlicet artificem. Ō praestantiam animī, et mīrum lūdendī artificium.
Tū mē prōvocēs, et ipse pangās lēgem, quā mē stāre ad tuum praescrīptum postulēs? ut nōrīs, ō bone,
prōvocātī nōn prōvocantis est certandī lēgēs praefīgere. Quid vērō ista pāctiō sibi vult, nisi quod animum
degenerem parumque fīdentem arguit? Ha ha hē, Mediusfidius rīsū temperāre nōn possum.
Andrēās
Nōn est quod rīdeās. Sī qua tibi virtūs animusque in pectore praesēns, hūc adēs, et congrēdere mēcum. Dīcēs
tibi rem esse, nōn cum Andabatīs, quōs fāma est in tenebrīs, aut oculīs clausīs pūgnāre solitōs. Oculātius
et circunspectius rem agam. Sī tū Hectorem, ego praestābō Achillem. Sī tū Geryōnem, ego reddam Herculem.
Vidēberis mē vidēns plānē Mārtem vidēre. Porrō quod causāris tuum esse, cum prōvocātus veniās, lūdendī
praescrībere lēgēs, Age dum, praescrībe, quās velīs cunque equidem nihil dēfugiō, nihil recūsō.
Nicolaus
Condiciōnibus tuīs, quās praescrīpsistī, quandō ita māvīs, stābō. Caeterum dēsine, ō bone, encōmium ante
victōriam canere, nē post Admētī vel Harmodiī vel Thēlamōnis cantitēs cantilēnam. Experiēris quod Lȳdum in
campum prōvocāris. Certē ut mē vincās, nisi fortūnā plānē mihi adversante, praedūrus tibi exhauriendus erit
labor, et saxum plūs quam Sīsyphāeum volūvendum. Sed citrā ambāgēs, dīc ubi nam vīs lūdāmus?
Andrēās
In prātō, in pāscuā post nostrum pōmārium, ubī humī coniectam et inde resultantem, ultrō citrōque mittāmus
pilam.
Nicolaus
Quī resultet pila ab humō grāmineā ulīginōsāque, nec ullīs vel ruderibus conplānāta, vel strāta lapidibus,
vel pedibus ambulantium trīta.
Andrēās
Quid angeris animī? Eādem tēcum stābō condiciōne. Quod tibi inauspicātum et īnfaustum erit, id nōn erit mihi
faustum et auspicātum. Quid est quod quiritēris, sī similī tēcum fortūnā ūtar?
Nicolaus
Facilius laterem lavēs, aut littus ārēs, quam istīc lūdās, ubī nōn sit locus resultandae pilae. Quid iuvābit
inānem operam sūmere?
Andrēās
Ēia nē tē mācerēs, nē torqueās tē. Corripiēmus lapidem aliquem lātum et palnum. Vel potius asserem illum,
quem oculīs signāvī superficiē lātā et aequābilī iacentem retrō post līgnīle nostrum, ūsibus nostrīs
aptābimus.
Nicolaus
Rēctē monēs. Sed quid locī intimum, quid extimum, et quid ab āreā penitus aliēnum exīstimābimus? Plāniciēs
campī est nimis aequa, nūllīs aut pālīs, aut aedificiīs, aut aliīs līmitibus dīstincta, quibus metemur quid
intus aut forīs sit futūrum.
Andrēās
Nēscīs inepte, nēscīs, quid faciāmus? Dīstermināvimus loca, et mētābimur līmitēs nostrīs vel cingulīs, vel
fasciīs crūrīlibus.
Nicolaus
Pulchrē. Sed quis observābit nōbīs dēsignābitque terminōs, quōtenus pila volārit, aut ubi sopīta resēderit,
quī sit idem et aequus utrīque, quīque prō mē nōn magis stet, quam prō tē?
Andrēās
Ascīscēmus et advocābimus in eam rem parvulōrum quempiam, quī necdum hanc lūdendī teneat artem, quīque
nesciat uter nostrum vel victōriā potiātur, vel victus succumbat. Is ex aequō et bonō, quod in rem utrīque
sit, mētās commodē notārit.
Nicolaus
Placet, faciāmus ita. Eāmus igitur comparātum nōbīs pilam mollem et habilem, facilemque ēmissū et remissū.
Andrēās
Eāmus. At quid utrōque ābitō opus? tū sōlus et incomitātus ītō. Ego tē praestolābor hīc tantisper. Fac eās
redeāsque curriculō.
Nicolaus
Dābitur opera. Volāsse nōn īsse aut cucurrisse putābis.
Andrēās
Pendēs adhūc istīc? Iam paene reditum oportuerat.
Nicolaus
Redeō comparātā pilā.
Andrēās
Ain' tū? huī tam citō? vix Pēgasus tam citō volet, aut Mercurius tālāria indūtus. Nisi pila quam manū
gestās, esset argūmentō, vix crēderem tē fuisse in tabernā pilāriā.
Nicolaus
Ecce nōbīs pila vel nive candidior et plūmā mollior, follem esse crēdās, nōn pāgānicam aut trīgōnālem pilam.
Hāc lūdere, mīrum nī fuerit iūcundissimum. Quem hāc lūdere nōn iuvet?
Andrēās
Modo sat gravis sit, quae spatium satis longum trānsmittat.
Nicolaus
Ōciōsus estō. Sī quid vitiī sit, ego praestābō. Sī incommodam, inhabilem, et ineptam inūtilemque comparātam
sēnsēris, id damnī sarciam ego, meīsque expēnsīs et hanc solūtam, et aliam meliōrem emptam cūrābō. Quid vīs
aliud?
Andrēās
Probē loqueris, quod aequum bonumque sit dīcis. Heus contingam et pēnsem, quam meīs manibus quadret. Certē
comodissima est. Dignus es, quī nōbīs omnibus sīs ab emendīs pilīs.
Nicolaus
Men' ita vaecordem et insulsum putābās, ut quicquid illī vellent extrūsum, id mihi paterer obtrudī? ut
nūndinārer, ut mercārer, quicquid illī obtrūderent, aptum sīve ineptum? Nōn ita dēsipimus. Novimus quid
distent aera lupīnīs.
Andrēās
Sed veniāmus tandem ad certāmen.
Nicolaus
Hem nihil moror, veniāmus.
Nicolaus
Dum ego tunicam et thōrācem meum exuam, tū nōbīs intereā locī accersītum ābitō, quī nostrōs notet terminōs,
ut istō pactō meam emendae pilae compēnsēs operam.
Andrēās
Faciam equidem ac lubēns. Tū interim loca dēsīnitō, uter intrā līneam, uter sit futūrus extrā. Ēn tibi meum
cingulum, et crūrīlis fascia, quibus ūtāre. Ehō vidē quem nōbīs ascīverim.
Nicolaus
Euge hominem appositissimum, cuī nō sit alter ad hanc rem secundus. Vah Petrus Houius Mechlīniānus, Dāvō
astūtior est et ocyor Eurō. Multa nōrit oportet, quī eum fallat.
Andrēās
Sortiāmur iam nunc uter nostrum prior pilam mittat, uter missam excipiat reverberetque. Uter intus, uter
forīs sit cōnstitūrus. Hem hoc age.
Nicolaus
Istud agō.
Andrēās
Iaculābor in altum, vel cultrum, vel sī māvīs pīleum meum. utram partem aut pīleī sīve concavam sīve
convexam, aut cultrī sīve asperam et signātam, sīve laevem et nūllō charactere impressam, ēlēgeris: ista sī
supīna sit, et nōbīs adversa coelum spectet, priōrēs habueris, et prō tuō arbitrātū steteris, utrōbī velīs:
sīn ista nōbīs āversa solum osculētur, ego vicerō potiōrēs partēs, meumque fuerit cōnsistere prō libīdine,
utrōbī velim.
Nicolaus
Iaculāre pīleum in āera: dīcam volante pīleō, utrum eligam.
Andrēās
Hem tibi.
Nicolaus
Ēligō concavam partem. Euge cecidit prō vōtō. Ex sententiā ēvenit. Quod concavum est, hūc vergit: quod
convexum, prōcumbit humī: meum est dēligere, ubī stāre malim. Mihi prōvinciam accipiō mittendī pilam, tibi
relinquō excipiendī.
Andrēās
Placet: quod cecidit sortī, prō virīlī tuēbor. Quod mihi sortītō obtigit, chārum et grātum est. Spartam quam
nactus sum, exōrnātum ībō. Mittitō tandem. Sed heus tū, prīma missiō sit bonī auspiciī grātiā, in neutrīus
vel lucrum vel damnum cessūra.
Nicolaus
Perplacet.
Andrēās
Mittitō igitur, quandōvolēs: ecce in prōcinctū stō meī rēgnī fīnēs dēfēnsūrus, et repulsūrus, quicquid hūc
appulerit.
Nicolaus
Ēn mittō. Capesse. Hoc bene sit. Hoc bene vertat. Atat inauspicātum prīncipium. Īnfēlix auspicium.
Andrēās
Euax, āerem verberāstī nōn pilam. Ō factum bene. Beābis mē, sīc sīc pergās. Sī ita porrō pergās, vicerō vel
citrā pulverem.
Nicolaus
Heus tū, nē triumphēs ante pūgnam, nec statuās trophāeum ante victōriam. Necdum scīs, quōrsum rēs sit
abitūra. Nōndum scīs quid sērus vesper vehat. Manē, manē, mox aliud vidēbis. Hoc auspicācius sit. capesse.
Dixin' fore?
Andrēās
Heī istud trānsvolat meum caput. Istud parum est ā mē prōspectum. At nōndum vīceris. Longius abeam ā līneā
oportet.
Nicolaus
Hā hā, abī quam longissimē volēs, spērō tē inānes excussūrum culmōs. Crībrō aquam hauriēs spērō. Laterem
lavābis. Heus mētātor, ōcyus tē in pedēs conicitō, pilāmque nōbīs redditum volātō. Quid stās lapis? quīn
redditum curris? Eccam post tē. Iam tibi dextrā iacet. Iam iacet obversa. Iam rūrsus āversa. Quid ita
circumagis tē vertīginis īnstar? Perniciem tē et oculātum cautumque praebeās oportet, alioquī nōbīs remōram
factūrus.
Petrus
Ecce mē tibi prōmptum parātumque. Proxima rīpam missa erat. Hem tibi. Accipe prōmptīs parātīsque manibus.
Quīn accipis?
Nicolaus
Pulchrē reddis scīlicet. Quis tam īnscītē datam, scītē excipiat, quae amplius sexcentōs pedēs in dīversum
avolet?
Petrus
Rīdiculum, postulās tibi datum īrī in manum? Stās quasi lapis, quasi stupidīs membrīs, quasi truncīs
manibus. Sēdentārium nōn cursōrium posthāc tibi certāmen ineundum cēnseō. Plumbeae avis īnstar volāre
vidēris, aut potius testūdinis īnstar repere. Nōn hīc, ut in pompīs fūnebribus Iūnōnium ingredī cōnvenit.
Volātum oportuerat, nēdum cursum. Nisi moveās tē ōcyus āctum fuerit dē victōriā. Quīn et captus oculīs
vidētur homō ille. In sōle calīgat. Nōn vidēs pilam in cōnspicuō positam? Pōne iacet. Vel prōcul hinc videō,
albīcantem et ēmicantem in grāminibus. Huī pessundās pedibus, et nōndum vidēs? Talpa mihi vidēris aut
Tīresiā aut Hypsaeā caecior illā.
Nicolaus
Quid cornīcāris inepte? quid grunnīs? quid coaxās? quid blacterās?
Petrus
Dīxī modo, quid opus iterum dictō? Nōn canimus surdīs, respondent omnia sylvae.
Nicolaus
Hīc nusquam locōrum sunt sylvae. Dīc ēvidentius, quid tibi velīs, sī modo vīs, respondeam.
Petrus
Mīror stupōrem, quod ob oculōs positam nōn vīderis pilam, quodque nōn excēperis prōmptius et dexterius, quam
sī tibi numquam pilā lūsum sit.
Nicolaus
Pulchrē tū quidem praecipis, at sī in eādem sīs nāvī mēcum, aliter loquāre. Omnēs cum valēmus, rēcta
cōnsilia aegrōtīs damus: Tū sī hīc sīs, aliter sentiās. Sed valeant nugae tuae. Heus tū Antagōnista capēs
sē.
Andrēās
Stō accinctus excipiendae pilae, mitte modo. Quid morāris? Cūr totiēs fūsam humī resultantemque nōn vel
tandem mittis? Vidēris mihi avium involūcrium adhūc, volātūrientiumque cōnātūs imitārī. Cūr nōn ad prīmum
resultum mittis?
Nicolaus
Quid iubēs, ut dēnuō verberem āera? Melius mihi cōnsulam oportet. Circunspectius agam oportet. Cōnsīderātō
mihi opus est prōspectōque nē dēnuō errem. Tū quidem tibi lucrō repōnerēs, sī quid errārem. At mihi vigilātō
cautōque est opus, nē mihi meusmet error sit fraudī. Pila mihi tam incommode resultat, ut ante meīs semper
manibus effluat et subter lābātur, quam mittere queam. Praestolāre tantisper, et ōcium agitō, dum paulō hunc
lapidem commodius pōnam.
Andrēās
Videō quid sit. Aquam culpat Ardea, quod vulgō dīcimus. Haesitantia cantōris tussis. Dē reduviā querēris,
maiōrī obnoxius malō. Accūsās lapidem, quō minus bene lūdās, potius ipse accūsandus. Sutelam texis, quā tuam
imperitiam obtegas.
Nicolaus
Nihil moror rīsūs tuōs. Carpseris citius quod agō, quam imiteris. Rīseris facilius quam vīceris. Nōn impūne
rīseris cūrābō. Aderit spērō mox Nemesis, quae rīsūs istīus exigat poenās. Ego interim quod in rem meam
fuit, factum cūrāvī. Suum quenque ad quaestum aequum est esse callidum. Suīs quisque commodīs prō virīlī
studeat pār est. Iam pila commodē resultat. Excipe igitur. ut sapit tibi hoc? ut arridet hoc? Hoc quod
intrīvimus, tibi exēdundum propīnāmus.
Andrēās
Heu heu amburitur mihi manus ut carbunculus. Mīrum quam mihi carbunculet manus. Tantā vī impulsam mīsistī
pilam, ut glandem plumbeam nōn pilam reverberāsse videar.
Nicolaus
Iō rem mihi narrās et audītū iūcundam et crēditū facilem. Vā hā crēdiderās tibi rem esse cum puerō. Pergīn
mē adhūc dēliciās lūdōsque facere? Spērō quoque mihi tempus ēventūrum, ut tibi grātiam referam parem, utque
tibi satis dūrum sim exhibitūrus negōtium.
Andrēās
Mihi interim sunt duo, quod pila mānserit atque dēsēderit intus. Manus quidem mihi flagrat iamdum, et
inārdet dolōre. At hunc dolōrem mihi abstersit modo et lēnīit hoc lucrī. Labōris optimum condīmentum spēs
lucrī.
Nicolaus
Cape dēnuō. Quōmodo hoc tibi adblanditur. Quā suāvitāte palmās tuās hoc titillat? Sed age quō ēvānuit pila?
Manus nē tuās trānsabiit? an in liquidum abiit āerem, quem ad modum nāvēs Virgiliānae in nymphās? Tetigisse
vidēris et repercussisse, at fugit oculōs meōs, quō nam āvolārit.
Andrēās
Vix extrēmīs attācta digitīs, humī dēflūxit mihi ante pedēs. Nōn semper secundīs ferimur ventīs. Nōn arridet
fortūna semper. Nōn semper secūrēs fert fluvius. Fortūna est quandoque parēns, quandoque noverca. Nunc
pluit, et clārō nunc Iupiter aethere fulget. Alioquī lūdere artis esset duntaxat, nihil in fortūnae arbitriō
situm. Sunt tibi, quod mihi bene vertat, duo terminī. Commūtēmus igitur loca, tū hūc, ego istūc
commigrātūrī. Sī hāctenus imperāstī, nunc tandem disce, quod prius factum oportuerat, parēre imperiō. Venī
factūrus perīculum, quid sit forīs extrā līneam cōnsistere.
Nicolaus
Lubēns fecerō. Alterum mē praestābō Chalcentērum, nōn levī brāchiō missūrus pilam. Balista nōn brāchiō mē
putābis ūtī. Crēdēs Phalaricam nōn pilam mittī.
Andrēās
Lubet experīrī, quālem tē sīs praestitūrus artificem. Tū tibi vidēris vel ab Olympiīs corōnam posse petere:
at mihi vidēris vix dignus quī palaestricē in Xystō versēris. Videāmus, quid dignum tantō ferat hic
prōmissor hiātū. Spērō parturient montēs, nāscētur rīdiculus mūs.
Nicolaus
Imō tibi tellūre vidēbitur exōritūra Cum Iove prōgeniēs dēpūgnātūra Gigantum.
Andrēās
Adsint hūc Gigantēs, ego Iovem praestābō et cōnficiam. Hūc adsint, praestābō Iovem, sternāmque Gigantēs.
Ipse Gigantōmachus frātrem Aetnāeum bene fundam. Ipse Colossaeōs fundam virtūte Gigantēs. Aetnaeā reprimam
prōstrātōs mōle Gigantēs.
Andrēās
At videāmus enim, quid praestēs fulmine ināni. Namque ignāvōrum tēla irrīta et ipsa volābunt. Hem tibi,
cape. Hoī heī, turpiter peccātum est.
Nicolaus
Audīit Rhamnusia arrogantiam istam, et poenās expoposcit. Bene spērābam adfore Temessaeum Genium. Lārus
parturīit. Haec pila mea. Vīcī ūnum terminum.
Petrus
Uter tandem vestrum aut victor aut victus abībit, mīror. Istīus commissiōnis quī sit futūrus fīnis aveō
vidēre. Vidēminī tam pulchrē compositī atque commissī, ut cum Bīthō Bacchius, cum Pācidiānō Ēsernius nōn
possent melius. Alterō fēlīciter agente, turpiter sē dat alter, atque hoc rūrsum bonīs lūdente avibus illī
mōre Mandrabuli rēs succēdit. Caeditis, inque vicem praebētis crūra sagittīs. Caediminī, et totidem plāgīs
cōnsūmitis hostem. Nōn est quod alter alterum sibi postferundum aut prae sē contemnendum crēdat. Cascus
cascam dūxit. Crētēnsis cum Aegenētā. Eōdem in lūdō doctī vidēminī. Comitem sibi dūxit sēpia percam.
Coniūnctus est suō Attabās Nūmeniō.
Andrēās
Hominem dērīdiculum, quī Pygmaeus inter Polyphēmōs, Grāculus inter cygnōs, Ānser inter olōrēs habērī
postulat. Inter aquilās (sī diīs placet) noctua: inter rosās anemōna: inter tūbās tībia: inter luscinias
corvī gestiunt referrī. Sūs crēdō Minervae, testūdō comparārī vult Pēgasō. Fluvius māris, Nānus Atlantis
ambit nōmenque decusque. Formīcae est ambitiō sua, et Serphō sua. Cuī minus est corporis, plūs ōris adest.
Nātūra pulchrē fēcit paria, compēnsāvit ōre, quod dēmptum est corporī. Heus tū Pūmiliō, Mithragȳrta nōn
Dadūchē, nē sūtor ultrā crepīdam: nē in aliēnō chorō pedem pōnās. Adhūc tua messis in herbā est. Bellum
Cononī cūrae sit. Ubī prius bene lallāre et pappāre didiceris, tum dēmum venī, ut inter spōnsōs Penelopēs
aliquō habeāre locō. Cavē thōrācem, nē vōcem reddās per iugulum dēnique reditūram.
Petrus
Vōbīs est facilimum vestrīs mē verbīs mordācibus, et minācibus prōtelāre et obruere. At sī vōs ut caeterīs
ita et vīribus vel aequem, vel praestem, nōn patiar mihi linguam minīs vestrīs ita praecīdī. Ēn taceō, nec
vōbīs quicquam obstrepō, nē in mē cōnferātur culpa, per mē licet lūdātis, quam diū collūbebit. Vōs vidēte sē
virum uterque praebeat.
Nicolaus
Hem, loquācitās molesta et īnfesta. Iste Bombylius homō, Architae crepitāculum, suā mihi garrulitāte nimis
obstrepera, fuit impedīmentō, quō minus bene lūserim. Dum ego istud agō, et auribus haurīre studeō, hem mihi
pila irrītīs cōnātibus inter digitōs efflūxit. Velim tibi linguam istam īnfantīlibus bene ūnctam axungiīs nē
dīcam stercoribus, ut agilius, lēnius et mollius moveātur.
Petrus
Mē miserum, iam in mē cōnfertur culpa immerentem, quod futūrum augurābar. ut canem caedās, facilis est
inventū baculus. Sed praestat taceam, nē faba in mē cūdātur omnis, neue sūs, quod dīcitur, acīna nōn gustātā
dēpendām.
Andrēās
Ahā, iam tandem rē male gestā obmūtēsce. Interim meae in arctum cōguntur cōpiae. Interim mihi in cōtem
novācula incidit. Interim īnfaustīs mihi lūsum est avibus. Interim ego in patriōs cinerēs mīnxisse vīsus
sum. Interim hanc iactūram fēcī, hoc damnum accēpī, vōtī meī irrītus ēvāsī, hoc lucrō excidī. Quis mihi hoc
damnī sarciet, quod acceptum est? Sed heus adversārie capesse.
Nicolaus
Manē, dum meī lucrī ratiōnem tēcum ineam, dum supputem meum lucrum, nē posteā mē prōmōvisse negēs, quantum
prōmōverim. Sunt mihi iūxtā tēcum quattuor.
Andrēās
Quis it īnficiās?
Nicolaus
Quid sciō, posteā quidnam factūrus essēs? Semper duōbus certantibus, quod alterī est damnō, id alterī cēdit
in lucrum. Quod malīs auspiciīs lūsum est tibi, istud mihi lucrō est, sīve istud īnfortūniī acceptum referās
illīus garrulitātī, sīve tuō errōrī. Nihilōminus tēcum ūnā malō Harpocratem agat Petrus et taciturnumque sē
praebeat. Cōnvenit eum pressō obthūrātōque ōre spectātōrem modo agere, et observātōrem nostrī lūdī, ut quō
volet cunque pila, prōmptīs pernicibusque pedibus redditum nōbīs currat.
Andrēās
Cape sīs.
Nicolaus
Istud profectō fermē mihi anteverterat. Ehem nōnne praedictum oportuit? In contrōversiam vēnisset istud, et
in iurgium abiisset, nisi prōmptus agilisque fuissem manibus. Laureum gestāvī baculum, ut dīcitur, quod tuās
ita īnsidiās ēvāserim.
Andrēās
Quid vīs faciam, ut Stentōre clāmōsius, aut Dōdōnaeō aere sonōrius exclāmem? et columnās rumpam? vīs
vocīferer quantum noviēs deciēsue mīlle virī clāmāre solent, quī praelia miscent? Vīs tibi canam tūbā? aut
tuā causā raucēdinem mihi comparem? Vīs tuō nōmine ad rauim usque exclāmem? Vīs mē raucum tuō nōmine reddam?
Semel vocīferātus eram, et indicium fēceram mittendae pilae. Sī hoc ēgissēs, exaudissēs, inaudissēs, nisi
aliud ēgissēs.
Nicolaus
Videō quid sit. Ūnusquisque oportet prōspiciat et cōnsulat sibi, suīque quaestūs ratiōnem habeat, cum
nusquam sit tūta fidēs. Cautō mihi opus est. Cātum mē, callidum, et circunspectum praestābō.
Petrus
Quamlibet suā celeritāte, suā praecipitantiā tē opprimere, tē praeevertere, suā anticipātiōne tē praecipere
studuit, nihil tamen ēgit, neque effēcit, quīn iam sexiēs vīceris.
Andrēās
Ehōdum linguax, locutuleie, blaterō, quīn mūtīs? quīn obticēs? Nōn sat est tibi semel interdīxisse verbīs?
Arbitrāris illum esse parum idōneum, suī lucrī quī ratiōnem habeat, nisi tē habeat ā calculīs? Crēdis eum
imparem subdūcendō suī lucrī calculō, nisi tū sīs eī ab ābaculīs? Nisi obstruās ōs, ego rē īnfectā abierō.
Nicolaus
Quid obsecr ō stomachāris in Petrum? quid succēnsēs Petrō, quī neque tibi, neque mihi commodāre aut
incommodāre potest? Autumās mihi nōn futūram fuisse meī quaestūs ratiōnem, nisi memorem monuisset Petrus?
Sed heus Petre, nē frūstrā tibi conciliēs invidiam, quod mēcum facere videāris, tantisper amābō tacē, dum
rogāberis. Ubī tē scīscitābimur, sat temporī veniēs respōnsūrus.
Andrēās
Numquid caput tuum semel trānsmittere quībō? Summīs cōnābor vīribus, licet meī lacertī compāginem, quod
absit, lūxātūrus sim, ac sēdibus suīs ēmōtūrus. Prīmum, quod solent palaestritae, ut cērōmate sē aliquō
inungant, ad māius rōbur membrīs comparandum: ego in manum meam inspuam, manuī meae inspūtābō, idque mihi
cērōmatis locō dūcam. Ēia age nunc Andreā exere vīrēs. Sint licet illī sex, nōndum tamen victōriā cecidistī.
Spērō ventōs tandem aliquandō reflātūrōs, mihīque secundōs futūrōs, et illīus nāvim dēsertūrōs. Heus excipe.
Nicolaus
Praeclārē tēcum agētur, sī ēblandīrī atque efficere poteris, ut sē tibi fortūna vel ūnicō ictū mātrem, mihi
praebeat novercam. Aegrōtō dum anima est, spēs est: dum spīrat, spērat. Tū quidem tibi modo nōn montēs aurī
pollicēris, at mihi vidēris spē tenuī pendēre, nisi forte, quod nōn crēdam ego, tū spērēs fortūnam tibi
nūptūram, quā vātrīs tandem in omnibus et aequā et secundā. Ērigis tē, spērāsque auram tibi aliquam posse
afflāre in hoc lūdō: vērum ad frāctam, quod dīcitur, canis. Eō enim fēcī gradum, eōque prōmōvī, ut nisi
dormitem, aut stem quasi manibus post terga revīnctīs, aut nisi fortūnam mihi plānē adversam experiar, nōn
sim victōriae nōn compos futūrus.
Andrēās
Gloriāre tū quidem quantum volēs, at ex ūnō ictū coniectūra factū erit facilis, in quem fīnem sit rēs
exitūra. Sī haec mihi foelīciter cadat ālea, extrā lutum pedēs habuerō, nōn amplius mē cūra momorderit ulla:
ōciōsus in utramvīs aurem dormiērō: in portū nāvigāverō: in meō lūcō et phānō victōria fuerit sita: rem
factam habuerō: in vadō et tranquillō fuerō.
Nicolaus
Ohē dēsine exiguam et cadūcam fovēre spem. Nūlla enim tibi, vel admodum tenuis est spēs victōriae. Spērō
sentiēs ipse, ante victōriam fuisse togam palmātam tibi iniectam, quodque priusquam mactāris, excoriāveris:
atque quod priusquam coxeris, fārīnam insperseris. Expectā bōs aliquandō herbam. Vidē nē imperītus nōndum
anaxyrīde indūtus, eam omnibus ostentēs, quam nesciās quōmodo sit sessūra.
Petrus
Heus heus, expectāte aliquantisper. Sī fīnem huic lūdō fēcerit hic ictus, sī colophōnem addiderit, sī
suprēmum fastīgium imposuerit, sī extrēmam manum addiderit, quid agite feret praemiī, quī palmam tulerit?
aut quō multābitur damnō quī datīs manibus herbam porrēxerit? an priōrem iūxtā atque posteriōrem vultis
occupet scabiēs?
Andrēās
Rēctē admonēs. Nam nūlla fuit nōbīs praemiī habita mentiō, nec meminimus. Sī mihi sit hasta abicienda, quod
absit, sī mihi sit cēdendum arēnā, et porrigenda herba, sī fortūna mihi refrāgētur et adversētur, vel hāc rē
mihi plaudam, quod nihil accēperō damnī, quodque nihil perdiderō.
Nicolaus
Nōn sīc, ō bone, nōn sīc abitūrum crēdās. Loqueris quasi plēbiscīta et lēgēs lūdendī receptās ubīque
nesciās. Crētēnsis tibi mare nescit aut metuit. Ea ferē solēmus lūdere hāc condiciōne, quīn et ubīque
gentium crēdō eādem lūdī lēge, ut quī prior victōriā dēstituātur, prōnunciet quantī lūsum sit, quantumque
damnī prior accipere velit, et quantum post sē spēret factūrum lucrī.
Andrēās
Bene quidem: nihil refrāgor. Nam sī prīmā cadam victōriā, quod nōndum spērō, nōn cadam secundā et tertiā.
Saepenumerō fit, ut quī prīmulum superior ēvāserit, ad postrēmum īnferior discēdat. Prīma victōria est
fortūnae blandientis quidem cōram, at clam fraudem māchīnantis fallax lēnōcinium, quāsīque alterā manū
lapidem gestantis, pānem ostentantis alterā. Prīma victōria ārāneārum īnstar fragilis est, et īnstar Euripī
īnstabilis. Rotae volūbilī nītitur, quī prīmā victōriā fīdit. Prīma victōria friābilis est, fīculna, īnfirma
atque fallax. Quī prīmā victōriā ēlātus cristās tollit, frīvola et fragilī spē atque glōriā nītitur. Quī ob
prīmam sibi victōriam placet, scīpiōnī arundinēō innītitur, et inānī glōriā flagrat. Quī prīmulum victor
ēvādit, plumbeō iugulat adversārium gladiō, et fīculnā machaerā, mox ipse ferreō iugulandus ēnse. Venia
prīmum experientī. Vincentī mē semel, diī faxint male, faxintque bene, sī bis idem mē dēcēperit et
superārit. Vulpēs ut semel, at nōn iterum capitur laqueō. Nēscīs saepiusculē fierī, ut prīmā nōn lītēs
victimā, at iterātīs sacrīs tandem ad vōtum fluant omnia. Cocta numerābimus exta. Exitus ācta probābit. Ab
exitū rēs spectanda est. Fīnis loquētur, uter utrī aut cēdat, aut antecellat arte lūdendī.
Nicolaus
Ohē, quandō cessābis tandem eandem tundere incūdem, et mē obtundere. Dīc, placet lēx, nec nē?
Andrēās
Placet, ut dīxī. Tam enim in meam rem fuerit quam tuam lēx ista.
Nicolaus
Pergāmus igitur lūdere, quid fābulandō tōtum tempus conterimus? Sī ita pergimus, tandem exemptō atque exāctō
tempore, cōgēmur rēbus īnfectīs abīre, et inglōriī et rīdiculī. Mitte igitur pilam.
Andrēās
Ēn tibi.
Nicolaus
Papae, quō mihi tam dīversus abīs? Quō nunc tē prōripis? Cūr tam longē ā scopō dēflecteris? Isthōccine est
lūdere, tam in dīversum mittere pilam, ut neque sī tōtō corpore sim ālātus, cōnsequar? Citius Ararim Parthus
bibat, aut Germānia Tīgrim, quam ego pilam in loca ex diametrō paene oppositā, āvolantem assequar et
reverberem.
Andrēās
Quid quereris? quid mē accūsās immerentem? quid prosperum hunc successum obtrectās? lūsin' lēgitimē? Quid?
vīs tibi dem in sinum? Sī tibi in manum dedissem, tum dēmum vīsus fuissem lēgitimē lūsisse? Cūr istīc stās
ut ōciēris? aut manibus in sinum īnsertīs vel arēnam, vel grāmina, vel avēs praetervōlantēs sollicitīs
digitīs numerēs? nōnne ut pilam quō missam cunque cautē et doctē excipiās, atque reverbērēs?
Nicolaus
Vāh ineptīs, somniās, īnsānīs. Quī referiam ex diametrō āvolantem? Sī vīs ita fraudibus et dolō malō nītī,
āctum erit dē lūdō.
Petrus
Hā hā hē, nōn possum nōn rīdēre. Rīsū temperāre nequeō, quanvīs forte mihi post aegritūdinī futūrō. Nihil
aliud quam altercāminī atque rīxāminī, idque plānē dē asinī prōspectū. Quid? vidēminī vōbīs tum dēmum
uterque suīs lūdendī partibus bene perfūnctī, quandō ācriter lītīgātum erit? An strenuum agere et pertinācem
lītīgātōrem, id dēmum est strenuum agere lūsōrem? Ohē, quandō sat erit rīxārum? Quandō tandem inter vōs bene
cōnveniet? cum Nībās coccȳssāverit? aut mare vītem prōtulerit? Sī ita pergitis agere, praestiterit mē abīre.
Andrēās
Bene monēs Petre. Quid vērō rīxāmur dē lānā caprīnā? Sī male lūsum est, docē, corrigam: sīn bene, quid mēcum
expostulās? quid commūtāmus verba? Stēmus sī volēs Petrī arbitriō, is sī tēcum fēcerit, et contrā mē
prōnunciet, hunc ictum dūcam irrītum, et prō tuō vōtō, eiusque sententiā iterātum cūrābō. Hāc dē rē
referāmus ad Petrum, eiusque sententiae manus ambō dēmus.
Petrus
Men' vultis nōdum solvere vestrum? Men' vestrae disceptātiōnis et contrōversiae dīremptōrem et conciliātōrem
postulātis? Lubēns id fecerō, sī modo in mea verba iūrētis ambō. Dīrimam vōs pulchrē, sī vestrō utrīusque
comprōmissō liceat. Sī vultis et comprōmittitis uterque, secābō lepidē et compōnam vestrās lītēs. Vultis
igitur stāre meā sententiā?
Nicolaus
Stābimus, sī ex aequō et bonō arbitrēris. Audiāmus quāle nōbīs arbitrium sīs cōnfectūrus.
Petrus
Nōn pepīgistis certōs līmitēs, ā quibus nōn liceat vel dextrōrsum vel sinistrōrsum dēflectere. Nūllum
praefīxistis scopum, ad quem adamussim et quasi ad perpendiculum esset mittenda pila. Ad suum quemque
quaestum aequum est esse callidum.
Nicolaus
Quid igitur arbitrāris? inīquam illam missiōnem rātam mihi habendam?
Petrus
Istud equidem arbitror et cēnseō.
Nicolaus
Errās Petre, errās tōtō coelō. Istud equidem arbitrium ēiūrō. Nōn stō tuīs dictīs.
Andrēās
Quid nī? Dīxistī tē statūrum.
Nicolaus
Negō.
Andrēās
Imō dictō īnstō.
Nicolaus
At ego pernegō. Tibi Iuppiter orbus est.
Andrēās
Imō tibi potius, nīl intrā est oleam, nīl extrā est in nuce dūrī.
Nicolaus
Impingis mihi crīmen, cuius nōn sum affīnis. Dīxeram, sī ex aequō et bonō arbitrārētur, mānsūrum mē eius
arbitriō.
Andrēās
Iūstē arbitrātus est.
Nicolaus
Imō perperam et iniūstē. Inīqua sententia nusquam gentium tenēre dēbet, nē sī quidem ex integrō et
irrevocābiliter comprōmissum sit. Crēdin' mihi fore istud arbitrium irrevocābile? Nōn ita dēsipimus.
Petrellus est huius lūdī parum gnārus. Ascīscāmus quemlibet alium, in hāc arēnā melius versātum, in quem
integrē comprōmittāmus, nisi ā mē steterit, quidvīs damnī feram, atque hāc lubēns caussā cadam. Quōmodo vērī
simile, cum ego tibi stem Boreās, quod tibi liceat āversā fronte pilam impellere vel ad Austrum, vel ad
Orientem, vel ad Occidentem, nōn hōrsum ad Aquilōnem? Neque sī Pēgasum pernīcitāte vincam, assequar istam
pilam sīc in dīversum āvolantem. Sī quōcunque versus libeat, pilam tibi mittere liceat, et mihi sit
persequendum, neque sī Mercurius sua tālāria pedibus meīs nectat, pār sim reddendae pilae. Huī quid opus est
verbīs? Nēniae sunt et puerīlibus crepundiīs simillima, quae tū molīris, quae tū mihi māchināris. Plumbeus
iste gladius, quō mē iugulāre: fīculna machaera, quā mē cōnficere nīteris. Excūsat scīlicet tuus
comprōmissārius arbiter, nōn fuisse praestītutum aut praefīxum scopum, nōs nōn esse dēpāctōs scopum, quō
mittenda foret pila. At quid opus praescrīptō, cum ratiō ipsa dictet eō versus mittendam pilam, ubī stet
adversārius, neque aliter usquam gentium lūdātur, imō neque ipse prior tibi aliam lūdendī fōrmam dederim,
aliud exemplar agendī praescrīpserim? Alioquī sī tē voluissem istiusmodī lūdere strōphis, cum meum erat
istīc stāre, nē semel quidem contingendae pilae tibi cōpiam fēcissem. Sciō quid māchineris. Cum vidēs tē
fortūnā dēstituī, et cadere victōriā, rem hanc certam, et nūllī contentiōnī obnoxiam, tū nōbīs in dubium
contrōversiamque vocās, et istō pactō rīmam quaeritās, per quam ēlābāre, nē videāre victus. Quaeris viās,
quibus effugit Eucrātēs, ut es nātūrā contrōversus. Sed anthericum metis, quod dīcitur, et littus ārās.
Probus lūsor lēgitimē lūdit, nec ūllīs ūtitur technīs, etiamsī nūllam dēpāctus sīs lēgem.
Andrēās
Imō probus lūsor nōn contrōversābitur, nec verba commūtābit ob ūnum aut alterum teruncium. Quid refert,
vincam, vincar? Nōn agitur dē capite. Ūnīus aut alterīus obolī iactūra nōn est mihi ponderis tantī, ob quam
multīs tēcum verbīs dīgladiārī velim. Mallem fēlīcibus armīs dēpendisse caput, sī necessitās et ūtilitās
Reīp. suādeat, quam in rē leviculā sordidus vidērī.
Nicolaus
Sī parvī pendis tantillum damnī, quid est cūr mēcum adeō iurgerīs, praesertim inīquā mōtus et nīxus causā?
Quīn iubēs reddendam tibi pilam, ut istum ictum retractēs redintegrēsque?
Andrēās
Quid istud? Mōs gerātur hominī suum dēcrētum mordicus tenentī, viamque obfīrmantī, quam semel dēcrēvit,
persequī. Heus Petre, pilam mihi redditō. Redauspicandus est mihi hic ictus et quasi recoquendus.
Rescindendus est mihi et refōrmandus hic ictus, ac quasi sub incūdem revocandus, ut huic hominī obtemperem.
Hoc canticum semel bene dēsaltātum, recantandum est mihi, resaltandumque. Hic ictus mihi repudiandus est, et
in nihil vertendus, atque adeō resarciendus. Dissuenda est mihi et redōrdienda haec taela, ac dēnuō
retexenda. Hem quid agitās homō? iubēs nē mittendam pilam? quid igitur aliud agis? Quīn accingeris
accipiendae pilae?
Nicolaus
Istud agō, quandō volēs, anime mī, lūditō.
Andrēās
Ut nunc gaudet in sinū, ut plaudit sibi, ut ovāt, ut in suā sorte acquiēscit, quod suae libīdinī obsecundārī
videt. Prōspice, ēn tibi pila.
Nicolaus
Ēn tibi vicissim.
Andrēās
Hem tibi rūrsus.
Nicolaus
Hem tibi dēnuō.
Andrēās
Heus accipe iterum.
Nicolaus
Quīn et tibi reddimus eōdem pretiō.
Andrēās
Pār parī referimus nōs quoque, accipe obviīs ulnīs.
Nicolaus
Compēnsāmus beneficium beneficiō. capesse.
Andrēās
Et nōs pār hostī mentum rependimus. capesse dēnuō.
Nicolaus
Nōn lubet amplius persequī. Quid opus negōtiō tibi exhibitō? Rēs paene ad triāriōs tibi rediit, et ad
incitās redācta est. Nē dēspondeās animum, ūnum saltem istum tibi terminum concēdō ēvincendum.
Andrēās
Adversāriōrum mūnera, nōn mūnera. ut Hector Achillī, sīc mihi cēdis. Nisi excidissēs nūptiīs, nōn mihi tuam
cessissēs spōnsam. Linguā nōn mentem dās, quod ambitum assequī nequīs. Plūrimum tibi dolet, sat sciō, quod
hāc mē victōriolā dōnāre cōgāris. Sī potuissēs mihi hunc quoque faucibus ērīpere bolum, cursū nōn
dēstitissēs, nūllusque permīsissēs hoc saltem mihi in lucrum abīre.
Nicolaus
Sī nōn māiōrem grātiam tibi videor grātificātus bene merendō, dabō operam ut male merendō, nūllam posthāc
grātiam videar ambīre. Experīre num tibi alterum praetereā concēdam terminum. Ūnicō hoc ictū, quī restat,
facta trānsācta reddam omnia. Victōria mihi in sinū est, neque discingor. Victōria mihi in manū est, neque
eam mihi patiar effluere. Dēfūnctus iamiam erō omnī perīculō, nihil erit quod repugnēs amplius.
Andrēās
Nē nimis īnsolēns atque superbum istud sit modo. Omnium rērum vicissitūdō. Nihil stomachor, aut trīstor,
lubēns fortūnae victrīcī manūs dabō, sī rēs ita ceciderit. Quae nunc refrāgātur fortūna, aliās forte
suffrāgābitur. Aequō igitur bonōque ac placidō animō, utcunque cadat rēs, ēn tibi mittō pilam.
Nicolaus
Advolet hūc, grātulābor adventum nōn laetīs ōsculīs. Ēn tibi reddō. Heī tua istīc industria frīget omnis,
ars iacet. Quid dēclīnās? Quid vitās pilam? Quid oculōs āvertis? Huī ut horrēscis, vīribus ac veniat sī
torta Phalarica summīs.
Andrēās
Atat fermē mihi afflārat et afflīxerat nāsum. Istō pactō nāsum male affectum, et mānantem sanguine essem
relātūrus, aut livōrem oculōrum lucrīfactūrus. Sī tantā vī genās meās perculissēs, aut in lūminum meōrum
sēdem arietāssēs, oculōs mihi līvidōs atque lūridōs, aut nārēs sanguine rōrantēs, stillantēsque reddidissēs.
Ab istō ictū livōrem dūxissent oculī, et nārēs sanguine pluissent, nisi cāvissem.
Nicolaus
Metum inānem metuis. Umbram tuam metuis. Muscās metuis praeteruolitantēs. Crēdō quod vel obstrepente mūre
metuās. Sī agilius manum admōlitus essēs agitāssēsque, perīculī fuisset nihil.
Andrēās
Omnēs cum valēmus rēcta cōnsilia aegrōtīs damus. Tū sī hīc fuissēs, aliter sēnsīssēs. Omnēs cum in portū
nāvigāmus, magnum animum gerimus, et in prōmptū habēmus, quid cōnsiliī dēmus, perīculō iactātīs: at sī
versēmur eodem in discrīmine, perplexī et ipsī trepidēmus. Sed quid moror tantillum damnī, quantulum mihi
peperit hic inauspicātus lūdus? Abundē lucrī est, quod tantisper indultum sit animō, tempusque lūsibus
oblectātum. Vērum numquid timēs nē lucrum tuum fraudem, nē lucrō tē tuō frūstrer?
Petrus
Persuādeō mihi, quod rēs est, Theagenēs aut Aeschīnis tibi pecūniās esse, quibus, cum mare vītem prōtulerit,
solvās quod dēbēs. Crēdō tibi loculōs esse ināniīs et ārāneīs opplētōs magis quam pecūniīs. In prōmptū habeō
cōnsilium. Sī nōn est quod numerēs, est quod pignerēs. Fac tunicam esse pignerāticiam, aut, sī māvīs,
thōrācem praebe pignerandum. Neque enim quicquam aliud praeter vestēs et vacuam crūmenam tibi in numerātō
esse crēdō, quod oppiguerēs.
Andrēās
Tacē Petre, nisi pūgnōs ēdere mālīs. Quis tē rērum hārum cēpit arbitrum? Nōndum postulātus sum dēbitī. Tū
tuō pede mētiris omnēs. Cum tibi nihil sit aeris, itidem crēdis et nihil esse nōbīs argentī. Plūs mihi adhūc
est argentī, quam lūdendō velim prōfundere. Imō sī nihil esset praeter ūnum obolum, caeterum graviōrī nexū
tenērer, nec impraesentiārum ad plēnum essem solvendō, datōque vel ūnō obolō māximam partem dēbitī
reliquārer, nihil dubitō quīn vel ūnum teruncium esset Nicolaus meus aequō animō acceptūrus, et citius
reliqua remissūrus, quam ob ea mihi dīcam scrīptūrus.
Nicolaus
Nōn est quod metuās, mē facilī ūteris crēditōre. Nōn erō tibi sevērus interpellātor exāctōrve. Agam
crēditōrem, et patiar tē esse in aere meō, quamdiū volēs, nec appellābō. Crēdam tibi hoc lucrī, quantum
volēs temporis. Sumus mūtuā necessitūdine atque amīcitiā coniūnctī: neque eam solūtam aut discissam
arbitror, licet nōnnihil altercātī simus. Nam ex mē coniectūram faciō, tibi nōn esse loculōs aere distentōs,
cum nunc īnset tempus ad patriam redeundī, et novum commeātum comparandī. Meō pede mētior aliōs meī similēs.
Petrus
Ohē satis est, nē forte vel Corycaeus quispiam auscultet, vel praeceptor ipse usquam locōrum sē abdiderit,
et nostrās observet nūgās, et postmodō poenās ā nōbīs exigat.
Andrēās
Quid sī videat et inaudiat omnia? quid peccāmus? nōnne lūdendī arbitrium est nōbīs factum? Pānicum est quod
metuis.
Nicolaus
St: Audiāmus quis clāmor auribus nostrīs advolet. Quis nōbīs acclāmat? Quis age clāmor nostrīs advolvuitur
auribus? Heus tū quis occlāmitat nōbīs? Quid illa exclāmātiō sibi vult?
Petrus
Heus Sibrande, quō concurritur? Quid clāmor sibi vult?
Sibrandus
Nēscīs ō bone? Mediastīnus conclāmat ad merendam. Inclāmāmur et accersimur pomerīdiānum ad cibum sūmendum:
ad antecoenium capiendum.
Petrus
Huiuscemodi vōx nihil malī obnunciat. Nihil iūcundius aurēs meās afflat: nihil laetius īnfluit auribus:
nihil aurēs meās titillat mollius et suāvius, quam dum aut convocanur ēsum, aut lūdendī potestās nōbīs
factum ītur.
Sibrandus
Eādem et mihi mēns est, idem animus, eādem sententia. Saepius est mihi animus in patīnīs, aut in
sphaeristeriō, ut ingenuē fatear, quam in librīs. Nūlla mihi vōx trīstior, nūlla odiōsior aurēs personat,
quam quā vel ad librōs ēvolvundōs, vel ad dictāta reddenda compellimur.
Andrēās
Sed quid resistimus hīc frūstrā, et illōrum nūgīs aurēs praebēmus?
Nicolaus
Imō audiāmus. Bīthus reperit suum Bacchium.
Sibrandus
Nihil avidius bibō auribus, nihil blandius īnsonat auribus, quam vōx praeceptōris lūdendī nōbīs arbitrium
facientis. Statim audītā vōce, lūdite, videor mihi esse in coelō. Nihil potest dulcius resonāre in auribus
meīs illā vōce, nihil amoeniōrī voluptāte permulcet aurēs meās. Contrā nihil molestius pulsat aurēs meās,
nihil odiōsius percellit aurēs, quam quō signō vel ad vōcem vīvam audiendam vel ad mūtōs magistrōs
cōnsulendōs īre iubēmur. Semper māne cum expergīscor, cum ēvigilō, cum somnus cadit oculīs, prīmum
commeditor, et animō mēcum volvō, quālisnam illūcēscat nōbīs diēs an fēriātus an studiīs dēdicātus. Sī diēs
lūsibus oriātur oblectandus, diffundor animō vultūque et ex nīdō lubēns citusque ēvolō. Sīn studiīs videātur
diēs accommodandus, grāvor lūcem mātūtīnam, frontem caperō, animum contrahō, gravīque veternō corripior, ut
sī liceat, malim perpetuum diem et dormīre et iēiūnāre ac scholīs abesse, quam surgere lectō et interesse
lūdō litterāriō, ac statīs hōrīs vacuum subinde ventrem cibīs opipārīs satiāre. Ita priusquam ex cubīculārī
lectō exsiliam, dēsideō striātā et astrīctā fronte fermē quadrantem hōrae, partim caput scalpēns, partim
manūs cōnfricāns, partim pandiculāns et ōscitāns, partim animō mēcum nesciō quid īmagināns, aut hūc illūcue
flectēns oculōs, et aliquandō numerāns quot quadrīs aut quot quadrantālibus, nostra speculāria cōnstent.
Petrus
Nae tū mihi simillimus es. Eādem ista mihi quoque frequenter incessit cogitātiō. Sed missās faciāmus hās
fābulās. Vidē ut cōnfluunt ad culīnam, cōnvolēmus et nōs eōdem, nē comēsā merendā, post festum veniāmus, ubī
proterviam fēcissent.
Sibrandus
Eāmus curriculō, nē lūdendī quam ēdendī dīcāmur avidiōrēs.
Petrus
Imō nē ad lūdendum quam ad studendum videāmur prōpensiōrēs. Nam quanvīs acū rem tangerent, quī illud
impingerent cōnvītiī, tālis tamen habērī nōllem.
Sibrandus
Nec ego. Hem tibi praeeō. Occupet extrēmum scabiēs.
Petrus
Hem tuīs vestīgiīs īnstō, tēque subsequor.
Nicolaus
Quam pulchrē suīs sē colōribus dēpinxērunt.
Andrēās
Graphicē profectō, ut nec ipse melius potuisset Apēllēs.
Nicolaus
Sed valeant ista. Caeterum quī sit vērīsimile, ut ūnum hunc lūdum ad antecoenium usque prōtulērimus?
Andrēās
Plūrimum temporis fābulandō atque rīxandō contrīvimus. Dērīculum est, et scommatis excipiendum, quod tantum
temporis exēmerit nōbīs ūnicus hic lūdus.
Nicolaus
Quid sī in hanc partem interpretēmur tantī temporis iactūram, sī hoc modo nostrīs blandiāmur errōribus, sī
hoc
verbōrum lēnōciniō nōbīs palpēmur, animōsque solēmur nostrōs, ut dīcāmus, sī quis nōs rīsibus incessere
volet, nōbīs
nostrā sponte exercitātiōnis caussā tam diū lūsum, et artis nostrae perīculum esse factum, ut aliās, sī
quandō in
sērium certāmen sit dēscendendum, īnstrūctiōrēs et prōmptiōrēs veniāmus.
Andrēās
Callidum commentum. Interim id nē sīs nescius velim (repetam enim nē forte effluat animō, et triumphum tibi
dēcernās
tōtum) nōn omnī penitus mē victōriā exūtum, sed dīmidiātā potītum, ut dum tū triumphēs, mihi saltem ovāre
liceat.
Nam ēvīcimus terminōs, ego ūnum, tū duōs.
Nicolaus
Vidē quid factitēs, nē tuō iūmentō tibi malum accersās: nē tibimet ipse malī fontem reperiās, nē irritēs
crabrōnēs,
nē Camārīnam moveās, nē octipedem excitēs, nē tuō ipsīus capiāre laqueō, nē in tuum ipsīus malum lūnam
dēdūcās, nē
tuō tibi tē iugulēs gladiō, nē anagȳrim commoveās, nē turdus tibi malum cacēs, nē capra contrā tē cornua, sī
mēcum
exāctam ratiōnem īnīre postulēs. Sīn tacitus tē victum agnōscās, ut pār est, tōtīus multae, quantam
commīsistī,
grātiam tibi sum factūrus, nisi tū forte dīcās, nōn nisi tālitrō lūsum esse, atque ita tibi sedeat, cum ut
cōnvēnerat inter nōs, sit tuum prōnunciāre, quantī lūsitāverimus.
Andrēās
Dīcite iō paean, et iō bis dīcite paean,Indemnēs pulchrē lūsimus arte parī,
Hoc tibi distichon prō praemiō largimur, partim aliēnō ingeniō, partim nostrō Mārte compositum.
Nicolaus
Āpage, nōn accipiō mendax distichon. Dōnō tibi potius atque remittō tōtum, quod lucrātus sum.
Andrēās
Cūr mendax? Imō lūsimus arte parī, sed fortūnā ūsus inīquā porrēxī herbam, aliās mihi quam dabis ipse
vicissim.
Nicolaus
Logī. Vērum sat fābulārum. Omnēs abiērunt sūmptum merendam: eāmus, sī volēs, et nōs.
Andrēās
Hem tibi praecurrō.
Nicolaus
Ipse sequor. Imō cursū tibi facile anteuerterem, nisi forēs pōmāriī relīquissēs mihi obserandās, quās prius
oportet
occlūdam quam huic āvolēm.