Praetextata Latine Loquendi Ratio - Colloquium Trīcēsimum Prīmum
Dē Aprosdionysa, sīve Absurda IX
Persōnae:
Cornēlius Frānciscī Oleārius Amstelredāmus, Nicolaus Matthīae Zūderguoldānus
Cornēlius Frānciscī Oleārius Amstelredāmus, Nicolaus Matthīae Zūderguoldānus
Cornēlius
Hēus Nicolae, quid age succīsīvīs hīsce et fēriātīs stat facere hōrīs?
Nicolaus
Quid es author faciendī? Quid faciendum suādēs?
Cornēlius
Nesciō quid tibi sim author, quid suādeam. Quid sī lēgitimīs et ōrdināriīs solūtī studiīs, tractēmus extrāōrdināria aliqua, nōn minus forte nōbīs ex ūsū futūra, quam quae sunt ōrdināta, et ā praeceptōribus praefīxa?
Nicolaus
Placet, faciāmus quod iubēs. Tuae libīdini nōn adversābor, modo ex rē nostrā fuerit, quod iubēbis.
Cornēlius
Quid sī faciāmus perīculum, quantum prōmōverīmus in Latīnae facundiae studiō? et quid extemporālī dictiōne valeāmus? quid ex tempore dīcendō praestāre queāmus?
Nicolaus
Quō pactō vīs istud perīclitēmur?
Cornēlius
Sūmāmus aliquod thēma, nisi tū aliā et meliōrī sententiā teneāris, quod contendāmus in variās quasi Prōtea quempiam mūtāre formās, variīs ēloquī latīnī convēstīre schēmatis, variō cultū induere prō suā quisque ingeniī dexteritāte et prōmptitūdine.
Nicolaus
Perplacet. sūmāmus. Nihil recūsō. Nihil dētrectō, quod modo studiīs nostrīs sit frūgiferum futūrum, quod nostrās Camoenās exōrnet et locuplētet.
Cornēlius
Sine dubiō exōrnābit dītābitque.
Nicolaus
Sed quōmodo certābimus? Cuī nostrum prior ceciderit loquendī prōvincia, vīs ille suīs partibus continentī dictiōne perfungātur, dōnec frīxerit, et verbīs dēstituātur, ut ubī trādiderit alterī suam lampada dīcendī, tum dēmum nōn liceat sibi, sī quid praetereā in mentem vēnerit, prōmere et in medium afferre: an māvīs alternīs vicibus ūtāmur, per vicēs loquāmur?
Cornēlius
Alternīs dīcāmus. Amant alterna Camoenae. Alioquī sī istō modō, quō tū dīcis, agendum foret, ut postquam alter suō dīcendī mūnere dēfūnctus esset, tum dēmum alter loquendī prōvinciam susciperet, et dictiōnis suae prīncipium iaceret, mallem mihi priōrēs dīcendī vicēs obtingere.
Nicolaus
Rēctē dīcis, loquāmur vicibus, vicissim agāmus, ut sit utrīusque sors aequa.
Cornēlius
Sī vidētur, dēsūmāmus hoc in aliam et aliam faciēm trānsformāndum: Mūsicam docet amor. vel sī māvīs, hoc Paupertās sapientiam sortita est.
Nicolaus
Neutrum recipiō. Neutrum arridet.
Cornēlius
Quī dum? Quid ita? videntur tibi haec aliīs graviōra, et trānsformātū difficiliōra, quae Cerberī īnstar, omnem Heterōseōs et Enallāgēs lūcem reformīdent?
Nicolaus
Ista mē ratiō nihil movet. Possunt ista sine dubiō varium induere cultum, variīsque exōrnārī colōribus, sī tentāre velim. Vīs dīcam, quid suspicor? Tū mihi vidēris ista praemeditātus mē nihil praemeditātum quasi Canthērium, quod dīcitur, in fossā prōvocāre. Prōvocēmus potius eques equitem in apertum campum, et paribus congrediāmur armīs. Prōpōnam potius ego nōbīs thēma, quod neutrīus studiō sit anteā cultum, quod ad neutrīus incūdem vēnerit umquam.
Cornēlius
Sinistrā profectō et inīqvā dūceris suspīciōne.
Nicolaus
Quid faciās? nōn possum nunc animō imperāre meō, ut aliter atque dīxī suspicer.
Cornēlius
Quid istud? Prōpōne quodvīs, equidem nihil dētrectō, veniam quōcunque vocāris. Quemcunque praefīxeris scopum, istūc mea dīrigam tēla. Quid arrodis ungvēs? Quīn prōpōnis?
Nicolaus
Quaeritem prīmulum.
Cornēlius
Quid diū quaesītō opus?
Nicolaus
Putās mihi memoriam ita in numerātō, et in prōmptū sitam, ut ēvestīgiō quidlibet succurrat nihil mihi commeditātō? Certē nostra vēna ingeniolī nōn tam largiter fluit. Nōn est mihi tam exprōmpta et extemporālis memoria.
Cornēlius
Imō tibi prōmptior est quam mihi, dīcās quidlibet. Ūberiōrī tuum ingenium fluit canālī quam meum, ut nōn semel rē ipsā comperī. Sed valeant haec verba. Prōme sī quod habēs thēma, sīn minus, trāde mihi tuās prōmendī partēs, ad prōpōnendum habeam ego portīsculum.
Nicolaus
Hem ōciōsus es. Habeō. Studēre est honōrīficum.
Cornēlius
Accipiō. Sed uter prior suum ēiaculābitur tēlum?
Nicolaus
Rogās, cum ego iaculātus sim modo? Quid? stupent tibi aurēs, ut audītū nihil hauriās? Nihil audīstin?
Cornēlius
Quid audīssem?
Nicolaus
Quod dīxī.
Cornēlius
Quid dīxistī?
Nicolaus
Studēre honōrīficum esse. Modo dīxistī tibi bene sēdēre thēma hoc. Quid? canis palīnōdiam? resilīs dictō?
Cornēlius
Haudquāquam resiliō. Māneō dictīs.
Nicolaus
Respondē igitur mūtātīs verbīs.
Cornēlius
Hem respondeō. Studēre est honestum.
Nicolaus
Studium honestat suōs cultōrēs.
Cornēlius
Studium decorat suī amātōrēs.
Nicolaus
In honōre habētur quī studuerit.
Cornēlius
Honōre ōrnātur et extollitur, quī studium coluerit.
Nicolaus
Honōrificē sē gerit, quī Mūsās colit.
Cornēlius
Honōrābilem reddunt studia suum cultōrem.
Nicolaus
Iacet ubīque, quī nōn pollet ērudītiōne.
Cornēlius
Humilibus ēmergunt locīs quī plūrima valent scientiā.
Nicolaus
Honestī sunt Mūsārum cultōrēs.
Cornēlius
Honōrābilēs sunt litterārum amātōrēs.
Nicolaus
Sed hēus Cornēlī praemonītō opus est, nē minūtiās nimis anxiē sectemur, et quāslibet accidentium in prōmptū positōrum facilitātēs superstitiōsē sectemur. Id enim diūturnī fuerit temporis inexplicābilis, inexhaustae et inenōdābilis operae, atque frūctus nōn ita magnī.
Cornēlius
Subscrībō tuae sententiae, tū modo perge.
Nicolaus
In nūllō pretiō est quī sē litterāriō negōtiō nōn dēvōvit.
Cornēlius
In nūllō honōre est, quī litterāriō ōciō nōn ēvāsit celeber.
Nicolaus
Nūmerus est, quī illitterātō vel ōciō vel negōtiō suam aetātem trīverit.
Cornēlius
Nūllō locō, nūllō numerō habētur, quī litterāriō studiō sē nōn excoluerit.
Nicolaus
Obscūrus et est et aetātem manēbit, quī studiīs nōn ēvāserit illūstris.
Cornēlius
Nūllā dīgnitāte cōnspicuus vel est, vel erit umquam, quī sē litterāriō ōciō nōn nōbilitārit.
Nicolaus
Honōra est exīstimātiō et fāma studiōsōrum.
Cornēlius
Honōrāriīs mūneribus quī colantur, dīgnī sunt studiōsī et doctī.
Nicolaus
Nūllō nōn honestāmentō litterātūra splendet.
Cornēlius
Omnī dīgnitāte refulget litterātus.
Nicolaus
Solida vēraque est glōria litterātōrum.
Cornēlius
Ingeniī studiīs excultī glōria nōn moritur umquam aut intercidit.
Nicolaus
Nūllā oblīviōne obruitur laus et honor eius, quem studia celebrārint.
Cornēlius
Immortālitāte nōminis flōret, quī excultus ēvāserit et illūstris studiō.
Nicolaus
Glōriōsē triumphat, quī cyclopaediam absolverit.
Cornēlius
Illūstria sunt et praeclāra studiōsōrum facta.
Nicolaus
Nōminis celebritāte fulget, quem studia illūstrārint.
Cornēlius
Honōris amplitūdine celebrātur, quī litterīs ēvāserit cōnspicuus.
Nicolaus
Neglecta studia grande ferunt ūnā cum damnō dedecus, culta vērō multum adferunt decus multumque ēmolūmentum.
Cornēlius
Studendī occāsiō praeterita magnō et dedecōrī est et damnō, observāta vērō multum et frūctus et honōris adfert.
Nicolaus
Artium studiōsīs dīgnitātem nōn parvam conciliant studia.
Cornēlius
Ex nūllō quantumvīs inexhaustō negōtiō, tantum est ēmolūmentī, quantum (mihi crēde) ex litterāriō ōciō honestāmentī.
Nicolaus
Quibus sēdula est cum Mūsīs cōnsuētūdō, iī, velint nōlint ōsōrēs, ad summum decus aspīrant et pertingunt.
Cornēlius
Summam meruērunt laude corōnam, quibus fuit cum Minervā assidvum commercium.
Nicolaus
Quī sē cunque accommodant studiō litterāriō, laudem inveniant oportet et amīcōs nōn paucōs.
Cornēlius
Summā semper erit laude canendus, et ad astra ferendus, nōn quī Bacchicā ēbrietāte, aut Venereā libīdine miserum hoc trādūxerit aevum, sed quī Palladiā ingeniī industriā atque studiōrum clāritāte, immortālem suī memoriam posterīs relīquerit.
Nicolaus
Honōre amplissimō semper exōrnat suōs amātōrēs et assectātōrēs Minerva.
Cornēlius
Honōribus crēscunt et augentur nōn vulgāribus, quī sua ingenia dīvīnārum hūmānārumque disciplīnārum cultū et decōre exōrnant.
Nicolaus
Quī deās esse finxerant antīquitus Camoenās, quid aliud adumbrārunt, quam quod in dīvōs ēvādant, quī studia syncrē tractent?
Cornēlius
Mēns hominis nūllā studiōrum assiduītāte culta, nūllō disciplīnārum sēmine imbūta et īnsita, quemadmodum ager dēsitus et incultus, nōn potest nōn ignōrantiae atque errōrum, ut nōn dīcam scelerum et īnfāmiae vepribus obdūcī, et conculcāta iacēre. At quam bonārum litterārum cultūrā subāctam et excultam reddiderit, ea clārissimīs tum honestātis tum dīgnitātis exūberet frūctibus necesse est.
Nicolaus
Quī clārus est ērudītiōne, nōn potest nōn esse praeclārus honōre.
Cornēlius
Quem suīs dōtibus Pallas locuplētārit, honōre magnus ēvādit.
Nicolaus
Amplificātur honōribus, quem ērudītiōnis opīniōne admīrantur suspiciuntque hominēs.
Cornēlius
Ingenia hominum scientiārum cultū splendidō indūta atque exōrnāta, dīgna sunt quae clārēscant ubīque gentium, quae semper in admīrātiōne omnium sint et in pretiō.
Nicolaus
Quemadmodum quī sē exōrnant splendidīs vestibus, sī in pūblicum prōdeant, omnibus et admīrātiōnī sunt et honōrī. Contrā quī lacerīs aut squallidīs sub dīvum exeunt vestīmentīs, aut rīdentur et exībīlantur, aut nūllō numerō, nūllōque locō habentur: ita quī sēmet ērudītiōnis clāritāte atque splendōre cōnspicuō illūstrārunt, ab omnibus, ut pār est, suspiciuntur, et summō honōre prō meritīs observantur, cum interim amūsī, indoctī et invenūstī aut iacent et dēspectuī sunt, aut nōn admodum magnificī habentur, nisi ā suae farīnae hominibus litterārum ōsōribus, quae glōria fragilis est, et ēvanida brevī futūra.
Cornēlius
Quī prae suīs maiōribus artium līberālium splendōre et lūce sua ingenia illūstrārunt magis, iī nōn modo suīs prōgenitōribus clāritāte ingeniī praelūcent, sed et sunt tōtius pene mundī lūmina quaedam, et omnium oculīs in sē coniectīs venerātiōne magnā et observātiōne summā afficiuntur.
Nicolaus
Quemadmodum mundī oculus Sōl, nōn modo sī suīs partibus līberē, et nōn alicunde praepedītus fungātur, sed etiam sī nubibus aut nebulīs lateat obductus, tōtum tamen mundum suīs radiīs collūstrat, et ab omnibus tenebrās exōsīs, iam ortus laetīs excipitur aspectibus, et in observābilī habētur admīrātiōne, nisi forte, quibus oculōrum aciēs tenebrīs assuēta, vel obtūsa sit, vel dolōre aliquō affecta. Ita et litterātī suae ērudītiōnis lūmine nōn modo terrārum orbem illūstrant, sed et in admīrātiōnem et observantiam suī trahunt, praesertim quibus sit mēns sāna in corpore sānō.
Cornēlius
Quid sī tandem receptuī canāmus? fīnemque commentandī faciāmus? Nam omnium rērum satietās. Nē nimis longē prōgressī, cōgāmur vel dēfectī vēribus turpiter in mediō cursū subsistere, et ruptīs fūnibus volentēs nōlentēs inglōriī et rīdiculī vēla vertere, vel eandem saepius incūdem tundere, seu eandem cantilēnam iterum atque iterum repetendō tandem audīre illud. Crambebīs positā mors. Nisi forte dīcās, cum sōlī sine arbitrīs commentēmur inter nōs, nōn esse nōbīs cuiusquam metuendam cēnsūram. Nēmō enim nōs īnsequitur.
Nicolaus
Imō cōnsilium optimum est, ut in tempore cessēmus. Nam ut Horātiō quondam, ita etiam, Est mihi, pūrgātam crebrō quī persōnat aurem, Solve senēscentem mātūre sānus equum, nē Peccet ad extrēmum rīdendus et īlia dūcat. Nam licet nēmō nōs hīc exaudiat, quī tandem, sī turpiter subticeāmus, et ex haustī nostram īnfantiam prōdāmus, alibī nōs trādūcat et rīdendōs propīnet: praestat tamen ita nōs semper comparēmus, ut nihil umquam sōlī factitēmus, cuius nōs pudeat āctī in pūblicō, exceptīs, quae necessitās nātūrae, et honestātis decus cēlanda iubent.
Cornēlius
Bene monēs, cuius monitī nōn facile oblīviscar. Cōnsultissimum ergō vidētur, ut ipse quī prior huius dissertātiōnis auspicium dedī, prior etiam fīnem impōnam: quī prīmam manum anteā, idem extrēmam posteā addam: quī prīmum iēcī initium commentātiōnis, idem colophonem addam, et suprēmum fastīgium, et rem ad umbīlicum dūcam.
Nicolaus
Nōn incōnsultum vidētur. Fiat ita.
Cornēlius
Claudam igitur hoc distichō:
Dīgnus honōribus est, coelō aequiparandus et astrīs,
Quem sua doctrīnae glōria nōbilitat.
Nicolaus
Velim mihi per tē liceat addere alterum quoque distichon, quod mihi mea Mūsa, quā est ergā mē benīgnitāte, nē vidērer asymbolus abīre, ex tempore dictāvit.
Cornēlius
Sī vōlēs, adīce duo: lubentī animō et prōnīs auribus audiam.
Nicolaus
Cūncta hominum in mundō mortālia facta peribunt,Doctrīna et virtūs nōn peritūra vigent:
Ēvehit ad coelum virtūs, doctrīna refulget,
Hīc illīcque astrīs aequiparāta micat.
Cornēlius
Nunc missa hoc faciāmus, et abeāmus, quisque quō sua vocant ipsum negōtia.
Nicolaus
Sed quō tē nunc cōnferēs?
Cornēlius
Quō, nisi in mūsaeum meōs ad mūtōs magistrōs?
Nicolaus
Illīc offendēs Martīnum Gēlānum nesciō quid āctitantem: nisi quod vidēbātur, cum illinc excēderem, nōnnullās revoluere atque relegere litterās, nesciō quō missās, autunde prōfectās.
Cornēlius
Cōniciō litterās esse et patris eius ad ipsum et ipsīus ad patrem suum, quārum sciō hāc aestāte aliquot ultrō citrōque missās. Adibō et postulābō legendās. Nunc enim mihi amīcior est quam hāctenus, nec facile negābit, quod petierō. Nūper fuerat mihi nōnnihil offēnsus. Sed illa īra iam nunc deferbuit atque dēsaevīit.
Nicolaus
Ego in prātum excurram, prōvīsūrus quid Nicolaus Amstelredāmus noster, et Andrēās Guīcānus agitent, quī modo sē contulērunt in pāscuam.
Salvē igitur mī Nicolēos dulcibime rērum,
Mēque fāvōre tuō, quod facis, usque colē.
Cornēlius
Tū quoque Cornēlī mī perspectissime AmīceUsque valē, atque meī semper amōre calē.
Hoc, quia festīnās nimium, tibi carmen amīcum
Nōn satis excoctum, post tua terga dātur.
Abiit, nihil inaudiēns: ego quoque vadō, quō dēcrēveram, vīsūrus quid Martīnus meus in Mūsaeō sōlus agat.